Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
On Architect
VitruviusOn Architect 14 · vulgataMore by Vitruvius
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/vitruvius" aria-label="More works by Vitruvius"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
14.1
Fiunt etiam purpurei colores infecta creta rubiae radice et hysgino, non minus et ex floribus alii colores. itaque tectores, cum volunt sil atticum imitari, violam aridam coicientes in vas cum aqua, confervefaciunt ad ignem, deinde, cum est temperatum, coiciunt in linteum, et inde manibus exprimentes recipiunt in mortarium aquam ex violis coloratam, et eo cretam infundentes et eam terentesn efficiunt silis attici colorem.
14.2
Eadem ratione vaccinium temperantes et lacte miscentes purpuram faciunt elegantem. item qui non possunt chrysocolla propter caritatem uti, herba, quae luteum appellatur, caeruleum inficiunt, et utuntur viridissimum colorem; haec autem infectiva appellatur. item propter inopiam coloris indici cretam selinusiam aut anulariam vitro, quod Graeci ἰ σά τιν appellant, inficientes imitationem faciunt indici coloris.
14.3
Quibus rationibus et rebus ad dispositionem firmitates quibusque decoras oporteat fieri picturas, item quas habeant omnes colores in se potestates, ut mihi succurrere potuit, in hoc libro perscripsi. itaque omnes aedificationum perfectiones, quam habere debeant opportunitatem ratiocinationis, septem voluminibus sunt finitae; insequenti autem de aqua, si quibus locis non fuerit, quemadmodum inveniatur et qua ratione ducatur quibusque rebus, si erit salubris et idonea, probetur, explicabo.
14.1
Testudo, quae ad congestionem fossarum paratur( eaque etiam accessus ad murum potest habere), sic erit facienda. basis compingatur, quae graece ἐ σχά ρα dicitur, quadrata habens quoqueversus latera singula pedum XXI et transversaria IIII. haec autem contineantur ab alteris duobus crassis FS, latis S; distent autem transversaria inter se circiter pedes III S. supponanturque in singulis intervallis eorum arbusculae, quae graece ἁ μαξό ποδες dicuntur, in quibus versantur rotarum axes conclusi lamnis ferreis. eaeque arbusculae ita sint temperatae, ut habeant cardines et foramina, quo vectes traiecti versationes earum expediant, uti ante et post et ad dextrum seu sinistrum latus, sive oblique ad angulos opus fuerit, ad id per arbusculas versatis progredi possint.
14.2
Conlocentur autem insuper basim tigna duo in utramque partem proiecta pedes senos, quorum circa proiecturas figantur altera proiecta duo tigna ante frontes pedes XII, crassa et lata uti in basi sunt scripta. insuper hanc compactionem erigantur postes compactiles praeter cardines pedum VIIII, crassitudine quoquoversus palmopedales, intervalla habentes inter se sesquipedis. ea concludantur superne intercardinatis trabibus. supra trabes conlocentur capreoli cardinibus alius in alium conclusi, in altitudine excitati pedes XII. supra capreolos conlocetur quadratum tignum, quo capreoli coniungantur.
14.3
Ipsi autem laterariis circa fixis contineantur teganturque tabulis maxime palmeis, si non, ex cetera materia, quae maxime habere potest virtutem, praeter pinum aut alnum; haec enim sunt fragilia et faciliter recipiunt ignem. circum tabulata conlocentur crates ex tenuibus virgis creberrime textae maximeque recentibus. percrudis coriis duplicibus consutis, fartis alga aut paleis in aceto maceratis, circa tegatur machina tota. ita ab his reicientur plagae ballistarum et impetus incendiorum.

Intertext edge

Open linked passage

Note