Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Libri deflorationum
Wernerus S. BlasiiDefl 11.1 · 10602-libdefMore by Wernerus S. Blasii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
More
Original / primary: 10602 Libdef
11.1
IN NATIVITATE DOMINI. Secundum Lucam.
11.1
« Exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis,» etc.[ BEDA.] Juxta fidem historiarum, tanta pace regnavit Augustus annis duodecim circa tempus Dominicae nativitatis, ut tam forinsecis quam civilibus bellis toto orbe sopitis, et ad litteram completum videatur illud propheticum: Conflabunt gladios in vomeres, et lanceas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium.» Pacatissimo autem tempore nascitur Christus, quod Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Haec itaque pax quam fecit Augustus significabat pacem quam Mediator noster facturus erat, et per se et per discipulos inter Deum et homines. Opportunum quoque fuit, ut tremenda Romani nominis umbra protegerentur discipuli quocunque ad praedicandum transirent. Nam sicut a Caesare exigebatur professio census ab universo orbe, sic a Christo exigenda erat fidei professio in toto mundo. Unde illud:« Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae.»
11.2
Haec descriptio prima facta est a praeside Syriae Cyrino.« Et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.» Nec descriptio prima dicitur quantum ad tempus Cyrini; nam antea saepe descriptae fuerunt pleraeque partes terrarum. Cyrinus a Caesare missus jus dare gentibus, et censor patrimoniorum futurus Syriam venit. Et quia Judaea quasi umbilicus totius terrae est, census primum in medio terrae exigitur, ut inde postea usque ad fines orbis requiratur. Hic primum facta est Judaea stipendiaria Romanis; imperante Augusto et praesidente Cyrino ibant omnes ad descriptionem, ut singuli in suam civitatem reversi profiterentur debitum census. Sic ergo nunc imperante Christo et praemio pollicente, per doctores Ecclesiae praesides censum justitiae profiteamur, jugum ejus quod leve est subeamus, et inveniemus requiem animabus nostris. Caesari solvebatur denarius, qui decem nummos habebat; qui etiam nomine Caesaris titulabatur. Et nos offeramus regi nostro Decalogum legis in quo vultum regis, id est agnitionem veritatis ejus inveniemus:
11.3
« Ascendit autem Joseph a Galilaea de civitate Nazareth in Judeam in civitatem David quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante.»( GREGORIUS)« Alibi concipi alibi nasci voluit Dominus, ut insidiantis Herodis furorem facilius evaderet. Nascituro Domino mundus describitur, quia ille apparebat in carne qui electos suos scriberet in aeternitate. Quo contra de reprobis dicitur:« Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur.
11.4
Factum est autem cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret, et peperit filium suum praemogenitum. Bene, tum propter judicium stemmatis regis, tum propter nominis sacrum Dominus in Bethlehem nascitur: Bethlehem namque domus panis interpretatur. Et ibi panis vivus qui de coelo descendit apparet in carne, qui electorum mentes interna reficiens satietate. Quotidie Dominus in Nazareth concipitur, et in Bethlehem nascitur, cum quilibet fidelis verbi flore suscepto domum se aeternae pacis efficit. Quotidie in animo credentium quasi in utero virginali per fidem concipitur, per baptisma gignitur. Quotidie Ecclesia quasi Dei Gentirix comitatur suum doctorem, ut Maria Joseph de ruina mundanae conversationis quod Galilaea sonat, ascendens in civitatem Juda, id est confessionis et laudis, aeternoque Regi censum persolvit devotionis. Quae Ecclesia in exemplum beatae Mariae, alii est quasi desponsata, sed ab alio fecundata, dum jungit pontifici proposito sibi, sed cumulatur virtute Spiritus sancti. Und bene Joseph auctus interpretatur, indicans nil valere instantiam loquentis magistri sine augmento superni juvaminis. Natus itaque Dominus est secundum carnem, et tu secundum spiritum nasceris. Quod enim non ex voluntate carnis viri, sed ex Spiritu sancto natus est, generationem signavit, quam utique daturus erat ex Spiritu.
11.5
« Et pannis eum involvit, et reclinavit in praesepio quia non erat ei locus in diversorio.» Non erat locus in diversorio. Erat enim difficillimum vacantes reperire domos propter conventum ac frequentiam Judaeorum quos in unum eadem tunc descriptionis causa collegerat. Qui mundum vario vestit ornatu, vilibus induitur, ut stolam immortalitatis reciperemus. Manus pedesque cunis astringuntur, ut nostrae manus ad bene operandum pedesque in viam pacis dirigantur. In praesepio reclinatur ut fideles omnes, sancta videlicet animalia, carnis suae frumento reficeret qui panis est angelorum. In angusto praesepi continetur ut nos per coelestis regni gaudia dilatet. Non in domo parentum natus est Dominus, ut ostenderet quia per humilitatem assumptam quasi in alieno nascebatur, non secundum potestatem, sed secundum naturam humanitatis. Nam de potestate ejus scriptum est in propheta:« Et quia omnis caro fenum,» factus homo Deus. Fenum nostrum vertit in frumentum qui de semetipso ait:« Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit ipsum solum manet.» Unde et natus in praesepio reclinatur. Reclinavit puerum mater. Joseph autem non audebat attingere quem sciebat de se non esse generatum. Quicunque es pauper, accipe consolationem. Joseph et Maria mater Domini non habent servulum, non ancillam, non jumentum; ipsi sunt domini et famuli. Non audet paupertas timida inter divites accedere. In diversorium vadunt, nascitur in stabulo qui de stercore inopem levat. In stercore Job sedebat et postea coronatus est, etc.
11.6
« Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos.» Nato Domino pastores vigilant, gregemque suum custodiunt ut ostendatur adesse tempus quod ipse olim promiserat dicens:« Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas sicut visitat pastor gregem suum.» Per gregem populus, per noctem saeculum, per pastores significantur sacerdotes animabus pervigili cura provisuri. Angelus cum tanto lumine apparens, quod in tota Testamenti Veteris serie non invenitur, mystice praemonuit quod Apostolus postea aperte dixit:« Nox praecessit, dies autem appropinquabit.»
11.7
« Et timuerunt timore magno. Et dixit illis angelus: Nolite timere. Ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.» Omni populo fidelium, de cunctis diversitatibus gentium congregando, aeternum gaudium nuntiatur. Cum nox esset, non ait angelus, hac nocte, sed hodie, quia magnum gaudium nuntiabat; ubi autem tristia geruntur noctis mentio solet fieri, ut ibi:« scandalum hac nocte patiemini.»--« Et hoc vobis signum: Invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio.» Signum salutis est fidelibus, humilitas Salvatoris, quae est opposita superbiae per quam mors.
11.8
« Et subito facta est cum angelo multitudo militiae coelestis laudantium Deum et dicentium: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.» Uno evangelizante angelo, multitudo in consonam laudem prorumpit, et officium Deo impendens et nos instituens, ut quoties sacram eruditionem ex fratris ore audimus, Deo laudes corde, ore et opere reddamus. Unde militiae coelestis dictum est quia illi militabant, qui contra malignos spiritus ad tutelam nostram angelorum ordinabat exercitus. Quia vero Deus et homo natus est, hominibus pax, et Deo gloria canitur, qui ab angelis pro nostra redemptione glorificatur. Et quia neque Judaei, neque gentiles pacem habent;« non est enim pax impiis, dicit Dominus;» ideo determinate dicitur,« hominibus bonae voluntatis,» qui scilicet natum Christum suscipiunt. Quoniam peccando extranei eramus, a Deo extraneos nos angeli deputabant. Sed quia recognovimus regem nostrum, recognoverunt nos angeli cives suos. Et timet angelus ab humana natura adorari quam in suo rege considerat: hinc Lot et Josue non prohibiti sunt adorare angelos. Joannes vero in Apocalypsi prohibitus est.« Vide, inquit, ne feceris, conservus enim tuus sum et fratrum tuorum.» Et factum est ut discesserunt ab eis angeli in coelum.
11.1.1
IN NATIVITATE DOMINI. Secundum Lucam. ITEM IN EODEM DIE.
11.1.1
« Pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum quod factum est, quod fecit Dominus et ostendit nobis.» Non dixerunt videamus puerum, sed Verbum; ac si dicerent: Verbum erat in principio et factum est caro. Quod Dominus, id est Pater, et ipsum Verbum, et Spiritus sanctus fecit, id est incarnari constituit, et sic factum ostendit, quod in deitate videri non poterat?
11.1.2
« Et venerunt festinantes, et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in praesepio. Videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc.» Nonnulli quaerentes Christum, non inveniunt, quia desidiose quaerunt. Pastores autem invenerunt, quia fide non ficta cucurrerunt. Sic Ecclesiae pastores, imo quilibet fideles, coelesti doctrina allecti, quasi portas Bethlehem subeuntes, reperiunt Ecclesiam Catholicam quasi Mariam, et coetum doctorum quasi Joseph, atque humilem Mediatoris adventum Scripturae paginis insertum, quasi in praesepio. Videntes puerum cognoverunt de verbo quod dictum erat, et nos per fidem Incarnationis, veniemus ad gloriam Verbi contuendam. Notandum quia ipsae res interdum dignae dictu atque relatu verba vocantur. Unde in Isaia:« Non fuit verbum, id est res digna nomine, quod non ostenderet Ezechias Chaldaeis.» Similiter dicunt hic pastores: Videamus hoc Verbum quod factum est, id est istam rem verbo narrationis dignam, quam fecit ipse Dominus excellentissimam, et significavit nobis per angelos. Ubi vero dicitur:« cognoverunt de verbo quod dictum erat,» accipe verbum pro locutione.
11.1.3
« Et omnes qui audierant mirati sunt de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos.» Mirantur et de mysterio Incarnationis, et de pastorum attestatione tanta, qui fucate audita nescirent, sed simplici facundia verba praedicarent. Sic Dominus, non rhetores, sed piscatores ad evangelizandum destinavit. Sic et in Veteri Testamento suae dispensationis nuntios, pastores ordinavit: ideo non est parvipendenda pastorum attestatio.
11.1.4
« Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo.» Maria non minus ore pudica quam corpore tacita confert ea quae viderat circa se acta, et quae legerat in Scripturis agenda. Legerat in Isaia:« Ecce virgo concipiet et pariet filium.» Legerat:« Bos cognovit possessorem suum, et asinus praesepe domini sui.» Videbat in praesepio Dei Filium, suum Filium, unicum Filium vagientem. Videbat se de stirpe David ortam, de Spiritu sancto in Nazareth concepisse, in Bethlehem peperisse, quorum omnium testimonia in prophetia legerat. Comparat ergo verba prophetarum factis, et in omnibus habet argumenta fidei. Si Maria a pastoribus didicit, discamus et nos a sacerdotibus.« Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.» De his quae audierant ab angelis laudabant Deum, et de his quae viderant in Bethlehem glorificabant eum. Sed et magistri spiritualium gregum modo fidelium castra lustrant, probitatis exempla quaerendo, modo ad pastorale officium redeunt docendo. Praeterea notandum, quare Filius missus est potius quam Pater vel Spiritus sanctus. Ideo Filius missus est, non Pater aut Spiritus sanctus, quia inconveniens erat ut Pater ab alio mitteretur qui non erat ab alio. Si enim ab alio mitteretur, ab illo venire haberet a quo mitteretur, et esset illi quasi quoddam principium ab illo a quo mitteretur. Propterea ergo Pater ab alio mitti non habet, quia ab alio esse non habet. Missus est autem primum Filius, qui a solo Patre est, deinde etiam Spiritus sanctus, qui est a Patre et Filio. Primum Filius venit ut liberarentur homines. Postea Spiritus sanctus venit ut homines beatificarentur. Primum ille a malo liberavit, postea iste ad bona revocavit. Ille abstulit quod sustinebamus, iste reddidit quod perdideramus. Venit Filius naturalis missus a Patre ut adoptandos in haereditatem vocaret, et consensum suum ut gratia adoptionis comprobaret. Neque enim sine consensu Filii a Patre alieni in haereditatem ducendi erant. Misit ergo Pater pro filiis, venit Filius pro fratribus, quia in Patre et Filio paternitatis et filiationis nomen constat, ut Filii nomen adoptandi perciperent, et per illum cujus erat et ab illo a quo erat. Venit sapientia, ut hostis ratione vinceretur, et ut habitaculum suum ipsa vindicaret, quod malitia possidebat. Qui enim astutia vicerat, justum fuit ut non fortitudine, sed prudentia vinceretur, ut in eodem in quo se victor erexerat victus sterneretur. Factus est Filius Dei filius hominis, ut filios hominum filios Dei faceret, et ne Filii nomen ad alteram transiret personam, et essent in Trinitate duo filii, et confunderetur Trinitatis discretio. Si enim Pater carnem assumpsisset, idem ipse et Pater et Filius esset: Pater Filii quem genuit ex aeternitate, et Filius matris a qua genitus esset ex tempore. Si autem Spiritus sanctus carnem assumpsisset, duo Filii in Trinitate essent. Alter Filius Patris sine matre, alter Filius matris sine patre. Ne ergo incommunicabile nomen divideretur, Filius solus carnem suscepit, ut unus et idem esset et Filius Dei, et filius hominis: Filius Dei secundum divinitatem genitus a Patre, Filius hominis secundum humanitatem natus ex matre. Quod solus Filius carnem susceperit.
11.1.5
Quod solus Filius carnem susceperit ab hinc videndum erit. Sed forte aliqui erunt qui dicant: Si inseparabilia sunt opera Trinitatis, ergo quidquid facit Filius, facit Pater. Si autem omne quod Filius facit, facit et Pater, ergo, si Filius carnem assumpsit, et Pater carnem assumpsit, quia Filius sine Patre carnem assumere non potuit, si nihil sine Patre facere potuit. Sed hic primo considerandum est, quia, cum dicitur facere Filius omne quod Pater facit, de illa nimirum operatione intelligendum est qua creaturam suam condit, et regit, et disponit conditor et opifex Deus. In qua operatione Pater et Filius et Spiritus sanctus omnino separari non possunt, quia in deitate una in qua et per quam operantur unum sunt. Haec autem idcirco de divina operatione distinguimus, ne quis contra id quod dictum est:« Omnia quae facit Pater, haec et Filius facit,» opponendum putet quia Pater gignit, quod Filius non facit, et Fil us gignitur, quod Pater non facit. Si enim Filius sicut Pater gigneret, Pater esset, et si Pater sicut Filius gigneretur, Filius esset. Itaque ne quis, propterea quia Filius non gignit, quod Pater facit, existimaret Filium non facere quaecunque Pater facit, dicimus quia hoc de illa operatione intelligendum est qua vel creaturam operatur, ut quod non erat esse incipiat, vel in creatura operatur, ut quod factum est in eo quod factum est subsistat. Ibi enim tota Trinitas inseparabiliter operatur, ubi nec Pater a Filio, nec Filius a Patre, nec Spiritus sanctus ab utroque in operatione separatur. In opere quippe operatio proprie designatur. Nam in eo quod factum non est, quod est Deus non facit ipse, sed tantum est. In eo autem quod factum est, ab illo utique factum est a quo factum est omne quod factum est. Hic ergo omnia quae facit Pater, et Filius facit similiter. In hac itaque operatione, quia carnis assumptio invenitur, quomodo soli Filio conveniat et non Patri non inconvenienter quaeritur. Cum enim dicitur quia Filius carnem assumpsit, opus utique significatur quod Filius facit, a quo opere si Pater excluditur, non omnia quae facit Filius, Pater operatur. An forte quia dictum non est, omnia quae fecit Filius, Pater fecit, sed quaecunque Pater facit, haec et Filius facit, existimandum est omnia quidem Filium facere quae Pater facit, quaedam autem Filium facere quae Pater non facit. Absit, sed omnia quae Pater facit Filius facit, et omnia quae Filius facit, Pater facit, quia in eo quod in Deitate unum sunt, in operatione separari non possunt. Omne ergo quod Filius facit, Pater facit, quia in divinitate qua Filius est Patris, quia cum Patre unum est, nihil facit sine operatione Patris. Fecit quaedam in humanitate secundum quam Filius Patris non erat, quia nascendo a Patre non acceperat. Quae propterea ad solam personam Filii referuntur, quia ea in illa et secundum illam naturam fecit, quam cum Patre communem non habuit, sed solus ex tempore propriam singulariter accepit. Verumtamen omnia quae in divinitate, ideo solus non fecit, quia in divinitate solus non fuit, sed idem cum ipso fecit, quia cum ipso idem fuit.
11.1.6
Si ergo Filius in divinitate humanitatem assumpsit, quomodo in eadem divinitate Pater idem cum ipso non fecit, qui cum ipso idem fuit. An forte, cum dicitur Filius carnem assumpsit ex vi relationis qua intelligitur quia sibi univit, idem de Patre non dicitur, quia si idem diceretur, non idem, sed aliud intelligeretur? Si enim diceretur: Pater carnem assumpsit, intelligeretur similiter quod Pater sibi carnem univit, quod jam idem non esset, sed aliud. Aliud quippe esset, si Patri caro unita diceretur, quam cum Filio unita dicitur, quia sicut est alius in persona Pater, et alius Filius, sic aliud dicitur, cum Filius incarnatus dicitur, quam diceretur si Pater incarnatus diceretur. Nunc igitur consequens est, si Filius carnem assumpsit, idcirco carnem assumpsisse et Patrem, sicut consequens non est, si Filius sibi carnem univit, carnem sibi unisse et Patrem. Consequens autem est, quia si Filius sibi carnem univit, eamdem carnem ipsi Filio univisse et Patrem, quia dum una utriusque operatio ostenditur, nec Filius sine Patre, nec Pater sine Filio operatus demonstratur. Si autem Pater sibi carnem induisset, et Filius sibi, non hoc idem esset, sed aliud, quoniam in eo ipso non eadem demonstraretur operatio, quod non ad eumdem utrumque facta probaretur relatio. Nunc autem assumptionem sive unionem carnis et Pater operatus est, quia carne induit Filium, et Filius operatus est, quia carne induit semetipsum; et fuit una unio et operatio una. Propterea unio una, quia quod unitum est, uni unitum est; propterea operatio una, quia quod factum est in uno factum est. Tres operabantur, et non tria; sed unum operabantur, et quod fiebat et unius erat, quantum ad illum solum factum est, et trium erat, quantum ab illis factum.
11.1.7
Legitur in libro Judicum quia Manue uxorem accepit filio suo Samson, nec tamen sibi uxorem accepit, quia filio uxorem accepit. Et postulabat filius patrem, ut sibi uxorem accipiat, quasi per se solus hoc facere non possit, et nemo est qui argumentetur ut dicat. Si pater filio uxorem accepit, ergo uxorem accepit pater, et contendat uxoratum esse patrem, quia filio accepit uxorem. Quare ergo incarnatus dicatur esse Pater, quia Filio suo carnem univit, sicut ipse Filius incarnatus dicitur, quia sibi carnem copulavit? Sponsa quippe, Verbi caro est, et assumpsit illam Verbum sibi, et Pater Verbi similiter Verbo suo univit eam, et operati sunt duo unum, et fuit in uno operatio duorum una. Propterea ait:« Quaecunque Pater facit, haec et Filius similiter facit.» Haec, inquit, et Filius similiter facit. Quid est« haec?» Non alia. Quid est« similiter?» Non aliter. Non poterat unitas operationis perfectius demonstrari. Non alia. Non aliter: eadem et eodem modo. Si eadem operaretur, et non eodem modo operaretur. Operatio una non esset quia alia esset. Nunc autem et eadem, et eodem modo operatur, ut nihil sit aut aliud, aut aliter in operatione illius. Ostende mihi aliquid quod facit Pater, si tamen quaerendum est quid facit qui totum facit. Pone tamen exempli causa unum aliquid ex omnibus quae facit Pater. Dico quia Filius hoc ipsum facit. Neque utique hoc ipsum dico quasi simile ille, sed idem ipsum. Cum enim dico: Idem facio quod tu facis, quia forte domum aedifico, sicut tu aedificas domum, et cum alia sit domus tua quam tu aedificas, quam illa domus mea quam ego aedifico, tamen idem me facere dico quod tu facis, quoniam id quod facio ego, secundum aliquid simile est illi quod tu facis, non sic intelligo cum dico quia Filius hoc ipsum facit quod Pater facit. Si autem ego domum aedificarem, et tu eamdem mecum aedificares domum, dico quod idem faceres quod ego. Etiam verius unum, quia idipsum et non aliud; nec tamen vere adhuc unum quia tu partem unam, et ego alteram; tu instrumentis tuis, ego instrumentis meis; tu manibus et lacertis tuis, et ego meis. Denique tu viribus tuis, ego meis: et jam non vere unum, sed in alio et per alia. Nunquid sic dico cum dico; quia Filius hoc ipsum facit quod Pater facit? Ergo alia est manus Filii, et alia est Patris; aliud brachium Filii, et aliud brachium Patris; alia virtus Filii, alia virtus Patris, cum ipse Filius et manus, et brachium, et virtus sit Patris? Sicut idem est quod homo manu facit, et quod manus hominis facit; et quod homo brachio facit, et quod brachium hominis facit; et quod homo fortitudine facit, et quod fortitudo hominis facit. Sic idem est quod Pater facit, et quod Filius facit; quia omne quod Pater facit, per Filium facit. Si essentia una est, si natura una, si fortitudo una, si voluntas una, quomodo non est una operatio? Dicis quia haec facit Pater. Ego dico: Hoc ipsum Pater, hoc ipsum Filius, totum Pater et totum Filius. Ipsum facere Patris, Filii est. Noli pensare quasi duas actiones, unam majorem, unam minorem; aut forte similis ponderis aequales duas; unitas sibi est, nihil multiplices: una est actio duarum in uno, trium, actio una, sicut deitas una; et in una actione tres, non tres agentes sunt, sed unus agens, sicut in deitate una tres, non tres dii sunt, sed unus. Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, tres personae sunt, sed tres dii non sunt, nec tres creatores, nec tres factores, quia in eo quod unum sunt, dividi non possunt. Quaecumque ergo Pater facit, haec et Filius facit. Similiter, quid magis simile esse potest quam unitas? Quomodo dividi potest quod multiplicari non potest, aut quomodo a se recedere potest quod unum est? Ne ergo mireris, si assumptionem carnis quae ad solum Filium refertur, non solus Filius operatus est, sed cum Filio Pater etiam et Spiritus sanctus. Neque idcirco tres incarnatos dixeris, quia incarnationem unius tres operati sunt, quia Trinitas naturae inseparabilem facit operationem, et proprietas personae singularem assumptionem. De assumpta carne in Christum.
11.1.8
Quaeritur quomodo homo, personaliter unitus Verbo, sine peccato potuit assumi de massa humani generis: quod totum corruptum, et quasi fermentatum est peccato in Adam. Ad quod respondetur quod Virgo Maria per fidem futurae mortis Christi ante conceptionem mundata fuerit a peccato. Nempe decens erat ut ea puritate qua major sub Deo intelligi nequit, virgo illa niteret, cui Deus Pater unicum Filium suum, quem, de corde suo genitum, sibi coaequalem, tanquam seipsum diligebat, ita dare disponebat, ut naturaliter esset unus. Idemque communis Dei Patris et Virginis Filius, et quam ipse Filius substantialiter facere sibi matrem eligebat, et de qua Spiritus sanctus volebat et operatus erat, ut conciperetur et nasceretur ille, de quo ipse procedebat, quare de mundissima virgine potuit sine peccato concipi Filius Dei, et nasci per unitum sibi hominem. Excepta sancta Virgine Maria, de qua, propter honorem Domini, nullam prorsus cum de peccatis agitur, haberi volo quaestionem, scimus enim quod ei plus gratiae sit collatum ad vincendum omni ex parte peccatum. Inde quod concipere ac parere meruit, quem constat nullum habuisse peccatum. Hac ergo virgine excepta, si omnes sancti et sanctae congregari possent, quid responderent, nisi quod Joannes ait:« Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus?» Legimus: Mariam totam repleverat Spiritus sancti gratia, totam incanduerat divinus amor, ita quod in ea nihil esset mundanus quod violaret affectus, sed ardor continuus et ebrietas profusi amoris.( AUGUSTINUS). Si Spiritum Dei omnis virtus angelorum constat, beatam et gloriosam Virginem, in quam supervenit Spiritus sanctus, et totus Deus illapsus portatur novem mensibus in utero, credendum est majora promeruisse virtutum privilegia, et percepisse gratiam, ab angelis etiam collaudatam.
11.1.9
Suscepit Christus de terra terram, quia de terra caro est, et de carne Mariae carnem accepit, et in ipsa carne hic ambulavit, et ipsam carnem nobis ad manducandum ad salutem dedit.» Apostolus.« Qui factus est ei ex semine David secundum carnem.» Nam sicut Deus ex substantia Patris ante saecula natus est, ita homo ex substantia matris in saeculo natus. Nam si de nihilo factus esset, ille homo unitus Deo personaliter, sicut nonnulli asserunt, vel de alio genere quam de Adam? Humana natura quae tota erat in Adam, et ibi peccavit, nullo modo satisfecisset Deo pro peccato suo, quia nec ipse Adam, nec aliquis de genere illius natus debitum illud solvisset. Et si Christus alienus esset ab humano genere quod peccaverat, satisfactio ejus nulla ratione pertineret ad Adam, et ex eo genitos, et non eis subvenire posse videretur amplius quam diabolus. In vulva Virginis genitalis sanguis et femineus humor fuit. Huic sanguini vel humori Verbum se miscuit, et substantiam sanguinis in carnem congelatam fecit. Accessit Spiritus sanctus, et haec quae fuerant Verbi glutinio commassata, animando formavit, et formata distinxit. Numerus XLVI annorum perfectioni Dominici corporis aptissime congruit. Tradunt enim naturalium scriptores rerum, formam corporis humani tot dierum spatio perfici, quia videlicet proximis sex a conceptione diebus, lactis habent similitudinem, sequentibus novem convertatur in sanguinem, deinde XII solidetur, reliquis XVIII formetur usque ad perfecta liniamenta omnium membrorum, et hinc jam reliquo tempore usque ad tempus partus, magnitudine augeatur. Sex autem et IX, et XII et XVIII, XLV faciunt. Quibus si unum adjecerimus, id est ipsum diem quo discretum per membra corpus crementum sumere incipit, tot nimirum dies in aedificatione corporis Domini, quo in fabricatione templi annos invenimus.
11.1.10
Non in utero Virginis prius concepta est, et postmodum divinitas venit in carnem, sed mox ut venit Verbum in utero, servato propriae naturae varietate, factum est caro, et perfectus homo, id est in veritate carnis et animae, natus est de carne illa, cui unitum est Verbum. Est quoque alia ratio: Dictum est nimirum alibi quia hoc quod assumitur ad prolem de parente nullam habet voluntatem: ideoque nullum peccatum. Itaque perspicuum est, quoniam in eo quod Filius Dei in suam personam assumpsit, de Virgine nulla potuit esse macula peccati. Incommutabilis veritas per spiritum animam, et per animam corpus suscipiens, toto homine assumpto ab omnibus eum infirmitatibus liberavit. Quidquid enim hominis non in se assumpsit, nec liberavit. Sicut autem in sepulcro carnem suam moriendo non deseruit, sic in utero Virginis eam nascendo formavit. Sic ergo non discedente vita, mortuus est, sicut passus est, non pereunte vitae potentia. Quamvis ergo raro reliquerit animam, et expiraverit, deitas tamen neutrum reliquit, ex quo Verbum caro factum est. Quidam flagitant sibi reddi rationem quomodo Deus homini permistus sit, ut una persona Christi fieret, cum hoc semel fieri potuerit, quasi rationem ipsi reddant de re quae quotidie fit, quomodo misceatur anima corpori, ut una persona fiat hominis. Nam sicut in unitate personae anima utitur corpore, ut homo sit ita in unitate personae; Deus utitur homine, ut Christus sit. In illa igitur persona, mistura est animae et corporis, et in hac persona mistura est Dei et hominis, si tamen recedat auditor a consuetudine corporum, quia solent duo liquores ita misceri, ut neuter servet integritatem suam, quamquam et ipsis corporibus aeris lux incorporea misceatur. Ergo persona hominis mistura est animae et corporis. Cum enim Verbum Dei permistum est animae haerenti corpus, simul et animam suscipit et corpus. Illud quotidie fit ad procreandos homines: hoc semel factum est ad liberandos homines. Verumtamen duarum rerum incorporearum commistio facilius credi debuit quam unius in corpore. Nam si anima in sui natura non fallitur, incorpoream se comprehendit. Multo magis est incorporeum Verbum Dei, ac per hoc Verbi Dei et animae credibilior debuit esse permistio quam animae et corporis.
11.2.1
IN NATIVITATE DOMINI. Secundum Lucam. SERMO DE NATIVITATE DOMINI.
11.2.1
Quia hodie Redemptor natus in mundum modo salutis aeternae remedium attulit, nativitatis suae tempus multis miraculorum declaravit insignibus. Ex universis autem primum Dominicae nativitatis signum erat, quod eo tempore quo Christus natus est, solus Caesar Augustus nimis pacificus toto mundo praefuit: quod antea inauditum fuit tot populos et nationes unum posse pati dominum. Ex hoc autem Caesaris Augusti principatu vere designabatur illum venturum in carne, qui solus regit et gubernat omnia, qui unus praeest omnibus: quae sunt in coelo et in terra. Secundum signum erat, quod tunc tanta pax erat in terra, quanta ad illud tempus a saeculo non est audita, ita ut nemo in toto mundo auderet bellum movere, sed omnes homines viverent sub una et tranquilla pace et quiete. Completa illa veraciter Isaiae prophetia:« Et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces.» Verum significavit illa pax, illum in carne natum, qui humanum genus reconciliavit, qui angelos et homines unica pace conjunxit, qui omnibus veram pacem servantibus potestatem filios Dei fieri donavit, dicens:« Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.» Unde et angeli Dei hac nocte Christi nativitatem annuntiantes cantaverunt:« Gloria in excelsis Deo.» Tertium signum erat, quod ipso Caesari concedente, unusquisque, sive nobilis sive ignobilis, liber aut servus, si fuerit in captivitate, ad propria jussus est redire, et unicuique haereditas, propria reddebatur, et singuli se census Caesari reddituros profitebantur, et ille census trium denariorum habuit pensionem, quae drachma appellabatur. His rebus quid aliud significabatur, nisi quod quandiu in mundo sumus peregrinamur a Deo, usque dum per nativitatis Dominicae gratiam ad paradisi gaudia reducimur, atque ab antiquo hoste liberati divinae servituti subjicimur? Census vero, quem Caesari reddere profitebatur, significat fidem sanctae Trinitatis, quam rex noster requirit ab omnibus: qui nominis esse videntur Christiani. Quartum signum erat, quo Caesar Augustus omnes servos, qui fugitivi erant, ad dominos proprios fecit redire, et ex eis qui hoc edictum neglexerant, et suos spreverunt dominos, una die XXX fere millia fecit interire.
11.2.2
In hoc ergo decreto significatum est unumquemque hominem, postpositis concupiscentiis saeculi, ad suum coelestem Dominum reverti. Ille vero qui hoc neglexerit: cum diabolo et angelis ejus aeternae damnationi subjacebit. Quintum signum erat stella novi signi et insoliti fulgoris, qui eadem nocte, eademque hora qua Christus natus est, in Oriente visa est a Magis. Ex cujus insolito fulgore ipsi cognoscentes natum esse Regem regum, ejusdem ductu stellae Hierosolymam venerunt. Dehinc duce eadem Bethlehem, XIII die venerunt, ibique Deum mysticis muneribus adoraverunt. Haec stella significabat illustrationis divinae gratiam, qua Dominus in carne natus illuminabat eos qui sedebant in tenebris et in umbra mortis. Sextum vero signum erat circulus magnus aureo rutilans splendore, qui fulsit circa solem, tota die illa qua Christus natus est, significans illa: Nasci verum solem justitiae, qui sua gratia illustraret omnem hominem venientem in hunc mundum. De quo Psalmista ait:« Exortum est in tenebris lumen rectis corde, misericors et miserator et justus Dominus.» Septimum signum erat que tota die nativitatis Dominicae, rivus olei in urbe Roma Tiberi effusione emanavit. Oleum significat misericordiam; et in hoc demonstrabatur, quod in illa die natus est qui sola sui misericordia venit quaerere et salvum facere quod perierat. Juxta quod Paulus ait ad Timotheum discipulum suum:« Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri, non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos facit.» Istis et aliis innumerabilibus signis voluit Deus suam nativitatem declarare, ut de mundi concupiscentia nos reducat ad coelestem patriam. Juxta quod Paulus dicit:« Renovamini spiritu mentis vestrae in justitia et sanctitate.»
11.2.3
Hodie Virgo genuit« Christum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam.» Judaei ex impossibilitate naturae opponunt et Virginem non posse parere, nec attendentes quod in lege eorum scriptum reperitur:« Ecce Virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel, quod interpretatur nobiscum Deus.» Hoc testimonio Isaiae, beata Maria partu fecundanda esse perhibetur. Praecepit namque Dominus Moysi de singulis tribubus virgas afferri. Allatae sunt virgae duodecim, inter quas erat virga Aaron sacerdotis posita in tabernaculum testimonii. Altera autem die inventa virga Aaron floruisse, et frondes produxisse, nucesque peperisse. Qui virgam hanc, radice privatam, succo siccatam, frondescere jussit, et ipse veram virginem praeclare gravidam fecit. De hac virga item Isaias ait:« Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet.» Jesse pater David regis, de cujus semine virga, beata virgo, scilicet Maria processit, et flore vitae Christum protulit. Ex David gratia et miserationis Deus, homo factus, ut idem Isaias ait:« Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.» Vere populum suum salvum faciet a peccatis eorum, quia quicunque Christo fideliter credit, cohaeres ejus in regno Patris sui erit,« qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regno Filii charitatis suae.» Similiter voluit Dominus nativitatem suam declarare testimonio dicentis Jeremiae:« Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius absque eo, qui invenit omnem viam sapientiae. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.» Judaei rursum dicunt nondum venisse Christum; sed adhuc venturum, non attendentes Danielem qui dixit:« Cum venerit Sanctus sanctorum cessabit unctio.» Judaei igitur si contendunt Christum adhuc venturum, demonstrent quem habeant de suae stirpis regem proprium. Si hunc ut Patrem nequeunt monstrare, credant Christum qui est Sanctus sanctorum venisse. Attendant autem quod ante tempora Danielis Jacob patriarcha dixit, corporeis quidem oculis privatus, prophetiae autem spiritu plenus:« Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est; et ipse erit exspectatio gentium.» Demonstrabitur etiam Dominicus adventus in facto Gedeonis Israelitae. Cum enim filii Israel multa mala in conspectu Domini facerent, ideoque in Madian et Amalec traditi, durissime opprimerentur, clamaverunt ad Deum, postulantes ab eo auxilium. Commotus autem Dominus clamore eorum, apparuit Gedeon et dixit quia per eum vellet filios Israel liberare de oppressione Madian et Amalec. Dixitque Gedeon ad Dominum:« Da mihi signum hoc: Ponam vellus lanae in aream, et si solum vellus erit rore perfusum et terra in circuitu sicca, scio quia per manum meam liberabis Israel.» Quod cum Deus ad votum Gedeonis impleret, rogavit iterum ut, vellere foris posito, vellus siccum maneret. Quod cum Deus similiter adimpleret, hoc signo animatus Gedeon, conserto cum Madianitis praelio, copiosam multitudinem eum pauco milite delevit, et sic liberati sunt filii Israel ab oppressione durissima quam passi sunt a crudelissimis Madian et Amalec. Madian vero et Amalec, qui filios Israel dure afflixerunt, significant antiquum hostem qui humanum genus ante adventum Domini servitutis jugo oppressit, qui illatis concupiscentiis afflixit. Gedeon vero Christum significat, qui mundum ab antiqui hostis subtraxit imperio. Quod vero Dominicus adventus in vellere demonstratur, declarat Psalmista dicens:« Descendet sicut pluvia in vellus.» Dominus sicut pluvia in vellus descendet, sicca adhuc circumjacens terra, cum Dominus adhuc soli populo Israel innotuit, cum de stirpe Judaeorum sibi et matrem de qua nasceretur, et discipulos quos ad praedicandum mitteret elegit. Adventus Dominicus velleri sicco, et terrae rigatae circumpositae comparatur, cum Christi fides toto mundo innotuit, et solum gens Judaeorum ut nunc, videtur arida, et incredula permansit.
11.2.4
Hunc quidem, quia Deus ea quae de suo adventu per patriarchas et prophetas rebus et verbis promisit, jam homo implevit, pertractemus solliciti. Si Deus venit in hunc mundum, ut nos faceret cives angelorum, ne nos ipsi causa simus nostrae perditionis, si nos in peccandi concupiscentiis persistendo, a Deo salvatore nostro elongaverimus, exuamus veterem hominem, et induamus novum hominem, qui salutis nostrae causa natus est in mundum. Videamus quantam dignitatem nobis nativitas Domini concesserit. Prius enim quam Redemptor noster per carnem nasceretur, alienos a suo consortio nos damnabant angeli, quia peccando nos coelestem patriam perdidisse sciebant. Postquam vero Redemptor terram nostrae carnis assumpsit, nostram fragilitatem illa angelica celsitudo non despexit, et quos prius habebant despectos, jam venerantur ut socios. Hinc ipsi angeli, hac nocte de Christi nativitate et de nostra redemptione gloriantes, cantaverunt:« Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis,» Hinc est quod Lot, et Josue angelos adoraverunt, et tamen adorare non prohibentur. Joannes vero angelum adorare voluit, et tamen angelus hunc ne se adorare debeat compescit dicens:« Vide ne feceris: conservus enim tuus sum; et fratrum tuorum»( GREGORIUS). Postquam vero angeli humanitatem in Deo conspiciunt, se adorare ab homine pertimescunt, nec habere dedignantur hominem consocium, qui super se adorant hominem Deum. Obtineamus ergo moribus dignitatem nostram, nulla nos luxuria inquinet, nulla nos turpis cogitatio accuset, non malitia mentem mordeat, non invidia consumat, non elatio inflet, non ambitio dilaniet. Qui enim Dei cohaeredes et cives angelorum esse debemus mundam et angelicam vitam ducamus. Quod ipse praestare dignetur qui Deus homo factus est causa nostrae salutis, Jesus Christus, Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per omnia saecula saeculorum.
11.3.1
IN NATIVITATE DOMINI. Secundum Lucam. SERMO DE NATIVITATE DOMINI.
11.3.1
« Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit.» Acquisiverat sibi, fratres charissimi, genus humanum astutia diabolicae fraudis, subdiderat eos suae conditioni per peccata primi parentis. Dominus vero justus judex, qui nec adversario suo aliquid injustum vult irrogare, sed omnia sive per misericordiam sive per justitiam facere, sic voluit genus humanum per gratiam redimere, ut nec injustitiam videretur inferre diabolo. Cum ergo Satanas contra hominem astute egisset per fallaciam, voluit Dominus contra Satan propter hominem prudenter agere per sapientiam. Tali igitur Dominus egit consilio de humana reparatione, necessarium erat ut contra diabolum pugnaturus talis mitteretur, qui nec succumberet, sed rationabiliter ageret, et cum sapientia omnia tractaret. Adam purus homo erat, et ideo ex humana fragilitate tentationibus diaboli succubuit, et propterea purus homo ad redemptionem nostram mittendus non erat, qui vel per se cum tentaretur, peccare potuisset. Quale autem peccatum Adam commisit? Tale utique peccatum, quod majus mundo erat. Sex enim criminalia flagitia in uno crimine admisit, quibus sex aetates suae posterioritatis morti involvit. Primum namque superbia fuit, cum Deo aequalis esse voluit, et ideo factus est omnium infimus qui fuit omnibus praelatus. Secundum inobedientia exstitit, cum mandatum praeterivit, et ideo facta sunt etiam ei omnia inobedientia quae prius erant subjecta. Tertium avaritia erat, cum plus quam concessum erat concupierat, et ideo omnia juste concessa amiserat. Quartum erat sacrilegium, cum vetitum in sacro loco quasi per furtum subripuit, et ideo de sacrario excludi meruit. Quintum spiritalis fornicatio fuit. Anima enim illius erat Deo conjuncta. Sed cum spreto Deo diabolum admisit, quasi cum extraneo adulterium commisit, et ideo veri sponsi amicitiam amisit. Sexto homicidium perpetravit, quo se et omne genus humanum in mortem praecipitavit. Unde et interiori homine mox est mortuus, et jacuit in sepulcro corporis sepultus. Quamobrem duplici culpa est obstrictus: una qua Deum contempsit et opus obedientiae deseruit; alia qua foveam mortis incidit, et se adjunctum opus impotem fecit. Quali autem modo oportuit eum reverti? Honorem quem Deo abstulit reddere debuit, et pro peccato satisfacere quod fecit. Valde enim justum est, ut, qui alii sua abstulerit, et ablata restituat, et pro injuria illata satisfaciat. Quid abstulit homo Deo? Totum quod proposuit in sua cura de ejus genere facere. Qualiter ablatum honorem reddere debuit? Diabolum ita vincere ut ipse victus est ab eo, et seipsum omnesque praedestinatos ad vitam tales restituere quales futuri erant, si permansissent. Qualiter autem debuit satisfacere? Quia peccatum majus mundo commisit, aliquid majus mundo Deo solvere debuit. Sed cum horum neutrum facere posset nulla ratione, ideo permansit in morte. Et cur penitus non periit, quia statutum Dei immutari non potuit. Proposuit enim ex genere Adae electorum numerum implere. Quid ergo? Quia debitum honorem non solvit, Deus ab eo invito accepit, cum eum poenis subegit. Ad quem finem tandem pervenire debuit? Quoniam transfuga servus cum furto Domini sui ad saevissimum profugerat tyrannum, filius regis missus est de palatio in carcerem post exsulem servum, qui tyrannum contereret, et fugitivum servum cum rebus in gratiam regis reduceret.
11.3.2
Quare homo non potuit redire solus post lapsum? Quia sicut non per se, sed per alium impulsus cecidit, ita dignum erat, cum per se non posset et vellet, per alium adjutus resurgeret. Cur non misit angelum ut eum redimeret? Si angelus hominem redemisset, tunc illius etiam servus esset. Homo autem sic restitui debuit ut aequalis angelis esset. Et aliud oberat. Angelus in sui natura invalidus erat hominem redimere. Si autem homo fieret minus posset. Angelus etiam mittendus non erat in hac militia, quia peccare potuisset, qui prius peccavit in superbia. Quare non creavit alium hominem de terra, et misit eum pro perdito? Si novum hominem Deus creasset et misisset, tunc ad genus Adae redemptio non pertineret. De suo enim genere esse debuit qui pro homine satisfaceret. Cur non misit patriarcham vel prophetam? Patriarchae et prophetae in peccatis concepti et nati erant, et ideo genus humanum redimere non poterant. Igitur quia angelus redimere non debuit, et homo satisfacere non potuit, Dei filius per quem omnia, ut et redemptio per eum fieret assumpsit plenum hominem, et in duabus naturis factus est una persona. Et in illa natura qua Deus erat, vicit diabolum, ut ipse vicerat hominem, et omnibus praedestinatis coelum aperuit et angelis coaequavit: quod solus Deus facere potuit. In ea autem natura qua homo erat pro injuria majus mundo solvit, cum mortem indebitam subiit, quod solus homo facere debuit. Quare ergo non est missus Pater, nec Spiritus sanctus; sed solus Filius est incarnatus. Si Pater vel Spiritus sanctus incarnaretur, duo filii in Trinitate computarentur: unus filius Virginis qui esset incarnatus, alter Filius Dei. Et alia causa erat. Filius est Dei similitudo, angelus autem et homo assumpserant sibi similitudinem Dei. Debuit ergo ille incarnari cui specialiter injuria facta fuerat, ut istum misericorditer servaret, illum etiam juste damnaret. Quare ergo Filius solus est incarnatus quia contra astutiam diaboli, agendum erat per sapientiam ejus. Sapientia autem et providentia Patris est Filius per quem omnia facta sunt et provisa. Quia igitur providentia est, egit prudenter et rationabiliter, et quia sapientia est, egit sapienter; et quia Deus exstitit, peccare non potuit, missus est ergo Filius. Qui cum esset providentia, rationabiliter egit, cum esset sapientia, sapienter omnia tractavit; cum esset Deus peccare non potuit: sed rationi congruum erat, ut sicut homo superatus captus erat, sic et homo, superando naturam, hominem liberaret. Non ergo purus Deus missus est, sed et Deus et homo. Homo qui pugnaret: Deus qui pugnantem sustentaret. Est et alia ratio. Magna discordia erat inter Deum et hominem per veterem hominem, facta est concordia per novum mediatorem. Sed cum mediator esset, dignum erat, ut cum utroque affinitatem haberet. Itaque cum hominem Deo reconciliaturus erat, qui erat inter utrumque, Deus et homo debuit esse.« Apparuit igitur benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei,» etc. Id est Deus et homo: non tamen ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit. Bene ait: Apparuit, hoc est de Virgine nasci voluit. Cur autem de Maria et non ab alia? Quia haec prima in mundo virginitatem vovit. Quomodo potuit nasci sine peccato de massa peccatrice? Ab initio Deus quosdam qui se familiarius colerent, de aliis segregavit, de quibus virgo quasi de linea ducta pullulavit. Quae velut olim virga arida sine humore florem, ita sine concupiscentia mundo edidit Salvatorem. Qualiter genuit? Sine sorde et sine dolore. Clausa enim janua; thalamum uteri introivit, et humanam naturam sibi conjunxit; clausa porta, ut sponsus de thalamo processit. Cur novem menses clausus fuit in utero? ut homines qui erant clausi in miseriis hujus mundi seu inferni, reduceret ad consortium novem ordinum angelorum. Qua hora est natus? Media nocte, ut dicitur:« Dum nox medium iter haberet, omnipotens sermo tuus a regalibus sedibus venit» Cur in nocte? Primo quia occultus venit, deinde ut eos qui in nocte erroris erant, ad lucem veritatis perduceret. Ideo apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei. DIVISIO SERMONIS.
11.3.3
Benignitas et humanitas nostri Salvatoris apparuit quoque per septem specialia miracula, id est per stellam nimis praefulgidam, per circulum aureum vel purpureum, qui circa solem claruit, per fontem olei qui de terra erupit. Per maximam pacem quae tunc fuit. Per censum ad quem descriptus est universus orbis. Et per hoc quod multi censum Dominicum reddere recusaverunt, sunt una die occisi, et per hoc quod brutum animal loquebatur: Quid itaque designant ista? Stella sanctos significavit. Stella ergo praeclara illuxit, quia Sanctus sanctorum venit. Circulus circa solem praefulsit, quia sol justitiae Ecclesiam auro suae divinitatis illustrare, et purpura suae passionis coronare venit. Fons olei de terra fluxit, quia fons misericordiae de virgine manavit. Oleum enim est misericordia. Pax ingens exstitit, quia pax vere in terris apparuit. Mundus ad censum est descriptus, quia ad supernum regnum genus humanum est chrismate consignatum. Qui Dominicum censum reddere recusarunt occisi sunt, quia qui dixerunt:« Nolumus regnare hunc super nos,» disperierunt. Pecus loquebatur, quia populus gentium ad laudem Dei convertebatur. Apparuit et haec nativitas nostri Salvatoris, sive revelata est per angelos pastoribus. Audivimus enim in Evangelio, quod pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum.« Et ecce angelus Domini stetit juxta illos; et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. Et dixit illis angelus. Nolite timere, ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo, quia natus est nobis Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David, id est in Bethleem. Et hoc vobis signum: Invenietis infantem pannis involutum, et positum in praesepio. Et subito facta est cum angelo multitudo militiae coelestis exercitus laudantium et dicentium:« Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis.» Hoc audientes pastores venerunt usque Bethlehem, et invenerunt sicut fuerat dictum ad illos per angelum. Merito angelus haec annuntiavit, quia rex angelorum natus erat, ut cum magna luce apparuisset angelus, quia solem justitiae lumen exortum in tenebris declaravit.
11.3.4
Nuntiatum pastoribus est, quia natus est qui ait:« Ego sum pastor bonus.» Per stellam apparuit regibus, quia natus est rex et stella. Rex inde dictus est, ut ibi:« Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum.» Stella quoque quia orietur stella ex Jacob. Merito itaque apparuit pastoribus et regibus, quia ipse erat rex et sacerdos, et natus de regali et sacerdotali semine. De regali semine quia de David. De sacerdotali quoque probatur natum esse, quia Maria erat cognata Elizabeth de qua legitur:« Et erat Zachariae uxor de filiabus Aaron, et nomen ejus Elizabeth.» Satis commendabilis est nuntius, quia et angelus et cum magna luce. Sed audite quid attulit:« Ecce evangelizo vobis gaudium magnum,» etc.
11.3.5
Vere gaudium magnum. Captivi eramus, in carcere jacebamus, et in infirmitate natus est Salvator, natus est medicus. Ecce gaudium magnum. Multo magis erat gaudendum hominibus, cum et angeli gauderent et dicerent:« Gloria in excelsis Deo,» etc. Gloria erat apud angelos in excelsis: De restauratione diminuti ordinis. Laudant Deum de reparatione hominum ad restaurationem angelorum. Et hominibus est pax. Pacem nuntiavit hominibus qui cum Deo et angelis prius discordiam habuimus, sed per mediatorem reconciliati sumus. Et quia peccando extranei eramus a Deo, extraneos nos a suo deputabant angeli consortio. A Deo vilipendebant angeli homines, quod se ab eis adorari permittebant. Hinc est quod angelos Lot et Abraham adorant, nec ipsi prohibentur ante Christi adventum. Sed nato Domino cum Joannes vellet adorare angelos in apocalypsi, id est angelus ne se debeat adorare compescuit dicens:« Vide ne feceris: conservus enim tuus sum et fratrum tuorum.» Prius naturam humanam despiciunt angeli, ut inferiorem, sed postquam eam super se assumptam conspiciunt, prostratam sibi videre pertimescunt, nec dedignantes hominem socium, qui super se adorant hominem Deum. Pax nuntiatur hominibus, sed non omnibus hominibus, sed tantum hominibus bonae voluntatis. Ac si diceret: Illi se Deo reconciliabunt, qui habent bonam voluntatem reconciliandi. Ille vero habet voluntatem reconciliandi qui se subdit Creatori, nec facit aliquid contrarium ejus voluntati. Notandum est quare dixerit bonae voluntatis, et non actionis, quia sufficit bona voluntas, etiam si desit operationis facultas. Itaque bona voluntas valet aliquid sine operatione, bona operatio nunquam sine bona voluntate. Maluit ergo dicere bonae voluntatis, quod commune est in omnibus salvatis. Ostendimus, fratres charissimi, vobis quomodo apparuit benignitas, et humanitas, etc., sed non est silendus ordo ejus gloriosae nativitatis. Praedictus erat ejus adventus multis ante temporibus, a prophetis praesignatus erat in multis figuris. Ait enim Isaias:« Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet.» Hic etiam primus ostensus est in tempore Aaron in figura. Dominus enim praecepit Moysi de singulis tribubus virgas afferri. Allatae sunt duodecim virgae: inter quas etiam una allata est, quae Aaron fuerat sacerdotis. Positae sunt ergo a sancto Moyse in tabernaculum testimonii. Virga autem Aaron post alteram diem invenitur produxisse flores et frondes et peperisse nuces. Ecce quomodo conveniunt propheta et figura. Jesse fuit pater David, radix Jesse est familia Judaeorum, virga est Maria; flos filius ipsius, super quem descendit Spiritus sanctus in specie columbae. Similiter virga Aaron quae sine semine protulit nuces, significat Mariam, quae sine semine genuit Christum: in nuce, quae significat Dominicum corpus, tria sunt: cortex, testa, nucleus. Cortex amarus significat carnem, quae habuit passionis amaritudinem. Testa significat ossa; nucleus interior, animam candidam virtutibus. Cum his et similibus esset Domini nativitas pronuntiata et demonstrata, voluit Dominus promissa implere. Missus est itaque Gabriel ad Mariam virginem in Nazareth, annuntiavit descensum Domini in uterum ejus. Dignum erat ut Gabriel, qui fortitudo Dei dicitur, annuntiaret nasciturum Deum, qui forti manu pugnaturus contra mundi principem erat. Et valde conveniens erat, ut Christus, qui flore supradicto praesignatus erat, in Nazareth conciperetur, quae flos et virgultum interpretatur, egregium praecursorem habuit. Egregius imperator Joannem Baptistam, qui ab utero matris Deum recognovit, qui per eumdem angelum Gabrielem nuntiatus est et contra usum naturae de sterili, Elisabeth videlicet cognata Mariae natus est. In sexto mense a conceptione Joannis, conceptus est Christus. Quo concepto abiit Maria in montana cum festinatione, et intravit in domum Zachariae, et salutavit Elisabeth. Et audita salutatione exsultavit infans in utero Elisabeth. Coepit Joannes esse propheta antequam nasceretur; recognovit servus Dominum, prophetavit conceptus conceptum, et per gratiam pueri repleta est mater spiritu prophetiae, et ait:« Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? Et mansit ibi Maria tribus mensibus, et reversa est in domum suam.» Post haec contigit ire Joseph Bethlehem cum uxore sua praegnante. Cumque impleti essent dies ut pareret, divertit in stabulum, et peperit sine dolore, et pannis eum involvit, et divina potentia operante natus est de virgine Maria Christus, non aperta virginis porta, quia virgo ante partum, et virgo in partu, et virgo post partum. De hac virginis porta dixit Dominus ad Ezechielem:« Porta haec quam vides clausa erit et non aperietur, et vir non transiet per eam, quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam, et semper erit clausa.» Magnum meritum, magnum donum, magna gratia: ancilla peperit Deum, creatura Creatorem, filia parentem, filia divinitatis, mater humanitatis. Duas nativitates Domini accipimus, unam divinam, alteram humanam: illam sine matre, istam sine patre. Hodie, fratres charissimi, celebramus temporalem nativitatem propter nos acceptam, gaudeamus propter reparationem nostram. Hodie suscepit mundus infirmus sanitatem, hodie captivus libertatem, hodie recuperavit exsul haereditatem. Suscipiamus hodie Regem venientem, praeparemus habitacula pectorum contra talem imperatorem, ut dignetur nos recipere in coelesti Hierusalem.

Intertext edge

Open linked passage

Note