Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Libri deflorationum
Wernerus S. BlasiiDefl 12.9 · 10602-libdefMore by Wernerus S. Blasii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
More
Original / primary: 10602 Libdef
12.1
DOMINICA PROXIMA POST NATIVITATEM DOMINI.
12.1
« Ibant pater Jesu et mater admirantes super his quae dicebantur de illo, et benedixit illis Simeon.»
12.2
Joseph, quia nutritius erat, et Mariae famam observabat secundum opinionem vulgi, Pater Salvatoris appellatur.
12.3
« Et dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel et in signum cui contradicetur.»
12.4
In ruinam multorum positus est Dominus, quia ipse est lapis offensionis, et petra scandali, id est ruinae his qui offendunt verbo, nec credunt. De quibus ipse dicit:« Si non venissem et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent.» In resurrectionem autem positus est, quia credentes in eum resurrexerunt a peccatis per eum. In suis praedicatoribus quoque positus est in ruinam et resurrectionem, ut ait Apostolus:« Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt.» Signum cui contradicetur fidem Dominicae crucis accipe, de qua Judaei ad Paulum dixerunt: De hac secta notum est nobis, quod ubique ei contradicetur.« Et tuam ipsius animam pertransibit gladius,» id est dolor Dominicae passionis, quia non potuit Filium videre crucifigi sine affectu materni doloris, etsi sperabat resurrecturum. Usque ad finem saeculi animam Ecclesiae gladius tribulationis pertransit, cum signo fidei ab improbis contradicitur, cum multos ruere videt. Aliter. Positus est Dominus in ruinam vitiorum, et in resurrectionem virtutum, nec fit resurrectio nisi ruina praecedat. Omnia quae de Christo narrantur, quod natus de virgine, quod resurrexit, quod januis clausis intravit, omnia, inquam, signum sunt cui contradicitur ab infidelibus.« Tuam ipsius animam pertransibit gladius,» qui est verbum Dei, revelans tibi mysteria;« ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.» Ante erat incertum, quia Judaeorum Christum reciperent, qui respuerent; sed audita nativitate revelabantur cogitationes, cum Herodes et sui turbabantur. Postea vero doctrina ejus et virtute diffamata, alii eum quasi magistrum veritatis habuerunt. Alii ab eo quasi a seductore recesserunt.
12.5
« Et erat Anna prophetissa filia Phanuel de tribu Aser. Haec processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis VII a virginitate sua. Et haec vidua erat usque ad annos LXXXIIII, quae non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens Deo die ac nocte.» Juxta historiam Anna et devotae conversationis et venerandae aetatis digna describitur, quae Domino testimonium perhibebat. Mystice autem significat Ecclesiam, quae in praesenti quasi sponsi Domini sui morte viduata est. Septies XII, LXXXIIII faciunt. Et VII pertinent ad cursum saeculi, qui diebus septem volvitur; XII vero pertinent ad perfectionem apostolicae doctrinae. Quisquis ergo totum vitae suae tempus apostolicis mancipat institutis, quasi LXXXIIII annis coelestis templi limina servare, et Domini postulare adventum laudatur, dum a Domino peregrinatur. Septem anni quibus anna cum viro suo vixit, significant perfectionem illius temporis quo a Domino in carne conversante docetur Ecclesia. Qui anni postea per XII multiplicantur, propter apostolicam doctrinam, deinde regentem Ecclesiam.
12.6
« Et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino, et loquebatur de illo omnibus qui exspectabant resurrectionem Israel.»
12.7
Ipsa hora qua Simeon accepit puerum superveniens Anna confitebatur, id est laudabat Dominum, et omnibus fidelibus qui jugo Herodis alienigenae gravati liberationem exspectabant, promittebat per adventum Christi in proximo redemptionem fieri. Non solum angeli, sed et omnis aetas et sexus testimonium nato reddidit puero, et sicut ab omnium saeculorum fidelibus praesagiebatur, ita veniens omnium sanctorum laude praedicatur. Quod Simeon et Anna provecti Jesum excipiunt et laudant, significat fidelem Synagogam, quae post longam exspectationem promissionum non ficta fide eum receperunt qui praenuntiabatur.
12.8
« Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth.» Praetermisit hoc loco Lucas, quae a Mattheo satis exposita noverat, Dominum videlicet, post haec ne ab Herode necandus inveniretur, Aegyptum a parentibus esse delatum. Defunctoque Herode, sic demum Galilaeam reversum, Nazareth civitatem suam inhabitare coepisse. Solent enim evangelistae singuli sic omittere quaedam, quae vel ab aliis commerata viderint vel ab aliis commemoranda in spiritu praeviderint, ut continuata suae narrationis serie, quasi nulla praetermisisse videantur. Quia tamen alterius evangelistae considerata Scriptura, quo loco transulta fuerint, diligens lector inveniat.
12.9
« Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia, et gratia Dei erat in illo.» Crescere corpore et corfortari, aetate humana intellige. Sapientia est ipsa divinitas, qua plenus erat, gratia vero est conjunctio divinitatis in unam personam. Gratia autem, quia eidem mediatori Dei et hominum, homini Jesu Christo magna gratia donatum est, ut ex quo homo fieri coepisset, perfectus et Deus esset. Hoc hominum natura non recipit, ut ante duodecim annos sapientia impleatur. Quomodo omnia illo mirabilia fuerunt, ita pueritia mirabilis fuit, ut Dei sapientia impleretur.
12.1.1
DOMINICA PROXIMA POST NATIVITATEM DOMINI. SERMO DE TRIBUS SILENTIIS.
12.1.1
« Dum medium silentium tenerent omnia, etc..» Tria sunt silentia: Primum est ignorantia languoris; secundum, desperatio curatoris; tertium silentium est adoptio sanitatis. Primum silentium fuit, quando homo non agnovit morbum suum, et idcirco silebat, nec quaerebatur remedium. Sed postquam lex subintravit, et ostendit languidis vulnera sua, statim ruptum est silentium, et coeperunt mox aegri salutem quaerere. Sed quia per opera legis ubi salus non est sanari volebant, quod quaerebant non poterant invenire. Tandem ergo considerans homo, per legem neminem justificari posse, quasi post diuturnos clamores fatigatus, etiam secundum silentium. Locutum est pacem, dedit desperans, loqui rursum cessavit, et subsecutum est gratiam, proposuit misericordiam, promisit veniam, et coeperunt aegri currere ad medicum, et quasi magnis clamoribus, sic pura fide cordis et vera confessione oris flagitari remedium. Hoc itaque et nunc in vita hac praesenti agitur, ut cum homo per Dei gratiam sanitatem receperit, et ad illam felicitatem venturae immortalitatis perductus fuerit, non erit amplius quid petat; et tunc sequitur tertium silentium, quod nunquam finem habebit. Inter primum et medium silentium multa verba sonuerunt, inter medium et ultimum silentium sonat unum verbum. Multa fuerunt multiplicia legis mandata, quae per Moysen data est. Unum verbum est, una Dei gratia quae per Jesum Christum facta est, vel potius Jesus Christus est. Moyses famulus Dei multa verba, multos sermones edidit; Deus Pater unum Verbum, unum sermonem misit. Sed sermones Moysis omnipotentes non fuerunt, quia quod dicebant facere non potuerunt: ideo tandem quandoque in promissione deficiendo siluerunt. Et tunc omnipotens Sermo venit, qui non solum dixit, sed quaecunque dixit, imo quaecunque voluit, fecit. Iste Sermo, istud Verbum adhuc loquitur, quandiu in fidelibus suis promissiones operatur. Sed cum promissa impleverit, tunc quasi cessavit. Cum autem promissa fuerint impleta, quia amplius quod petatur, nihil deerit, tunc felix et sempiternum silentium erit.« Dum ergo medium silentium tenerent omnia.» Bene omnia: Hoc non solum illi qui in petitione desperabant, sed et illa quae in promissione:« Et nox in suo cursu iter haberet.» Nox in sacra Scriptura aliquando pro diabolo, aliquando pro umbris ejus, in peccatoribus et iniquis, aliquando pro peccatis, aliquando pro praesenti vita accipitur. Per noctem ergo in hoc loco, mortalis hujus vitae fluctus signatur, sicut per diem alibi claritas vitae perpetuae. Praesens ergo vita mors est, vita vero futura dies. Nox ista habeat vesperam, dies illa habeat auroram. Vespera hujus noctis etiam fuit ex quo Adam peccavit, donec accepta sententia mortis, a paradiso pulsus est in tenebras hujus mundi. Exiit aurora sequentis diei, id est a resurrectione Christi usque ad finem saeculi. Gutta ista nox est. Sed quis est cursus hujus vitae? Igitur vita mortalis deorsum est in inferis, sicut vita immortalis sursum. Item. Iter sursum est in coelis. Item medium est stadium vitae praesentis: quod nascendo intramus, vivendo percurrimus, moriendo eximus. Quoniam ergo nox in suo cursu medium iter haberet, ideo quando mors universos quos in stadio vitae praesentis reperit, secum ad inferos traxit, et nemo mortalium ad vitam immortalem ascendere potuit. Unde per noctem accipere possumus peccatum. Quae videlicet nox ab originali peccato coepit, et per actualia cucurrit. Quando igitur post originalem praevaricationem primae praevaricationis naturalis legis, ac deinde scriptae legis praevaricatione succedente, peccatum ad summum incrementum venerat, quasi nox in suo medium cursu iter habebat. Sed ista nox vera luce apparente, mox deorsum vergere coepit, et non quasi quadam alterna immutatione paulatim decrescens elongat, quousque lux crescendo ad plenam diem perveniat. Vide ergo ordinatissimum divinae dispensationis consilium. Quando omnis recuperandae salutis spes perierat, et mors omnia secum deorsum rapiebat, tunc omnipotens sermo ad liberandum mittitur, ut amplius divinae gratiae munus commendetur. Venit, inquit. Quis? Sermo Altissimi, Verbum Dei, unicus Patris, rex filius regis. Unde, vel quo? De concessu Patris, ad celebrandum mysterium passionis, de aequalitate majestatis ad patibulum crucis, de sede regali ad officinam peccati, de lumine coeli usque ad tenebras inferni. Sed nunquid ideo regnum perdidit, imo eos qui servi erant peccati liberans usque ad conregnandum sibi sublimavit, et ideo fortassis a regalibus sedibus venit, quia in domo Patris mei mansiones multae sunt, et regnabunt cum illo in aeternum, cum acceperint regnum quod paratum est ab origine mundi. De eo quod Verbum carnem sumpsit cum poena sine culpa, cum mortalitate sine iniquitate.
12.1.2
Dei itaque Filius cum esset unigenitus Patris Filius volens sibi fratres adjungere, descendit ad humanum genus, et assumpsit hominem, ut faceret sibi fratres, nullum despiciens in fraterno loco suscipere quem cognovit obedientem iri praeceptorum suorum. Multi autem quaerunt de carne illa quam assumpsit, qualiter a peccato munda fuerunt, qualiter sine peccato poenam peccati portaverit. Et de eo quod qualiter a peccato munda fuerunt vel mundata, quorumdam aestimationem tacere non debemus, ne forte si non exponatur non videatur, et si non videatur quod est, credatur quod non est. Quidam putant carnem illam quae assumpta est a Verbo, ita ab initio et in primo parente, quando tota massa naturae humanae per peccatum corrupta est, a contagione et a corruptione peccati immunem fuisse custoditam, et ab ipso primo parente usque ad susceptionem sui a Verbo, liberam ab omni peccato et mundam deductam, ut nunquam sub peccato fuerit, et ideo a peccato non liberatam, sed liberam. Aiunt enim quia illa pars naturae humanae sub peccato esse non debuit, per quam ipsa natura humana ubi obnoxia peccato fuerat, a peccato liberanda erat. Ad probandam quoque eamdem aestimationem adducunt illud quod Apostolus, cum novum sacerdotium veteri praeferendum assereret, Melchisedech, qui typum ipsius Christi ac novi sacerdotii gerebat, ab Abraham decimas accepisse ostendit, in qua decimatione etiam Levi, a quo veteris sacerdotii ministros descendisse dubium non est decimatum comprobavit, ac per hoc vetus sacerdotium quod in Levi decimas dedit inferius, novum autem quod in Melchisedech qui forma Christi est, decimas accepit, superius et dignius aestimandum. Ubi tamen Christus qui tunc secundum carnem similiter ut Levi in lumbis Abrahae fuit, decimatum non dicimus, ne simili ratione novum sacerdotium quod in Christo est, ibidem decimas dedisse convincamur. Quomodo autem Levi qui secundum carnem in lumbis Patris tunc fuit decimatus est, et Christus, qui secundum carnem ibidem fuit, decimatus non est, nullam causam aliam inveniri posse putant, nisi quia caro Levi cum culpa ibi fuit, caro Christi non fuit, atque ideo quod peccato obnoxium erat, expiatione eguisse; quod autem mundum atque a peccato liberum erat, non eguisse. Tali ergo se ratione probare putant, quod caro illa, quae a verbo assumpta est, nunquam obnoxia peccato fuerit, sed ab initio sive in eo a quo descendit sive in his per quos descendit, munda servata sit a peccato, ut aliquando esse possit hostia pro peccato. Sed catholicae veritatis diffinitio Filium Dei qui pro peccatoribus et de peccatoribus natus est de carne obnoxia peccato carnem assumpsisse asserit liberam a peccato, et ideo liberam quia liberatam. Ideo liberam non quia sub illo unquam fuit, sed quia sub illo esse aliquando cessavit. Quando assumpta est, mundata est. Per eamdem quippe gratiam natura humana mundata est ut verbo Dei libera a peccato uniretur. Per quem Christianus a peccato liberatur, ut eidem naturae Christianus in Christo capite societur. Appareat itaque nobis, sicut dicit beatus Augustinus, gratia in nostro capite, unde secundum uniuscujusque mensuram se per cuncta membra ejus diffudit. Ea gratia fit ab initio fidei suae homo quicunque Christianus, qua gratia homo ille ab initio suo factus est Christus. De ipso spiritu et hic renatus de quo est ille natus eodem spiritu fit in nobis remissio peccatorum, quo spiritu factum est ut nullum haberet ille peccatum. Sic ergo factum est per gratiam, ut caro illa a peccato, sub quo ab origine sua erat, mundaretur, et mundata in illo qui liber ab omni peccato, in ea futurus erat, a peccato libera assumeretur, ut nec gratia corruptioni naturae praejudicium faceret, nec corruptio naturae gratiam impediret. Quomodo ergo, inquiunt, Christus in lumbis Abrahae decimatus non fuit, si caro ejus peccato obnoxia fuit? Sed sciendum est, quia licet caro Christi sicut caro Levi adhuc in lumbis Abrahae sub peccato fuit, tamen ipsum peccatum ejus non fuit, sub quo ejus caro fuit. Hoc enim solum ejus ibi fuit, quod inde futurum ejus fuit. Quapropter Levi illic et naturam et culpam habuit, quia inde per propagationem originis, et naturam et culpam trahere debuit. Quia ergo Christus in lumbis Abrahae suam naturam habuit, propterea quod ipsam solam tamen accepturus fuit, procul dubio oblatione non eguit, quae pro eo quod ejus solum ibi erat, necessaria non fuit; oblatio enim non natura, sed pro culpa offertur, quia si pro culpa non esset, natura oblatione opus non haberet. Sic itaque Levi in lumbis Abrahae decimatus est, quia et naturam et culpam ibi habuit, qui et naturam et culpam inde accepturus fuit. Christus vero decimatus non est. Propterea quod inde solam naturam accepturus erat, illam etiam tunc ibi culpam non habuit, cui ipsa quae ejus futura erat sine culpa natura, in sua origine culpae obnoxia fuit.

Intertext edge

Open linked passage

Note