Libri deflorationum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
—
Original / primary: 10602 Libdef
13.1
IN OCTAVA DOMINI.
13.1
« Postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus. Quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.» Ritus circumcisionis ab Abraham sumpsit exordium, quando et nominis amplificationem accepit. Ad cujus imitationem nomen imponebatur pueris in die circumcisionis eorum. Sic etiam factum est ipsi Jesu. Bene autem octava die circumciditur ut et ejus resurrectio octava die celebranda, et nostra figuraretur octava aetate futura. Sex etenim sunt aetates, in quibus pro Domino laboratur; septima est animarum usque ad tempus resurrectionis. Octava est resurrectio, quando gloria perfectae circumcisionis coruscabit, et totus homo visioni Conditoris inhaerebit( BEDA). Nunc autem qui videns mulierem ad concupiscendam eam, incircumcisum visum habens. Incircumcisi sunt auribus quibus Veritas dixit:« Qui est ex Deo, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.» Incircumcisi sunt lingua et manibus:« quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.» Incircumcisi sunt gustu, quos propheta redarguit dicens:« Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem.» Incircumcisi sunt olfactu et tactu qui variis odoribus delibuti sequuntur amplexus meretricis, cinnamomo cubile suum aspergentis. Incircumcisi sunt gressibus, de quibus Psalmista commemorat:« Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt.» Porro qui in similitudine carnis peccati venerat remedium, quo caro peccati mundabatur non respuit, sed circumcisus est factus sub lege, ut eam justam probaret, et eos qui sub lege erant redimeret. Nota quod idem auxilium circumcisionis in lege circumcisio contra peccati originalis vulnus praestitit, quod nunc baptismus tempore gratiae confert, non quod introitus in regnum nondum patebat circumcisis, ut modo baptizatis. At vero hoc non solum baptismus facit, sed et passionis adjunctio. Quae si circumcisioni addita esset, et similiter ibi fieret.
13.2
Quaeritur autem quare baptismus successerit circumcisioni. Ut enim beatus Gregorius ait quarto libro in Job: Quod apud nos valet aqua baptismi, hoc egit apud veteres vel pro parvulis sola fides vel pro majoribus virtus sacrificiorum, vel pro his qui ex Abrahae stirpe prodierunt mysterium circumcisionis.
13.3
Solutio. Decebat novum regem novam legem instituere, inimicitias inter Judaeos et gentiles solvere, ut duo populi in unum jungerentur, et fieret unus populus. Quare necesse fuit inimicitiarum causas, videlicet ritus Judaeorum quo gentiles abhorrebant evacuare, et alia sacramenta quae utrisque communia forent substituere. Propter hoc quoque baptismus circumcisionis loco subiit, quia circumcisio erat imperfectum sacramentum, utpote maribus solis attinens. Baptismus vero perfectum est sacramentum, quia utrique sexui sine dolore commodatur. In aqua vero ideo uniformiter consecratur baptisma, quia de Christi latere manavit aqua, et quia nullus liquor adeo valet ad abluendum sicut aqua, et apud omnes facile acquiritur, ne se aliquis propter inopiam excusaret.
13.4
Nota quia multipliciter accipitur: Baptismorum namque unum tantum est aqua, ut Joannis, quod remissionem peccatorum non dedit. Aliud in igne vel spiritu, quo baptizati sunt apostoli in die Pentecostes. Unde illud:« Vos autem baptizabimini Spiritu sancto.» Tertium in aqua et spiritu, quo baptizaverunt apostoli. Quartum in sanguinis effusione. Tria visibilia, id est sacerdos, baptizandus, aqua, sunt in baptismate; et tria invisibilia, id est fides, anima, Spiritus sanctus. Verum Dominus, ut ait Ambrosius in primo libro De Sacramentis, ideo prior descendit in baptismum quam Spiritus sanctus cum modo econverso fiat, quia Dominus non inde debebat mundari. Nobis autem virtus et praesentia Trinitatis quae in baptismate Christi manifestata est, invisibiliter operatur in baptismatis visibili sacramento. Sacramentum vero est visibile signum invisibilis gratiae, veluti cum quis baptizatur, ipsa exterior corporis ablutio quam videmus; signum est interioris ablutionis animae, quae consistit in remissione peccatorum. Aqua etiam purgans exterius a sordibus corporalibus signum est fidei mundantis interius a peccatis. Sacerdos quoque lavans in aqua designat Spiritum in fide remittentem peccata. Videndum tamen est de hoc sacramento, sicut de aliis, quia nihil refert a quocunque detur ministro. Minister enim ministrat, Christus baptizat. Unde illud:« Hic est qui baptizat.» Quapropter sive a clericis sive a laicis, seu etiam a mulieribus necessitate imminente detur, non tamen reiteratur. Hoc sacramentum sicut et sacramentum altaris, alii ad vitam, alii ad mortem accipiunt. Qui enim recte accedunt, et rem et sacramentum accipiunt; qui ficte, sacramentum tantum. Unde si postmodum resipuerint non rebaptizabuntur. Forma autem baptismi sunt ista verba: In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, vel sua aequipollentia. Dominus enim generaliter instruens baptismum, praecepit dicens:« Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti.» A morte Christi et sanguinis effusione habet baptismus virtutem et efficaciam sicut alia sacramenta sive ante legem, sive in lege. Per hunc enim Christus quae facta sunt dimittit, adjuvat ne amplius fiant, perducit ut omnino fieri non possint, facit ut lex impleatur, ut natura liberetur, ne peccatum dominetur. Haec de circumcisione et baptismo sufficiant. Quod autem circumcisio in membro virili fiebat causa, ne aliud membrum aut debile fieret, aut turpe quod publice videretur, et ut Christus per castitatem significaretur venturus. Ipso quoque in carne praeputii fiebat circumcisio, quia in parte illa magis dominatur concupiscentia, per quam originale peccatum propagatur. Ubi ergo via peccati est, ibi apte significabatur peccati remedium, et significabatur per circumcisionem carnis circumcisio mentis, qua mundabatur anima a vitiis. Tres itaque constat esse circumcisiones: Una est sacramentum, duae vero sunt res illius sacramenti, videlicet circumcisio a peccato, quae quotidie est in anima, et circumcisio a peccato et ab omni poena peccati, quae in resurrectione erit in anima et corpore. Petrinis autem cultris circumcidit Josue intraturos terram repromissionis, quia petra erat Christus qui tollit peccata mundi.
13.1.1
IN OCTAVA DOMINI. SERMO IN OCTAVA DOMINI.
13.1.1
Natalis Dominici diem hodie celebramus octavum, in quo puer Jesus a parentibus carnis suae carnalis circumcisionis accepit sacramentum. Non enim sicut ipse ait, legem venerat solvere, sed adimplere. Legem quidem implevit, quia de faece carnalium observationum spirituale elinquit intellectum, et quadam arcana praecepta mortalia, quae Judaeis propter infirmitatem suam remissa fuerat. Item in Evangelio superaddit praeceptis eorum, et ipsas observationes carnales usque ad tempus correctionis observavit. Inde est quod puer a parentibus octava die est circumcisus. XL die ab eis cum legalibus hostiis in templo est praesentatus. Juvenis etiam ad diem festum dedicationis et ad caeteros dies festos Hierosolymis, sicut in Evangelio legimus, frequenter occurrit et in nullo sacramenta legalia refutavit, donec in sancto die Coenae immolato, veteri Pascha, vetus sacerdotium innovavit et mutavit, quando seipsam convivam ad convivium discipulis exhibuit. Translato ergo sacerdotio sicut apostolus ait, necesse erat ut fieret et legis translatio, et hoc erat tempus correctionis, quando removendae erant carnales umbrae sub quibus natus, et usque ad puerilem aetatem educatus est Christus. Unde dicit Apostolus:« Postquam venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum, natum ex muliere, factum sub lege, etc..» Si enim a lege alter aliquis observatione extraneus scientibus legem sacramenta exponeret, quis ei auditum praeberet. Recto igitur ordine magisterii, qui prius voluit auditor esse quam doctor, prius eam servare quam ejus sacramenta reserare, ut per vitam et doctrinam suam ipse esse cognosceretur cui testimonium dabant lex et prophetae.
13.1.2
Hunc igitur quia quasdam causas reddimus, quare sub lege natus est Dominus; de circumcisionis sacramento quam in manibus habemus, quod Dominus dederit tractemus. Octava etenim circumcisio uni concinuit sacramento. Octava in Scripturis pro aeternitate accipi consuevit. Sicut enim septenarii numeri circuitu rerum temporalium volubilitas, ita per octavam qui septenario succedit congrue designatur aeternitas. Octavae autem ideo celebrantur, quia primis diebus concurrunt sicut primus Dominicus dies ad alterum qui eodem ritu celebratur. Et quoniam sequentia opera bona ad prima recurrunt, aliquo modo octavas exercemus. Tanta miseria fuit in hominibus ante Christi adventum, ut nemo ad eamdem innocentiam perveniret quam habuit primus homo antequam peccaret. Nam et circumcisio quae octava die celebratur, in recordatione primae innocentiae agebatur, id est ut mens circumcisa esset ab omni contagione carnali, quam jussit ipsa umbra futurorum verorum. Christus per baptismum restituit in genere humano eamdem innocentiam, ideoque octava die, id est Dominica ex baptismo resurrectio colitur, hoc est inter istos qui primi innocentiam hominis imitantur et illos qui in Veteri Testamento erant. Quod quamvis illi justi essent, tamen detinebantur infra claustra inferni ante Christi adventum, isti penetrant regna coelorum. Et quoniam ad meliorem statum vult nos perducere Redemptor noster, quam haberet primus Adam, adhuc exspectatur octava dies quae erit in resurrectione corporum. Primus Adam ita erat innocens ut posset peccare, si vellet, et nos ita accipimus innocentiam per baptismum, ut possimus peccare et possimus non velle, sed post receptionem corporum nemo poterit, nemo volet peccare.
13.1.3
Igitur quia ad hoc institutae sunt octavae, ut redeant ad primum, oportet considerare quid in octavis Domini redeat ad primum diem nativitatis. Primo die nativitatis exivit de utero Virginis, et inventus est in praesepio involutus pannis. Nunquid octava die iterum exivit de utero Virginis, et inventus est involutus pannis in praesepio et celebrata sunt ea que de angelorum affatu leguntur prima die acta? Possumus tamen invenire in quo octava dies congruat primae. Duas causas intelligimus in Christi nativitate: primam, scilicet Christum venisse ad homines; secundam homines venisse ad Christum. De qua re dicit Augustinus in libro primo De doctrina Christiana. Non enim ad cum, qui ubique praesens est locis movemur, sed bono studio, bonisque moribus. Quod non possemus nisi ipsa sapientia tantae etiam infirmitati congruere dignaretur, ut vivendi exemplum nobis praeberet. Sed non aliter quam in homine. Nam et nos homines sumus. Sed quia nos cum ad illam venimus sapienter facimus, ipsa, cum ad nos venit ab hominibus superbis quasi stulte fecisse, putata est. Et quoniam nos ad illam venimus convalescimus, ipsa cum ad nos venit quasi infirma existimata est. Cum ergo ipsa sit patria, viam quoque se fecit ad patriam. Et cum sano et puro interiori oculo ubique sit praesens, eorum qui oculum illum infirmum immundumque habent, oculis apparere dignata est. Quia enim in sapientia Dei, non poterat mundus, et per suam sapientiam cognoscere Deum; placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Non igitur per locorum spatia veniendo, sed in carne mortali mortalibus apparendo venisse ad nos dicitur. Illuc ergo venit ubi erat, quia in hoc mundo erat, et mundus per eum factus est. Divisio.
13.1.4
Christi adventum ad homines colimus in die Nativitatis. Hominum autem adventum ad Christum colimus in octavis ejus. Sicut enim septenario dierum spatio temporalem nativitatem Christi repraesentavimus, qua venit inter homines exsilii hujus mala perferre, et languenti mundo sua bona conferre, ita praesenti octava eam Christi nativitatem, in figura celebramus, quae cum assumpto homine transivit de hoc mundo ad Patrem, quia et transformata est ejus caro de corruptione ad incorruptionem, de mortalitate ad immortalitatem. In carne illius jam absorpta est mortis victoria, quia sicut in eam completam certa fide jam credimus, ita in carne nostra futuram certa spe non dubitamus.
13.1.5
Ita enim dicit Apostolus:« Si complantati sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus.» Quae autem illa sit similitudo mortis audiamus ab ipso:« Complantati enim sumus ei per baptismum in mortem, ut quomodo Christus resurrexit a mortuis, per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.» Haec mortis similitudo peccati est ablutio perfecta; novitas vero vitae observatio justitiae. Haec ipsa est prima resurrectio animae, de qua dicit Joannes:« Beati qui habent partem in resurrectione prima.» In his secunda mors, id est aeterna non habet potestatem. Haec eadem vera est circumcisio, per quam non cutem carnis petrinis cultris exspoliamus, sed veterem hominem, id est veteris hominis similitudinem Christo conformati, cum suis actibus deponimus. De qua alibi dicit Apostolus:« Non enim circumcisio est quae sit in manifesto, id est in carne, sed circumcisio cordis quae non fit littera, sed spiritu.» Illa ergo exterior hujus interioris figura est, sicut de Abraham jam per fidem justificato dicit ipse Apostolus, quia signum circumcisionis accepit signaculum justitiae. Bene autem convenit octavae nostrae; quod circumcisio carnis in ea parte fit corporis, per quam humana mortalitas propagatur. Vera enim circumcisio in nostra octava, id est in generali resurrectione complebitur, cum corruptibile hoc incorruptibili, et mortale hoc imortalitate vestietur. Sicut autem in ea parte carnis visa est impleri carnaliter, ut significaretur implenda spiritualiter, licet ut non exhibeatur corporaliter, quatenus, secundum Apostolum,« non exhibeamus membra nostra arma iniquitatis peccato, sed arma justitiae Deo.» Circumcidamus ergo aures ab illicito auditu, oculos ab illicito visu, nares ab illicito olfactu, os ab illicito gusto, cor ab illicita cogitatione, linguam ab illicita locutione, manus ab illicito tactu, pedes ab illicito incessu, ne, secundum prophetam, mors intret ad animas nostras per fenestras. Unde primus martyr: Judaeis sensus corporis ab illicitis non observantibus dicit.« Incircumcisi cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis.» Quoties ergo festivitatem istam annuis solemnitatibus frequentamus, secundum fidem gestorum, quae de ea leguntur honoremus, et eam ad morum aedificationem referentes, fidem firmam, charitatem non fictam, spem certam tam diu tenea mus, donec, evacuato quod ex parte est, perfectionem nobis promissam comprehendere mereamur. His enim inconcusse manentibus dissoluta hujus habitationis domo, domum non manufactam aeternam in coelo praeparatam habeamus, praestante Domino nostro.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).