Libri deflorationum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
—
Original / primary: 10602 Libdef
16.1
DOMINICA SECUNDA POST THEOPHANIAM.
16.1
« Nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Jesu ibi. Vocatus est autem Jesus et discipuli ejus, ad nuptias.» Voluit Dominus suis nec non miraculo nuptias commendare, ne eas haeretici damnare praesumerent. Mystice desiderio Patrum praecedentium ante legem, sub lege vocatus est sponsus, ad Ecclesiam sponsam venire, et in gratia Evangelii venit. Vocati sunt et discipuli, ut ministri in nuptiis. Hanc sponsam conjunxit sibi sponsus, in utero Virginis. Verbum enim sponsus, et sponsa caro humana est. In Cana Galilaeae, in coelo transmigrationis fiunt nuptiae, quia hi sunt digni Christo, qui fervore devotionis de vitiis ad virtutes, de terra ad coelos migrant.
16.2
« Et deficiente vino, dicit mater Jesus ad eum: Vinum non habent». Quasi dicat: Vinum da eis. Vinum deficit, quia spiritalis intelligentia legis fallacem Pharisaeorum expositionem latere coeperat.
16.3
« Et dixit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea.»
16.4
Quid commune est tibi mater, secundum carnem, et mihi aeternae Dei virtuti ac Dei sapientiae, ex qua futurum est miraculum quod petis. Veniet hora mea, id est passionis opportunitas, in qua videlicet cum pendere in cruce infirmitas coeperit, cujus tu mater es agnoscam te matrem ut filius, curam tui discipulo committens. Praedicato autem Evangelio et virtute divina ostensa mundo, fuit hora passionis. Non necessitatis scilicet hora, ut haeretici calumniantur, sed voluntatis. Unde illud:« Potestatem habeo ponere animam meam, et iterum sumere eam.» Non enim auctor temporum fato temporis regitur.
16.5
« Dicit mater ejus: Quodcunque dixerit vobis facite. Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Judaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas.» Confisa mater de filii pietate ad ipsam, ut fiat quod petit fiducialiter imperat ministris. Hydor[ ὔδωρ] est aqua. Inde dicitur hydria vas aquae. Purificationem Judaeorum dicit quod crebro lavabant manus et vasa. Metron[ μέτρον] Graece, mensura Latine dicitur. Inde metreta nomen mensurae.
16.6
« Dicit eis Jesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. Et dixit eis Jesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tutelerunt.»
16.7
Architriclinus est princeps triclinii, id est discunbentium in triclinio. Triclinium vero dicunt esse aulam tricameratam, vel tres domos vel tres cameras cum testudine factas, in quibus sedebant discumbentes, quasi sub tribus arcubus.
16.8
« Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factum, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant qui hauserant aquam, vocat sponsum architriclinus, et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit; et cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est. Tu autem servasti vinum bonum usque adhuc. Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilaeae, et manifestavit gloriam suam.»
16.9
Inter multa signa quae fecit Jesus in Cana Galilaeae fuit hoc primum, et quodam dignitatis privilegio elementorum conversione, manifestavit gloriam suam, id est latentem deitatem. Miraculum aquae conversae in vinum miramur, et non miramur quia omni anno bene facit Deus in vitibus, et de uno grano multa facit. Et( quod majus est) coelum et terram de nihilo creavit, eaque mirabiliter gubernat. Ergo quia homines in aliud intenti, perdiderunt considerationem operum Domini, in qua quotidie eum laudarent, servavit sibi Deus quaedam inusitata quae faceret, ut tanquam dormientes homines ad se colendum mirabilibus excitaret. Aquam vertit Jesus in vinum, cum insipidam mentem carnalium sapore scientiae coelestis imbuit. Eramus enim aqua, id est insipientes, et fecit nos vinum, id est sapientes fidem ipsius. Vel aqua intelligitur scientiam mundans auditores a sordibus peccatorum: quae tunc convertitur in vinum, quando aliquis ex toto obliviscitur praeteritorum malorum, ne in ea incidat, et incipit calere in Dei amore, sicut vinum inebrians obliviosos facit potatores et calefacit. Convertit aquas Christus in vinum, dum quae carnalia videbantur in lege, spiritualia ostendit, et superficiem litterae plenam coelesti virtute videri fecit. Christus enim in prophetis necdum manifestatus quasi vinum in aqua latuit; sed cum discipulis aperuit sensum ut intelligerent Scripturas( Luc. XXIV), vinum inebrians fuit ipse Christus in lege et prophetis manifestatus. Illa igitur Scriptura, dum in eo sublevamine, id est ad operationem litterae latet Christus sapit aquam insipidam. Cum vero aufert velamen est vinum inebrians. Sex hydriae sex aetates sunt quae inaniter currerent, nisi Christus in eis praedicaretur. Prima aetas est ab Adam usque ad Noe; secunda, usque ad Abraham; tertia, usque ad David; quarta, usque ad transmigrationem; quinta ad Joannem Baptistam; sexta, inde usque ad finem saeculi. Prophetia in singulis aetatibus, quasi hydrus. Secundum litteram aqua insipida, quomodo in vinum mutetur, cum ad Christum et ad omnes gentes referatur videamus. Quidquid figurabatur in Adam de Christo, ad omnes gentes pertinebat, ut illud in Genesi:« Relinquet homo patrem et matrem, adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.» Christus adhaesit Ecclesiae, ut essent duo in carne una, et fuit relinquere patrem non in ea forma apparere hominibus in qua est aequalis Patri. Reliquit matrem quando de Synagoga transivit ad Ecclesiam. Poterat Dominus vigilanti Adae costam sine dolore evellere, sed procul dubio Christi dormitio in cruce in eo significabatur, de cujus latere tanquam sponsa fluxerunt sacramenta Ecclesiae. De vino aliarum hydriarum bibamus. Christus figuratus est in Noe. Nam ideo in arca omnia animalia sunt inclusa, ut omnes gentes significarentur salvandae per Christum. Non enim deerat Deo rursus causare omne genus animalium, sed ideo per lignum salvata sunt, quia et nos per lignum salvandi eramus. In tertia hydria audivit Abraham.« In semine tuo benedicentur omnes gentes.» Quis non videt cujus figuram habuit unicus ejus ligna portans ad sacrificium, quo immolandus ducebatur: portavit enim Dominus crucem suam, In quarta hydria dicit David.« Surge, Deus, judica terram. Quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus.» Tanquam diceretur: Dormisti judicatus a terra, surge ut judices terram. In quinta aetate vidit Daniel lapidem praecisum de monte sine manibus, et fregisse omnia regna terrarum, et crevisse illum lapidem, et factum esse montem magnum, ita ut impleret universam faciem terrae. De quo monte praedicitur, nisi de regno Judaeorum, unde Christus secundum carnem natus est, sine opere humano quando sine amplexu maritali? Ad sextam aetatem pertinet Joannes Baptista dicens:« Nolite dicere: Patrem habemus Abraham. Potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae.» Lapides dicens gentes non propter firmitatem, sed stoliditatis duritiam; dum adorabant simulacra, similes facti sunt illis. Unde illud.« Similes illis fiant qui faciunt ea, et qui confidunt in eis.» Item sex hydriae sunt perfecta corda sanctorum, in his aetatibus receptui Scripturarum Dei parata, in exemplum videndi atque credendi proposita. Et sunt lapidea, id est fortia in Christo lapide. Secundum purificationem Judaeorum dictum est, quia illi tantum populo Judaeorum lex data est, sed gratia per Christum omnibus facta est. Ideo non dictum est capientes metretas aliae binas, aliae ternas, sed binas vel ternas, ut ipse diceret binas quas ternas. Sunt ergo duae mensurae in Scripturis, dum Pater et Filius nominantur, sed ibi Spiritus qui Patris est et Filii intelligitur, ut ibi:« Omnia in sapientia,» id est in Filio fecisti. Tres metretae sunt, dum nominato Spiritu sancto Trinitas manifestius intelligitur, ut ibi:« Baptizate eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.» Aliter binae vel ternae mensurae sunt omnes gentes ad quas pertinent Scripturae, binae propter praeputium, et circumcisionem, ternae quia a tribus filiis Noe sunt disseminatae. jussu Domini impletae sunt hydriae, significat quia Scriptura ab eo est. Potuit quidem vacuas implere vino qui cuncta creavit ex nihilo, sed maluit de aqua vinum facere, ut doceret se non legem solvere, sed adimplere, et in Evangelio illa facere vel docere praedixit. Usque ad summum implentur hydriae, quia nullum tempus fuit a salutari doctrina vacuum. Architriclinus intelligitur princeps in peritia Scripturae continentis historias et moralitates et allegorias. Dum ergo tali velut Nicodemo, Gamalieli, discipulo ejus Saulo verbum Evangelii offertur, vinum de aqua factum architriclino propinatur. Nonnulli per aquam baptismum Joannis, per vinum passionem Christi accipiunt. Unde et vinum prius fertur architriclino, id est ipsi Joanni, qui ante bibit passionem quam Christus. Architriclinus, id est tres ordines in nuptiis discumbentium, altitudine distantes inter se, designant tres ordines fidelium in Ecclesia: conjugatorum, continentium, et doctorum. Et quia doctorum est veteribus institutis, gratiam Evangelii praeferre, vocato sponso dixit architriclinus bonum vinum fuisse servatum. Quod autem dicitur, non sciebat unde esset, intelligendum est, quia multis in lege peritis secundum litteram nuntiaverunt Evangelium discipuli Christi, qui hauserant aquam, prudenter intelligendo et fideliter aperiendo veterem Scripturam. Omnis homo primum bonum vinum ponit, dictum est ad litteram secundum multorum consuetudinem. Mystice, homo, id est carnalis, deterius vinum bibit post bonum, id est cum animus ad falsa descendit. Sed spiritualis quotidie in visibili vino quod prius latuit in Scripturis, inebriatur et proficit. Maximus episcopus in sermone de Epiphania qui ita incipit:« Completa nobis, fratres, dicit: Sicut posteritati suae fidelis mandavit antiquitas, hodie Salvator est a Chaldaeis adoratus. Hodie fluenta Jordanis benedictione proprii baptismatis consecravit. Hodie invitatus ad nuptias aquas vertit in vinum.
16.1
DOMINICA SECUNDA POST THEOPHANIAM. ITEM DE EODEM EVANGELIO.
16.1
« Implete hydrias aqua.» Galilaea interpretatur transmigratio. Vita ergo praesens Galilaea est transmigrans de praesentibus ad futura. In Galilaea nuptiae fiunt, quia in transitu temporis sanctificatur copula permansurae dilectionis Ecclesiae ad Christum, animae ad Deum. Sex hydriae sunt sex aetates in mundo. Prima ab Adam usque ad Noe; secunda, a Noe usque ad Abraham; tertia, ab Abraham usque ad David; quarta, a David usque ad transmigrationem Babylonis; quinta, a transmigratione Babylonis usque ad Christum; sexta, a Christo usque ad finem saeculi. In vita hominis prima infantia, secunda pueritia, tertia adolescentia, quarta juventus, quinta virilis aetas, sexta senectus. Prima, id est infantia, quasi quodam diluvio lubrice oblivionis obruitur, ut non videatur in posterum, nec vestigia sui ulla relinquat. Secunda, id est pueritia, primum a diluvio oblivionis ad sensum exiens, per superbiam erigitur, et per concupiscentiam dividitur et dispergitur. Tertia est ab adolescentia. Primum per cohibitionem disciplinae circumciditur; deinde praeceptis informatur, et consilio regitur. Quarta, id est juventus servire jam cogitur et subjicitur regnum, ut per timorem hominis divinum distat. Quinta, id est virilis aetas post timorem hominis ad divinum venit. Sexta, id est senectus, quasi itura concupiscentia futurorum trahitur. Sic humanum genus, primum diluvio obrutum est, secundo in aedificatione turris elatum, in divisione linguarum dispersum, tertio in Abraham circumcisum, in Moyse praeceptis informatum, sub judicibus consilio gubernatum, et quarto sub regibus dominatori subjectum, quinto sub pontificibus religioni parens, sexto sub gratia vera bonitate illustratum. Istae sex hydriae sive in decursu saeculi praesentis, sive in vita hominis, omnes aquis implentur, quia judicio plenus est mundus. Judicia tua, Domine, abyssus multa. Multa operatus est Deus ab initio saeculi, et operari non desinit usque in finem ejus, et circa hominem a principio usque ad finem ejus, et omnia haec judicium sunt, et nihil sine causa fit. Sed quandiu dicere non potest homo:« Judicia tua jucunda,» nondum aqua in vinum conversa est. Deficiente vetere vino, hydriae aqua implentur, quia cum in vita hominis carnales delectationes deficiunt, divinae consolationes succedunt. Quae quidem initiantibus minus saporis conferunt, proficientibus amplius dulcescunt, quia tunc aquae in vinum convertuntur, quando in mente hominis opus Dei quod laboranti primum non sapuit, per spiritualem intelligentiam illuminato dulcescit. Item sex hydriae sex aetates mundi, aqua in vinum conversa, opera priorum in figura spiritualium gesta. In prima aetate Abel agnum Deo obtulit, quem frater suus Cain occidit, et post haec Dominus Enoch in coelum transtulit. De hac hydria aquae, verbum Dei sitientibus vinum hauritur, dum hoc mystice aperitur. Abel qui agnum sacrificavit, est Christus qui corpus suum pro nobis Deo Patri immolavit. Abel a fratre occiditur, et Christus a Judaico populo interimitur. Enoch de terra rapitur, et Christus post passionem in coelum transfertur. In secunda aetate Noe plantans vineam vino inebriatur, dormiens denudatus, a filio subsannatur, a duobus veste velatur. Evigilans vero irrisorem servitio addicit, reliquos ad gloriam benedicit. Haec hydria aquae convertitur, cum tali modo intelligitur. Noe qui vineam plantavit, est Christus qui Ecclesiam fundavit, qui poculo amarae passionis inebriatur, et a perfido populo irrisus deturpatur, sed a duobus velatur, id est ab Hebraeis et gentibus fidelibus turpitudo passionis ejus veneratur. Qui a somno mortis evigilans, irrisorem populum Judaicum damnat, se honorantes ad vitam exaltat. In tertia aetate Joseph ob invidiam a fratribus venditur, a domina sua ob castitatem incriminatur, in carcerem retruditur, de carcere eductus, toti Aegypto praeponitur. Haec hydria aquae suavis reficit nos sapore vini dulcioris. Joseph qui a fratribus distrahitur est Christus, qui a discipulo Judaeis traditur, qui a Synagoga ut ille a domina reus accusatur, neci damnatus sepulcro clauditur, de barathro rediens universo orbi principatur. In quarta aetate David Goliam pugnans superat, et Salomon templum Hierosolymis ex auro et gemmis aedificat. De hujus hydriae aqua dolce vinum bibitur, dum tali modo accipitur. Golias a David sternitur, et diabolus a Christo in cruce vincitur. Templum in Hierusalem a Salomone auro et gemmis construitur, quia Ecclesia quae est templum Dei a Christo in coelis ex perfectis colligitur. In quinta aetate Jesus sacerdos cum captivis de Babylone remeat, et ruinam templi in Hierosolymis reaedificat. Haec Hydria aquae nos vino inebriat, dum haec spiritaliter gesta insinuat. Jesus qui a Babylone cum captivis revertitur, est Jesus Christus verus sacerdos, qui, ab inferno captivitatem reducens, ad coelum regreditur. Ruina templi ab Jesu in Hierosolymis reparatur, et ruina angelicae curiae per Jesum Christum restauratur. In sexta aetate omnis populus ad Jesum venit, et ipse eos aqua abluens, fideles ab infidelibus secernit. Hujus etiam hydriae aquae saporem vertit nobis Christus in vini dulcorem. Altitudo populi ad Joannem, et eos in flumine separat, quia omnis populus ad Christum, in ultimis congregatur, et ab eo per igneum fluvium fidelis ab infideli segregatur. Hunc, charissimi, debetis diligere toto affectu mentis qui vestras animas recreat talibus sacramentis, qui vos ad nuptias suas invitavit et vino aeternae dulcedinis quandoque inebriabit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).