Libri deflorationum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
—
Original / primary: 10602 Libdef
17.1
DOMINICA TERTIA Secundum Matthaeum
17.1
« Cum descendisset Jesus de monte, secutae sunt turbae multae. Et ecce leprosus veniens adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare.» Recte post doctrinam fiunt miracula, ut per virtutem sermo firmaretur. Leprosus, secundum Marcum genu flectens, ut Lucas ait:« in faciem procidit,» quod humilitatis est et pudoris, ut unusquisque de suae vitae maculis erubescat, confessionem verecundia non reprimit, sed directo vulnere remedium quaerit. Voluntati Domini curationis potestatem leprosus tribuit, nec quasi incredulus dubitat, sed suae colluvionis conscius non praesumit dicere: Munda me Domine, et mundabor. Dum hic a lege exclusus se Domini potestate curari postulat, supra legem esse gratiam indicat. Sicut enim potestatis auctoritas in Domino, ita in isto fidei constantia declaratur.
17.2
« Et extendens manum tetigit eum Jesus, dicens: Volo, mundare. Et confestim mundata est lepra ejus.» Et extendens misericordiae affectu manum lepram tetigit, ex humilitate docens nos nullum spernere pro aliqua corporis maculatione. Lex tangi leprosos prohibet. Sed de eo non erat prohibitum, qui Dominus legis est. Tetigit igitur non quod sine tactu sanare posset, sed ut indicet se non sub lege esse, imo Dominum legis qui non timet contagium, cum potius alios liberet. Ex pietate ait, volo, sanans eo genere quo fuerat obsecratus, cum diceretur: Si vis, potes me mundare, imperando subjunxit:« Mundare;» in quo majestatis aperitur potentia. Nihil enim medium est inter opus Dei et praeceptum, quia inter praeceptum est opus. Dixit enim, et facta sunt.
17.3
« Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris, sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus quod praecepit Moyses in testimonium illi.» Non erat necesse ut sermone jactaret quod corpore praeferebat. Docet Dominus non esse vulganda nostra beneficia, sed premenda, ut non solum a mercede abstineamus pecuniae sed etiam gratiae. Jactantia quippe vitata facit ne lepra possit transire in medicum. Ideo etiam imperatur silentium, quia melius fide magis spontaneam salutem quaerere quam beneficiis invitari. Ostendere se sacerdoti jubetur leprosus, ut intelligeret sacerdos eum non legis ordine, sed gratia Dei curatum. Offerre sacrificium praecipitur ut ostenderet Dominus se non legem solvere, sed implere secundum legem gradiens, et supra legem sanans. In lege ei praeceptum erat, ut mundati a lepra munera offerrent sacerdotibus qua re humiliter ad ipsos mittit. Haec oportebat significantia auferri sacrificia priusquam vera etiam in illis signata sacrificia confirmata essent in Christo et Ecclesia contestatione apostolorum et fide credentium. Offertur in testimonium illis qui vident leprosum mundatum, vel quod salvantur a lepra peccatorum et offert se Deo, si credunt, aut si non credunt, inexcusabiles erunt. Vel ita: Munus quod praecepit Moyses, illis videlicet sacerdotibus offerri in testimonium, id est in signum spiritualis oblationis, sicut curatio leprae testatur curationem peccati. Illud inquam munus offert non solum in signo, sed in re, ut tu ipse a sordibus peccati emundatus in sacrificium Dei transeas. Moyses enim praecepit testimonium cujus te geris effectum. Ubi leprosus mundatur certus non exprimitur locus, ut ostendatur non unum populum alicujus specialis civitatis, sed multarum populos fuisse sanatos. Quia vero leprosus genus humanum peccatis languidum typice designat, recte in Luca plenus lepra describitur. Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei. Extensio manus Salvatoris significat incarnationem extensam ad salutem hominum. Unde illud alibi: Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. Ipse Christus est sacerdos in aeternum, cui omnes a prisci erroris varietate mundati debent se ostendere confitendo quia templum ejus sunt, et offerre ei sua corpora hostiam viventem.
17.4
« Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum et dicens: Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur.» Non est contrarium quod Lucas dicit:« Misit ad eum seniores Judaeos, rogans,» sicut cum per amicum soleamus pervenire ad aliquem. Verumtamen non negligenter intuenda est etiam Matthei mystica solutio, secundum quam scriptum est in Psalmo:« Accedite ad eum et illuminamini.» Itaque fide venit centurio. Dici tamen potest quod etiam corpore venerit, et senioribus Judaeis tanquam familiaribus Christi quod Lucas explicat verbum suum commiserit, ut quotidie fieri solet ante potentes. Jacet paralyticus, torquetur acuta scilicet passione. Haec ita exprimit, ut et animae suae angustias indicet, et Christum ad misericordiam commoveat. Nunc discamus commisceri servis, ut Lucas ait; moriturus erat servus si non Domini sui fide et Christi pietate redderetur vitae. Sic Ezechias rex, cui Dominus ter quinos addidit annos.
17.5
« Ait illi Jesus: Ego veniam, et curabo eum.» Ad sanandum reguli filium ire noluit, ne divitias honorasse videretur. Ad servum ire et sensit, ne servilem conditionem sprevisse putaretur. Sed in itinere verbo eum sanavit, ne putaretur ire ob impotentiam et non ob humilitatem.
17.6
« Et respondens centurio ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Nam et ego sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade et vadit; et alii: Veni et venit; et servo meo: Fac hoc et facit.» Propter vitae gentilis conscientiam metuebat gravari Dominum. Vidit Dominus fidem, humilitatem, prudentiam centurionis: fidem, quod ex gentibus credidit; humilitatem, quod se judicavit indignum cujus tectum Dominus intraret; prudentiam quod divinitatem corpore tectam agnovit. Qua prudentia etiam dixit: Homo sum et mitto homines, sciens Dominum angelos mittere posse. Unde sequitur:
17.7
« Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen, amen, dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel.» Quod Jesus miratus est, nobis mirandum significat, quia tales motus, cum de Deo dicuntur, non perturbati animi signa sunt, sed docentis magistri. De praesentibus dicit: Non inveni tantam fidem in Israel, non de patriarchis et prophetis, nisi forte in centurione fides gentium praeponatur Israeli. Praesentibus ideo praefertur fides centurionis, quia illi legis prophetarumque monitis edocti erant; ipse autem nemine docente sponte credidit.
17.8
« Dico autem vobis, quod multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regnum coelorum. Filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.» Non solummodo iste centurio de gentibus recte credit in Deum, sed multi gentiles adhuc venient ad rectam credulitatem. De nationibus credituris dicit: multi venient et requiescent feliciter epulaturi. Filios autem regni dicit Judaeos in quibus ante regnavit Deus. Tenebrae supersunt interiores, non exteriores. Scilicet exteriores ideo dictae sunt, quomodo lumen reliquit qui a Domino foras expellitur. Ubi dicit fletus et stridor dentium, veram ostendit resurrectionem, cum fletus sit oculorum, et dentes et ossa.
17.9
« Et dixit Jesus centurioni: Vade, et sicut credidisti fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.» Et reversus est centurio in domum suam, et invenit servum qui languerat sanum. Meritum Domini famulo suffragatur. Intelligamus centurionem corpore tandem pervenisse ad Dominum, et cum his qui missi fuerant rediisse domum, cum Dominus dixerit ei: Vade; vel sicut per nuntios accessisse, sic et per nuntios reversus fuisse attendatur. Divina providentia Judaei missi sunt, ut inexcusabiles fierent, si viso miraculo et credente gentili viro non crederent. Seniores pro centurione et sancti pro nobis intercedunt ad Dominum. Milites centurionis possunt intelligi virtutes naturales quas multi secum deferunt ad Dominum venientes. De quibus in laudem Cornelii centurionis dicitur quia« erat vir justus et timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper.» Qui autem non bene utuntur illis, minime sunt digni visitatione Dei. Centurio electos ex gentibus ostendit, qui quasi centenario milite stipati virtutum spiritualium sunt perfectione sublimes, et sola aeternae salutis gaudia sibi suisque requirunt. Numerus enim centenarius qui de laeva transfertur ad dexteram coelestem significat vitam. Unde arca Noe centum annis fabricata est; Abraham centenarius filium promissionis accepit; Isaac sevit, et in ipso anno centuplum invenit; atrium tabernaculi centum cubitis longum fuit; in centesimo psalmo, misericordia et judicium cantantur Domino.»
17.1.1
DOMINICA TERTIA Secundum Matthaeum Quaestio de eo: si pares sint potestas Dei et voluntas Dei.
17.1.1
Quaeritur de potestate Dei, si major est voluntate ejus. Si enim plus potest Deus quam vult, videtur potestas ejus major quam voluntas ejus. Si autem potestas ejus major est quam voluntas ejus, videtur in eo esse inaequale aliquid, et non totus sibi convenire Deus. Quomodo ergo unum est totum quod est, si majus et minus ibi est? Si vero idem est illi et velle et posse, eadem est potestas ejus, et voluntas ejus. Si autem idem illi est et posse et velle, quidquid vult potest, et quidquid potest vult. Vult autem omne quod fecit, quia contra voluntatem nihil facit, qui voluntarie facit quidquid facit. Rursum omne quod vult facit, quia ad omnia posse adest, cum velle non deest. Si ergo amplius non potest Deus facere quam vult, neque amplius facere vult quam facit, constat procul dubio, quia amplius facere non potest quam facit. Si potest Deus plus facere quam vult, potest contra voluntatem suam facere, et facere quod in voluntate non habet, et est potestas ejus contraria voluntati ejus. Unde consequens esse videtur, quia sicut omne quod potest et vult, facit, sic omne quod facit potest et vult sic; omne quod potest vult, sic omne quod vult potest. Sed si hoc recipitur quod Deus alio modo, vel aliter nihil facere possit quam facit ex necessitate, operatur omnia, et alligatur atque constringitur lege operum suorum, ut dominetur ei conditio operis sui. Sed hoc nefas est confiteri. Quomodo ergo, inquiunt, idem est Deo velle et posse, si major est potestas ejus quam voluntas? Videte quid dicunt. Major, inquiunt, secundum vos est potestas Dei quam voluntas ejus. Quare? quia dicitis Deum plus posse quam velle. Intendite. Si idcirco major debet dici potestas quam voluntas ejus, quia multa facere potest, quae facere non vult: ergo et voluntas major esse dicatur quam potestas, quoniam multa quae facere potest non facit, quia facere non vult; si enim potestas major dicitur, quia voluntatem transcendit, et voluntas major dicatur, quia potestatem constringit. Sed sicut potestas non coarctatur, id est eo quod sine voluntate nihil operatur, ita et voluntas non superatur in eo quod non ad omnia quae in potestate sunt dilatatur. Tria sunt, affectus, et effectus, et respectus. Voluntas igitur et potestas in Deo, affectu et effectu unum sunt, sed respectu ad unum non sunt. Quomodo haec duo in Deo affectu unum sunt? quia in Christo nec voluntas sine potestate est, nec potestas sine voluntate. Potestas sine voluntate esset, si aliquam haberet potentiam quam habere nollet. Rursus voluntas sine potestate esset, si aliquando non ex virtute, sed ex infirmitate aliquid vellet. Quia ergo et potestas in ipso semper est voluntaria, et voluntas potestativa, quoniam quod potest omne posse vult, et quod vult omne, ex potestate vult: idcirco in Christo nec potestas sine voluntate est, nec voluntas sine potestate.
17.1.2
Similiter in effectu nec voluntas a potestate, nec potestas a voluntate ullatenus separari potest. Quidquid enim Deus voluntarie facit, facit et potestate. Et rursum: quidquid facit potestate, facit et voluntate, quia omnia quae facit et voluntate, et potestate facit. Ergo in omni opere suo Deus et voluntatem et potestatem exercet, nec se dividunt in opere quae dividi non possunt in operante. Sic ergo potestas Dei et voluntas et affectu in ipso, et effectu per ipsum indivisa perseverant respectu extra ipsum dissimiliter se demonstrant. Quia enim Deus veraciter non omne quod potest velle dicitur, quia multa facere potest quae facere non vult; nihil autem facere vult quod facere non potest: ideo ad quaedam respicit potestas ejus ad quae non respicit voluntas ejus; ad omnia autem ad quae respicit voluntas ejus respicit et potestas ejus. Sic igitur potestas divina respectu aliquo ad alia se habet quam voluntas, quia contra voluntatem nihil habet.
17.1.3
Sed dicunt: Si Deus aliquod facere potest quod non vult, aliquid facere potest contra voluntatem suam; si autem contra voluntatem aliquid facere potest, non est omnipotens, qui cogi potest invitus, et duci ad id quod non vult. Sed videte quomodo cohaereat. Quod dicunt, quia si Deus aliquid potest quod facere non vult, ergo contra voluntatem aliquid facere potest. Contra voluntatem suam quippe faceret, si faceret quod facere nollet: non autem idcirco, quia aliquid facere potest quod facere non vult, contra voluntatem suam facere potest, quia si id faceret quod facere potest, et non vult, jam illud facere vellet quod faceret, sicut modo, quia facere non vult, non facit, quod tamen facere posset, si vellet. Sic praescientia et praedestinatio in Deo, si secundum respectum considerantur, dissimiliter se habent, cum tamen in Deo unum sint. Praescientia enim et ad mala et ad bona se habet, praedestinatio ad bona tantum. Omnia quippe futura praescivit, electos autem tantum praedestinavit. Similiter et praedestinatio quando pro dispositione accipitur, in respectu tamen praescientiae parificari non potest quia praescientia Dei et ad ea quae facturus est pertinet et quae permissurus, praedestinatio autem ad ea quae facturus est tantum. Ambrosius enim dicit:« Praedestinavit Deus impiorum gehennam, sed non praedestinavit impiorum culpam.» Quod enim facturus fuit praedestinavit, quod autem facturus non fuit, sed permissurus, non praedestinavit, sed praescivit.
17.2.1
DOMINICA TERTIA Secundum Matthaeum EXPOSITIO DE EODEM EVANGELIO.
17.2.1
« Cum descendisset Jesus de monte, secutae sunt eum turbae multae, etc..» Quia voluit, fratres charissimi, Christus inter homines habitare, et miraculis potentiam suae divinitatis ostendere in factis suis nostram credulitatem mysticis informavit. Paucis discipulis in monte Dominus praedicaverat nec tunc turbae ad eum ascenderant. Descendit Dominus de monte, et secutae sunt eum turbae multae.« Et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens: Domine, si vis, potes me mundare.» O quanta fides leprosi? Audierat leprosus iste quia de Deo scriptum erat:« Omnia quaecunque voluit, Dominus fecit.» Audierat quidem quia per Eliseum Naaman principem Syriae, in Jordane tinctum, a lepra mundavit Dominus, et quia Dominus omnia fecit sola voluntate, ait ei:« Domine, si vis potes me mundare.» Non quidem te oportebat jubere, sed velle, quia et voluntatem tuam sequitur potestas. Ergo« si vis potes me mundare.» Videns itaque Dominus vocantis fidem, et voluntatem deprecantis ait: Cum ergo petas meam voluntatem et ores eam, volo, jubeo, manum impono. Cum ait: Volo, se velle ostendit; cum ait: Mundare, praecipit. Cum legitur quod extendens manum, te tigit eum, ostendit quia manum apposuit. Sed quare tetigit leprosum, cum immundus esset, cum sola voluntate mundare posset. Voluit enim superbiam nostram ostendere, et obtundere. Ideo non abhorruit carnem leprosi, ut prodesset, tractare. Quilibet enim dives, quaelibet superbia infirmum et turpitudinem horrenda suae corruptionis abhorret tangere, dedignatur videre, nec vult per commiserationem accedere. Sed hunc Dominus et facto et digito objurgat. Ecce creator coeli, rex angelorum descendit in mundum, ut tangeret leprosum. Ac si diceret: Ecce tangere veni eum per humilitatem, qui vobis sordet per superbiam; non sit vile servo quod facit imperator. Ait enim Salomon: Qui despicit pauperem, exprobrat factori ejus, quia ipse fecit nos, et non ipsi nos: hic tali increpat facto. Dicto increpabit superbos, cum dicit:« Infirmus fui: et non visitasti me.»--« Et confestim mundata est lepra ejus.»
17.2.2
Fecit et aliud miraculum in eodem Evangelio, ubi signum est magnae humilitatis. Venit ad eum centurio continuo post leprosi mundationem, et rogavit eum, dicens:« Domine, puer meus jacet paralyticus in domo, et male torquetur. Et ait illi Jesus: Ego veniam, et curabo eum. Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.» Gentilis erat centurio iste, et multos milites sub potestate habuit. Nullam legem habebat, quae ei condolere proximo praeciperet, et tamen dolet; non de filio, non de milite, sed de servo. Christiani principes, si servos suos videant infirmari, despiciunt, vilipendunt, de eis nullam curam habent. Gentilis autem iste curam magnam habens de servo, misit seniores Judaeorum ad coelestem medicum, rogans eum ut veniret et sanaret servum ejus, quia gentilis et alienigena erat, non est ausus ad Dominum accedere corporaliter, ut ait Lucas, sed misit seniores Judaeorum quasi domesticos qui securius eum rogarent, quasi reputans se indignum, qui per poenitentiam corporis non ausus est accedere, tamen accessit fide, et ideo dicitur in Evangelio:« Accessit ad eum centurio» sine corpore, tamen fide rogans per internuntios.« Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos suos dicens: Noli vexari, non sum enim dignus, etc.. Rogavit tamen ut veniret, sed non dicebat hoc de adventu corporis, sed accessu commiserationis. Remotus erat a gentibus per idololatriam, rogatur ut accedat, non per justitiam, sed per misericordiam. Legati vero intellexerunt eum dixisse de adventu corporis. Rogaverunt itaque Judaei ut veniret« dicentes quia dignus est ut hoc illi praestes. Diligit enim gentem nostram et Synagogam ipse aedificavit nobis. Quibus ait Dominus: Ego veniam, et curabo eum. Ibatque cum illis. Audiens ergo centurio quia veniebat, misit iterum amicos dicens: Noli vexari quia non sum dignus, etc..» Notate verba fidelis gentilis. Mandat ei tres passiones servi sui qui jacet quasi paralyticus, et male torquetur, ut suae animae angustias demonstraret, et Dominum commovisset.« Puer, inquit, jacet in domo.»
17.2.3
Si aliquis quaerat quare hunc non attulisset, sicut illi alii qui paralyticos in lecto attulerant, respondeo quia non est opus illum omnia videnti in conspectum afferre, cujus potentia ubique praesens est. Itaque mandat ei:« Puer jacet in domo,» ac si diceret: Non est opus ut ante te feratur. Cur ergo Dominus ait:« Ego veniam et curabo eum, cum non petat adventum ejus? Regulus quidam cujus filius infirmabatur Capharnaum, rogavit eum ut descenderet, et sanaret filium ejus. Cui ait Jesus: Vade, filius tuus vivit.[ GREGORIUS.] Ad servum non petentis venire voluit, et ad filium regis persuadentis, descendere noluit. Quare hoc, fratres, nisi quia non est personarum acceptio apud Deum. Nos honoramus divitias et ad divites infirmos currimus; ad pauperes autem ire abhorremus. Ecce Rex regnum ad servum ire non differt, et ad filium regis ire contendit. Pauper fuit Christus et pauperes dilexit, ut pauperes divitiis suis ditaret. Dominus itaque voluit ire ad servum, sed centurio mandat ei: Non sum dignus. Cur non sum dignus? Quia gentilis sum, alienigena sum, miles sum, gladio accinctus sum; sanguinem fundens, non sum dignus conspectui tuo. Hoc reveretur iste gentilis, fratres charissimi, quod nullus miles Christianus. Qui licet immundus, non dicit: Non sum dignus, imo temerarie praebebit ei sordidum hospitium, et in eo recipit eum. Iste vero ait:« Non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus.» Comparemus utrumque insimul leprosum et centurionem, videamus, cum utriusque fides magna esset, qui major fuisset. Dicit leprosus:« Si vis potes me mundare.» Ait autem centurio:« Dic tantum verbo et sanabitur puer meus.» Iste voluntatem, ille jussionem subtilius considerat divinae potentiae, sed qui per solam voluntatem credit esse potentem, majorem fidem habet, quia non solum in jussione, sed in sola credit voluntate, sed tamen magna est fides centurionis et mirabilis. Ait enim: Ego credo, quia verbo tuo poteris sanare. Ego enim sum inquit homo solummodo, et tu Deus. Ego sum homo habens sub potestate milites, et tu angelos, qui faciunt miracula!« Ego dico huic: Vade et vadit, et alii: Veni, et venit.» Non est hominis, cui parent homines, multo magis tibi angeli parebunt, et tota natura, quia omnia potes. Miratus est Christus fidem illius, ideoque sequentibus se dixit:« Non inveni tantam fidem in Israel.» Judaicus enim populus quamvis hunc vidisset per prophetas, tamen eum non cognovit, sed dicebat omnia miracula eum facere in Beelzebub. Jairus etiam princeps Israel pro filia sua petens Deum, non dixit: Dic verbo; sed« veni velociter; antequam moriatur filiam.» Nicodemus quoque rector Israel, de fidei sacramento audiens ait:« Quomodo potest hoc fieri?» Maria et Martha etiam dixerunt:« Domine, si fuisses hic,» quasi absens non posset eum salvare. Itaque« non inveni tantam fidem in Israel.» Ait ergo:« Sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.» Discite, fratres, in istis aliquod exemplum vitae nostrae. Descendit Jesus de monte, quia descendit de coelo. Et postquam inter homines voluit conversari, turbae secutae sunt eum, quia ejus vestigia sunt imitatae. Sed veniat ergo ad eum, si aliquis leprosus est. Lepra enim, fratres, peccata criminalia sunt, quibus anima nostra commaculata est. Si ergo aliquis verum lepra illa irretitus est, occurrat vero medico, et dicat:« Si vis, potes me mundare.» Praeceptum erat in veteri lege ut si aliquis leprosus esset, extra castra ejiceretur, et sanus factus ostenderet se sacerdoti. Similiter qui in criminalibus reus est, extra Ecclesiam debet esse, et per sacerdotem in Ecclesiam sanus recipi. Invitat nos Dominus ad humilitatem, cum servum visitare cupiunt, ne pauper despiciatur. Et quia Dominus in paupere honoratur, pauperem Dominus honoravit.« Facite ergo vobis amicos de mammona iniquitatis.»
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).