Libri deflorationum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
—
Original / primary: 10602 Libdef
19.1
DOMINICA QUINTA POST THEOPHANIAM. Secundum Matthaeum.
19.1
Respondens Jesus dixit:« Confiteor tibi, Pater Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis, etc..»
19.2
Exsultans de Spiritu sancto, de salute humilium quibus loquebatur, gratias agit et exsultat in Patre quod apostolis adventus sui aperuit sacramenta, quae ignoraverunt Scribae et Pharisaei, qui sibi sapientes videbantur. Unde supra:« Justificata est sapientia a filiis suis.» Confessio non semper poenitentiam, sed aliquando gratiarum actionem significat. In hoc quod ait Pater: ostendit se esse genitum a Deo, non creatum, ut haeretici dicunt; in hoc quod dicit: Domine, creatorem coeli et terrae, pulchre sapientibus et prudentibus, non insipientes et habetes, sed parvulos, id est humiles opposuit ut probaret se tumorem damnare, non acumen scientiae. Humilitas enim clavis est scientiae. De qua alibi dicit:« Tulistis clavem scientiae,» hoc est humilitatem fidei Christi, qua ad divinitatis ejus agnitionem pervenire poteratis.
19.3
« Etiam, Pater, quia sic fuit placitum ante te.» Sensus est: Certe, Pater, haec fecisti, quia sic placuit ante te, id est in conspectu tuo. His verbis exempla humilitatis accipimus, ne temere superna consilia de aliorum vocatione aliorumque repulsione praesumamus. Non enim rationem reddidit, sed sic Deo placitum dixit, ostendens quia injustum esse non potest quod placuit justo. Unde et in vinea laborantibus mercedem reddens ait:« Volo et huic novissimo dare sicut et tibi.» In cunctis ergo a Deo dispositis aperta ratio est, occultae justitia voluntatis.
19.4
« Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.» Ideo confiteor Patri quia omnia mihi tradidit Pater. Non dicit omnia de elementis, sed de his qui per Filium accedunt ad Patrem, et ante erant rebelles. De his omnibus alias dixit:« Domine, quod dat mihi Pater ad me veniet.» Vel ita: Cum audis omnia, agnoscis omnipotentem, non decolorem non degenerem Patris. Cum autem audis tradita, confiteris Filium, cui per naturam unius substantiae omnia jure sunt propria, non dono collata, sed per gratiam.» Nota quia Christus in eo quod homo est, confitetur, id est gratias agit Patri, imo individuae Trinitati. In hoc quod ipse est splendor qui de Patre splenduit, supra intellectum, nullas refert gratias, licet omnia a Patre habeat, quia per naturam habet.
19.5
« Et nemo novit Filium nis Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare?» Erubescat Eunomius, dicens se plenam notitiam habere de Patre et Filio. Non ita intelligendum est hoc quasi Filius a nullo possit sciri nisi a Patre solo. Pater autem non solum a Filio, sed ab eis etiam quibus revelaverit Filius, sed utrumque referendum est quod ait, et an[ cui] voluerit Filius revelare, ut intelligamus utrumque per Filium revelari. Verbo enim suo Pater se declarat, quia mentis nostrae lumen est. Tradita autem Filio non alia sunt, quam quae in eo soli Patri nota sunt. Nota Verbo Filio soli sunt quae Patris sunt, atque ita in hoc mutuae, cognitionis secreto non aliud in Filio ignorabile exstitisse, quam quod in Patre ignorabile sit. Attende, ubi solus Pater, Filium, solusve Filius Patrem nosse dicitur, non nisi creaturarum fieri exclusionem. Neque enim Filius a notitia sui ipsius excipitur, neque Pater qui seipsum cognoscat excluditur, et Spiritus sanctus consubstantialis utrique ab utriusque plena cognitione nequaquam separatur. Unde Paulus:« Spiritus scrutatur omnia, etiam profunda Dei.»
19.6
« Et conversus ad discipulos suos dixit: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.»
19.7
De onere peccati dicit, vel pressos jugo legis invitat ad Evangelium. Qua ratione est Evangelii gratia levior lege, cum in lege adulterium, in Evangelio concupiscentia; ibi homicidium, hic ira puniatur? In lege opera requiruntur, in Evangelio voluntas. Duae, licet affectum non habeat, praemium, tamen non amittit, ut, si virgo non voluntate corrumpatur, apud Evangelium virgo suscipitur, apud legem quasi corrupta repudiatur. Laboratis dicit, vel in legis difficultatibus, vel in divitiis acquirendis.« Reficiam vos,» id est recreabo vos exoneratos per Evangelium promittens regnum aeternum.
19.8
« Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris.» Jugum dicitur Evangelium Christi, Judaeos et gentes in una fide conjungens, ut terram cordis sui excolant per vomerem sacri eloquii.« Tollite jugum meum super vos,» in superiori scilicet mentis vestrae in honore habentes. Exemplo quoque meo discite mites esse corde, et humiles spiritu, ne lateat serpens in specie columbae. Humiles quippe neminem contemnunt, mites quoque in lenitate animi jugiter perseverantes nullum laedunt, et sic per quietem mentis invenient tandem sempiternam quietem animabus suis.« Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.» Quid jugo Christi suavius? Quid onere levius? Probabilem fieri, a scelere abstinere, bonum velle, malum nolle, amare omnes, odisse nullum, aeterna consequi praesentibus non capi, nolle inferre alteri quod sibi ipsi perpeti sit molestum. Licet angusto initio sit arcta via, ut alibi dicit, quae ducit ad vitam, processu tamen temporis ineffabili dilectionis dulcedine dilatatur. Jugum fidei suave est comparatione legis, quia ibi vulnerantur pueri, hic lavantur salvandi. Onus Evangelii leve est, quantum ad legem, quia ibi adulterium punitur per lapidationem, hic purgatur per poenitentiam.
19.1.1
DOMINICA QUINTA POST THEOPHANIAM. Secundum Matthaeum. De vitiis et operibus malis. De virtutibus quoque et operibus bonis.
19.1.1
« Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.» Labore fatigati, onere gravati, inedia macerati, venite ad me. Qualis ad qualem? Clausi ad ostium, aegroti ad medicum, naufragi ad portum; ad ostium luminis, ad medicum salutis, ad portum quietis; ad ostium, ut egressi veritatem videatis; ad medicum, ut curati ad sanitatem convalescatis; ad portum, ut collecti post laborem quiescatis; vacui, ut lumine veritatis impleamini; laborantes, ut quiete adepta consulemini; onerati peccatis, ut pondere aliorum, alleviemini. Sunt etenim septem capitalia vitia, sive principalia sive originalia, quibus peccatores aggravantur et onerantur. Quae ideo Scriptura capitalia vel principalia, vel originalia nominat, quia reliquorum omnium caput sunt, et principium et origo. Omnia quippe alia ab istis septem vitiis oriuntur. Hoc autem interesse videtur inter peccata et vitia, quod vitia sunt corruptiones animae, ex quibus, si ratione non refrenentur peccata, modo actus injustitiae oriuntur. Ante autem tentanti vitio consensus adhibetur, actus injustitiae est: quod peccatum dicitur. Itaque vitium est infirmitas spiritalis corruptionis. Peccatum autem, ex corruptione oriens per consensum est actus iniquitatis.
19.1.2
Itaque vitium absque consensu est infirmitas. Cui, in quantum infirmitas est, misericordia debetur; praemium autem et corona, in quantum ab actu iniquitatis cohibetur. Cum consensu vero vitium culpa fit, ut in quantum vitium est, malum est; in quantum voluntaria est, poena dignum est. Vitium ergo est in corruptione, peccatum autem est in actione. Actus vero peccati solo consensu perficitur, etiam si foris opus non fuerit, quia quod iniquitatis est, per consensum pravum in sola voluntate completur, etiam tunc, cum ab eo quod vult perficiendo foris invita restringitur. Facit enim quod suum est totum, et quod amplius non facit suum non est. Non ab ipsa est quod amplius non facit, sed contra ipsam. Ita in solo consensu opus judicatur, cui quidem id quod foris est opus, tantum in malitia adjicit, quantum ipsum qui intus operatur, motum voluntatis ad malitiam accendit. Sic ergo vitia origo peccatorum sunt, ex quibus nascuntur opera iniquitatis, quae quidem, sicut dictum est, absque consensu poenam habent, quia corruptio sunt; cum consensu autem culpam, quia voluntaria sunt. In quantum enim originalia sunt, poena in ipsis exercetur; in quantum voluntaria, poena ipsis debetur. Sunt autem haec: prima, superbia; secunda, invidia; tertia, ira; quarta, acedia; quinta, avaritia; sexta, gula; septima, luxuria. Ex his, tria hominem despoliant, quartum spoliatum flagellat, quintum flagellatum ejicit, sextum ejectum seducit, septimum seductum servituti subjicit. Superbia aufert homini Deum, invidia proximum, ira seipsum; acedia spoliatum flagellat, avaritia flagellatum ejicit, gula ejectum seducit, luxuria seductum servituti subjicit. Anima rationalis in sanitate sua vas est solidum et integrum, nullam habens corruptionem: vitia quaeque venientia in eam, hoc modo vitiant, et corrumpunt. Per superbiam inflatur, per invidiam arescit, per iram crepat, per acediam frangitur, per avaritiam dispergitur, per gulam inficitur, per luxuriam conculcatur et in lutum redigitur. Superbia est amor propriae excellentiae, invidia est odium felicitatis alienae, ira irrationabilis perturbatio mentis, acedia est ex confusione mentis nata. Tristitia sive taedium est amaritudo animi immoderata, qua jucunditas spiritalis exstinguitur, et quodam desperationis principio mens in semetipsa subvertitur. Avaritia est immoderatus appetitus habendi; gula immoderatus appetitus edendi; luxuria est concupiscentia experiendae voluptatis nimia, vel concubitus desiderium supra modum, vel contra rationem effervens. Superbiae duo sunt genera: unum intus, aliud foris. Intus est superbia, foris jactantia. Superbia in elatione cordis; jactantia in ostensione operis. Superbia, in eo quod sibi placet, alienum testimonium despicit; jactantia autem, ut magis sibi placeat, alienum testimonium requirit. Propterea jactantia per lenitatem blandam se simulat, superbia vero in timore se crudelem demonstrat; nam timeri vult, jactantia vero amari. Et utraque tamen in eo quod appetunt, sibi placens diverse, diviso licet modo, inordinate convincitur gloriari. Si quis igitur superbiam et jactantiam sub uno computaverit membro, septem inveniet vitia capitalia, de quibus peccata omnia, id est iniquitatis actus et injustitiae opera oriuntur.
19.1.3
Peccata autem alia venialia, alia criminalia dicuntur. Venialia sunt, quae nec facile vitari possunt, ut aliquando non fiant, neque multam turpitudinem, vel laesionem magnam habent, si fiant. Criminalia dicuntur quae vel laesionem magnam inducunt, vel tupitudinem ingerunt, in quibus vel Deus, vel proximus multum offenditur, vel ipse qui fecit maculatur. Talia sunt homicidia, adulteria, perjuria, furta, et quae his similia adjunguntur, vel continentur in istis, sicut rapinae, sacrilegia, et incestus, et caetera talia. Venialia sunt, sicut ira levis et transitoria, risus et ejusmodi quae sine deliberatione agentium contingunt, sive ex negligentia incaute, sive ex infirmitate praecipitantur. Sed intus haec sciendum, quod hi qui ab hujusmodi vitiis desipuerint, et digne poenituerint, septem modis a Deo suscipiantur. Primo suscipiuntur ad sponsionem, secundo ad protectionem, tertio ad sustentationem, quarto ad reconciliationem, quinto ad approbationem, sexto ad consolationem, septimo ad remunerationem. Primum pugnaturos contra diabolum suscipit in causa, ut quasi spondeat pro eis, quando confidit in eis, quemadmodum causam beati Job quasi cujusdam agonistae sive contra diabolum defendendam suscepit. Quosdam aut quasi timidos et merces a pugna fugientes suscipit ad sustentationem, ne conterantur; alios post ruinam surgentes suscipit ad reconciliationem, ut restituantur; alios jam bene agentes suscipit per approbationem, ut remunerentur; alios per bonam operationem suscipit per remunerationem, ut glorificentur; alios inter operandum fessos suscipit per internam aspirationem, ut refocillentur et consolentur. DIVISIO.
19.1.4
Sicut superius diximus aliud vitium esse, atque aliud peccatum, quod ex ipso vitio procedit, ita intelligimus aliud esse virtutes, atque aliud opera justitiae, quae ex ipsis oriuntur. Virtus enim quasi quaedam sanitas est, et integritas animae rationalis, cujus corruptio vitium vocatur. Opus vero justitiae est in motu mentis rationalis, quae secundum Dominum incedit, a cordis conceptione surgens, et foris usque ad actionis corporalis completionem procedens. Virtutes in Scripturis plurimae numerantur, maxime vero quae in Evangelio quasi quaedam antidota vel sanitates contra septem vitiorum corruptionem sub eodem numero disponuntur: prima est humilitas, secunda mansuetudo, tertia mentis compositio, quarta desiderium justitiae, quinta misericordia, sexta cordis munditia, septima pax mentis interna. Homo igitur in peccatis jacens aegrotus est, vitia vulnera, Deus medicus, dona sancti Spiritus antidota, virtutes sanitates, beatitudines gaudia. Per dona enim Spiritus sancti vitia sanantur: sanitas vitiorum integritas est virtutum. Sanus operatur, operans remuneratur. Sic post virtutes opera bona sequuntur, et ex virtutibus opera bona oriuntur. Sex opera misericordiae in Evangelio specialiter a Domino enumerantur, in quibus perfectio bonorum operum significatur. Primum est esurientem pascere, secundum sitientem potare, tertium hospitem colligere, quartum nudum vestire, quintum infirmum visitare, sextum ad incarceratum et clausum venire. In his enim necessitatibus omnis vitae humanae molestia vel comprehenditur vel figuratur, in quibus quisquis propter Deum proximo compatitur, misericordiam a Deo in sua necessitate meretur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).