Libri deflorationum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
—
Original / primary: 10602 Libdef
20.1
DOMINICA TERTIA IN SEPTUAGESIMA. Secundum Matthaeum.
20.1
« Simile est regnum coelorum homini patrifamilias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam,» etc. Regnum coelorum, id est Christus, cui comparatur paterfamilias, qui primos fecit novissimos, et novissimos primos. Ipse enim Christus, verus paterfamilias, totius humani generis curam habens, omni tempore universos ad culturam vineae vocat. Qui, quando non agnoscitur, in secreto est, sed quando agnoscitur exiit conducere operarios, ex occulto procedens ad notitiam. Vinea autem est Ecclesia, quae ab Abel justo usque ad ultimum electum, quasi tot palmites mittit, quot sanctos profert. Operarii vero sunt praedicatores, et unusquisque, dum fide recta persistit in divinae legis obedientia.
20.2
« Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.» Conventio fuit confirmata promissio quod ad imaginem Dei essent reformandi, si Ecclesiam aedificando Decalogi mandatis insisterent. In denario igitur figuram regis habente, qui olim per X nummos computabatur, et obedientiae praemium, et quia ex Decalogi observantia operariis datur, manifeste significatur.
20.3
« Et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos, et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis. Illi autem abierunt.» Per forum mundus accipitur, in quo calumniae, injuriae, contentiones, diversorum negotiorum difficultates, semper tumultuosae, et ubi omnia sunt venalia. Peccatores dicuntur mortui, non otiosi. Sicut enim surdus apud Dominum dicitur qui non audit quae Dei sunt, sed quae diaboli; caecus, per cujus oculos diabolus videt, non Deus: sic qui diabolo vivit mortuus est Deo. Raptor non est otiosus, sed mortuus. Ebriosus, fornicarius non sunt otiosi, sed mortui; ille autem qui nihil tollit est otiosus, nisi de suis det impotentibus. Vis non esse otiosus? Nihil tollas, et de tuis des pro Deo, ut non tibi vivas, sed Deo. Vis non esse otiosus? Jejuna et de pro Deo quod manducare debes et bibere. Vis non esse otiosus? Si sine uxore es ne quaesieris uxorem, sed operare vitam castitatis. Si dicis: Non possum abstinere, ostendo tibi ut et uxorem habeas, et castitatis vitam colas. Abstine te a menstruata et praegnante, erubescere facere quod animalia non faciunt. Utquid servus, accipiens mnam a domino suo, audivit:« Serve nequam;» et utquid missus est in carcerem? quia nihil lucratus est de ea. Si ergo ille non erit impunis in die judicii qui otiosus stetit in foro, quid faciet peccator, et mnam suam perdens?« Iterum autem exiit circa sextam horam, et nonam, et fecit similiter. Circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi? Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam.» Prima hora, volunt Adam missum in vineam et reliquos patriarchas usque ad Noe; tertia, ipsum Noe et reliquos ad circumcisionem Abrahae; sexta, ab Abraham usque ad Moysen, quando lex data est: nona, Moysen et prophetas; undecima apostolos et gentium populum, qui prius stabat tota die otiosus, ideo omni tempore pro salute laborare negligens. Lex quidem conduxerat Israel dicens:« Hoc fac et vives,» sed gentes nemo conduxit. Debitum namque erat per orbem terrarum Evangelium praedicari, et gentes fidei justificatione salvari. Aliter mane est pueritia; tertia, adolescentia proficiscens in altum quasi sol; sexta, juventus; nona, senectus; undecima, decrepita aetas. Videtur itaque primae horae esse operarios Samuelem et Jeremiam, Joannem Baptistam; tertiae, illos qui a pubertate Deo servire coeperunt; sextae, qui a matura aetate; nonae qui jam declinante aetate ad senium; undecimae qui ultima senectute. Torpentes ergo usque ad ultimam aetatem recte increpantur de otio, ut vel in ultimis resipiscant. Nullus quippe conduxit tales, licet eis vias vitae praedicaret, quia solius Dei est intus docere cui nondum obedierunt.
20.4
« Cum sero autem factum esset, dicit Dominus vineae procuratori suo,» hoc est, vel Pater dicit Filio, vel Filius Spiritui sancto:« Voca operarios et redde illis mercedem, incipiens a novissimis usque ad primos.» Considera quia sero non alio mana reddit mercedem. Ergo adhuc stante saeculo isto, judicium erit propter duas rationes. Primum quia ventura beatitudo est merces justitiae, deinde ne peccatores videant beatitudinem, dicente propheta:« Tollatur impius ne videat gloriam Dei.»
20.5
« Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.» Quamvis felicitatem resurrectionis omnes justi accepturi sunt, tamen quia alii accipient prius unam, alii post multas, illi dicuntur priores accipere, qui prius modicum temporis accipient. Itaque novissimi in labore erunt primi in praemio; et primi in labore, novissimi in praemio. Et quia denarius ille vita aeterna est, aequales erunt in illa mercede primi, sicut Abel, Noe, tanquam prima vel tertia hora vocati ad regnum; et novissimi qui ab adventu corporeo Domini quasi in undecima hora sine aliqua tarditate praeveniunt. Meritorum quidem diversitate fulgebunt, alius magis, alius minus; ideoque paterfamilias promisit se daturum singulis quod justum fuerit. Verumtamen aequalis erit vita aeterna, omnibus nulli longior vel brevior quia non habebit finem. Sero factum est, cuicunque finis vitae venit. A novissimis denarios paterfamilias reddere coepit; qui ad paradisi requiem prius latronem quam Petrum perduxit. Qui latro et si per aetatem non venit ad undecimam, venit tamen sero per poenam. Sic aliquando prius remunerantur sero venientes qui prius de corporibus exeunt quam qui in pueritiis vocati sunt.« Venientes autem primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi. Acceperunt autem etiam ipsi singulos denarios.» Eamdem scilicet Trinitatem cum gentibus justificatis accipient retro vocati, conformati claritati Christi. Cum tamen primo venerunt qui populus Dei ab initio exstiterant, arbitrati sunt quod gentes, prius idolis servientes, minus essent accepturi.
20.6
« Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias, dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestus.» Antiqui qui post longa inferni tempora ad coelum pervenerunt quasi post murmurationem denarium accipiunt. Nos autem sine murmuratione, quia mox ut de corpore eximus, sine mora praemium accipimus. Et notandum quia denarius non totis insimul accipitur, sed veri cultores spiritualis vineae in hac vita centuplum, deinde coelum, et post judicii remunerationem duplicem stolam habebunt. Denarium igitur accipientes, non ex invidia gratiae murmurant adversus novissimos operarios, sed ex ignorantia secretorum adversus patremfamilias. Talis ergo est piae superiorum inquisitionis murmuratio. Quid causae est quod tamdiu distulisti ignem coeli in terram mittere et accendere. Aut quare ad hoc tempus non reservasti nos. Vel novissimi cur tempora nostra nobiscum non habuerunt. Aut unde fit quod novissimi non habuerunt tempora nostra, et nos tempora novissima. Quare etiam dispari vocationi par datur praemium. Et plurima in hunc modum conqueruntur. Pondus significat opus justitiae, aestus concupiscentiam saeculi. Hoc ideo dicitur, quia olim omnibus bonis mundus prosperabatur. Et ideo qui tunc fuerunt cum majori difficultate justitiam servaverunt, quia felicitas mundi impedimentum est animae. Multum ergo tunc erat bonus qui justus poterat esse; multum vero malus qui non fugit ad Deum, cum pluribus adversitatibus primi videat mundum. Pondus etiam possunt intelligi onerosa mandata legis, aestus vero urens error tentationum quo conflabant maligni spiritus in antiquos ad aemulationem gentium eos irritantes.
20.7
« At ille respondens, uni eorum dixit: Amice, non facio tibi injuriam. Nonne ex denario convenisti mecum? Tolle quod tuum est, et vade.»
20.8
Uni dicitur respondisse, quia par erat in omnibus murmurandi occasio. Amicus iste protoplastus intelligitur, et illo tempore credentes. Cum dicit ex denario; tale est quasi dicat: Mercedem promissam recepisti, hoc est imaginem et similitudinem meam, non alterius consortio minuitur tibi praemium meriti. Quid quaeris amplius? Vade, persevera in adepta justitia.
20.9
« Volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. An non licet mihi quod volo facere? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?» Volo ut coaequalis et concorporalis tibi fiat populus gentilis. Nonne potestas est judicis vel justitiam facere, vel misericordiam cui vult impendere. Cave ergo ne occasione bonitatis invido oculo proximum respicias. Mihi autem soli invisibili et immortali saeculorum Regi secreta mea honor et gloria et saecula saeculorum.« Sic erunt novissimi primi: et primi novissimi.» Sic, videlicet ut ostensum est, aequabuntur novissimi et primi. Sicut enim in corona nec initium est, nec finis; ita inter sanctos, quantum ad tempus, in illo saeculo nemo novissimus dicitur, nemo primus.« Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.» Hoc non ad superiores sanctos, sed ad gentes pertinet, quia plures ad fidem veniunt, plures Ecclesiae parietes implent, sed ad regnum pauci perducuntur. Aliter: Nonnulli per primos intelligunt non solum bonos, sed et quosdam qui coeperunt in vinea, et non perseveraverunt. Hi ex invidia novissimorum murmurant; velut illi qui initio nascentis Ecclesiae vocatis ex gentibus se praeferebant. Itaque de communiter dictis quaedam referuntur ad bonos, ut illud:« Volo tibi sicut et huic novissimo dare.» Ad alios vero falso putantes denarium se accepturos, quaedam pertinent, ut illud:« Et accipientes murmurabant.» Et deinde:« An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?-- Erunt, inquit, novissimi primi, et primi novissimi:» quod Judaei de capite vertantur in caudam, et nos de cauda mutemur in caput. Unde Moyses in Deuteronomio:« Advena qui tecum moratur ascendet super te; ille erit in caput, et tu eris in caudam.» Quod tamen multi tam novissimi quam primi reprobentur terribili sententia subditur:« Multi enim sunt vocati» ad fidem,« pauci vero electi» ad regnum.
20.1.1
DOMINICA TERTIA IN SEPTUAGESIMA. Secundum Matthaeum. SERMO IN SEPTUAGESIMA.
20.1.1
« Lapidem caliginis et umbram mortis dividet torrens a populo peregrinante.» Lapis est duritia Judaeorum, caligo infidelitas eorum. Mors est diabolus, umbra ejus gentilis populus. Sicut enim umbra corpori conformatur, ita ipse diabolum imitando ei consimilatur. Populus peregrinans est fidelis populus in hujus vitae exsilio suspirans. Torrens est igneus fluvius qui a facie Domini egreditur, per quem fidelis populus ab infideli in ultimis secernitur. Lapidem ergo caliginis, et umbram mortis torrens a populo peregrinante dividet, cum ignis extremi judicii Judaeos in perfidia duros, et gentiles in malitia diabolo conformes, a Christiano populo ut zizania a tritico secludet, et camino infernali involvens, igni inexstinguibili exuret, et patria paradisi populum non exsulem in aeterna tabernacula recipiet. Peregrinator autem hujus vitae fidelis populi praesignabatur in populo Judaico, quos duro servitio longo tempore oppresserat Pharao. Olim namque Hebraeus populus descendit in Aegyptum, dum eum fames afflixit, sed eum Pharao crudeli servituti addixit. Qui cum ad Dominum clamarent Moysen eis misit, qui multis plagis et signis Aegyptum percussit, populum Dei per mare Rubrum in terram fluentem lac et mel perduxit. Per Aegyptum hic mundus significatur, in quo genus humanum a paradisi patria peregrinatur, et a diabolo gravi oppressione subjugatur. Cui ad Deum per justos vociferanti, Christus ad liberandum mittitur, per quem mundus multis miraculis concutitur, populus per mare Rubrum, id est per baptismum, ad patriam paradisi reducitur, ubi mel et lac exundat, id est affluentia omnium bonorum exuberat.
20.1.2
Haec peregrinatio nihilominus per eumdem populum praefigurabatur, dum in Babylonica captivitate per LXX annos morabatur. Nabuchodonosor etenim rex Babyloniae, Hierusalem obsidens, destruxit, populum in Babyloniam captivum duxit, qui ibi LXX annis in tristitia habitabat, canticum laetitiae non resonabat, organa ad salices suspendit, juxta sedens flevit. Finitis LXX annis, ad Hierusalem remeat, Pascha cum gaudio celebrat, postea cum uxores et filii venerunt, duplex gaudium habuerunt. Haec omnia, charissimi, ad praesentem diem respiciunt: haec omnia nostra tempora praesignaverunt. Hierusalem est paradisus, Nabuchodonosor est diabolus, Babylonia est hic mundus. Nabuchodonosor populum in Babyloniam captivum duxit, et diabolus genus humanum in hunc mundum seduxit, ubi organa in salices suspendit, et sedens lacrymis fluit. Salices facile terrae coalescent, facile incisae revirescunt. Salices sunt mundi amatores qui radices suas in terrena miserunt, quibus transitoria pro voto affluunt. In has justi organa suspendunt, quia his gaudia mundi relinquunt. Deflent sedentes, quia humiles eorum interitum sunt cum magno dolore gementes. Per organa etiam coelestis doctrina accipitur quae in salices suspenditur, dum saecularibus doctrina spiritalis subtrahitur, quia ab eis contemnitur. Per LXX annos quibus populus in Babylonia affligebatur, septem millia annorum intelliguntur, quibus genus humanum in hac vita peregrinatur. Sicut enim septem primis diebus tota creatura disponitur, ita per septem millia annorum hic mundus extendi creditur. Igitur si septem millia annorum in septuagies centenos annos diviseris, et annum de centum annis quasi decimam dederis, LXX annos habebis. Porro si de septuaginta annis diem pro anno decimabis, LXX dies computabis. Hi sunt isti dies quibus Ecclesia alia non resonat, quia LXX annos captivitatis ad memoriam revocat, qui septem millia annorum nostrae peregrinationis praesignant. Ideo etiam nunc liber Genesis legitur, in quo lapsus hominis de paradiso in hunc mundum describitur. Istud tempus dicitur Septuagesima, quia ab hodierna die usque in secundum Paschae Sabbatum sunt dies LXX, quando duo cantantur alleluia. Populus ad Hierusalem reversus cum gaudio exsultat, quia fidelium animae nunc gaudium Domini intrabunt. Finito autem mundi termino, cum uxores et filios, id est corpora et opera recipiunt, tunc verum alleluia jubilabunt, quia cum corpore et anima simul perenniter in gloria exsultabunt. DIVISIO.
20.1.3
Quia hodie, charissimi, canticum laetitiae deposuimus, et canticum tristitiae sumpsimus, volo vobis de libris gentilium breviter recitare qualiter melodiam delectationum mundi debeatis declinare, ut possitis prius cum angelis dulcem harmoniam in coelis resonare. Gemmam namque in coeno inventam debet quilibet de luto tollere, et in regium ornamentum ponere. Ita et decet, si a nobis quidquam utile in libris gentilium reperiatur, ad aedificationem Ecclesiae Christi sponsae vertatur. Saeculi sapientes scribunt tres Sirenes in insula maris fuisse et suavissimam cantilenam divisis modis cecinisse. Una quippe voce, altera tibia, tertia lyra canebat. Hae habebant facies mulierum, alas et ungues volucrum. Omnes naves praetereuntes suavitate cantus sistebant, nautas somno oppressos lacerabant, naves salo immergebant. Cumque quidam Ulysses necesse haberet ibi praeternavigare, jussit se ad malum navis ligare, sociis autem cum cera aures obdurare, et sic periculum illaesus evasit, et eas fluctibus submersit. Haec sunt, charissimi, mystica, quamvis per inimicos Christi scripta. Per mare istud saeculum intelligitur, quod continuis tribulationum procellis volvitur. Insula est mundi gaudium, quod crebris doloribus intercipitur, sicut littus crebris undis impetitur. Tres Sirenes, quae suavi cantu navigantes demulcendo in somnum vertunt, sunt tres delectationes quae corda hominum ad vitia molliunt, et in somnum mortis ducunt. Quae humana voce cantat, est avaritia, quae suis auditoribus hujuscemodi modulatur carmina: Multa oportet te congregare, ut possimus famam nominis tui ubique dilatare, sepulchrum quoque Domini et alia loca lustrare, ecclesias restaurare, pauperes consanguineos tuos adjuvare. Tali pestifero cantu cor avari demulcet usque dum eum sopor opprimet, et tunc carnem ejus lacerat; navim fluctus devorat, quia hic miser violenter doloribus a vitiis suis avellitur, et aeternae flammae immergitur. Quae canit tibia, est jactantia. quae suis haec profert cantica: Juvenis es et nobilis, debes te praeclarum exhibere universis. Nulli inimicorum tuorum debes parcere, sed omnes quibus praevalere potueris occidere, tunc dicunt te bonum esse militem. Alii canit haec: Hierusalem debes pergere, multas eleemosynas tribuere, tunc fies famosus, et ab omnibus diceris bonus. Conversis autem concinit sic: Saepe debes jejunare, saepe orare, alta voce cantare, tunc audies te omnes consono ore ut sanctum laudare. Talem cantilenam vano cordi insonat, usque dum miserum a bono vacuum vorago mortis devorat. Quae melos exprimit lyra, est luxuria, quae suis sequacibus talia praecinit modulamina: Adolescens es, poteris cum quibuslibet puellis ludere, postea in senectute corrigere. Haec insigni forma splendet, haec magnis opibus pollet; hanc si habueris, magnum proficuum consequeris, tamen animam tuam bene salvare poteris. Tali modo permollit cor luxuriosi, usque dum repente morte perventum absorbet turbo Cocyti. Facies habebant mulierum, quia nil ita mentem hominis adeo alienat, quam amor mulierum. Alas habebant volucrum, quia semper est instabile desiderium mundanorum. Nam nunc hoc, vel hoc appetunt; nunc vero illud et illud concupiscunt. Ungues etiam habebant volucrum, quia quos ad peccata pertrahunt, doloribus lacerantes ad inferni cruciatus detrahunt. Ulysses dicitur sapiens. Hic illaesus praeternavigat, quia Christianus populus vere sapiens in navi Ecclesiae mare hujus saeculi supernatat. Timor Domini se ad arborem navis, id est ad crucem Christi, ligat, sociis cera, id est incarnatione Christi auditum obsigillat, ut a vitiis et concupiscentiis cor avertant et sola coelestia appetant. Sirenes submerguntur, quia concupiscentiae ab ejus vigore spiritus praemunitur. Ipsi illaesi evadunt periculum, quia post victoriam ad sanctorum perveniunt gaudium.
20.2.1
DOMINICA TERTIA IN SEPTUAGESIMA. Secundum Matthaeum. SERMO DE SEPTUAGESIMA, SEXAGESIMA ET QUINQUAGESIMA.
20.2.1
Charissimi, lectio hodierna nos admonet qualiter victoriam obtineamus, de qua loquebamur in superioribus. Dicit enim:« Nescitis quod hi qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium.» Mos apud Graecos servabatur, quod praemium aliquod cursoribus proponebatur, quod tamen non omnibus currentibus, sed soli primitus praevenienti dabatur. Regnum coelorum nobis in praemio proponitur, ad quod nos totis viribus currere sacra Scriptura hortatur, quia non omnibus per fidem currentibus, sed solis bonis operibus in finem perseverantibus donatur. Alius mos apud eos erat: Nudi oleo peruncti simul colluctabantur, atque victores auro et lauro coronabantur. Nos, dilectissimi, oleo chrismatis peruncti sumus; ideo a vitiis nudi, cum diabolo luctari debemus, quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus vitiorum et daemonum infestationem. Si ergo luxuriam, iram, odium, vel aliud vitium vicerimus, coronam ex auro et lauro habebimus, quia splendorem aeternae claritatis in vernanti paradiso recipiemus. Quare autem haec Dominica LXX, sequens LX, itemque alia vocetur L, diligenter perdicendum est. Fertur enim Telesphorum, Romanae urbis papam, septimam hebdomadam addidisse, quam a sono praecedentis numeri, scilicet XL, Quinquagesimam nominavit. Octavam etiam hebdomadam viri justi addentes, similiter non ut LX sint dies usque ad resurrectionem, sed a sono praecedentis numeri Sexagesimam appellaverunt. Alii nonam septimanam addentes, a sono prioris numeri Septuagesimam nuncupaverunt. Et si nunc decima adderetur, non Decagesimae, sed Octogesimae nomen sortiretur, a praecedenti numero dictum. Quae autem intentio addentium esset videamus. Illorum igitur qui septimam addiderunt intentio fuit VII auferre Dominicas; unde remanent XLII, quae etiam apud quosdam celebrabantur. Sed octavam addentium intentio fuit VIII auferre Dominicas, et VIII quintas ferias. Ablatis his XVI, remanent XL, ut totidem jejunarent, quot et Dominus. Similiter nonam addentium fuit intentio IX auferre Dominicos dies, et tot quintas ferias, et tot Sabbata. Dominicae auferebantur propter resurrectionem, quintae feriae propter ascensionem, Sabbata ne sabbizarentur cum Judaeis. Quadragesima finitur in coena Domini, quod celebratum est typicum Pascha. Quinquagesima autem in prima feria, ipso resurrectionis die; Sexagesima feria in IV feria, mediante solemni Paschae; Septuagesima in VII feria, depositis albis vestibus. Inter Quadragesimam et Quinquagesimam, VI dies sunt; inter Quinquagesimam et Sexagesimam VI, inter Sexagesimam et Septuagesimam VI. Et VI ter ducti faciunt XVIII; in quo mysterium reperitur. Nam divisus duplex simplici comparatur. Per duplicem duplex mors nostra, per simplicem simplex mors Domini designatur; cujus morte simplici nostra mors duplex damnata est. Si enim ille duplicem gustasset, nos a nulla liberasset. Inter finem Quadragesimae et Quinquagesimae, duo sunt dies: similiter et in caeteris. Ter enim duo faciunt sex. In quo praecedens divisio, praecedensque mysterium reperitur. Verum si sensum spiritalium scripturarum generalem inspicias, in omnibus mysterium reperitur. Dominica in Septuagesima.
20.2.2
« Exiit qui seminat seminare semen suum, etc.» Multa in parabolis loquitur, quia si cuncta parabolice loqueretur, absque emolumento recessissent auditores. Parabola est rerum in natura discrepantium sub aliqua similitudine facta comparatio. Sator qui exiit seminare, ipse Filius Dei intelligitur, qui exiens de sinu Patris venit in mundum ad seminandum per se ac per suos hominibus verbum veritatis quod apud Patrem vidit.« Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam et conculcata sunt, et venerunt volucres coeli, et comederunt ea.» Quaedam ceciderunt, subaudis grana sive semina, secus viam. Via est mens malarum cogitationum sedulo meatu trita et arefacta. Ubi dupliciter perit semen, quia transitu carnalium cogitationum conculcatur, et daemones comedunt illud, id est quadam delectatione rapiunt et absorbent, ut nec memoria mens teneat quod ope neglexit. Daemones autem volucres coeli appellantur, vel quia sunt coelestis et spiritualis naturae, vel quia in aere habitant.« Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam. Et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae. Sole autem orto aestuaverunt, et quia non habebant radicem aruerunt.» Semina quae cadunt in petrosa, id est super terram petris abundantem, germinare quidem cito queunt, sed non figitur radix, quia terrae altitudinem, hoc est profunditatem non habet, et idcirco aestu solis arescit. Petra significat hic duritiam protervae mentis, terra vero lenitatem animae obedientis, sol autem fervorem persecutoris. Cadit ergo semen verbi super petram quando dulcedine promissionum movet indomitum cor, nullo verae fidei vomere penetratum. Ubi non invenit, ut Lucas ait, humorem, id est virtutis amorem. Et statim exortum est per recordationem tantummodo, non per efficaciam, quoniam non habebat altitudinem terrae in profunditatem boni cordis, ubi solide fundaretur. Et quando exortus est sol, id est aestus persecutionis vel cujuslibet tribulationis, exaestuavit, id est ad siccitatem venit, et ex toto exaruit, eo quod firmi desiderii radicem non habebat. Altitudo quippe terrae est probitas animi disciplinis coelestibus eruditi et in tentationibus probati.« Alia autem ceciderunt in spinas, et creverunt spinae, et suffocaverunt ea.» Alia semina ceciderunt in spinas, hoc est inter spinas. Cadit quoque verbum Dei inter spinas, cum suscipitur a corde divitiarum cura, sollicitudo, et tunc multiplicatae divitiae quae per spinas intelliguntur, occupant mentem, ut fructus spiritualis in ea proficere non possit.« Alia vero ceciderunt in terram bonam, et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum.» Sic in terra mala tres fuere diversitates, sic sunt in bona tres. Alius enim bonus est, alius melior, et alius optimus. Cum denarius numerus pro perfectione soleat accipi, quia in decem praeceptis legis custodia continetur, centenarius qui per multiplicatum denarium surgit, pro magna perfectione ponitur. Terra ergo bona fructu centuplo fecundatur, quando mite cor et docile per amorem proximi activam, per amorem Dei contemplativam adipiscitur vitam et spiritualium ornatur perfectione virtutum. In senario autem numero quia mundi ornatus expletus est, congrue perfectio bonae operationis, in adimpletione Decalogi, sexagesimus fructus intelligitur. Tricesimus vero fructus in fide sanctae Trinitatis impletio legis.
20.2.3
Haec dicens clamabat:« Qui habet aures audiendi audiat.» Ubicunque haec admonitio interponitur mysticum esse, et attentius quaerendum ostendit, quod dicitur: qui habet aures cordis, id est intelligentiam mentis, audiat, hoc est spiritualiter haec verba intelligat.« Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis. Qui respondens ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni coelorum, illis autem non est datum.» Mysteria regni coelorum in secreta Scripturarum revelabuntur vobis, qui mecum estis et sequacibus vestris spirituali intelligentia introeuntibus ad me,« illis autem qui foris sunt,» ut Marcus scribit,« in parabolis omnia fiunt.» Foris quippe dicens non solum esse illos qui neque curabant intrare navem, neque cognoscere veritatem, sed et omnes illis similes corporis sensus tantum sequentes, ut nihil spiritualiter intelligant. Nota, ubi dicitur in parabolis omnia fieri his qui foris sunt, insinuat non solum in verbis Domini, sed et in factis parabolas esse, id est signa mysticarum rerum, quas perversi non penetrant. Seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. Illi enim digni erant audire mysteria in intimo penetrabili sapientiae, qui remotis cogitationum tumultibus in solitudine virtutum permanebant.« Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident, et audientes non audiunt neque intelligunt, et adimpletur in eis prophetia Isaiae dicentis: Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis.» Videntes non vident, hoc est, ingenio praesumentes se videre, privantur spirituali intellectu; et audientes foris non audiunt corde quod est non intelligere. Unde Isaïas: Auditu exteriori audietis praedicationem Christi et non intelligetis, et videntes frequenter videbitis exteriori visu miracula ejus, et non videbitis oculo mentis.« Incrassatum est cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt, nequando oculis videant, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur et sanem eos.» Abundantia malitiae dicitur incrassatum cor Judaeorum. Quapropter ingrate susceperunt verba Domini, quod fuit graviter audire. Oculos suos clausisse dicuntur, ne arbitremur esse culpam naturae, non voluntatis. Cum enim possent cogitare et intelligere, averterunt prae invidia intuitum mentis, et ita ipsi sibi causa fuerunt ut Deus eos deserendo excaecaret. Unde Joannes:« Propterea non potuerunt credere, quia dixit Isaias: Excaecavit oculos eorum ut non videant.» Quia praedixit Isaias, in spiritu praescientis omnia, Judaeorum excaecationem, non poterant credere: non quod ex necessitate non possent, et ita nulla culpa esset eis, sed quia nolebant. Non poterant credere, quia Dei ignorantes justitiam, suam statuere volebant. Excaecantur et indurantur, quia negando divinum adjutorium non adjuvantur. Quod autem dicitur non posse credere, ita est culpa voluntatis humanae, sicut quod dicitur Deum seipsum non posse negare, laus est voluntatis divinae. Nolentes igitur oculos et aures aperire veritati, meruerunt ut nunquam videant oculis, et non audiant auribus, et non intelligant corde; quod est neque videre, neque audire, et non convertantur ad poenitentiam, et non sanentur a peccatis, ut innocentiam recipiant. Vel ita: Non parabolas multi audierunt, quia excaecati erant, et inde excaecati, cum superbia incrassatum cor habebant. Excaecatio vero et parabolarum obscuritas fuit occasio ne quando, hoc est, ut aliquando salubrius converterentur per illum, qui est terribilis in consiliis super filios hominum, quibus vult miseretur, et quos vult juste deserit. Non quia obscure dicta non intellexerunt, ideo non crediderunt in eum, et sic crucifixerunt, et sic post resurrectionem interriti miraculis de reatu majoris criminis compuncti sunt. Unde accepta indulgentia ampliori flagrant dilectione. De aliis dicit Dominus:« Loquor eis in aliis linguis, et in aliis labiis,» manifesta scilicet apostolorum doctrina,« et nec sic exaudient me;» de his vero dicere potest, vel sic exaudient me. De Septuagesia, Sexagesima, Quinquagesima, ac de Quadragesima.
20.2.4
Septuagenarius eadem perfectionne perfectus est qua et quinquagenarius. Decies quippe septem LXX fiunt. Quadragenarius cum sexagenario vicinitatem habet, eo quod conflictus sine perfectione boni operis et perfectio sine conflictu sine esse non potest. Quinquagenarius similiter et septuagenarius vicinitatem habent, mentis et corporis significantes requiem. Enim scriptum est:« Datae sunt sanctis stolae singulae, et dictum est eis: Requiescite et sustinete, donec impleatur numerus fratrum vestrorum.» Singulae stolae eis datae sunt, qui mentis modo requiem in spe habent. Cum vero impletus fuerit numerus fratrum, binae stolae dabuntur, quoniam mentis et corporis tunc requiem possidebunt, sicut scriptum est:« In terra sua duplicia possidebunt.» Septuagesimam namque observamus in figuram, LXX annorum, per quos afflicti sunt filii Israel in Babylone, et sicut ipsi antequam LXX anni finirentur partim redeuntes, aliquantulum consolati sunt, sic et nos dum, finitis LXX diebus, luctum poenitentiae licet non plene convertimus in gaudium, scilicet in die resurrectionis Dominicae, licet Septuagesima nostra usque ad sequens Sabbatum porrigatur. Et sicut filii Israel ante Septuagesimum annum plenam pacem non habuerunt, sic nec nos, quamvis ad coelestem Hierusalem revertamur per baptismum, vel per poenitentiam libertatem plenam recipiemus ante Sabbatum, quando animae sanctorum requiem aeternam percipiunt. Jeremias ostendit Dominum nos velle cessare a voce gaudii quamdiu in Babylone fuerimus, ita dicens:« Et cessare faciam a vobis voces gaudii et laetitiae.» Quapropter alleluia in illo tempore non cantatur apud nos, et dulcissimus hymnus angelorum, Gloria in excelsis Deo, quae cantica sunt coelestia. Unde Joannes in Apocalypsi:« Post haec audivi quasi vocem magnam tubarum multarum in coelo dicentium: Alleluia,» sed tractus pro alleluia canitur, qui suavis est auribus; alleluia autem propter honorem primae linguae est praeclarius. Per LXX annos captivitatis quos nos mutavimus in LXX dies jejunium erat apud Judaeos. Unde Dominus per Zachariam:« Cum jejunaretis et plangeretis per hos LXX annos, nunquid jejunium jejunastis mihi?» Graeci proximam hebdomadam sanctificant suo jejunio. Clerici nostri, auctore Telesphoro papa, qui constituit VII hebdomadarum jejunium ante Pascha, tertiam suo. Praeceptor tamen officii in superiori Dominica, quae vocatur Septuagesima, majorem mutationem requirit quam agamus. Constitutione officii sui jejunium in tribulatione intimavit in prima oratione missae dicens:« Ut qui juste pro peccatis nostris affligimur.» In Introitu dicit:« Circumdederunt me gemitus mortis, dolores inferni.» Propter hos dolores non possumus laetari et securi esse, sed praeparare nos debemus ad bellum, ut Apostolus ait:« Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet.» Juxta Ambrosium, ab his omnibus quae vitanda eadem tradidit disciplina contra vitia, nobis luctamen est. Futurum est bellum; abstineamus nos ab his quae impediunt pugnam nostram. Unde videtur nobis praeceptor officii velle tempus Septuagesimae, tempus luctus esse, ut Introitus indicat et Graduale. Sexagenarius, quoniam numerus perfectus est, qui a senario nascitur. Senarius perfectus est, quia perfectio boni operis est. Sex enim diebus operatus est Deus, et sexta aetate mundi venit, etc. Et recte perfectus est, quia hae animae, quae perfectae in bono opere sunt, per hunc numerum designantur. Et de viro pacifico scriptum est:« Sexaginta reginae et octoginta concubinae, et adolescentularum non est numerus.» Illi enim qui in perfectione boni operis consistunt reginae vocantur. Illi autem qui minus aliquod a perfectione sunt, nomine concubinae designantur, et qui in fide solummodo sunt, nomine adolescentularum vocantur. In Sexagesima circumdati sumus tribulationibus quammaximis, ac si non esset locus evadendi. Vendidimus nos sub peccato, in nobis non est virtus solvendi. Unde dicitur in prima oratione:« Deus, qui conspicis, quia in nulla nostra virtute subsistimus.» Inde etiam quasi dubitantes, an Dominus nobiscum sit, in Introitu dicimus:« Exsurge, quare obdormis, Domine?» In Epistola confortamur ab Apostolo, ut viam quaeramus evadendi de captivitate, et despiciamus dominos, qui nos ad delendum tenent. Dicit indignando super eos qui malis cedunt:« Libenter suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes.» Inde nos de tribulatione conscendentes ad requirendum proprium Dominum nostrum, dicimus:« Sciant gentes, quoniam nomen tibi Deus.» Tractus Commovisti ostendit terram commotam conscientia peccatorum. Post terram commotam semen inducitur. In Septuagesima increpati sumus, quia otiosi stetimus, inducti sumus ad vineam colendam; in Sexagesima autem semen jacimus. Haec procurrit ad quartam feriam in Pascha, in qua sancti ad percipiendum regnum vocantur. Ad quod nos per Sexagesimam currere oportet. Nam senarius per denarium ductus LX complet. Denarius autem ad mercedem operum respicit, senarius ad perfectiones, scilicet operum. Si quis igitur per perfectionem mercedem operum requirit, ipse percipiet regnum quod nobis promittitur in quarta feria paschali. DIVISIO.
20.2.5
Quinquagenarius nec minus est perfectus eo quod a septenario nascatur. Septies enim septem fiunt XLIX. Si addas UNUM, L fiunt. Quinquagesimus annus jubileus vocabatur, id est annus remissionis, in quo omnis possessio revertebatur ad dominum proprium, et tunc omnis servus liber egrediebatur, nec bos nec asinus operabatur. Et si aliquid terra sponte ferret. pauperibus tribuebatur. Quinquagesima in tertio gradu consistit. Antea dubitabamus utrum propius Dominus nobiscum esset, jam tenemus illum et dicimus:« Esto mihi in Deum protectorem et in locum refugii.» Ipsum precamur ducem militiae nostrae dicendo:« Dux mihi eris et enutries me.» Jam in expeditione sumus. Unde et Apostolus nobis indicat quibus armis muniamur:« Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec.» De quibus dicit in alia Epistola:« In omnibus sumentes scutum fidei,» et reliqua. Triumphator militiae nostrae Deus est. Cui dicitur:« Tu es Deus qui facis mirabilia.» Tractus vero Domino nos praecipit servire, quia nos fecit: non ei cui nosmetipsos vendidimus. In LX seminavimus, in L fructum colligimus. Quid enim caecus aliquid a Domino quaesivit, nisi ut frueretur lumine. Fructum quaesivit, fructum invenit. Ista luna secundum diem Paschae tangit. Sicut autem senarius perfectionem bonorum operum demonstrat, ita quinquagenarius omnia opera bona quae perficiuntur per V sensus corporis. Quinquies decem, L fiunt. Si quis per exteriorem administrationem X verba legis complevit in Spiritu sancto, non dubitet ad consortium perveniendum esse beatae resurrectionis, quae celebratur in Pascha Domini. Per Sabbatum venimus ad Dominicum diem, sic et per septiformem Spiritum legem implendo, ad resurrectionem. Tres gradus sunt officiorum trium, quia infiximus usque ad hunc locum: Primus continet planctum captivorum, qui esse nolunt sub dominiis vitiorum. Secundus voluntatem fugae daemonstrat, dummodo propriis Dominus velit eos suscipere ac non a se repellere. Tertius consilium agit quando fugiat praesumens jam de susceptione. Bonum consilium adipiscitur juxta verba Introitus. Diximus tres gradus nitentium ad pugnam, similiter dicimus tres articulos triumphi, id est primam Sabbati, quartamque, et septimam. Per eosdem articulos populus Israel ad plenam libertatem pervenit. Nam revisio prima facta est sub Zorobabel duce et Jesu sacerdote magno. Secunda revisio sub Esdra, sicut ab eodem scriptum est; sed nondum muri Hierusalem reaedificati sunt, et qui remanserant et derelicti sunt de captivitate in afflictione erant. Tertia revisio facta est sub eodem, sic enim scriptum est:« Miserat autem rex principes militum et equitatus,» et paulo post:« Et veni Hierusalem, et eram ibi tribus diebus.» Postea Neemias aedificavit templum. Quadragenarius quoque numerus significat conflictum Ecclesiae. Perfectus est enim eo quod a quaternario nascatur, quae perfectio est totius creaturae. In XL aliqua pars pugnae peracta est. Dicit nobis quem in Quadragesima protectorem invocavimus:« Invocabit me et ego exaudiam eum,» et reliqua. Epistola ita: Tempore accepto exaudivi te; et in Responsorio: Angelus Domini, custodi. In Tractu: Scuto veritatis circumdati sumus. In Evangelio ad triumphum tendimus, ut dicamus inimico: Vade, Satanas, in interitum. A supradicta Dominica usque ad baptismum XLII dies computantur. Tot ecce mansiones fuerunt filiorum Israel, quando exierunt de terra Aegypti usque ad terram promissionis. Prima itaque mansio vocabatur Ramesse, id est motio vel tonitruum; II, Sochot, id est tabernaculum; III, Etham, id est fortitudo, vel perfectio; IV, Phihahiroth, id est os nobilium; V, Mara, id est amaritudo; VI, Elim, id est arietes fortes; VII, mare Rubrum; VIII, Sin, id est rubus, vel odium, sive adjutorium; IX, Depchapha, id est pulsatio; X, Aliis, id est firmamentum; XI, Raphidim, id est dissolutio fortium vel remissio manuum; XII, Sina, id est rufus; XIII, Sepulcra concupiscentiae; XIV, Aseroth, id est vincula vel disciplina; XV, Rechma, id est sonitus vel juniperus; XVI, Remonphares, id est punici mali divisio; XVII, Lebria, id est laterem; XVIII, Ressa quod vertitur in frenos; XIX, Calta, id est ecclesia; XX, Sepher, id est pulchritudo; XXI, arada, id est miraculum; XXII, Maceloth, id est coetus; XXIII, Thaad, id est pavor; XXIV, Thare, id est militia vel pastura; XXV, Methcha, id est dulcedo; XXVI, Esmona, id est festinatio; XXVII, Moseroth, id est vinculum, vel disciplina saeculi; XXVIII, Banetacan, id est filii necessitatis; XXIX, Galgad, id est nuntius sive accinctio vel occisio; XXX, Hiethebata, id est bonitas; XXXI, Ebrona, id est transitus; XXXII, Asiongaber, id est ligna viri; XXXIII, Sin, quae est cades, id est sancta; XXXIV, Or in monte; XXXV, Salmona, id est imaguncula; XXXVI, Phinon, id est omnes; XXXVII, Oboth, id est imago, vel phitones; XXXVIII, Hiebarun, id est acervus lapidum; XXXIX, Dibon, id est fortiter; XL, helmondablataim, id est contemptus balatarum; XLI, Abarum in montibus contra faciem Nabor, id est in montes transeuntium, Nabor, id est conclusio; XLII, in campestribus Moab super Jordanem. Haec sunt XLII mansiones quae notantur in XLII diebus. Tot etiam generationes Christi cum Jechonia bis computato et eodem Christo. Merito igitur eodem mansionum numero ad coelestem patriam tenditur, quo filii Israel ad terram promissionis venerunt. Et merito qui ad Christum transeunt, per baptismum eodem numero ad eum perveniunt, quo Christus ad nos pervenire dignatus est.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).