Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Libri deflorationum
Wernerus S. BlasiiDefl 21.8 · 10602-libdefMore by Wernerus S. Blasii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
More
Original / primary: 10602 Libdef
21.1
DOMINICA IN QUINQUAGESIMA. Secundum Lucam.
21.1
« Assumpsit Jesus duodecim discipulos suos, et ait illis: Ecce ascendimus Hierosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt de Filio hominis. Tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur. Et postquam flagellaverin occident eum, et tertia die resurget.» Si apostoli toties praemoniti de morte Domini, tum eum quando comprehensus est reliquerunt, quanto magis scandalizarentur, si praemoniti non fuissent. Crebro igitur praedixit eis, et passionis poenam, et resurrectionis gloriam, ut cum morientem cernerent, etiam resurrecturum non dubitarent. Quod ostendit prophetarum praesagiis ad destructionem haereticorum in Ecclesia futurorum.« Et ipsi nihil horum intellexerunt. Et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quae dicebantur.»
21.2
Legimus in Evangelio secundum Joannem, dicentem:« Si exaltatus fuero a terra, omnia trabam ad meipsum,» respondisse turbam atque dixisse.« Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in aeternum, et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis.» Quid est ergo quod discipuli toties sibi replicatum Dominicae passionis arcanum nequeunt[ capere], et Judaei, ad unum verbum et tam obscure positum, ut hoc expositione dignum evangelista dicat:« Hoc autem dicebat, inquit, significans qua morte esset moriturus,» mox quia crucis exaltatio significetur intelligunt, nisi quia discipuli cujus vitam maxime desiderabant videre, ejus mortem audire non poterant, quem non solum hominem innocentem, sed et Deum verum sciebant. Hunc nullatenus mori vel posse putabant. Sed cum de passione sua eis loqueretur, putabant quod sibi per parabolas loqueretur.
21.3
« Factum est autem cum appropinquaret Jericho, caecus quidam sedebat secus viam mendicans. Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset. Dixerunt autem ei, quia Jesus Nazarenus transiret.» Quod Lucas de uno, hoc Matthaeus de duobus caecis dixit ita exorsus:« Egrediente, inquiens, Jesu ab Jericho secuta est eum turba multa.» Multi latrones erant in Jericho, qui egredientes de Hierosolymis in Jericho interficere consueverant et vulnerare. Et idcirco Dominus cum discipulis suis venit liberare vulneratos.
21.4
« Et ecce duo caeci, ex quibus erat Barthimaeus filius Thimaei, sedentes secus viam, audierunt quia Jesus Nazarenus transiret, et clamaverunt dicentes:« Domine, miserere nostri, fili David.» Quod Marcus de altero caeco tacet, ita solvitur, ut illa soluta est quaestio de duobus qui legionem daemonum patiebantur in regione Generasenorum. Nam duorum caecorum unum fuisse famosissimum in hoc apparet, quod nomen etiam patris ejus commemoravit. Lucas vero quamvis omnino eodem modo factum de caeco commemorat, tamen in alio caeco intelligendum est par commemorare miraculum.
21.5
« Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.» Talis est natura fidei, quod quanto magis vetatur, teo magis accenditur. Virtus enim fidei secura est in periculis.
21.6
« Et stetit Jesus et convocavit eos et ait: Quid vultis ut faciam vobis? Dicunt illi: Domine, ut aperiantur oculi nostri.» Filius David, id est humana natura, caecos illuminare non potest; Filius autem Dei, id est divina, illuminare potest. Ideo interrogo quid vultis. Tunc illi jam non dixerunt: Domine, fili David, sed tantum:« Domine, ut aperiantur oculi nostri.» Quamdiu dixerunt fili David, suspensa est sanitas; mox ut dixerunt tantummodo, Domine, infusa est. Ad hoc etiam interrogat, ut cor ad orationem excitet, quia vult a nobis hoc peti quod praenoscit a se concedi; vel idcirco requirit ut credamus non nisi confitentem posse salvari.
21.7
« Misertus autem eorum Jesus tetigit oculos eorum, et confestim viderunt, et secuti sunt eum, magnificantes Dominum. Et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Domino.» Tetigit oculos eorum carnaliter, non verbo, quia David filium eum dixerunt; sanavit ut Deus, quia crediderunt. Transiens quippe caecos audit, stans vero illuminat, quia per humanitatem suam nostrae caecitati compatitur; sed per potentiam divinitatis lumen nobis gratiae infundit. Videt autem et sequitur praetereuntem Jesum, qui bonum quod intelligit intuitu ejus operatur. Hic talis et proficit et alios ad laudem Dei accendit. Laudat plebs Deum, non solum pro impetrato munere lucis, sed et pro merito fidei impetrantis; ideo non solum quod potenter et misericorditer illuminat, sed quia etiam clamorem fidei firmiter clamantis exaudit. Typice caeci appellantur, qui necdum dicere poterant:« In lumine tuo videbimus lumen.» Secus viam dicit, quia videbantur habere legis notitiam, sed viam quae Christus est ignorabant. Hos quidam intelligunt Pharisaeos et Sadducaeos; alii vero utrumque populum, quorum alter legem scriptam, alter naturalem habebat. Si caeci referuntur ad Judaeos, tunc per turbam intelligendi sunt ethnici; sin ad utrumque populum, de utroque populo erat turba. Aliter: Secundum quosdam caeci significant duos populos ex gentibus, unum ex Cham, alterum ex Japheth. Caeci erant quia non apparuerat eis lux Unigeniti. Audierunt gentes de transitu Jesu, secundum testimonia prophetarum annuntiantibus apostolis. Cum egressus esset ab Jericho, id est de hoc mundo; Jericho quippe luna interpretatur, per quam defectus nostrae mortalitatis intelligitur. Appropinquans ergo Dominus Jericho, secundum Lucam, caeco lumen reddidit, quia ante passionem populo tantum Judaeorum praedicavit. Proficiscens ergo de Jericho caecos illuminavit, quia prius resurrectionem et ascensionem per apostolos et Judaeis et gentibus aeternae Divinitatis, et assumptae humanitatis arcana patefecit. Quod Marcus unum illuminatum scribit, ad gentium salutem respicit, quarum caecitas novissima erat. Matthaeus recte duos illuminatos scribens Hebraeis, sciebat enim notitiam Dei perventuram ad gentes. Unde etiam asinam et pullum refert simul adductos Domino, cum caeteri tres evangelistae solummodo mentionem faciunt asini, utpote scribentes Ecclesiae gentium. Vocat Dominus secundum Marcum caecum clamantem ad se, cum populo gentium, scientiam veritatis desideranti, per sanctos praedicatores verbum fidei committit. Qui dicit cum propheta:« Accedite ad eum, et illuminamini.» Et iterum:« Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit tibi Christus.» Per vestimentum accipe facultates, et retinacula mundi.
21.8
Beda in Lucam: Dum Conditor noster appropinquat Jericho, caecus ad lumen redit, quia, dum Divinitas defectum nostrae carnis suscipit. humanum genus aeternae claritatis lumen quod amiserat recepit. Caecus sedet juxta viam, dum incipit credere in ipsum qui dicit:« Ego sum via.» Mendicat dum rogat. Unde sequitur:« Et clamabat.» Qui Jesum venientem praecedunt et increpant, tumultum carnalium vitiorum designavit qui cogitationes nostras dissipant, et voces cordis in oratione perturbant, ne Jesus cor illuminare accedat. Saepe occurrunt cordi phantasmata peccatorum quae fecimus et turbant animum, sed tunc ardentius clamori orationis insistendum est. Unde phantasmata occurrunt, aliquatenus Jesum transire sentimus; cum vero orationi vehementer insistimus, tunc nobis Jesus appropinquat, et sic lux amissa reparatur.

Intertext edge

Open linked passage

Note