Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Libri deflorationum
Wernerus S. BlasiiDefl 22.3 · 10602-libdefMore by Wernerus S. Blasii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
More
Original / primary: 10602 Libdef
22.1
DOMINICA IN QUINQUAGESIMA.
22.1
« Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te.» Vere, charissimi, magna et ingens est multitudo dulcedinis, qua perfruendo justi affluunt omnibus deliciis. Haec dulcedo nunc quidem Deum timentibus absconditur, tunc autem sperantibus in eum perficitur, cum in gaudio Domini oculo ad oculum Regem gloriae indecore suo videbunt, et ipsi glorificati ut sol fulgebunt. Ad hanc itaque glorificationem perveniendam, scala nobis hodie erigitur, per quam a fidelibus coeli culmen attingitur. Haec autem scala charitas est, per quam ad coeli fastigia tendit ecclesiae humilitas. Hujus scalae vero latera sunt geminae dilectionis, Dei scilicet et proximi, praecepta. Porro gradus qui his lateribus inseruntur, sunt diversae virtutes per quas charitatis praecepta complebuntur, per quas qui recte scandit faciem Domini, quae est charitas, in jubilo videbit. Quindecim autem gradus texuntur, quia per quindecim ramos charitatis coelestia petuntur. Unde et in templo Domini ad sanctuarium XV gradibus ascendebatur, quia scandens in hac scala ad coelestis templi sanctuarium Christum sublevatur. Psalmi quoque XV gradus inscribuntur, quibus haec virtutes instruuntur, per quas aethera a beatis scanduntur; XV autem sunt ter quinque, quia per fidem sanctae Trinitatis oportet nos V sensibus nostris opera charitatis implere. Primus itaque gradus hujus scalae est patientia, in qua animas possideri docet aeterna Dei sapientia. In hoc gradu scandentes gressum firmamus, si injurias et contumelias patienter pro Christi amore toleramus; jam opprobria et flagella et ipsam mortem pro nobis patienter sustinuit, et se imitantibus praemia permanentis gloriae restituit. Secundus gradus intexitur benignitas, per quam angelicae societatis acquiritur dignitas. Huic gradui gressum imprimimus, si pro malis non mala, sed bona retribuimus, et proximis nostris necessaria, pro posse nostro, benigne impendimus; quia Christus suis crucifixoribus pro malo bonum, scilicet vitam aeternam pro sua passione reddidit: quam suis quoque imitatoribus tribuit. Tertius gradus inseritur pietas, per quam supernorum civium adipiscitur dulcis satietas. In hoc gradu pia mens scandens exaltatur, sed aliorum felicitatem non aemulatur.« Invidia enim diaboli mors intravit in orbem terrarum; imitantur autem illum qui sunt ex parte ejus.» Quartus gradus innectitur simplicitas, per quam coelestis gaudii subitur multiplicitas. In hunc gradum pedem ponimus, si perperam id fraudulenter non agamus, scilicet si fidei servitio nihil subtrahimus, et bona, non populi favore, sed sola Dei causa facimus. Quintus gradus scalae inditur humilitas, per quam attingitur angelica sublimitas. In hoc gradu scandens mens solidatur, si de accepta scientia non inflatur, et Dominum superbis resistere, humilibus autem dare gratiam recordatur.
22.2
Sextus gradus est mundi contemptus, per quem superni regni acquiritur census. In hoc gradu exsultat anima gloriosa, si non est ambitiosa, quia potentes potenter patientur tormenta. Si autem Domino placuerit docere:« Amice, ascende superius,» non renuat subire leve Domini onus, ut possit prodesse verbo et exemplo fratribus. Septimus gradus ponitur voluntaria paupertas, pro qua gloriae et divitiarum in domo Domini accipitur ubertas. In hunc gradum figit homo vestigia, si non quaerit quae sibi solummodo, sed quae omnibus sunt utilia et ad laudem Christi pertinentia. Hic talis scandat laetus, quia paravit in dulcedine sua pauperi Deus. Octavus gradus est pax, quae aeternae lucis est fax. In hoc gradu mens roboratur, si nec verbis nec factis ab aliquo irritatur, et si corpus animae in Dei servitio subjugatur, et anima spiritui concordans Domino Deo jugiter famulatur. In hoc gradu positi, beati dicuntur, quoniam filii Dei vocabuntur. Nonus gradus scribitur bonitas, per quam intratur vitae coelestis jucunditas. In hunc homo scandit gradum, si non solum non facit, sed nec cogitat malum. Decimus gradus est spiritale gaudium, per quod pertingitur ad angelorum contubernium. In hunc gradum laetetur homo se ascendisse, si non gaudet super iniquitate, si non gaudet super ruina inimici, nec de malis quae eveniunt aliis; congaudet autem veritati, scilicet omnibus gestis ad honorem Christi, qui est veritas et vitae praemium et plenum omnium gaudium. Unde decimus gradus locatur sufferentia, per quam supernae gloriae adipiscitur eminentia. Hunc gradum scandere animus arripiet, si omnia mundi adversa pro Christo suffert. In hoc gradu constituti, beati scribuntur, si persecutionem pro justitia patiuntur, quoniam regnum sortiuntur Dei.
22.3
Duodecimus gradus dicitur esse fides, quae homines efficit angelis concives. Per hunc gradum homo gressum premit, si cuncta de Deo et aeterna vita pie dicta vel scripta fideliter credit, quia est impossibile sine fide Deo placere. Tertius decimus gradus annectitur spes, quae non confundit praestolantes spiritales res. In hunc gradum pedes mens sancta levat, si omnia bona de futura vita sperat. Quartus decimus sequitur longanimitas, per quam impetratur angelorum aequalitas. Hunc gradum quilibet scandens apprehendet, si omnes promissiones Dei aequanimiter sustinet, si onus Domini tamdiu bajulat, quousque ipse veniens, jugum de collo ejus excutiat, et eum a labore cessare, et in requie recumbere faciat. Quintus decimus gradus ultimus, ponitur perseverantia, per quam paradisiacae amoenitatis capiuntur prata virentia. In hunc gradum mens alta petens se pervenisse congaudeat, si de Dei misericordia nunquam desperanda excidat.« Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.» Qui per hos omnes gradus rite scandet, hunc Dominus charitas in cellaria aeternae dulcedinis introducet. Haec scala, charissimi, per timorem erigitur, per quem charitas ad summum deducta, ipsa ut filius in haereditatem Domini introducitur. Timor vero ut servus foras ejicitur. Sciendum autem quod duo motus sunt cordis, quibus anima rationaliter ad omne quod facit, agendum impellitur. Unus est timor, alter amor. Haec duo, cum bona sunt, omne bonum efficiunt. Per timorem enim mala caventur; per amorem bona exercentur. Cum autem mala sunt, omnium malorum causa existunt. Per timorem enim malum a bono receditur; per amorem vero malum mala perpetrantur. Sunt ergo duo haec quasi portae duae, per quam mors et vita ingrediuntur. Mors quidem, cum aperiuntur ad malum; vita autem, cum ad bonum reserantur.
22.1
DOMINICA IN QUINQUAGESIMA. De timore et amore Dei.
22.1
Timor est effectus mentis quo movetur ut superiori cedat: amore enim accedit, timore recedit. Si in justitia perstitisset homo, ex voluntate subjiceretur meliori; nunc autem ex necessitate subjicitur fortiori. Haec est poena illa timoris, ex qua servilis nominatur, quando qui voluntate prius meliori subjici noluit, nunc necessitate fortiori subjicitur, quia profecto poenam tunc charitas foras mittit, quando subjectionem voluntariam facit. Quanto magis crescit charitas, tanto magis crescit voluntas; quanto magis crescit voluntas, tanto magis decrescit necessitas, et jam perfecta charitate amat, ad reverentiam meliorem voluntarius, non timet ad poenam fortiorem invitus. Quaeritur de Christo homine quomodo timorem Domini habuerit, sed facile est demonstrare quomodo voluntarie Patri, in quantum ipse homo erat, sibi superiori, subjiciebat, et spontanea reverentia cedebat illi quem superiorem cognoscebat, dicens:« Pater major me est.» Sicut igitur amor cum sit motus mentis naturaliter unus, secundum diversas qualitates diversa nomina sortitur, et dicitur aliquando cupiditas, quando scilicet ad mundum est, quando vero ad Deum charitas: sic timor cum sit motus mentis naturaliter unus, secundum diversos tamen motus habetur, vel operatur, diversis nominibus significatur. Quatuor sane timores sacra Scriptura discernit, servilem, mundanum, initialem, filialem. Servilis timor est pro evitanda poena abstinere a malo, retenta voluntate mala. Mundanus timor est pro evitanda poena abstinere a bono, retenta voluntate bona. Initialis vero timor est, pro evitanda poena cum perverso opere etiam pravas cogitationes resecare. Filialis timor est bono firmiter adhaerere, quia illud amittere nolis. Ex his quatuor duo mali sunt, id est servilis et mundanus: duo vero boni, id est initialis et filialis. Servilis timor poenam quae ab hominibus infertur metuit: idcirco ei sufficit cessare a malo opere, quia ad oculum famulatur; et reatum conscientiae non metuit, hominibus placere volens. Mundanus vero timor, hominibus placere non quaerens, tamen displicere metuens, et ipse fingens quod non est; tam mendax in neganda veritate quam fallax in falsitate tegenda, et uterque in veritate offendit: alter, quia timide negat quod est; alter, quia perverse sileat quod non est. Initialis vero timor, quia eam qua Deus comminatur poenam, declinare satagit, nequaquam sibi sufficere videt, ut ab illicita se operatione contineat, quia ei qui cor intuetur, non est satis ad probationem si innocens fuerit actio, nisi etiam ipsa cordis cogitatio ante ejus oculos sincera atque impolluta appareat. Quia ergo illi displicere metuit qui videt totum, ad perfectam innocentiam coram eo necesse esse considerat, ut mundet totum, et ideo iste timor initialis dicitur, quia sub hoc per bonam voluntatem, et virtutis initium capit et finem. Necdum tamen perfectio est, quia dum aliud agitur, et aliud intenditur, ipsum adhuc propter se bonum non amittatur. Tunc accedit charitas, et intrat per timorem istum. Qui dum monstrat quod fugere debeamus periculum, quodammodo appetere et desiderare facit praesidium. Convertit cor ad Deum, ut quodammodo de ipso fugiat ad ipsum, hoc est dum cavet habere iratum, studeat habere propitium. Hunc sequitur timor filialis qui ex succedente charitate nascitur, ut ipsum timere nihil aliud sit, quam degustatum in charitate bonum jam nolle amittere, et hic quidem timor aliquid poenae adjunctum habet, dum in certo ambulamus, et potest in utramque adhuc partem declinare status vitae mutabilis. Sed cum mutabilitas nulla erit, tunc nulla ex incerto suspicionis poena inerit, et tunc timor quodammodo sine timore erit, ubi et de stabilitate certi erimus, et tamen reverentiam Creatori exhibere non desistimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note