Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Libri deflorationum
Wernerus S. BlasiiDefl 24.6 · 10602-libdefMore by Wernerus S. Blasii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
More
Original / primary: 10602 Libdef
24.1
DOMINICA SECUNDA IN QUADRAGESIMA. Secundum Matthaeum.
24.1
« Egressus Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis. Et ecce mulier Chananaea gentilis, Syro- Phoenissa genere, clamavit dicens: Miserere mei, Domine, fili David. Filia mea male a daemonio vexatur, etc..» Chananaei terras in quibus Judaea est incoluerunt. Qui vel bello consumpti, vel in loca vicina dispersi, vel in servitutem conditione devictorum subjecti, nomen tamen sine patria sede circumferunt. Ex illa ergo dispersione inter caetera contigit, quod haec Chananaea quae est Syro- Phoenissa genere, hic est ex Syris et Phoenicibus orta. Gentilis itaque est, et si Judaeis admista proselytorum formam praeferat. Merito namque existimatur ex lege cognovisse quod Christum et Dominum et David Filium confitetur. Typice autem significat Ecclesiam de gentibus, quae pro filia rogat, cum pro animabus nondum credentibus supernae pietatis misericordiam supplicat ut a fraudibus diaboli solventur. Bene, juxta Matthaeum de finibus suis egressa fuit, et juxta Marcum ad pedes Domini procidit, ut ex utroque colligatur quando illi recte pro errantibus orant qui priscas suae perfidiae mansiones relinquunt, et in Ecclesiam se pia devotione transferunt.
24.2
« Jesus autem non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes: Dimitte eam, quia clamat post nos.» Post ambulantem Dominum mulier Chananaea deprecatorias voces emittit, et prius in domo ad pedes ejus procidit, ut Marcus commemorat. Quod autem Dominus non respondit ei non fuit de supercilio superbiae, sed ne sibi contrarius videretur, cum dixisset:« In viam gentium ne abieritis.» Et ne occasionem daret calumniatoribus, perfectam salutem gentium resurrectionis tempori reservans. Pro Chananaea discipuli rogabant nescientes mysteria Domini vel misericordia commoti, vel importunitate ejus carere cupientes.
24.3
« Jesus autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves quae perierant domus Israel.» Hoc dixit quod primum missus sit ad Israel, quem negligentem Evangelium dimissurus erat et transiturus ad gentes.
24.4
« At illa venit et adoravit eum dicens: Domine, adjuva me. Qui dixit: Sine prius satiari filios. Non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus.» Tale est quod dicit. Futurum est ut et vos gentes salutem consequamini, sed prius oportet saltem aliquos Judaeos, qui antiqua electione filii Dei nominantur, pane coeli refici, et sic tandem gentibus vitae pabula ministrari. Canes dicuntur ethnici propter idololatriam, qui esui sanguinis dediti et cadaveribus mortuorum, feruntur in rabiem. O mira conversio! Quondam Israel erat filius, nos canes. Et postea dictum est de eo:« Circumdederunt me canes multi.»
24.5
« At illa dixit: Etiam, Domine: nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum.» Sensus est: Certe, Domine, verum est quod dicis, non esse bonum panem filiorum mittere canibus, sed ideo non desisto precari tuam misericordiam, quam mihi secundum similitudinem panis et canum convenienter facere potes; nam et pro etiam, id est certe catelli edunt de micis. Ergo si sum indigna cui integrum panem praebeas, saltem da mihi filiae meae sanitatem, quasi micam comparatione multorum mirabilium quae fecisti. Mystice mensa est Scriptura sacra, panem vitae ministrans. Hinc Ecclesia dicit:« Parasti in conspectu meo mensam.» Micae sunt interna mysteria Scripturarum, quibus humilium corda reficiuntur, juxta illud:« Adipe frumenti satiat te.» Non ergo crustas edunt catelli, quia versi ad fidem de gentibus non litterae superficiem, sed spiritualem requirunt, medullam, et hoc sub mensa dominorum, dum verbis sacri eloquii humiliter subditi officia cordis et corporis supponunt ad implenda praecepta. Vel Domini mensae possunt intelligi Scripturarum compositores seu interpretes. Et tunc ait illi:
24.6
« O mulier, magna est fides tua. Fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.» Sub persona mulieris Chananitidis magna fides Ecclesiae, magna patientia et humilitas praedicatur, quae credidit posse sanari filiam, et toties contempta passa est in precibus perseverare, et humilitate se non canibus, sed catulis comparavit. Quapropter liberata est filia. Ubi datur exemplum cathechizandi et baptizandi infantes, qui per fidem et confessionem parentum liberantur in baptismo a diabolo. Quod autem Dominus puerum centurionis et filiam Chananaeae, non veniens ad eos sanat, significat gentes, ad quas non venit, per poenitentiam corporis salvandas per verbum suum.
24.1
DOMINICA SECUNDA IN QUADRAGESIMA. Secundum Matthaeum. SERMO DE TRIBUS OSCULIS PEDUM, MANUUM, ORIS ET DE LABIO SUPERIORI ET INFERIORI.
24.1
« Osculetur me osculo oris sui.» Tria sunt oscula: de quibus videndum est unde nominentur, unde sumantur, quis fructus inde perveniat, quibus personis vel meritis unumquodque congruat. Primum vocatur propitiatorium vel reconciliatorium, secundum promeritorium vel remuneratorium, tertium divinum vel contemplatorium. Primum sumitur ad pedes, secundum ad manus, tertium ad os. Primum convenit rationabiliter poenitentibus, et in gratiam Dei redire volentibus. Pedes Domini quibus osculandi reconcilianda sunt misericordia et judicium, quae incutiunt homini spem et timorem, ne vel poenitentiam negligat per praesumptionem, solam attendens misericordiam, secundum illud:« Misericordia Domini plena est terra;» et:« Miserationes ejus super omnia opera ejus.» vel indurescat in desperationem, solam pensans justitiam, secundum illud:« Quis novit potestatem irae tuae, et prae timore tuo, iram tuam dinumerare?» Sed utrumque pedem deosculetur dicens cum propheta:« Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine,» et« Universae viae Domini misericordia et veritas.» De his pedibus dicitur:« In mari via tua et semitae tuae in aquis multis.» Et alibi:« Adoravimus in loco, ubi steterunt pedes ejus.» His pedibus venit Christus ad nos. Unde dicitur:« Misericordia et veritas obviaverunt sibi.» Fructus hujus osculi remissio est peccatorum. Hunc consequitur civis sui adulter, proditor et homicida David, cui dixit Nathan:« Transtulit Deus peccatum tuum.» Sic Deo pedes osculatus est publicanus, qui rediit in domum suam justificatus. Haec vestigia feliciter deosculata est Aethiopissa illa famosissima Maria Magdalena, de qua ejecit et Jesus septem daemonia, cui et dixit:« Remittuntur tibi peccata.» In cujus persona dicitur in Canticis:« Nigra sum» per culpam,« formosa» per gratiam. In his osculis ubi gratiam posuimus et consimilibus ponuntur inimici Domini scabellum pedum ejus. Manus Domini sunt munificentia et benevolentia in quibus ab omnibus differt Deus, excellentem habens pro omnibus copiam et liberalissimam voluntatem largiendi. De benevolentia ejus dicit Apostolus:« Qui vult omnes salvos fieri.» De munificentia dicit propheta:« Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione.» O medicibilis largitas et liberalitas! ut sol irradiat, ut ros irrorat, ut fons gratis irrigat, qui pluit super justos et injustos. Non sufficit pedes Domini deosculari a malis cessando, nisi et osculemur manus ejus bene promerendo. Unde dicit Psalmista:« Declina a malo et» consequenter« fac bonum.» Et Isaias:« Quiescite agere perverse» et deinde« Discite bene facere.» Et est congruus ordo, ut cum Domini sui offensam incurrit, ad pedes ejus procidat, ploretque coram Domino qui fecit eum; postquam Domini gratiam habuerit, accedat et subserviat manibus porrigendo, Christi ministris subserviendo, et sic pro meritis donabitur, accipiens benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo. Unde et fructus hujus osculi est profectus, et collatio virtutum. Post duo oscula in quibus est criminum condonatio et meritorum collatio, restat illorum tertium et dulce oris osculum, ubi felici animae praestatur jucunda divinae faciei contemplatio. De qua dicitur:« Osculetur me osculo oris sui.» Os Dei est Verbum, Dei Filius. Unde propheta:« Os ejus ad iracundiam provocavimus.» in quo omnia creavit, sicut dicitur:« Ipse dixit et facta sunt» et:« Semel locutus est Deus:» qui et nobis locutus est, quando paterni cordis arcana aperuit. In humanis rebus adeo nulla res dulcis est ut amor inter sponsum et sponsam, quia propter hunc duo una caro efficiuntur. Similiter nulla conjunctio intelligitur tam districta, et sic proxima, ut spiritus creati et increati, quia ibi de duobus unus spiritus efficitur. Sponsa itaque amore languens, sponsum sitiens, dilectionem non sustinens, non imperative, sed votive et aestuanti desiderio exoptat. Unde et dicit:« Osculetur me osculo oris sui.» Duo sunt labia sponsae: labium inferius voluntas, quae appetitus dicitur; et consensualitas, quam habemus communem cum animalibus. Labium superius est ratio. Iterum, duo sunt labia Sponsi: labium inferius intelligentia, quando labium conjungitur voluntati, ut intelligat quidem libere velle et appetere, et dicat: Prius cupiebam carnalia, nunc vero« concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore. Superius labium Sponsi est sapientia, quam tangit ratio ut nihil praeter Deum sapiat, sicque suae sensualitati praeesse et dominari praevaleat, et ex ista sapientia gustans dulcedinem Dei cum propheta dicit:« Gustate et videte quoniam suavis est Dominus.» Reliquum est videre quibus personis in Ecclesia vel meritis in anima haec singula oscula conveniant. Provolutus est ad pedes Job, radens saniem testa, id est corruptionem peccati dura poenitentia. Osculum ad manus suscipiens est Esther, cui ad regem introeunti aurea virga, id est divina clementia et virtutum promotio de manu benefici largitoris porrigitur. Pertingens ad osculum oris est Moyses, qui in monte cum Domino commoratur, et ore ad os loquitur, vel Maria, quae verbum ex ore Jesu aure intenta audire expetit.

Intertext edge

Open linked passage

Note