Libri deflorationum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
—
Original / primary: 10602 Libdef
26.1
DOMINICA IN MEDIA QUADRAGESIMAE.
26.1
« Abiit Jesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis.» Audiens Jesus quia Joannes Baptista decollatus esset, secessit a patria sua in qua tunc morabatur in navicula in locum desertum seorsum.
26.2
« Et cum audissent turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus. Et exiens vidit turbam multam, et misertus est ejus, et curavit languidos eorum.» Bene dictum est secessit, non fugit, ut ostendatur magis eum persecutiones vitare quam timere. Opportunum namque tempus suae passionis exspectans, et vitabat ne homicidio de Joanne jungeretur homicidium de se. Vel ideo secessit, ut nobis praeberet exemplum vitandae temeritatis, ultro tradendum se. Non enim omnes eadem constantia perseverant in tormentis qua se torquendos offerunt. Petendo etiam solitudinem turbarum fide an sequi curent explorat, et probatam digna mercede remunerat. Turbae autem non jumentis, non vehiculis, sed proprio labore pedum iter deserti arripiunt, et salutis desiderium ostendunt. Rursus ipse excipiendo fatigatos, docendo inscios, sanando aegrotos, recreando jejunos, quantum de notione credentium delectetur insinuat. Aliter postquam apud Judaeos prophetia vocem perdidit, transiit ad desertum Ecclesiae, quae viro carebat. Turbae relinquebant civitates, id est pristinas conversationes et dogmatum varietates. Quod dicit exiens significat quod turbae habuerint voluntatem eundi ad eum, scilicet vires non habuerunt, et ideo Salvator obviam pergit.
26.3
« Vespere autem facto accedentes duodecim dixerunt illi: Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque, quae circa sunt divertant, et inveniant escas, quia hic in deserto loco sumus. Jesus autem dixit illis: Non habent necesse ire, date illis vos manducare.» Provocat apostolos ad fractionem panum, ut, illis testantibus se non habere, magnitudo signi notitior fiat, simul insinuans, quia quotidie per eos sumus pascendi. Quid enim agunt Petrus et Paulus per epistolas, nisi ut mentes nostras alimentis coelestibus pascant? In vespere turbas reficit, quia in fine saeculi propinquitate cum sol justitiae pro nobis occubuit, a diutina spiritualis inediae fame sumus liberati. Nota ordinem mysterii. Post defectum legis evangelicus cibus incipit, sed prius per remissionem peccatorum vulneribus medicina tribuitur, et postea mensae coelestis alimonia expenditur. Non est igitur necesse ut quaeramus escas in villis et castellis, hoc est ne deseramus panem vitae, pretio studii et laboris, ementes philosophorum doctrinas suis rationibus munitas, quarum pastu delectemur. Quod autem discipuli desertum dicunt esse locum, figurat Judaeos murmurantes de conversione gentium. Hinc Isaias in eorum voce:« Ecce gentes quasi stilla situlae.» Item:« Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo.
26.4
« Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat. Et dicit eis. Quot panes habetis? Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas frater Simonis Petri: Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces. Sed haec quid sunt inter tantos? Nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas. Qui ait eis: Afferte illos mihi huc. Et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia supra viride fenum. Et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos.» Quaesierat Dominus a Philippo tentans eum, quod Joannes commemorat, unde esca dari posset turbae? Etenim quia ignorantia populi erat in lege; quandiu enim legitur Moyses: Velamen positum est super corda eorum, propterea tentatio illa Domini ignorantiam discipuli demonstrabat. Eadem quippe simplicitate qua Philippus, loquitur et Andreas. Sed Dominus ostendit gratuitas credenti populo se largiri escas eadem benigna potestate qua gratis redimendo sanat. Puer ferens panes cum piscibus unus de discipulis fuit, vel forte aliquis de turba. Quod autem Philippus vel Andreas singulariter dicitur apud Joannem, hoc alii evangelistae discipulos pluraliter dixisse referunt, intelligentes unum prae caeteris loqui vel ponentes pluralem numerum pro singulari. Contubernia intellige diversas hominum societates, qui de diversis villis venerant, juxta quod milites in eodem tabernaculo societatem habentes dici solent contubernales. Quinque panes sunt quinque libri Moysi, quia in opibus legis tanquam ex pane erat vita. Per legem enim divinae aeternitatis cognitio, mundi creatio, cursus labentis saeculi, et vera Deo serviendi religio humano generi innotuit. In duobus piscibus intelliguntur psalmi et prophetiae temperantes austerum saporem legis, quia eruditum in lege Dei populum de promissione Dominicae incarnationis novae gratiae dulcedine pascebant, quasi in virtute aquae spem confoventes humanae vitae. Hinc est quod Dominus post resurrectionem ait:« Oportebat impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et prophetis et psalmis de me.» Hic quoque praecipiens sibi afferri panes et pisces, mystice praecepit intellectum Testamenti Veteris ad se referri. Bene autem per aquatilia figurantur prophetantes de nostro aevo, in quo populus fidelium sine aquis baptismi vivere nullatenus potest. Panes vero hordeacei fuerunt, qui cibus est rusticorum, quia rudibus auditoribus quasi grosciora committenda sunt praecepta. Animalis enim homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei. Unde Dominus unicuique pro juribus dona tribuens et semper ad perfectiora provocans, primo quinque panibus quinque millia reficit, secundo septem panibus quatuor millia hominum, tertio discipulis suae carnis et sanguinis mysterium credit, ad ultimum dat ut edant et bibant super mensam suam in regno suo. Vel ita: Hordeacei erant panes, quia ad Vetus Testamentum pertinebant, et sicut vix pervenitur ad medullam hordei, ita Vetus Testamentum vestitur tegmine carnalium, sed sauciat, cum intus pervenitur. Duo autem pisces qui saporem dabant pani suavem, sunt duae personae sacerdotis et regis quibus populus Israel regebatur, ut per eas consiliorum moderamen acciperet. Quibus inter turbas fluctuantis saeculi, more piscium quassatis, nec deficientibus, figurabatur Christus verus sacerdos et rector. Puer portans est populus ille, puerilis in sensu, nec manducans, qui quasi onus clausa portabat, nec alios pascens. Item per quinque panes Scriptura et exempla Patrum, in quinque aetatibus degentium, intelliguntur, quibus quotidie fideles abunde reficiuntur. In prima aetate Enoch pane scripti nos reficit, dum Dominum cum millibus sanctorum ad judicium venturum scribit. Pane exempli nos satiat dum eum ob justitiam Deo placuisse, et in paradisum raptum fuisse Scriptura commemorat. In secunda aetate panis nobis per Abraham ministratur, dum litteras Hebraeas reperisse, transacta ab initio scripsisse, astronomiam in Aegypto docuisse, ac Deo in omnibus obedisse narratur. In tertia aetate per Moysen copiose reficimur, dum decem praeceptis per ejus scripta instruimur, et ipse super omnes homines mansuetissimus fuisse et multis signis fulsisse describitur. In quarta aetate David, Salomon et omnes pene prophetae nos dulci pane satiant, dum nos mysticis scriptis et factis informant. In quinta aetate Esdras nos pane saturat, dum legem incensam reiterat, et templum destructum reaedificat. Hi panes turbis distribuuntur, dum horum scripta et facta a doctoribus mystice fidelibus exponuntur. Per duos quoque pisces duae personae, regis videlicet et sacerdotis designantur, quae solae in Veteri Testamento oleo sancto ungebantur. Christus autem fideles in salo saeculi ut pisces latentes per piscatores apostolos rete fidei cepit, et cunctos oleo chrismatis in reges et in sacerdotes ungere fecit. Per albam namque in baptismate acceptam, sacerdotium; per mitram vero capiti impositam designatur diadema regium. Sequitur:
26.5
« Sed haec quid inter tantos?» Ac si dicatur: Permultis alimenta petituris supra omnem sensum corporis, omnemque litteram, quid prodest littera vetus? Quia carnaliter sapiebant et in spe carnali quiescebant, quibus lex temporalia promiserat, praecipitur super viride fenum jacere:« Omnis enim caro fenum, et claritas hominis sicut flos feni.» Discumbit ergo super fenum qui carnem suam calcat, et flores illius quasi arens fenum conterit saeculi voluptates sibi subjiciens. Diversi discubitus convivantium diversos significant conventus Ecclesiarum. Quinquageni autem discumbunt, quia adhuc in poenitentia positi auditum verbi percipiunt. Nam quinquagenarius numerus poenitentiae et remissionis est. Centeni vero discumbunt, quia per poenitentiam quinquagenarii ad perfectum centesimi numeri culmen ascendentes, in solo jam vitae aeternae desiderio suspirant.
26.6
« Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus respexit in coelum, et benedixit illis, fregit, et distribuit discipulis; discipuli autem turbis. Et manducaverunt omnes et saturati sunt. Tulerunt reliquias duodecim cophinos fragmentorum plenos. Manducantium autem fuit numerus quasi quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.» In coelum Dominus respexit, honorem Patris a quo ipse erat confessus, ut qui adessent intelligerent a quo tantae virtutis accepisset effectum, dirigentes et ipsi illuc oculos mentis. Si panes non frangerentur, non alerent tantam turbam. Sic et lex, si non aperiretur, non pasceret multos, quos aperta pascit. Unusquisque apostolorum de reliquiis implet cophinum suum, ut vel habeat unde postea gentibus cibos praebeat, vel ex reliquiis veros fuisse panes doceat. Quinque millia virorum, id est perfectorum. Sexus fragilis et minor aetas indigni sunt numero. Unde et in Numerorum libro quoties sacerdotes, et Levitae et turbae pugnantium describuntur, servi, et mulieres et parvuli, et ignobile vulgus praetermittuntur. Non nova creat Salvator cibaria, sed praesentibus benedicit, quia in carne veniens, non alia praedicat, sed prophetiae dicta mysteriis gratiae gravida demonstrat. Unde sequitur quia fregit, id est clausa sacramenta legis et prophetarum patefecit. Panes frangendo multiplicantur, quia multi libri facti sunt exponendo legem. Frangens distribuit discipulis, et illi praefractum frangentes, distribuunt turbis, quia sanctis doctoribus aperuit sensum ut intelligerent Scripturas, et intellectas auditoribus toto orbe fideliter dispensaverunt. Quod turbis superest discipuli tollunt, quia mysteria quae a rudibus non capiuntur, a perfectis inquiruntur. Sunt enim fragmenta quae populus non potuit manducare, quaedam secretiora intelligentiae, quibus impleti sunt apostoli quasi cophini duodecim. Per cophinos apostoli figurantur, et per apostolos chori sequentium doctorum foris quidem hominibus despecti, sed intus ad alenda humilium corda cibis salutaribus cumulati. Solent enim opera servilia geri cophinis. Sed Dominus cophinos fragmentis implevit, qui, ut fortiora confunderet, infirma mundi eligit. Apostoli duodecim cophinos de fragmentis manducantium impleverunt, dum in sexta aetate scripta priorum sua doctrina disseruerunt. Cophinus de gracili vimine contexitur, et ordo apostolicus de humili stirpe eligitur. Hic reliquias edentium congregat, quia litteram popularibus erogat, mystica sapientibus reservat. Et quia quinque sunt sensus exterioris hominis quinque millia virorum secuti Dominum designant eos qui in saeculo bene noverunt uti exterioribus quae possident. Qui recte quinque panibus aluntur, quia tales necesse est institui legalibus adhuc praeceptis. Nam qui mundo ad integrum renuntiant, et quatuor sunt millia, et septem panibus refecti, hoc est et evangelica refectione sublimes et spirituali gratia docti. Cujus significationis causa, reor in introitu tabernaculi quinque columnas deauratas jussas fieri; ante oraculum vero, id est Sancta sanctorum quatuor, quia incipientibus per legem castigantur, ne peccent, perfecti per gratiam admonentur, ut Deo devotius vivant.
26.7
« Illi ergo homines, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere Propheta qui venturus est in mundum. Jesus ergo, cum cognovisset, quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit.» Recte senserunt tantum prophetam per salutis praeconia venturum esse in mundum, id est ad communem hominum cognitionem. Discipuli et turbae credentes in Dominum, putaverunt illum sic venisse, ut jam regnaret, et hoc est velle rapere et regem facere, praevenire tempus ejus quod ipse apud se occultabat usque in finem saeculi. Unde illud:« Non est vestrum nosse tempora vel momenta.» Fugiens autem nobis exemplum monstravit, ut in bonis quae agimus humani favoris retributionem vitemus, simulque insinuat quod altitudo sua non potest intelligi.
26.1.1
DOMINICA IN MEDIA QUADRAGESIMAE. Item quaedam de piscibus.
26.1.1
Quomodo de quinque panibus evangelicis quaedam allegorice perstrinximus libet quoque aliqua commemorare de piscibus, cum beatus Ambrosius( in Hexaemeron) dicit diversa genera piscium diversos usus habere. Alii enim ova generant, alii vivos pariunt, atque formatos, et qui ova generant, non nidos texunt, ut aves, non diuturni fotus laborem induunt, non cum molestia sui nutriunt. Cecidit ovum quod aqua gremio quodam naturae suae quasi nutrix blanda suscepit, et animal celeri fotu reddidit. Continuo enim tactu parentis animatum ovum cecidit, et piscis exivit. Cujus deinde quam pura et inviolata successio, nullus alteri sed generi suo miscetur thymallus thymallo, lupus lupo. Scorpaena quoque castitatem immaculati connubii generi suo servat. Itaque habet pudicitiam generis sui, sed venenum generis sui non habet. Non enim percutit scorpaena, sed reficit.
26.1.2
De scaro. Scarus inter pisces ruminare perhibetur, ut ferunt quibus aut eventus aut usus fuit, aut studium talia comprehendere. Sane nec ipsi a suis potentiae evasere violentiam, et avaritiae potentiorum subjecti, ubique inferiores sunt. Quisque infirmior eo praedae patet. Et plerique quidem herbis pascuntur, ac minutis vermibus. Sunt tamen qui invicem se devorant, et sua carne pascuntur. Minor apud illos esca majoris est, rursus ipse major a validiore invaditur, et fit esca alterius, praedator alieni. Itaque usu venit ut, cum ipse alium devoraverit, ab alio devoretur, et in unum ventrem uterque veniat cum voratore proprio devoratus, fitque similiter in uno viscere praedae vindictaeque consortium. Et ipsis postea sponte haec accrevit injuria, sicut in nobis non ex natura coepit, sed ex avaritia, aut, quia ad usum hominum dati sunt, in signum quoque facti sunt, ut in his nostrorum morum vitia videremus, et caveremus exempla, ne quis potentior inferiorem invaderet, daturus in se potentiori exemplum injuriae. Itaque qui alterum laedit, sibi laqueum parat in quem ipse incidat. Et tu piscis es qui viscera invadis aliena, qui demergis infirmum, qui credentem persequeris usque in profundum. Cave ne, dum illum sequeris, incidas ipse in validiorem et deducat te in alienas insidias, qui tuas vitat, priusque tuam exspectet aerumnam, qui te persequente propriam reformidabat.
26.1.3
De ceto. Ceti sunt marinae belluae. Quae si supernatant fluctibus ad mare insulas putes, montes altissimos summis ad coelum verticibus eminere. Quae non in acta nec in littoribus, sed in Atlantici maris profundo dicuntur videri, ut eorum conspectu nautae a navigandi in illis locis praesumptione revocentur, nec secreta elementorum adire sine supremae terrore mortis usurpent. Physiologus autem de ceto dicit; quoniam, si tamen creditur, duas naturas habet. Prima est, si esurierit, aperit os suum; et maximus odor et suavis exit ex ore ejus, ita ut minores pisces jucundentur ejus suavitate, et congregentur omnes in ore ejus, et, cum impletum fuerit os ejus, claudit os piscis, et glutit eos. Magni autem pisces et perfecti non appropinquant saltem ori ejus. Secunda vero natura est ejus, ut exhibeat se in modum insulae. Navigantes autem suspicantur insulam esse. Ligant naves suas ad eam, et dum accenderit ignem super eam ad coquendum, atque ad calefaciendum se sentiens ignem dimergit se in profundum et trahit post se naves ligatas. Haec de historia ceti. Nunc quoque jungenda est significatio ipsius. Viribus est Zabulus quasi cetus corpore magnus. Ut monstrant magni quos facit ille magi. Mentes cunctorum quae sunt ubique virorum. Esurit atque sitit, quosque potest perimit. Sed modicos fidei trahit in dulcedine verbi, namque fide firmos non trahit ille viros. In quo quisquis confidit; vel specie certam sibi mittit. Ad stygia tunc rapitur quam male decipitur.
26.1.4
De murena et vipera. Viper est nequissimum genus bestiae et super omne quod serpentini generis est astutior, ubi coeundi cupiditatem assumpserit murena maritima, notam sibi requirit copulam vel novam praeparat, progressaque ad littus sibilo testificata praesentiam sui ad conjugalem amplexum illam evocat. Murena autem invitata non deest, et venenatae serpenti expetitos usus suae impartit conjunctionis. Quid sibi vult sermo hujusmodi nisi ferendos esse mores conjugum? et si absens est, ejus opperiendam praesentiam, licet sit asper, fallax, inconditus, lubricus, temulentus. Quid pejus veneno, quod in conjuge murena non refugit? Vocata non deest, et serpentis lubricum sedula charitate complectitur. Ille tua mala portat, et levitatis femineae facilitatem, tu virum tuum non potes, mulier, sustinere. Adam per Evam deceptus est, non Eva per Adam. Quem vocavit ad culpam mulier justum est ut eum gubernatorem assumat, ne iterum feminea facilitate labatur. Sed horridus et incultus est. Sed semel placuit: Numquid vir frequenter est eligendus? Comparem suum et hos requirit, et equus diligit, et si mutetur alius, trahere jugum nescit: compar alterius vel ad se non tutum putat, tu jugalem repudias tuum, et putas esse mutandum, et si uno deserit die, suspicaris ruinalem, et statim incognita causa quasi cognitam pudoris exsequeris injuriam. Vipera absentem requirit, absentem vocat, et blando proclamat sibilo, atque ubi adventare comparem senserit, venenum evomit, reverentiam marito deferens verecundata nuptialem gratiam, tu mulier, advenientem de longinquo maritum, contumeliis repellis.
26.1.5
De polypo. Polypus piscis, id est multipes: plurimos enim nexus habet. Iste ingeniosus hamum appetens, branchiis complectitur, non morsu: nec prius dimittit quam escam circumroserit. Vadoso autem in littore petram nactus affigitur ei; atque nebuloso ingenio colorem subit, et simili specie terga obtutus plurimos piscium sine ulla suspicione fraudis allapsos, dum non praecavent et saxum opinantur, casibus furtivae artis includit, et sinu quodam suae carnis intercipit. Sic spontanea venit praeda, et talibus capitur argumentis: qualia sunt eorum qui ingenium suum saepe commutant, et diversas nocendi artes movent, ut singulorum mentes sensusque pertentent, cum continentibus continentiam praedicantes, in coitu intemperantium tanquam devii ab studio castitatis, et demersi intemperantiae volutabris, ut qui eos audiunt aut vident, incauta facilitate se credant, eoque citius labuntur, dum distinguere non norunt, nec cavetur quod noceat, dum gravior sit et magis noxia improbitas, benignitatis obumbrata velamine. Et ideo cavendi sunt quae crines suae fraudis et brachia longe lateque dispergunt, vel speciem induunt multiformem. Et isti enim polypi sunt nexus plurimos habentes et callidorum ingeniorum vestigia, quibus irretire possunt quidquid in scopulos suae fraudis inciderit.
26.1.6
De cancro. Cancros vocari quasi conchae, crura habentes, inimica ostreis animalia; eorum enim carnibus vivunt miro ingenio. Namque validam testam ejus aperire non potest, explorat quando ostrea claustra testarum aperiat, tunc cancer latenter lapillos injicit, atque impedita conclusione ostreae carnes erodit. Tradunt quidam decem cancris cum ocimi manipulo alligatis omnes qui ibi sunt scorpiones ad eum locum coituros. Sunt ergo homines qui cancri usu in alienae usum circumscriptionis irrepant, et infirmitatem propriae virtutis astu quodam suffulciant, fratri dolum nectant et alterius pascantur aerumna. Tu autem propriis esto contentus, et aliena te damna non pascant. Bonus cibus est simplicitas innocentiae suae bona habens, insidiari nescit alienis, nec avaritiae suae face inardescit, cui lucrum omne ad virtutum dispendium est, ad cupiditatem incendium. Et ideo beata est si bona sua noverit cum veritate paupertas, et omnibus praeferenda thesauris, quia melius est exiguum cum Dei timore, quam thesauri magni sine timore ejus. Utamur ergo ingenio ad quaerendam gratiam et salutem tuendam, non ad alienam circumscribendam innocentiam. Licet nobis uti exemplis maritimis ad profectum nostrae salutis, non ad alienum periculum.
26.1.7
De echino. Echinus iste terrenus, quem vulgo ericium vocant, si quid insidiarum persenserit, spinis suis clauditur, atque in sua se colligit arma, ut quicunque eum contingendum putaverit vulneretur. Idemque echinus futura praevidens, geminas sibi respirandi vias munit, ut quando boream flaturum collegerit septentrionalem obstruat; quando noto cognoverit detegi aeris nubila ad septentrionalem se conferat, ut flatus declinet obvios, et e regione nocituros. Haec de echino terreno. De echino autem marino dicitur quod sit animal exiguum, vile ac despicabile; maritimum plerumque index futurae tempestatis, aut tranquillitatis annuntius solet esse navigantibus. Denique cum procellam ventorum praesenserit, calculum validum arripit, eumque velut saburram vehit, et tanquam anchoram trahit, ne excutiatur fluctibus. Itaque non suis se liberat viribus sed alieno stabilit et regit pondere. Quo indicio, nautae velut signum futurae perturbationis capessunt, et sibi praecavent ne eos imparatos turbo improvisus inveniat. Saepe homines confusionem aeris vident, et saepe falluntur quod plerumque eam sine tempestate discutiant; echinus non fallitur: echinum sua nequaquam signa praetereunt. Unde exiguo animali tanta scientia, ut futura praenuntiet? Quo magis in eo nihil est, quo tantam habet prudentiam. Credo quod per indulgentiam Domini rerum omnium, id quoque praescientiae munus acceperit. Etenim si fenum Deus sic vestit ut miremur, si pascit volatilia, si paravit corvis escam, pulli enim ejus ad Deum clamant. Si mulieribus dedit texturae sapientiam, si araneam, quae tam subtiliter ac docte laxos casses suspendit in foribus sapientiae, non reliquit immunem, si ipse virtutem equo dedit, et solvit de cervice ejus formidinem ut exsultet in campo, et occurrens regibus arrideat, odoretur bellum eminus, excitetur sono tubae, si haec irrationabilia pleraque et alia insensibilia ut fenum, ut lilia replevit sua dispositione sapientiae, quid dubitamus quod etiam in echinum contulerit hujus gratiam praescientiae. Nihil enim inexploratum, nihil enim indissimulatum relinquit. Omnia videt qui pascit omnia: omnia replet Sapientia quae omnia in sapientia fecit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).