Libri deflorationum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
—
Original / primary: 10602 Libdef
27.1
DOMINICA DE PASSIONE
27.1
« Quis ex vobis arguet me de peccato.» Non dedignatur ex ratione ostendere se peccatorem non esse.« Si veritatem dico, quare non creditis mihi? Qui est ex Deo, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.» Sunt nonnulli qui praecepta Dei nec aure corporis percipere dignantur, et sunt nonnulli qui percipiunt, sed nullo mentis desiderio complectuntur, et sunt nonnulli qui libenter audiendo compunguntur sed post lacrymas ad iniquitatem redeunt. Hi profecto verba Dei non audiunt, quia ea exercere in opere contemnunt. Licet igitur omnes sunt filii Dei per naturam, quod ostendunt parabolae de filio frugi et prodigo; de duobus filiis invitatis ad vineam, illi tamen sunt ex diabolo per vitium, quia verba Dei non diligunt. Qui vero renascuntur ex Deo generationis adoptione, audiunt verbum Dei et custodiunt.
27.2
« Responderunt igitur Judaei, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu et daemonium habes?» Receperant Samaritani Dominum, quando locutus est mulieri ad fontem, et cum eis conversatus erat. Vocant igitur eum Judaei Samaritanum quasi peccatorem, quia peccatores illos reputabant, nec eis contebantur.
27.3
« Respondit Jesus: Ego daemonium non habeo, sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me.» Alterum de duobus objectis negavit. Samaritanus enim interpretatur custos: et custodem se esse non negavit. Non enim dormitat qui custodit Israel. Et nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilat qui custodit eam. Non contumeliosa verba respondit qui vere respondere posset: Vos daemonium habetis. Sed superbia nostra hic confunditur. Jam quid nobis ex hoc innuitur, nisi ut eo tempore quo a proximis falsas contumelias accepimus eorum etiam verba mala taceamus, ne mysterium nostrae correptionis arma vertamus furoris.
27.4
« Ego gloriam meam non quaero, est qui quaerat et judicet.» Non quaero gloriam sicut simulatores qui quaerunt videri quod non sunt. Est Pater qui quaerit gloriam meam, et judicet, id est discernat a gloria vestra, quia vos secundum saeculum gloriamini, non ego; sed ea gloria quam habui apud Patrem antequam mundus esset, quae est ab humana inflatione discreta. Secundum poenale judicium Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio; secundum judicium discretionis judicat ut in psalmo:« Judica me Deus.» Hujus judicii expositio sequitur:« Et discerne, inquit, causam meam de gente non sancta.» Similiter duas tentationes intelligimus, quarum una decipit, altera probat. Nam scriptum est:« Deus neminem tentat.» Et iterum scriptum est:« Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligatis eum.» Ut sciat dictum est pro scire faciat. Job latebat se, sed Deum non. Admisit Deus tentatorem, et fecit eum sui cognitorem. Sic et duo timores sunt: servilis, cum times ne patiaris poenam; castus, cum times ne amittas justitiam. Alterum perfecta charitas foras mittit timorem; alterum servat, nos ante Deum permanens in saeculum saeculi. Nam et mulier adultera timet ne vir ejus veniat, casta, ne vir ejus abscedat.
27.5
« Amen, amen dico vobis, si quis sermonem meum servaverit mortem non videbit in aeternum.» Exemplo suo nos admonet ne, cum malorum perversitas crescit, praedicare cessemus, quia et boni meliores per contumelias fiunt et reprobi de beneficio pejores.
27.6
« Dixerunt ergo Judaei: Nunc cognoscimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est et prophetae, et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, mortem non gustabit in aeternum.» De morte secunda, morte gehennae, morte damnationis cum diabolo dicit, quia nec Abraham mortuus est, nec prophetae. Illi enim mortui sunt, et vivunt; isti vivebant et mortui erant. Mortem videre vel gustare est eam experiri.
27.7
« Nunquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est. Et prophetae mortui sunt. Quem teipsum facis? Respondit Jesus: Si ego glorifico meipsum gloria mea nihil est. Est Pater meus qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est, et non cognovistis eum. Ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo.» Sermonem Patris ut Filius loquebatur: et ipse erat Verbum Patris qui hominibus loquebatur. Si ergo cognovissent Patrem, Filium ejus recepissent. quem vox Patris glorificabat in baptismate, in monte, et in aliis hujusmodi. Ideo contra hoc quod dicunt: Quem teipsum facis, refert gloriam suam ad Patrem dicens: Si ego solus sine Patre glorifico meipsum, sicut simulatores, gloria mea nihil est.
27.8
« Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum: et vidit, et gavisus est.» Credens exsultavit sperando, ut videret intelligendo. Quod ait diem meum, incertum potest esse unde dixerit, utrum diem Domini temporalem in carne, an diem qui nescit ortum nec occasum: Sed utrumque Abraham vidit. Quando enim misit servum suum petere uxorem filio suo Isaac, ait:« Pone manum tuam sub femore meo, et jura per Deum coeli( Gen. XXIV).» Quid hoc sibi vult nisi quia significabatur de genere Abrahae Deum coeli venturum in carne. Qui reprehendunt carnem Christi, reprehendunt factum Abrahae. Abraham diem Domini vidit, cum in figura summae Trinitatis tres angelos hospitio suscepit.
27.9
« Dixerunt Judaei ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret ego sum.» Non ait fui; sed sum, quia Divinitas tempus non habet. Ab intuitu carnis, ad divinitatem trahit; sed, duri ut lapides, putant hoc esse blasphemiam.
27.10
« Tulerunt ergo lapides ut jacerent in eum. Jesus autem abscondit se, et exivit de templo.» Quem intelligere non poterant obruere quaerebant: sed Dominus se vindicare noluit, quia pati venerat. Et ideo se abscondit ut daret nobis exemplum dare locum irae, vel ideo ut ostenderet quia ipsa veritas eis absconditur, qui ejus verba sequi contemnunt, et fugit mentem, quia non invenit humilem. Nota quia inconsiderate Judaei dixerunt ad Dominum: Quinquaginta annos nondum habes? Sunt qui fingunt ab incarnatione usque ad passionem multo plures annos quam ex historiis colligamus.
27.1.1
DOMINICA DE PASSIONE SERMO DE CARNE QUAM VERBUM ASSUMPSIT: QUALIS FUERIT SECUNDUM PASSIBILITATEM ET AFFECTUS.
27.1.1
De carne Verbi commemorare oportet, quia illam ab ipsa conceptione Spiritus sancti operatione ita mundatam credimus, ut eam Verbum ipsum liberum prorsus et immunem ab omni peccato assumeret, poena tantum peccato voluntate, non necessitate assumentis, remanente, ut dum ista in Salvatore sine culpa pateretur, illa qua in salvandis pro culpa poena obnoxia fuerant liberaretur. De hac poena passibilitatis sive mortalitatis quaerunt quidam quomodo in carne Salvatoris erat. Sed facile est scire quomodo caro illa quandiu in massa generis humani sub originali debito fuit, poenam quoque praevaricationis quae totum tenebatur in toto ipso ex necessitate sustinuit. Postquam vero a toto ipso singulariter divisa est, ut nec in ipso esset, nec cum ipso in causa participaret, jam nihil penae debuit, quia culpae nihil habuit. Itaque quantum in ipsa fuit, non debuit sustinere poenam, quoniam jam non habuit culpam. Poterat ergo juste Salvator in carne sua, quam sine culpa assumpsit, poenam mortalitatis, passibilitatisque infirmitatem, non assumpsisse; sed eam non solum super id quod nos sumus mortales, quia peccator non erat, sed super id etiam quod primus homo ante peccatum fuit, quia probandus non erat a prima conceptione gloriam immortalitatis induisse. Primus quippe homo quia probandus erat, talis esse debuit, qui et peccare et non peccare potuisset, ut voluntatis non necessitatis esset utrumque. Neque enim vel obedienti meritum, vel non obedienti culpa esse potuisset, nisi et obedientia, et praevaricatio voluntaria fuisset. Itaque quia ad probationem est utrumque voluntas ejus exspectabatur, ad utrumque ei possibilitas praestabatur. Quia ergo peccandi et non peccandi possibilitatem habuit, oportebat ut et moriendi et non moriendi possibilitatem haberet. Si enim ex necessitate immortalis fuisset, etiam praevaricator et peccator mori non potuisset, atque ita inobedientia poenam debitam non haberet. Nec se recognosceret aliquando peccator, si mortuus intus semper foris viveret.
27.1.2
Item: si ex necessitate mortalis fuisset, etiam inobedientia persistens mori debuisset, et injuste sine culpa puniretur, si non peccans moreretur. Quapropter quia probandus erat et utrum inobedientia persisteret exspectabatur, caro quoque illius secundum aliquid mortalis erat, quia poterat non mori, quatenus ex eo quod mori poterat moreretur si peccaret, et ex eo similiter, quia non mori poterat, non moreretur, si in obedientia perseveraret. Christus autem, quia homo perfectus a principio et probatus inventus est ad perfectionem vel ad probationem, expectatus non est, et idcirco sicut liberum arbitrium habuit, nec tamen ita ut peccare posset ita quoque et immortalitatem, quantum in se erat, habere debuit, et ita ut mori omnino non posset. Unde constat quod Christo homini a principio non solum illa immortalitas debebatur, quam primus homo habuit ante praevaricationem, sed illa quoque quam nunc secundus habet post resurrectionem, ut videlicet sicut ex consortio Deitatis spiritu confirmatus erat ad veritatem, ut peccare non posset, ita quoque ex merito virtutis carne confirmatus esset ad incorruptionem, ut mori non posset. Sed quia caro peccatrix a poena peccati liberari non potuit, nisi ejus caro quae sine peccato fuit, pateretur infirmitatem passibilitatis et mortalitatis in carne assumpta, retinuit potestate, sustinuit voluntate, non passus est necessitate. De sensu autem passionis in carne Christi quidam male sensisse inveniuntur, asserentes carnem illam, in omnibus his quae in ea et circa eam exhibita sunt passionis genera, similitudinem quidem passionis et doloris suscepisse, sed nullum omnino dolorem aut passionem sustinuisse. Sed non attendunt quanta absurditas ejusmodi assertionem consequatur. Quomodo enim in Christo vera compassio fuit, si vera passio non fuit? Quomodo stabit quod dicit propheta:« Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit.» Si Christus in cruce dolorem passus non fuit, quare tantopere calicem passionis transferri a se postulavit? Quid sibi voluit sanguis ille desudans, angustiam imminentis mortis contestatus? Quid sibi voluit quod ipse Christus in infirmitate, secundum quam caro passionem timuit, et voluntate, secundum quam spiritus promptus fuit, exponens ait:« Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma?» Isti ergo qui negant in Salvatore secundum infirmitatem carnis veram fuisse passionem, quantum in se est, eam quae per passionem Christi facta est, convincuntur negare redemptionem.
27.1.3
Sunt alii qui non minori dementia de affectibus humanis in Christo, secundum quos veritatem naturae cum humanitate suscepit; quidam non solum falsa, sed horrenda etiam blasphemare non timuerunt. Quia enim Apostolus ait:« Non habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentalum autem per omnia.» Asserunt humanum effectum in Christo motus vitiorum sensisse absque consensu tamen rationis, secundum concupiscendi infirmitatem quam nos, qui peccatores sumus, ex illa originali corruptione in carne, quam portamus, illicitos appetitus et motus concupiscentiae surgentis et vitii tentantis delectationem, etiam inviti, solemus sentire. Nos autem motus idcirco Christum in carne sua voluntarie sustinuisse, ut quasi illis tentantibus resistendo victor existeret, quatenus et sibi tentationem vitiorum superando praemium justitiae acquireret, et nobis in tentatione positis resistendi et vincendi in semetipso exemplum formaret. Sed absit a sensu Christiano ut ullam in carne sacrosancta Agni vernaculi inordinatae delectationis et concupiscentiae illicitae illationem aliquo modo fuisse, aut dicat, aut credat, quia si ullam pravae delectationis radicem aut motum concupiscendi inordinatum in illa fuisse diceremus, profecto ab omni initio liberam negaremus. Quomodo autem vitium mundaret, si vitium portaret? Motus quidem inordinatus ex infirmitate concupiscendi surgens cum ipsa corruptione, de qua oritur non solum poena est, sed culpa: quia tamen in baptizatis ad damnationem non imputatur, quia per gratiam novae regenerationis excusatur, sicut dicit Apostolus:« Jam nihil damnationis est his qui sunt in Christo Jesu.» Haec tamen corruptio per gratiam sacramenti non quidem accipit ut culpa non sit, sed ut damnabilis non sit; quia si culpa omnino non esset, non haberet excusari, quia non debent imputari. Quapropter illam infirmitatem humanae naturae, quae poena est, solum cum susceptione carnis Christum assumpsisse veraciter dicimus: illam vero, quae sic poena est, ut etiam culpa sit, nullatenus admisisse indubitanter affirmamus. Neque enim sic victorem vitiorum dicere volumus, ut eum ipsa quae vinceret vitia portasse aliquando ac sensisse dicamus. Propterea enim per solam poenam infirmari consensit, ut eos qui in culpa et in poena aegrotabant, primum a culpa justificaret, et postea a poena liberaret.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).