Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Libri deflorationum
Wernerus S. BlasiiDefl 28.1 · 10602-libdefMore by Wernerus S. Blasii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
More
Original / primary: 10602 Libdef
28.1
DOMINICA IN PALMIS
28.1
« Cum appropinquassent Hierosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti, tunc Jesus misit duos discipulos, dicens eis: Ite in castellum quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum ejus cum ea alligatum, cui nemo unquam hominem sedit, solvite illum et adducite mihi. Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite ei quia Dominus operam ejus desiderat et confestim dimittet eos.» Bethphage sacerdotum viculus erat et confessionis portabat typum, quia domus buccae interpretatur. Pulchre ergo refertur situs in monte Oliveti, cum sit olei natura lucis ministrare et laborum dolorumque solamen, quia confitentes peccata sua Christo adhaerent, qui nos unctione spiritali et scientiae luce refovet. Ne autem absconderetur civitas supra montem hunc posita, mittit discipulos in castellum, quod contra eos est, ut per illos totius contra positi orbis munitiones penetret. Asina et pullus Judaei sunt, et gentes propter quasdam similitudines. Est enim hoc animal immundum, et prae caeteris jumentis stultum, et infirmum, et ignobile, et oneriferum. Sic fuerunt homines ante Christum. Ligati etiam a diabolo erant, nec sua virtute evadere poterant. Nam sicut navis, fracto gubernaculo, illuc ducitur quo tempestas impellit, sic homo divinae gratiae auxilio perdito per peccatum non quod vult agit, sed quod diabolus. Et sicut primum in potestate est populi facere sibi regem quem vult, factum autem de regno expellere jam non est in potestate ejus, et ita voluntas populi in necessitatem convertitur. Sic homo, priusquam peccet, liberum habet arbitrium, utrum velit esse sub regno diaboli. Cum autem peccando ei subjugatur non potest de potestate ejus exire, quia voluntas est conversa in necessitatem. Hoc est quod peccatores solent dicere: Vellemus esse sancti, sed non possumus. Verum dicunt, sed non habent excusationem, quia primum potuerunt non esse sub potestate diaboli, de qua nisi solus Deus nemo potest eripere. Populo quidem nationum perfidiae vinculis irretito nemo unquam hominum sedit, id est nullus doctor frenum correctionis contulit, quo vel linguam a malo cohibere vel in viam vitae cogeretur ire. Sederet namque ille homo id est ad utilitatem ejus requiesceret docendo, si quis rationabilius ejus stultitiam reprimendo corrigeret. Unde non immerito duo discipuli, duo ordines praedicatorum intelliguntur, Judaeis videlicet et gentibus missorum. Quidam vero istos duos intelligunt Petrum et Philippum, quoniam ipsi primum gentes adduxerunt ad Christum, Philippus Samariam quasi asinam; Petrus Cornelium quasi Samariae pullum. Bini vocantur apostoli, bini mittuntur, quia charitas non est in uno. Unde scriptum est:« Vae soli.» Duo educunt Hebraeos de Aegypto. Duo portant botrum de sancta terra, ut semper praepositi jungant operi scientiam. Duo mandata de duobus proferant tabulis. Duobus fontibus abluantur et abluant, et duobus vectibus arcam Domini portent, et inter duo cherubim Dominum agnoscant; spiritu et mente psallentes:« Solvite, inquit, per doctrinam et per miracula.» Ac si diceret:« Quaecunque solveritis in terra erunt soluta et in coelis.» Alieni alligant ut possideant; Christus solvit ut teneat.« Confestim dimittet eos Dominus,» videlicet qui jure creationis desiderat ut omnis creatura suo servitio mancipetur. Primo homines vocantur per doctrinam et miracula apostolorum, deinde dimittit eos Dominus in arbitrio suo, ut vel in fide qua vocati sunt remaneant, vel in antiquas consuetudines redeant, Judaei videlicet in suas superstitiones generales, gentiles vero in spurcitias suas; nam quod vocati sumus Dei est. Quod autem digne invocatione vivimus, nimirum pariter et Dei est. Et hoc est quod ait: Dimittet eos, non ad diabolum, sed in arbitrio suo.
28.2
« Euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Jesus. Solventibus autem illis dixerunt domini ejus ad eos: Quid solvitis pullum? Illi dixerunt: Quia Domino necessarius est. Et dimiserunt eis. Et duxerunt pullum ad Jesum, et jactantes vestimenta sua supra pullum, et eum desuper sedere fecerunt.» Marcus scribit pullum ante januam foris in bivio ligatum et inventum. Janua est ipse qui ait:« Ego sum ostium ovium: per me si quis introierit salvabitur, et pascua inveniet.» His pascuis populus gentium carebat, dum extra januam, in bivio ligatus stabat. Recte in bivio, quia non unam fidei viam tenebat, sed dubios calles erroneus sequebatur. In bivio stabat qui in libertate arbitrii inter mortem et vitam dubitabat. Multos quippe Dominus habebat, quia per multa dogmata variis erroribus raptatus, quot vitiis deserviebat, tot daemones cum possidebant. Sed dominatum sibi vindicare non poterant quos dominos fecerat non natura, sed culpa; et ideo cum Dominus dicitur, unus agnoscitur: nam et si multi dii et multi domini, generaliter tamen unus Deus et unus Dominus. Qui ergo in solvendo pullo contradixerunt, audito Domini nomine, quiescunt, quia magistri errorum, qui doctoribus Christi obsistebant, eatenus suas tenebras defenderunt, donec miraculis attestantibus Dei virtus emicuit. Sic ergo liber credentium populus qui Deum corde portet adducitur. Vestes apostolorum sunt praecepta divina et gratia specialis, quibus turpitudo nostrae carnis tegitur; his prius nudi populi, sed modo per apostolos oranti, Christum sessorem habent, ut non regnet peccatum in lasciva carne, sed justitia et pax et gaudium in Spiritu sancto.
28.3
« Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Dicite filiae Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super pullum asinae subjugalis.» Hoc in propheta Zacharia scriptum est, a cujus sententia Matthaeus et Joannes minime recedunt, etsi verba ponant diversa. Et quia ipsa est Hierusalem, quae Sion filiam Sion dicit bonos in illo caeco populo. Dicite ei, praedicatores, ne timeat, sed exsultans agnoscat regem suum, mentes regentem, et ad regnum coelorum perducentem, ne cum reprobis dicat:« Non habemus regem nisi Caesarem.» Mansuetus venit non sedens in curru aureo purpura fulgens, nec super equum discordiae amatorem, sed super bestiam pacis amicam. Secundum litteram in parvo itinere utrumque animal non videtur sedisse Dominus, sed magis competit ut pullo usus sit ad sedendum, asina ducta libera. Mystice autem super populum utrumque sub dominio ejus humiliatum sedit, Petro et Paulo missis ad eos. Quia ergo lascivus et indomitus gentilis populus credidit exemplo fidelium de Synagoga, quae jugum legis traxerat, bene refertur pullus fuisse filius asinae subjugatis. Considera quia sicut hoc genus jumenti, si quid errat, in simplicitate errat, et non in asperitate, ita homines qui crediderunt in Christum ex utroque populo ante Christum, non in malitia, sed in ignorantia peccaverunt.
28.4
« Eunte autem illo, multi substernebant vestimenta sua in via: alii autem caedebant ramos de arboribus, et sternebant in via.» Vide quoniam super jumentum apostoli posuerunt vestimenta sua, sub pedibus vero caeteri jumenti. Mandatis enim apostolorum sternuntur Christiani et adornantur, legis autem mandata conculcant, id est circumcisionem et caeteras consuetudines Judaicas. Vestimenta namque turbae sunt legis mandata, in via, id est in Christo a Christianis conculcata. Turba enim qua vestimenta sua sternebat in via credentes sunt ex circumcisione, qui videntes et agnoscentes Christum, gloriam quam habebant ex lege, dejecerunt in terram, seipsos humiliantes, et cum Apostolo dicentes: Quae mihi fuerunt lucra, haec existimavi propter Christum detrimenta, et arbitror stercora esse, ut Christum lucrifaciam. Qui autem ramos caedebant de arboribus, sunt credentes et eruditi doctores, qui ex prophetis accipientes exempla quasi de arboribus ramos ante gentilem populum straverunt in via, id est in Christo, ut sine offendiculo intraret in sanctuarium Dei. Vel ita: Salvator jumento insidens Hierosolymam tendit, non solum quando cujusque fidelis anima regens ad pacem intimae visionis ducit, sed etiam cum sanctae Ecclesiae universaliter providet et eam in supernae pacis desiderium accendit. Pedes jumenti sunt extremi quos ad judicandum constituit Apostolus, qui et si non sint dorsum in quo sedit Deus, tamen instruuntur cum militibus a Joanne. Multi quippe sternunt vestimenta in viam, quia exercitus martyrum corpora sua animarum, vicum tegumenta pro Domino dant, quo sequentibus electis callem faciant recte vivendi. In via denique sternunt vestimenta, qui corpora sua edomant ut Domino iter ad mentem parent, vel exempla bona sequentibus praebeant. Frondes vero vel ramos de arboribus caedunt, qui Patrum sententias vel exempla carpunt, et in via Dei ad auditoris animum venientis humili praedicatione submittunt. Justi namque ut palma florebunt, angusti in radicibus, lati in floribus et fructibus, quoniam bonus odor Christi sunt, et sternunt viam mandatorum Dei bona fama.
28.5
« Et cum jam appropinquaret ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae descendentium gaudentes laudare Dominum voce magna.» Descendente Domino de monte Oliveti, id est humiliante se ad infirmitatem nostrae carnis, cum sit in forma Dei. Cum illo descendunt turbae, id est humiliantur sub manu ejus qui misericordia indigent, ut ab eo exaltentur.
28.6
« Turbae autem quae praecedebant, et quae sequebantur, clamabant dicentes: Hosanna filio David, Benedictus qui venit rex in nomine Domini. Pax in coelo et gloria in excelsis.» Benedictus qui venit regnum patris nostri David: Hosanna in excelsis. Praecedunt prophetae, sequuntur apostoli. Abyssus abyssum invocat, id est lex legem alteram. Praecessit Judaicus populus, secutus est gentiles. Homines fideles clamant filio David: Hosanna: quod Latine dicitur salus, quia credunt David filium Dei filium, unum filium salvare terrenos, ut justi in angelorum ruinam aedificentur. Confitentur etiam benedictum qui venit in nomine Domini, id est Patris sui, quoniam Filius de Patre suscipit nomen, et Pater de Filio. Benedictio quae fit in Deo confessio sola est et laudatio bonorum quae praestita est ab eo. Benedictio vero quae fit a Deo in nobis impletur, dum ejus beneficiis implemur. Quem ante fideles crediderunt venturum, hunc nos venisse credimus. In ejus quippe laude coelestia et terrena concinunt, quia quo nascente coelestes virtutes decantant gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus, eodem mundi principe triumphator mortales vicem laudis rependunt, dicentes: Pax in coelo et gloria in excelsis. Turbae quippe refectae, de quinque panibus et duobus piscibus voluerunt rapere Jesum et constituere regem, sed ipse fugit in montem. Nunc autem non reprimit voces eorum qui regnum David restaurandum in eo concinunt. In quo apte docet quod aeterni imperii rex esset in coelis, non tantum in terris. Ad quod per contemptum mortis, et gloriam resurrectionis, et triumphum ascensionis perveniret. Hinc post resurrectionem ait discipulis:« Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra.» Consonat laus turbae voci Gabrielis, qui ait matri Domini.« Hic erit Magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem patris David ejus, et regnabit in domo Jacob in aeternum.» Recte ergo clamant:« Hosanna in excelsis, id est salva nos in coelestibus, ubi scilicet omne genu sibi flectetur, coelestium, terrestrium et infernorum.»
28.7
Notandum quod hosanna Hebraicum verbum compositum est ex corrupto et integro. Salva namque sive salvifica apud eos dicitur hosi et anna est interjectio deprecantis. Denique in psalmo CXVII, ubi LXX Interpretes transtulerunt: O Domine, salvum me fac, in Hebraeo scriptum est: Anna adonai, hosi anna. Quod interpres noster Hieronymus diligentius elucidans ita transtulit:« Obsecro, Domine, salva, obsecro.» Idem namque significat, o Domine, per interjectionem obsecrantis, quod obsecro Domine per ipsum verbum obsecrationis. Hosanna itaque salva, obsecro significat, consumpta vocali, quae verbum antecedens terminat cum perfecte dicitur hosi. Quod metrici scandendis versibus synalinpham vocant, quamvis scriptam litteram scandentes transiliant. In hoc autem verbo Hosanna, littera non scribitur, sed sensu loquentium salvo funditus intermittitur.

Intertext edge

Open linked passage

Note