Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Libri deflorationum
Wernerus S. BlasiiDefl 29.1 · 10602-libdefMore by Wernerus S. Blasii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
More
Original / primary: 10602 Libdef
29.1
IN DIE PALMARUM.
29.1
« Dicite filiae Sion: Ecce Rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam et pullum subjugalem. Mandat vobis rex coelestis, fratres charissimi, per prophetam Zachariam, gaudium sui adventus. Venit ad reconciliationem Dominus, qui ex peccato primi parentis vobis fuerat alienus. Et antequam veniret, praemisit legatos, prophetas, patriarchas, dicens eis: Dicite filiae Sion,» id est annuntiate Ecclesiae meae. Quam filiam Sion ideo vocat, quia filia speculationis et delectationis debet esse. Sion enim speculatio interpretatur: quae a spiritualibus hostibus debet sibi providere. Sed quid dicat subjungit:« Ecce rex tuus venit.» Recesserat Dominus per peccatum ab humano genere, qui proximus ei fuerat rationabiliter viventi. Sed qui recesserat per injustitiam nostram, venit per misericordiam suam. Per viscera enim misericordiae Dei, visitavit nos oriens ex alto. Inclinavit coelos et descendit, et caligo sub pedibus ejus, Inclinavit coelos, id est humiliavit coelestia, scilicet Deitatem, et ipsos angelos per commiserationem, quam habuit de reparatione humani generis: et ipse descendit uniendo sibi humanam naturam. Inclinati sunt angeli, cum accedentes ad Deum, ministrabant ei. Sed quamvis humilis, quamvis particeps nostrae fragilitatis, tamen caligo, id est obcaecatio mundanorum fuit sub pedibus ejus, id est plenarie subjecta; et cum fortis miles ad pugnam venisset, in sole posuit tabernaculum suum. Tabernaculum Christi illud intelligitur in quo militavit Deo Patri, illud posuit, id est constituit in sole, hoc est in Virgine, quae fuit pulchra ut luna, electa ut sol. Luna, quia illuminans tenebras noctis; sol quia sola prae caeteris calore Spiritus sancti inarsit.
29.2
Parato itaque tabernaculo suo, procedens de thalamo suo, tanquam sponsus Ecclesiae factus est per carnis conjunctionem. Procedens, inquam, de thalamo suo, id est de utero virginali, exsultavit ut gigas, id est ut fortis, ut invincibilis ad currendam viam militiae suae; et venit ad bellandum contra principem hujus mundi, dicens:« Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras,» scilicet a mentibus hominum, in quibus regnabat prius. Elegit autem paucos secum et pauperes, ut ait Apostolus:« Elegit quae stulta sunt mundi ut confundat sapientes, et infirma mundi ut confundat fortia.» Quid enim Petrus, quid Andreas, nisi insipientes et ignobiles? Et tamen de illis paucis, unus succubuit, id est Judas, qui eum tradidit. Judas enim cupidus erat et fur et loculos habens, ea quae mittebantur portabat. Iste videns Mariam unguentum pretiosum super caput Domini fudisse, ait: Ut quid perditio haec? Potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus. Itaque abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum. Infelix Judas! Damnum credebat se habere in effusione unguenti: voluitque recompensare pretio magistri. Sed cum summa misericordia discipulum errantem vellet corripere, dicebat:« Qui intingit mecum manum in paropside, hic me traditurus est,» ut cum sciret, eum cognoscere cogitationes suas, poeniteret. Aliis autem manus retrahentibus Judas impudentia, qua proditurus erat Dominum, manum cum Magistro in catinum misit, ut audacia sua bonam conscientiam mentiret. Et cum Dominus diceret:« Unus ex vobis tradet me;» et alii dicerent:« Nunquid ego sum Domine?» Judas ait:« Nunquid ego sum Rabbi?» Hi vocabant Dominum, ille magistrum, quia volebat peccatum, quod conceperat, in hoc verbo quod dixerat, Magister, diminuere. Minus enim videbatur tradere Magistrum quam Dominum. Sed hunc Dominus patientia superavit, quia eum pertulit: et quamvis noverit eum proditorem, tamen lavare ei pedes non abnuit. Traditus est itaque Dominus Judaeis et extra portam passus est ab eis, ut sanctificaret per suum sanguinem populum.« Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes.»
29.3
Recordari igitur debemus quantum improperium pro nobis passus est Dominus, quia, cum ad turpem duceretur mortem, extra civitatem ejectus est, quasi vilis et contemptibilis extra civitatem ejectus est, et crucem suam protavit et inter latrones crucifixus est in loco Calvariae, et ubi rei decollabantur, interfectus est. Sed cum prava intentione haec fecissent Judaei, pius Dominus magna dispensatione haec tria fieri voluit: non solum enim in hoc genere mortis voluit dare redemptionem hominibus, sed etiam vitam nostram informare. Non enim sine causa voluit potius crucifigi quam lapidari, vel alio genere supplicii puniri, sed ut aliquid debeat in ejectione et crucifixione a nobis intelligi, docet Apostolus cum dicit:« Exeamus ad eum extra castra,» etc. Videamus igitur quomodo debeamus exire, et a quibus castris, et quod improperium portare. Quandiu in mortali hoc corpore sumus, a Domino peregrinamur. Sumus enim in his corporibus quasi in castris, bellantes contra spiritualem inimicum. Sed in his castris, id est in carne delectandum non est, quia ut ait Apostolus:« Debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini.» Exeundum ergo est ab his castris, ut non subjiciamur dominio carnis; debet enim servire, non imperare. Unde Apostolus:« Castigo corpus meum, et in servitutem redigo,» vel subjicio, id est ut serviat animae. Hoc exire est illud, quod Dominus in Evangelio ait:« Qui vult venire post me, abneget semetipsum etc..» Abnegare debemus in nobis ipsis, non quod ibi fecit Deus, sed nos facimus. Quodcunque bonum habemus a Deo est, quodcunque malum ab homine. Ergo qui furabatur, jam non furetur.
29.4
Audistis quid est exire extra castra, modo videamus quid sit portare improperium Christi. Hoc idem est, quod in illo Dominico dicitur:« Et tollat crucem suam.» Quid est tollere crucem Domini? Dominus ideo voluit hoc genus tormenti eligere, ut inde sumamus exemplum vel formam vitae. Sicut enim crucifixus non potest membra sua ad aliquas actiones dirigere, eodem modo veterem hominem cum vitiis et concupiscentiis nostris debemus crucifigere, ut neque pes, neque manus, neque aliud membrum, possit aliquam fallaciam peragere nec cogitare. Tollamus ergo crucem hanc, et in nobis crucifigamus vitia. Nunc igitur exeamus, fratres, Christo obviam cum palmis, id est victoriis habitis super diabolo et opibus ejus, et cum floribus virtutum. Offerat alius florem dilectionis, quae principalis est radix omnium virtutum. De qua ait Gregorius:« Sicut multi arboris rami, ex una radice prodeunt, sic multae virtutes ex una charitate generantur.» Alius offerat florem virginitatis et lilium castitatis. Haec est illa virtus quae commendavit Joannem, quem diligebat Jesus, quia virgo electus est a Domino, quem ipse laudat in Apocalypsi:« Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati,» etc.. Alius sit praeditus flore humilitatis, imitatus eum qui ait:« Discite a me quia mitis sum et humilis corde.» Alium decoret flos misericordiae, quia« beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.» Alius teneat ramum poenitentiae, quia« beati qui fecerunt poenitentiam,» etc. Alius concremet thura orationum, dicendo:« Dirigatur oratio mea, etc..» Alius pascat in Christo pauperem, reminiscens illud Evangelicum:« Quod uni ex minimis meis fecistis, etc..» Et nullus ita accedat vacuus ante Dominum, ut mereantur omnes aequari, et ut eos supersedens ducere et regere ad palmas Hierusalem dignetur. Igitur ingrediente Domino cum turbis civitatem, turba puerorum ac totum vulgus cum palmis obviam proruit, et regem gloriae cum hymnis excipit. Quibus stipatus templum ingrediens ementes et vendentes columbas de illo cum flagellis ejecit, et templum sui corporis dissolvendum, sed post triduum reaedificandum praedixit. In templo itaque multa signa faciebat, et turbas quotidie coelestia docebat. Verum quia hic dies exemplo illius populi ab universa Ecclesia cum palmis et floribus celebratur, dies palmarum nuncupatur. Feria autem quarta a Juda traditur; feria quinta panis et vinum in corpus et sanguinem ejus nobis conficitur; feria sexta pro salute omnium crucifigitur; sabbato in sepulcro requievit; Dominica a morte resurgens vitam et gaudium omnibus in se sperantibus dedit.

Intertext edge

Open linked passage

Note