Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Libri deflorationum
Wernerus S. BlasiiDefl 3.2 · 10602-libdefMore by Wernerus S. Blasii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
More
Original / primary: 10602 Libdef
3.1
CONFESSIO FIDEI CATHOLICAE DOMNI WERNERI ABBATIS Sumpta ex tertio libro Ambrosii de Trinitate
3.1
Assertio nostrae fidei, hoc est, ut unum Deum esse dicamus, non duos aut tres. Tres deos esse dicit qui divinitatem separat Trinitatis. Nos autem Patrem, et Filium et Spiritum sanctum unum Deum esse confitemur, ita ut in trinitate perfecta et plenitudo sit divinitatis, et unitas potestatis. Deus enim unus est. Deus nomen est magnificentiae, nomen potestatis. Si ergo unus Deus, unum nomen, una potestas, una est trinitas. Denique dicit:« Ite baptizantes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti.» In nomine itaque, non in nominibus unum nomen est, ubi est una divinitas, una substantia, una majestas. Hoc nomen est in quo oportet omnes salvos fieri. Item:« Ego et Pater unum sumus.» Unum dixit, ne fiat discretio potestatis. Sumus addidit, ut personas cognoscamus. Non enim Pater ipse qui Filius, sed ex Patre genitus Filius, ex Deo Deus, ex pleno plenus. Non sunt ergo haec nuda nomina, sed virtutis indicia, plenitudo divinitatis in Patre, plenitudo in Filio, sed non discrepans, nec confusum quod unum est, nec multiplex quod indifferens. Quomodo Filius a Patre genitus sit, impossibile est scire: mens deficit, lingua silet, non hominum tantum, sed et angelorum, supra angelos, supra cherubim, supra seraphim, supra omnem sensum est. Credere jubemur, non discutere permittimur. Aufer argumenta ubi fides quaeritur. Credimus unum Deum, Patrem et Filium et Spiritum sanctum: Patrem 01eo quod habeat Filium, Filium eo quod Patrem, Spiritum eo quod fit ex Patre et Filio. Pater ergo principium deitatis, qui sicut nunquam fuit non Deus, ita nunquam non fuit non Pater. A Patre Filius natus, ab eo vero et a Filio procedit Spiritus. Pater aeternus eo quod habeat Filium aeternum, cujus aeternus sit Pater. Filius aeternus eo quod sit Patri et Spiritui sancto coaeternus. Spiritus sanctus aeternus dicitur, eo quod Patri et Filio sit coaeternus, non confusa, ut Sabellius dicit, Trinitas in persona, neque separata aut divisa in natura divinitatis, ut Arius blasphemat, sed alter in persona Pater, alter Filius, alter Spiritus sanctus, unus in natura, in trinitate Deus, Pater et Filius, et Spiritus sanctus. Item: Non Pater carnem assumpsit, nec Spiritus sanctus, sed Filius tantum, ut, qui erat in divinitate Patris Dei Filius, ipse fieret in homine hominis filius, neque Filii nomen ad alterum transiret, qui non esset nativitate Filius. Dei ergo nativitate filius hominis factus est Filius: natus secundum veritatem naturae, ex Deo Dei filius; secundum veritatem naturae, ex homine hominis filius, ut veritas geniti, non adoptione, nec appellatione, sed in utraque nativitate filii nomen nascendo haberet, et esset verus Deus, verus homo, unus filius.
3.2
Item non ergo duos christos, neque duos filios, sed Deum et hominem unum Filium. Quem propterea Unigenitum dicimus, manentem in duabus substantiis, sicut ei veritas naturae contulit, non confusis naturis, neque immistis. Ita enim Filius assumpsit hominem, ut qui suscepit, et quod suscepit, una esset in trinitate persona. Neque enim homine assumpto quaternitas facta est. Sed trinitas mansit, assumptione illa ineffabiliter faciente personae unius in Deo et homine veritatem, quoniam non Deum tantum, nec hominem tantum dicimus Christum, sed Deum verum natum de Deo Patre, et verum hominem natum de homine matre: nec ejus humanitatem minorem Patre minuere aliquid ejus divinitati quae aequalis est Patri. Hoc ergo utrumque unus est Christus qui secundum Deum dixit:« Ego et Pater unum sumus.» Et secundum hominem:« Pater major me est,» ex quo homo coepit esse, non aliud coepit esse quam Dei Filius, et hoc unigenitus, et propter Deum verbum, quo, illo suscepto, caro factum est, ut quemadmodum est una persona quilibet homo, anima scilicet rationalis et caro, ita sit Christus una persona, Verbum et homo. Christus Jesus Dei Filius est, et Deus et homo: Deus, quia Dei Verbum, homo, quia in unitate personae accessit Dei Verbo, anima rationalis et caro. Et qui unicus Dei Filius est, etiam et filius hominis, id est ipse utrumque ex utroque unus Christus, unus Dei Filius, idemque hominis filius, non duo filii, Deus et homo, sed unus Filius. Item Deus hominem assumpsit, homo in Deum transivit, non naturae versibilitate, sed Dei dignatione, ut nec Deus mutaretur in humanam substantiam assumendo hominem, nec homo in divinam glorificatus in Deum. Quia mutatio vel versibilitas naturae vel diminutionem vel abolitionem facit, creditur a nobis sine confusione conjuncta Trinitas, sine separatione distincta. Item. Nihil creatum, aut serviens in Trinitate credendum est, nihil inaequale, nihil gratiae aequale, nihil anterius, nihil posterius, aut minus, nihil extraneum aut officiale alteri, nihil sibi invisibile, nihil creaturis visibile, nihil moribus vel voluntate diversum, nihil de Trinitatis essentia ad creaturarum naturam deductum, nihil officio singulare, nec alteri communicabile, nihil confusum, sed totum perfectum: quia totum ex uno, et unum, non tamen solitarium. Item: Homousion ergo in divinitate Patri Filius; homousion Patri et Filio Spiritus sanctus: Homousion Deo et homini, unus Filius manens Deus in homine suo. In gloria Patris desiderabilis videri ab angelis: sic Pater et Filius, et Spiritus sanctus adoratur ab angelis et omni creatura, non homo propter Deum, vel Christus cum Deo, sed homo in Deo, et in homine Deus.

Intertext edge

Open linked passage

Note