Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Libri deflorationum
Wernerus S. BlasiiDefl 30.2 · 10602-libdefMore by Wernerus S. Blasii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
More
Original / primary: 10602 Libdef
30.1
IN COENA DOMINI. Secundum Joannem.
30.1
« Ante diem festum Paschae sciens Jesus, quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos in finem dilexit eos.» Pascha transitus dicitur, quia Dominus per Aegyptum transiit, percutiens primogenita ejus, et Filios Israel liberans, et quia filii Israel transierunt illa nocte de Aegyptia servitute. Quod significat Dominum transiturum de hoc mundo ad Patrem, et fideles ejus de temporalibus ad coelestia.« In finem dilexit suos,» id est in seipsum.« Finis enim legis, ait Apostolus, est Christus.» Finis quousque feliciter eamus, non ubi infeliciter pereamus. Vel in finem, id est in mortem, non quod morte terminetur Christi dilectio, sed in tantum dilexit quod usque ad mortem dilectio eum perduxerit. In quo exemplum dedit, ut omnes in Dei veritate permaneant usque in finem.
30.2
« Surgit a coena et ponit vestimenta sua. Et cum accepisset linteum, praecinxit se. Deinde misit aquam in pelvim et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo quo erat praecinctus.» Ex magna humilitate non dedignatus est lavare pedes illi etiam cujus manus jam praevidebat in scelere. Quid mirum, si posuit vestimenta, qui cum in forma Dei esset semetipsum exinanivit? Quid mirum, si praecinxit se linteo, qui formam servi accipiens habitu inventus est ut homo? Quid mirum, si misit aquam in pelvim, unde lavaret pedes discipulorum, qui in terram sanguinem fudit, quo immunditiam dilueret peccatorum? Quid mirum, si linteo quo erat praecinctus pedes quos laverat tersit, qui carne qua erat indutus evangelistarum vestigia confirmavit?
30.3
Venit ergo ad Simonem Petrum, et dicit ei Petrus:« Domine, tu mihi lavas pedes!» Non est intelligendum quod post aliquos venisset ad Petrum, sed ab illo incepit lavatio. Expavescit ergo primus apostolorum quod Deus lavet homini pedes.
30.4
« Respondit Jesus, et dicit ei: Quod ego facio, nescis modo, scies autem postea. Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in aeternum,» hoc est nunquam lavabis. Sicut est homo humilis ad serviendum, ita servus non suscipiendo servitium.
30.5
« Respondit ei Jesus: Si non lavero te non habebis partem mecum.» Te dicit pro solis pedibus. Qui non lavatur per baptismum et confessionem poenitentiae, non habet partem cum Jesu.
30.6
« Dixit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus et caput.» Territus ex Domini responsione de periculo salutis totum se offert ad abluendum turbatus amore et timore.
30.7
« Dicit ei Jesus: Qui lotus est non indiget nisi ut pedes lavet, scilicet est mundus totus.» Intelligendum est praeter pedes. Totus homo abluitur in baptismo, sed tamen cum in rebus humanis postea vivitur, humani affectus, sine quibus non vivitur, quasi pedes sunt, quia si dixerimus peccatum non habemus, mentimur. Quotidie igitur lavat nobis pedes qui quotidie interpellat pro nobis. Unde etiam quotidie dicimus:« Dimitte nobis debita nostra.» Et in Cantico canticorum:« Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos?.» Timeant inquinare pedes suos, qui surripiente amore humanae laudis, placere hominibus affectant. Notandum quia erravit Petrus, ne nos erraremus, cum se totum lavandum Deo obtulit. Quem Deus correxit ostendens semel baptizatum non esse rebaptizandum.
30.8
« Et vos mundi estis, sed non omnes. Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum. Propterea dixit: Non estis mundi omnes. Postquam ergo lavit pedes eorum, accepit vestimenta sua. Et cum recubuisset, iterum dixit eis: Scitis quid fecerim vobis?» Hoc vult aperire quod Petro dixerat:« Scies autem postea.» Mystice coena, in qua cum discipulis Dominus recubuit, significat tempus universum quo ipse corporaliter in Ecclesia demoratus, et dapibus verbi salutaris ac miraculorum dulcedine cunctos fideles pavit, et fide ac dilectione audientium ipse pastus est. Surrexit ergo a coena, et posuit vestimenta sua quando membra corporis deposuit in cruce. Linteo praecinxit se, quando sua membra circumdedit passionis exercitio. Solum namque per linteum quod multifario labore conficitur, afflictio passionis figuratur.
30.9
« Misit aquam in pelvim,» etc. Defunctus in cruce aquam cum sanguine de latere suo fundit, quibus credentes mundare et sanctificare dignatur.
30.10
Postquam lavit pedes, accepit vestimenta sua, et recumbens aperuit eis mysterium lavationis, quia postquam patiendo in cruce lavacrum remissionis nobis consecravit, accepit membra jam immortalia, et post resurrectionem exposuit eis utilitatem suae passionis.
30.11
« Vos vocatis me, Magister et Domine, et bene dicitis, sum etenim. Si ergo ego lavi pedes vestros Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.» Et ad litteram et ad mysticum sensum hoc debemus impleri: ad litteram, ut per charitatem serviamus invicem, non solum in lavando pedes fratrum, sed et in omnibus necessitatibus adjuvando; ad mysticum intellectum, ut sicut ille nobis poenitentibus peccata dimittit, ita et nos dimittamus fratribus. Et sicut ille lavit nos a peccatis interpellando patrem pro nobis, ita et nos oremus pro fratribus.
30.12
« Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.» Hoc est petere quod nesciebas quando lavari pedes non sinebas, hoc tibi postea sciendum permisit Dominus. Est consuetudo apud plerosque, ut cum se invicem hospitio suscipiunt, pedes sibi lavent. Ubi apud sanctos haec consuetudo non est, corde faciunt; sed melius est ut manibus fiat quod Christus fecit. In quo admonemur ut confessi invicem delicta nostra, oremus pro nobis, sicut Christus interpellat pro nobis.
30.1.1
IN COENA DOMINI. Secundum Joannem. SERMO IN COENA DOMINI.
30.1.1
« Dominus noster Jesus Christus nocte in qua tradebatur accepit panem, et gratias agens fregit et dixit: Accipite et manducate; hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur, hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem, postquam coenavit dicens: Hic est calix, novum testamentum in meo sanguine, hoc facite, quotiescunque bibitis in meam commemorationem. Quotiescunque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.» Imminente, fratres charissimi, Domini passionis articulo, quando jam pene erat in ipsa traditione, Dominus qui prius legales observantias et sacrificia tenuerat, quae omnia figura fuerant incarnationis et passionis Christi, veniente veritate, voluit umbram destruere. Agnus immolatus in antiqua lege, et aliae hostiae immolandum verum agnum in cruce praefigurabant. Voluit igitur agnum figurativum comedere et immolare, et umbram rei futurae tandiu servare, donec immolatio veri Agni fieret. Itaque ante tempus passionis suae, voluit Pascha vetus cum discipulis celebrare, et agnum comedere; deinde veteribus figuris finem dare. Post coenam igitur agni, novum Pascha finito veteri constituit, et discipulis corpus suum et sanguinem distribuit. Si enim prius daret corpus suum, et deinde agnum, non videretur vetus Pascha finisse, propter novum. Accepit itaque panem, et benedixit, et dedit illis; postea calicem. Sciendum quia tota natura humana in anima et corpore erat corrupta. Oportuit ergo ut Deo, qui veniebat utrumque liberare, uniretur uterque, ut anima per animam, corpus per corpus competenter liberaretur.
30.1.2
Ideo etiam in altari, ad utrumque repraesentandum panem et vinum apponimus, ut per panem corpus factum et a nobis digne acceptum nostrum corpus corpori Christi in immortalitate et impassibilitate quandoque conformandum credamus; et similiter per vinum in sanguinem conversum, et similiter a nobis susceptum, animas nostras animae Christi credamus conformes fieri in mundo, dum vivimus, et in gloria, dum resurgemus; et cum anima Christi ad aliquid corporeum, sicut corpus per panem repraesentanda esset, nihil inventum in omnibus creaturis suis est, per quid vicinius repraesentaretur quam per sanguinem, qui sedes ipsius animae dicitur. Sed quia sanguinem quasi horribile naturae humanae sumere videbatur, ideo vinum per sanguinem positum est ad designationem animae. Nec tamen intelligendum est, quod in sanguine solam animam, et non corpus, vel in acceptione sanguinis totam animam et non totum corpus, quamvis separatim corpus, et separatim sanguinem, non tamen bis, sed semel Christum accipimus. Sed iste mos, ita separatim accipiendi, inde in Ecclesia inolevit, quod Christus in coena discipulis separatim dedit, ut per hoc intelligerent, animae et corpori Christi deberi conformari. Trina itaque refectione Deus animam fidelem pascit: per verbum, per sacramentum, per spiritum. Quando nos per verba sua et sacramenta reficit, favum nobis edendum proponit; quando vero intus per spiritum suum nos reficit, mel nobis gustandum effundit. Sed et hoc notandum quia aqua in sacramento ideo ponitur cum vino, ut aqua cum sanguine quae de latere Christi fluxit repraesentetur. Quae aqua significat populum, vel baptismum, in quo populus per effusionem sanguinis Christi mundatur. Nec dubitandum, quin panis per sacra verba benedictionis sacerdotis, versum in corpus Domini convertatur, ita ut substantia panis non remaneat; sed colorem et saporem panis remanere, et sub una specie veram Christi corporis substantiam latere. Nam si in ea qualitate in qua revera est appareret, vivum hominem animus hominis abhorreret assumere. Unde cum Dominus diceret:« Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem,» etc.,, haec audientes quidam abierunt retrorsum, abhorrentes et putantes eum sub hac specie quae eis apparebat jubere comedi.
30.1.3
Debet ergo necessario Christianus credere, manibus sacerdotis cujuslibet et tantummodo ordinem sacerdotii habentis sive boni seu mali, aequaliter per verba potestativa benedictionis, corpus Domini posse consecrari, et Spiritum sanctum in consecratione illa adesse. Haec oblatio corporis Christi, ut Augustinus testatur, ideo quotidie iteratur, licet Christus semel passus sit, quia quotidie cadimus in peccatis, sine quibus mortalis infirmitas vivere non potest. In specie vero panis invisibile de coelo descendit, et unionem corporis in capite, in specie panis voluit designari, sicut ait Apostolus:« Unus panis, unum corpus sumus omnes, qui de uno pane participamur.» Sicut enim ex diversis granis unus panis fit, sic ex diversis membris, nos unum corpus Christi, unione spei, fidei, et charitatis efficimur. Itaque qui corpori Christi suum sic membrum uniri vult pane coelesti, cum aliis participet. Fregit enim Deus panem et dedit eis, quia quod unum est, ab omnibus voluit participari, dicens: Accipite per conformitatem, et comedite ipsum sacramentum. Hoc facite in meam commemorationem. Accipiendo corpus et sanguinem habeamus passionis memoriam, ut sicut pro nobis mortuus est, ita pro eo, si necesse sit, moriamur. Et de calice similiter, quem vocavit Novum Testamentum, id est novam promissionem, quia per illum sanguinem non solum temporalia promittebat, sed etiam aeterna. Et haec commemoratio debet fieri, donec veniat, id est usque ad finem saeculi, quando scilicet veniet ad judicium. Sed videte quid sequitur:« Quicunque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis Domini. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat.» Indignus est criminali peccato irretitus, vel in voluntate criminalium faciendorum remanens. Probet autem seipsum non comparatione aliorum, sed per se solum, qualis sit considerans, quia« qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit,» id est damnationem manducat. Ideo inter vos multi infirmi sunt quos Dominus propter corpus suum indigne assumptum in hac vita febribus et aliis infirmitatibus punit, et etiam( quod est pejus) dormiunt multi in mortem, sicut nos adhuc videmus, quod post Pascha saepius accedit mortalitas.
30.2.1
IN COENA DOMINI. Secundum Joannem. ITEM SERMO IN COENA DOMINI.
30.2.1
Fratres, ista dies quam hodie celebramus magna est et excelsa, et nulla major per totum annum. Hodie coenavit Dominus cum discipulis suis. Hodie tradidit illis corpus et sanguinem suum. Hodie gloria Patri et Filio non canitur. Hodie consecratur tribus modis oleum trium officiorum. Hodie reservatur corpus Domini usque in crastinum, reficitur quoque in commemoratione refectionis Christi. Hodie lavantur pedes fratrum et pavimenta ecclesiae. Hodie nudantur altaria usque in Sabbato sancto. Hodie poenitentes veniunt ad absolutionem; et illud mysterium quod hodie fit, per totum observatur annum: sed hodie adimpletur, et hodie inchoatur. Hodie illa res efficitur quae per totum annum non recuperatur, si dimittitur. Et ideo dies ista magna et consecrabilis est Domino, et plena laetitia et exsultatione. Per tres dies continuos, id est quintam, sextam septimamque feriam triduanam sepulturam Domini celebramus: ac per hoc ut compaginemur humilitati sepulturae ejus dimittimus excelsa nostra, id est gloria, Patri et Filio, et campanarum signa, et alia hujusmodi. Quintam aut feriam sextae septimaeque ideo adjungimus pro triduo adimplendo, quia Dominica nox, quam Dominus sua resurrectione consecravit, quae pertinet ad initium sequentis Dominici diei, cum magna gloria celebratur. In eadem quoque die consecratur oleum ad tria officia, oleum ad infirmos, ad neophytos, chrisma quoque unde confirmantur homines post baptismum, et unde ipsum baptismum consecratur, per quod homines salvantur. Potest tamen Deus sine oleo infirmos sanare, sanctificare quoque suos, daemonesque effugare: potest spiritale oleum tribuere sine corporali; sed propter animales aguntur visibilia, ut invisibilia facilius capiantur. Si quis dixerit: Si potest, quare tanto studio observatur cultus consecrationis olei? Respondebitur: Nonne antiqui justi potuerunt Deo placere sine circumcisione? Potuerunt utique. Sed postquam eis praeceptum fuit ut circumciderentur, nisi circumciderentur, peccati vinculis tenebantur, ut Augustinus Seleucio testatur. Apostoli quippe hac arte, id est oleo utebantur, in redintegratione infirmorum; apostolici autem viri in consignatione neophytorum. Unde Evangelium dicit de apostolis:« Et ungebant oleo multos aegrotos, et sanabantur.» Item Beda: Patet ab ipsis apostolis hunc sanctae Ecclesiae morem traditum esse ut energumeni vel alii quilibet aegroti ungantur oleo pontificali benedictione. De oleo quod infunditur super neophytos non aliquid tale legimus, sed tenemus apostolicam consuetudinem et auctoritatem, quam accepimus a Romana Ecclesia. Nam mos apostoli Dei et instituta majorum pro lege tenenda sunt, ut Augustinus Casulano presbytero testatur: Oleum pro infirmo consecratur in ipso officio consecrationis corporis et sanguinis Domini, antequam dicatur: Per quem haec omnia, Domine, semper bona creas. Novissima oratio consecrationis Dominici corporis ex voto poenitentium fit, de quibus dicitur:« Sacrificium Domino spiritus contribulatus.» Congrue in ea consecratur oleum pro poenitentibus, ubi eorum sacrificium Deo offertur. Consecratio chrismatis dicitur principalis, quia ad ejus unctionem principalis spiritus tribuitur. Consecratur in eo loco, ubi pacem inter nos solemus dare, hoc est opus gratiae Domini, ut pax et concordia regnet in nobis. Nam ut Isidorus ait:« Olea est arbor pacis insignis.»
30.2.2
Sequitur exorcismus olei. Ut Isidorus ait: Exorcismus Graece, Latine conjuratio, seu sermo increpationis, est contra diabolum, ut discedat: et concludit sic: Per Dominum nostrum Jesum, Christum, qui venturus est. Illo unguntur catechumeni, ut per hanc unctionem non possit diabolus repedare. Videndum est quid operetur Spiritus sanctus in singulis. Exorcismus olei jubet recedere diabolum a catechumeno, qui adhuc pro mortuo deputatur, quia nondum est baptizatus. Chrismalis unctio sanctificat jam viventem ex mortuis. Oleum pro infirmo medelam praestat sauciatis. Reservatur in eadem die corpus Domini usque in crastinum. In Parasceve enim non conficitur corpus Domini. Necesse est enim, ut hi quibus est voluntas communicandi, habeant sacrificium ex priori die. Sunt enim qui quotidie eucharistiam sumere volunt. Nam, juxta Augustinum, neuter culpandus est, vel qui honorando non audet ullo die praetermittere. Deinde transitur ad convivium, ex quo coena Domini vocatur. Unde Isidorus: Coena Dominica dicta est, eo quod in eo die Salvator Pascha cum discipulis suis fecit. Vidi quemdam religiosum ea die primo aliquid sumere de cibo, et postea lavare pedes peregrinorum, et sic transire ad mensam. Domini nostri exemplo eo die lavamus, non solum pedes fratrum, sed etiam pavimenta ecclesiae ad paschalem festivitatem ornanda. Praecipitur in Romano ordine ut, a quinta feria usque in Sabbato sancto, nuda sint altaria. Quod non aliud significat, ni fallor, nisi fugam apostolorum. Vestimenta altaris Christi sunt, de quibus dictum est:« Et relicto eo omnes fugerunt.» In ipsa die peccatores qui propter peccata sua et crimina projecti fuerant de gremio sanctae Ecclesiae, peracta poenitentia, jubente episcopo seu presbytero, ubicunque sint, ad matrem Ecclesiam revertuntur, et cum magno gaudio et laetitia ad remissionem peccatorum redeunt. In his omnibus cognoscimus praesentem diem valde consecratum esse remissioni peccatorum. Non enim putamus praesenti quintae feriae fortuitu haec accidere.
30.2.3
Nos scioli interim dicamus quid nobis videatur, rationis habere, quod in ipso die voluit Dominus pedes lavare, cujus exemplo nos pedes et caetera lavamus. Quae lavatio remissionem peccatorum significat. Quapropter et poenitentes eadem die ad manus sacerdotum recurrunt. Et cur eadem die oleum consecratur? Christus unctus oleo laetitiae in fine quintae aetatis venit ad nos, ut consortes faceret regni sui. Unde et haec unctio conficitur in quinta feria. Sic delatus est quidam modus unctionis a nativitate Domini, secundum Isaiam et Evangelium in specie columbae, usque ad baptismum quamvis ab initio ex quo coepit homo fieri, credamus unctionem in Jesu spiritalem manere. Non discrepat ab hac ratione, quod quinta feria consecratur oleum, et unctio servatur usque ad baptismum nostrum. Lex non solvebat peccata, sed puniebat. Christus in quinta feria veteri legi finem dat, ut Beda narrat super Lucam, et peccata absolvit. Idipsum in prima oratione missae sonat sacerdos dicendo: Ita nobis ablato vetustatis errore, resurrectionis suae gratiam largiatur. Affert et oleum, quo ungantur sui consortes, de quibus dicit Petrus:« Vos estis genus electum, regale sacerdotium.» Igitur cum ex his omnibus tanta laetitia sit hodiernae diei et, sicut scimus et saepe videmus tantam in terris laetitiam de peccatoris absolutione et poenitentia, multo magis credendum est, in coelis gaudium esse et laetitiam coram Deo et angelis ejus, sicut ipse dicit, qui diem et hominem constituit:« Gaudium est in coelo coram angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente.» De separatione animae et corporis in Christo.
30.2.4
Quidam putaverunt in morte divinitatem a Christo homine recessisse, et mortem hominis aliud quam separationem divinitatis a carne non fuisse. Inveniunt enim quaedam verba, in quibus ita dictum esse videtur: et invenientes ejusmodi litterae adhaerent, non pertingentes ad spiritum. Beatus Ambrosius tale aliquid videtur dicere in Expositione psalmi illius, quem ipse Dominus in passione de se scriptum esse ostendit:« Deus meus, Deus meus, ut quid me dereliquisti? Super hunc locum Ambrosius ita dicit: Clamat homo separatione divinitatis moriturus, et alia quaedam quasi ad ipsum probandum adducta: quia scilicet Deus vita est, et ubi vita fuit, mors esse non potuit; ac propterea nisi vita prius recessisset mors venire non potuisset.» Scriptum quippe est quia Jesus clamans magna voce dixit:« Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me.» Clamat homo se derelictum a Domino, et conqueritur Deum a se recessisse, et quasi ideo se moriturum esse, quod Deus ab ipso recesserit. Ideo dixit, quia clamat homo separatione divinitatis moriturus. Sed videte quid dicitur; si enim agitur de illa separatione divinitatis pro qua Christus homo in cruce clamabat, illa utique jam facta erat. Non enim derelinquendum, sed derelictum jam se protestatur dicens:« Deus meus ut quid dereliquisti me?» Si ergo de illa separatione divinitatis agitur, jam recesserat Deus, quando homo in cruce pendens, derelictum se a Deo vociferabatur, et utique, adhuc Christus in carne vivebat, quando sic Deus ab eo recesserat. Respondeant ergo. Si mors esse non poterat nisi prius vita discederet, quomodo vita manere potuit, postquam vita recesserat. Jam enim sic recesserat Deus, et adhuc Christus vivus in cruce pendebat, cum se derelictum causabatur. Si ergo in hac recessione Dei, et in hac divinitatis separatione illam quae inter divinitatem et humanitatem constabat unionem personae solutam dicunt, fuit quoddam tempus quando Christus adhuc vivus homo erat et Deus non erat. Sed quis hoc dicat? Quis sanae fidei concordans non abhorreat Deo imponere quae assumptum hominem usque ad mortem quidem comitando perduxit, et in morte, quando majori periculo jam imminente, majus auxilium necessarium erat, deseruit. Quare ergo tantopere mercenariis improperat, quod lupo veniente oves quas custodire debuerant, fugientes deserunt, cum ipse unicam illam ovem, et agnum illum ovis Virginis filium, quem non solum custodiendum, sed etiam glorificandum suscepit, lupo veniente, deseruit? Ovis prius de pastore secura, veniente lupo non timuit dicens:« Venit princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.»
30.2.5
Nunc autem a pastore derelicta causando et conquerendo clamat:« Quare dereliquisti me?» Solus homo fuit, et Deus non fuit, et jam Deus homo non fuit, quia jam ab homine recesserat Deus; nec homo Deus fuit, quia adhuc vivus in cruce pendens, a Deo derelictus est. Jam non solum ergo in morte, sed ante mortem divinitas ab homine recesserat, quando homo adhuc homo a se recessisse Deum, ac per hoc, ut isti aiunt, Deum se non esse plangebat. Quis hoc dicat? Quomodo ergo, inquiunt, intelligendum est quod Christus se a Deo derelictum esse clamat, et quod Scriptura hominem separatione divinitatis moriturum clamasse affirmat, si Deus ab homine non recesserat? Quid ergo? Non potuit divinitas humanitatem, etiam secundum aliquid deseruisse, in quantum videlicet eam potestati inimicorum ad tempus non defendit; et secundum aliquid non deseruisse, in quantum scilicet tunc etiam ab ea per praesentiam majestatis non recessit? Dereliquit illum, sed illam non dereliquit. Dereliquit illis, sed sibi non dereliquit. Dereliquit, quia auxilium non contulit; sed non dereliquit, quia praesentiam non abstulit. Subtraxit protectionem; sed non separavit unionem. Separavit se foris, ut ad defensionem contra inimicos non adesset; sed non separavit se intus, ut illi ad unionem personae deesset. Sic ergo dereliquit, ut non adjuvaret; sed non dereliquit ut recederet. Vado per viam, mecum pergis, pariter ambulamus. Securus sum, quasi amicum meum habens. Venit hostis meus et irruens inermem et resistere non valentem, vulneribus afficit. Tu me plagari cernens, nihil moveris; sed patienter sustines, et stas juxta, quasi non curans vulnera mea, et dico:« Ut quid dereliquisti me?» Adhuc stas juxta me, et causor te recessisse a me. Juxta es loco; sed longe auxilio. Juxta fuisti, quando praesentem exhibuisti in dilectione; longe factus es, quando in periculis constituto te subtraxisti a compassione. Sic ergo humanitas a divinitate in passione se derelictam clamabat, quia eam inimicorum potestati ad crucifigendum concesserat, sicut scriptum est:« Non haberes in me potestatem, nisi tibi datum fuisset desuper.» Quam tamen mortem, quia non pro sua iniquitate, sed pro nostra redemptione sustinuit, in cruce pendens quare sit derelicta, requirit, non quasi adversus Deum de poena murmurans; sed nobis innocentiam suam in poena demonstrans causam quaerebat, quod peccatum nesciebat.

Intertext edge

Open linked passage

Note