Libri deflorationum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
—
Original / primary: 10602 Libdef
31.1
IN DIE SANCTO PASCHAE. Secundum Marcum.
31.1
« Maria Magdalena et Maria Jacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent Jesum.» In Evangelio Lucae scriptum est, quod« revertentes monumento paraverunt aromata et unguenta. Et Sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.» Mandatum erat apud Judaeos ut Sabbati silentium a vespera usque ad vesperam, id est a solis occasu usque ad solis occasum, servaretur. Quod et mulieres fecerunt, quae visa sepultura Domini emerunt aromata in Parasceve ante solis occasum, vel in Sabbato post occasum solis, et praeparaverunt aromata, ut mane corpus Domini ungerent. Recordantes ergo fideles sepulturam Domini, quasi aromata parant, si ad opera quibus Christus delectatur se convertant. Et Sabbato quidem silent venturi post Sabbatum cum mulieribus ad Dominum, quia finita praeparatione praesentis vitae, in requie gaudent exspectare diem resurrectionis, et tunc Christo offerre spiritales actiones quasi aromata redolentes. Sexta die factus est homo, Sabbato quievit Deus. Ideo sexta die Jesus pro homine moritur. Unde et dixit:« Consummatum est.» Id est, sexta die opus pro redemptione mundi expletum est, et in Sabbato requievit in sepulcro. Ita et nos in hac sexta aetate pro Domino pati debemus, et in septima, quae est mortuorum, in secreta pace quiescere, donec octava resurrectionis veniat. In septima die vesperam habuisse non legitur, quia in illo saeculo requies animarum nullo moerore consumitur, sed gaudio futurae resurrectionis augetur.
31.2
« Vespere autem Sabbati quae lucescit in primam Sabbati, cum adhuc tenebrae essent, venit Maria Magdalena, et altera Maria, et Salome ad monumentum, portantes quae paraverunt aromata.» Nomine vesperis noctem designat, a parte totum intelligens. Vesper enim principium noctis est. Ideo non ait: Qui lucescit, sed quae lucescit, secundum intellectum relationem faciens ad noctem, quae in aurora diei Dominicae terminatur. Ea vero causa intelligitur eamdem noctem sic appellasse, quia jam a vespere licebat eis parare et afferre aromata transacto Sabbato. Ordinator temporum ultima noctis hujus parte surrexit. Quid est aliud resurgere Dei Filium, nisi reviviscere, id est ex morte ad vitam redire. Hac nocte per mysterium resurrectionis Domini temporum ordo mutatus est. Aptissime quondam nox sequebatur diem; quia homo a luce paradisi peccando lapsus in hujus saeculi tenebras aerumnasque decidit; aptissime nunc dies sequitur noctem, quia per fidem resurrectionis a peccati tenebris, et umbra mortis ad lucem vitae Christo largiente reducimur.
31.3
Illud ergo quod dicitur, Dominum fuisse tribus diebus et tribus noctibus in corde terrae, sicut Jonas fuit in ventre ceti, restat ut hoc modo loquendi quo a parte totum intelligitur accipiamus, videlicet per extremam partem diei parascevem, quo sepultus est Dominus, totam diem cum sua nocte jam praeterita, et per noctem sequentem, Sabbatum tertium diem totum. Prima autem Sabbati sive una Sabbati, vel Sabbatorum dies Dominica intelligenda est, quia omnis hebdomada in Sabbatum et in primam, et in secundam, et in tertiam, et in quartam, et in quintam, et in sextam Sabbati dividitur. Ipsa etiam hebdomada ex praerogativa Sabbati nonnunquam Sabbatum dicebatur, ut ibi:« Jejuno bis in Sabbato.» Id est in septimana.
31.4
« Et orto jam sole dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? Erat quippe magnus valde.» Orto jam sole, id est cum coelum ab orientis parte jam albesceret, quod non fit utique nisi solis orientis vicinitate. Ejus enim est ille fulgor, qui nomine aurorae appellari solet. Quod mulieres valde diluculo venerunt, magnus fervor inveniendi Dominum ostenditur. Mystice vero nobis datur exemplum, ut discussis vitiorum tenebris, ad Domini corpus accedamus. Nam sepulcrum altare Dominicum significat, in quo carnis ejus ac sanguinis mysteria celebrantur. Aromata autem, quae mulieres deferunt, odorem virtutum et suavitatem orationum significant, cum quibus altari debemus appropinquare. Quae autem mulieres hae essent legitur quod una Maria soror Lazari fuisset, altera vero Maria mater Jacobi, postea Hierosolymorum episcopi; tertia quoque Maria soror matris Domini uxor Salomaei. Hae tres cum pretiosis unguentis ad monumentum veniebant, quibus Dominum, ne a vermibus corrumperetur, ungere volebant. Viso vero angelo nimio pavore consternantur, sed blande ab angelo consolantur. Sequitur:
31.5
« Et ecce terrae motus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de coelo. Et accedens revolvit lapidem.» Angelus revolvit lapidem non ut egressuro Domino januam panderet, sed ut egressus ejus facti indicium praestaret. Qui enim clauso utero mortalis exiit, immortalis jam factus sepulcro exire potuit, et exiit. Quod autem terrae motus resurgente Domino sicut et moriente factus est magnus, significat, terrena corda et coelesti spe dejecta, per fidem passionis ac resurrectionis ejus concutienda ad poenitentiam, ac saluberrimo pavore permota ad vitam sublimanda perpetuam. Lapidis autem revolutio reserata insinuat sacramentorum, quae velamine litterae tegebantur. Lex enim in lapide scripta est cujus ablato tegmine, gloria resurrectionis ostensa est.
31.6
« Et respicientes viderunt revolutum lapidem a monumento, et angelum sedentem super eum. Erat autem aspectus ejus sicut fulgur, vestimenta ejus sicut nix.» Quia Deus et terribilis est peccatoribus et blandus justis, recte sic angelus demonstratur, ut de sua specie et terreret reprobos, et mulceret pios. In fulgure enim terror timoris est, in nive blandimentum candoris. Candor etenim vestis angelicae nostrae festivitatis gaudia nuntiavit. Illa etenim Domini resurrectio et nos ad vitam immortalitatis reduxit, et angelorum numerum restituens coelestis patriae damna reparavit. Sedebat ergo regnantem indicans, qui in nativitate stando, bellaturum signaverat. Sedebat super lapidem quo monumentum claudebatur, ut claustra inferorum superata doceret. Sedebat, ut Marcus determinat, in dextris, id est, ad meridianam partem loci illius, ubi fuerat corpus Domini. Corpus enim Domini, resupinum jacens, caput habebat ad occasum; dexteram habebat ad austrum: quid autem per sinistram, nisi vita praesens; quid per dexteram, nisi vita perpetua signatur? Unde illud:« Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.» Quia igitur redemptor noster jam praesentis vitae corruptionem transierat, recte angelus, quia nuntiare perennem ejus vitam venerat, in dextera sedebat. Sinistram ergo Deus, id est prosperitatem vitae praesentis, quasi sub capite Ecclesiae posuit: quam intentione summi amoris premit. Dextera vero Dei eam amplectitur, quia sub aeterna ejus beatitudine tota devotione continetur
31.7
« Prae timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt veluti mortui. Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere, vos. Scio enim quod Jesum, qui crucifixus est, quaeritis. Non est hic, surrexit enim sicut dixit. Venite et videte locum ubi positus erat Dominus.» Ac si dicat: Si verbum non creditis, vacuo sepulcro credite. Angelus non consolatur custodes, sed mulieres. In incredulo, inquit, perseveret pavor; caeterum vos, quia Jesum quaeritis, audite quod resurrexit. Paveant illi qui non amant adventum supernorum civium, pertimescant qui carnalibus pressi desideriis ad eorum societatem se pertingere posse desperant. Vos autem cur timetis quae vestros concives videtis.« Non est hic» dicitur per praesentiam carnis qui nunquam deest per praesentiam majestatis. Radix amara crucis evanuit, flos vitae cum fructibus erupit, id est qui jacuit in morte resurrexit in gloria. Corpus Jesu mortuum non invenitur, sed vivum evangelizatur, quia etsi cognovimus secundum carnem, sed jam nunc non novimus.
31.8
« Et factum est dum mente consternatae essent de isto, ecce duo viri steterunt juxta illas in veste fulgenti.»
31.9
Angeli non solum verbo sed etiam fulgenti habitu gloriam annuntiant triumphantis. Mulieres angelos vident, quae cum aromatibus venerunt, quia illae mentes supernos cives aspiciunt quae cum aromatibus ad Deum per sancta desideria proficiscuntur. Mente consternatae erant, quia et magnum lapidem revolutum stupebant, et corpus non inventum dolebant. Dicitur autem hoc monumentum Domini, quod domus rotunda fuerit, et secundum Matthaeum et Marcum de subjacente petra excisa tantae altitudinis, ut intus consistens homo vix manu extenta culmen posset attingere. Quae habet introitum ab oriente cui lapis ille magnus impositus est. In cujus monumenti parte aquilonari sepulcrum ipsum, hoc est locus Dominici corporis, de eadem petra factum est, septem habens pedes longitudinis, trium vero palmorum mensura caetero pavimento altius eminens. Qui videlicet locus non desuper, sed a latere meridiano, per totum patulus est, unde corpus inferebatur. Color autem ejusdem monumenti ac loculi, rubicundo et albo dicitur esse permistus: hoc itaque novum sepulcrum Domini, potest Mariae virginalem uterum demonstrare; saxumque magnum ostio appositum ostendere non absque auxilio plurimorum sepulcrorum potuisse reserare( sic). Sicut in Mariae utero nomo ante illum, nemo post illum conceptus est: ita in hoc monumento nemo ante, nemo post sepultus est. Sciendum quoque quod sicut angeli leguntur astitisse sepulcro Salvatoris, ita credendi sunt astitisse mysteriis corporis Domini tempore consecrationis. Unde Apostolus monet mulieres in ecclesia velari propter angelos.
31.10
« Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quaeritis viventem cum mortuis? Non est hic, sed surrexit. Recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset, dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et tertia die resurgere.» Impossibile non fieri quod dixit et constat cum inter discipulos et feminas quae eum sequebantur, Dominus se resurrecturum praedixit. Quare ergo jam resuscitatum quaerunt cum mortuis, id est in monumento, qui locus proprius est mortuorum. Nos exemplo feminarum quoties ecclesiam intramus, cum omni humilitate ingredi debemus. Ad conspectum angelorum vultum declinamus in terram, cum supernorum gaudia contemplantes, nos cinerem esse recolimus, sicut beatus Abraham inquit:« Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.» Nota quia sanctae mulieres non in terram cecidisse, sed vultum dicuntur inclinasse: unde mos ecclesiasticus obtinuit ut vel in memoriam Dominicae resurrectionis, vel in spem nostrae, omnibus Dominicis diebus et toto quinquagesimo tempore, non flexis genibus, sed declinantes in terram vultibus oremus. Non immerito una die et duabus noctibus in sepulcro jacuit Dominus, quia lucem suae simplae mortis tenebris duplae nostrae mortis adjunxit. Ipse quippe sola carne mortem suscepit, et duas nostras carnis et spiritus absolvit.
31.11
« Et cito euntes, dicite discipulis ejus: Quia surrexit a mortuis. Et ecce praecedet vos in Galilaeam. Ibi eum videbitis: ecce praedixi vobis.» Mulieribus dicitur ut nuntient apostolis vitam resurgentem, quia per mulierem mors fuerat annuntiata. Marcus autem dicit:« Ite, dicite discipulis ejus et Petro.» Quaerendum est cur Petrus designetur ex nomine. Si enim hunc angelus nominatum non exprimeret, quia Magistrum negaverat, venire inter discipulos non auderet. Vocatur ergo ex nomine Petrus, ne desperet ex negatione. Qua in re nobis considerandum est cur Dominus eum, quem cunctae Ecclesiae praeferre disposuerat, ancillae vocem pertimescere permisit. Quod actum magnae pietatis dispensatione cognoscimus, ut is qui summus erat pastor futurus Ecclesiae in sua culpa disceret qualiter aliis misereri debuisset. Prius itaque eum ostendit sibi, et tunc praeposuit caeteris, ut ex sua infirmitate agnosceret quam misericorditer aliena infirma toleraret. Galilaea autem transmigratio facta interpretatur. Et jam Redemptor a passione ad resurrectionem, a morte ad vitam, a poena ad gloriam, a corruptione ad incorruptionem transmigraverat. Post resurrectionem in Galilaea a discipulis Dominus videtur, quia resurrectionis ejus gloriam post laeti videbimus, si modo a vitiis ad virtutum celsitudinem transmigremus: vel ita: Praecedit eos in Galilaeam, hoc est in volutabrum gentium, ubi ante error erat et lubricum, et firmo pede vestigium non ponebant. Praeterea videnda sunt dicta Hieronymi contra Helvidium ex testimoniis quatuor evangelistarum, de tribus sororibus filiarum Annae matris beatae Mariae. Sancta Maria mater Domini et Maria mater Jacobi, Alphaei et Joseph, et Maria mater filiorum Zebedaei, scilicet Majoris Jacobi, et Johannis evangelistae tres sorores fuerunt. Maria mater Domini, filia Joachim et Annae fuit, et Cleophas frater Joseph eamdem Annam accepit uxorem, defuncto Joachim, et generavit ex ea filiam quam vocavit Mariam. Hanc Mariam Cleophas et Anna dederunt cuidam, Alpheo nomine: unde ille Minor Jacobus et frater Domini dictus, natus fuit, et dicitur Jacobus Alphaei a patre. Desponsavit autem Cleophas filiastram suam, scilicet sanctam Mariam matrem Domini virginem, Joseph fratri suo, qui ejus virginitatis integerrime custos et solatium fuit et connutritor. Mortuo autem Cleopha, quidam Salome accepit ipsam Annam et generavit ex ea filiam tertiam, etiam Mariam nomine: quam Zebedaeus accepit uxorem, et genuit ex ea Jacobum et Johannem. Unde ita est intelligendum: Maria Jacobi, subaudis mater; et Salome, subauditur filia. Tres ergo viros Anna habuit, Joachim, Cleopham, et Salome.
31.1.1
IN DIE SANCTO PASCHAE. Secundum Marcum. SERMO DE RESURRECTIONE DOMINI.
31.1.1
Cum caeterae festivitates in recordatione rerum gestarum laetitia spiritali fidelium mentes afficiant, in Christi resurrectione simili ratione corda simul laetantur et corpora; quia Christo resurgente homo noster interior a morte peccati conresuscitatus est, et exteriori spes suae resurrectionis per baptismi argumentum confirmata est. Merito ergo uterque laetatur, quia uterque Christo conresuscitatur: interior in re, a corruptione scilicet peccati; exterior vero, in spe futurae scilicet resurrectionis. Sed videndum si Christus cujus resurrectione laetamur, esset passibilis, vel mortalis. Igitur passio vel mors peccati poena est, sed ipse absque peccato vixit. Ex hoc secundum naturam impassibilis et immortalis fuit, sed secundum potentiam utrumque esse voluit, passibilis scilicet et mortalis. Mortuus itaque est pro obedientia Patris, ut dicitur:« Factus est obediens Patri usque ad mortem.» De hoc quaerendum quoque est si Pater mortem ab eo exegerit. Minime. Sed cur occiderunt eum Judaei? Quia justitiam vivendo et veritatem docendo indeclinabiliter tenuit. Hanc obedientiam humanitas divinitati debuit, hanc Deus ab omni rationali creatura exigit. Quomodo autem apud Deum justum fuit, quod optimum pro impio dedit? Quia pessimus simplicem hominem seduxerat, justum erat ut optimus pro eo obses fieret, ut pessimum revinceret et innocentem pristinae libertati restitueret. Valuit autem mors Christi ad exhaurienda omnia peccata. Transcendit etiam infinite. Quod sic probatur. Itaque si Christus coram te staret, et eum Dominum majestatis scires, et aliquis diceret: Interfice hunc aut totus mundus interibit, interficeres eum ut salvares mundum? Nequaquam. Quare? Quia ejus vita longe dignior videretur, quam infiniti mundi, et tale piaculum viderer committere quod innumerus mundus non posset expiare. Sicut ergo vita ejus dignior infinitis mundis, ita mors ideo longe pretiosior fuit, innumerabilibus mundis; ideo suffecit ad redemptionem omnium.
31.1.2
Quot autem horas fuit mortuus? Quadraginta. Quare? Ut quatuor partes quae in Decalogo legis erant mortuae vivificaret. Qui vero crucifixerunt eum? Quia pro Judaeis et gentibus mori voluit, Judaei mortem ejus consiliati sunt, pagani autem crucifixerunt eum. Ipse itaque Christus duas noctes et unum diem jacuerat in sepulcro. Duae noctes significant nostras duas mortes, unam corporis, alteram animae. Dies autem designat suam mortem, quae fuit lux nostrarum mortium. Unam abstulit, alteram ad exercitium electis reliquit: quam denuo veniens exterminabit. Ipsius vero anima in coelestem paradisum post mortem transierat, sicut latroni dixerat:« Hodie, inquiens, mecum eris in paradiso.» Media autem nocte resurrectionis, qua hora angelus Aegyptum devastavit, ea hora, id est media nocte Christus infernum descendit et despoliavit. Inter haec notandum quot inferni sunt. Sunt itaque duo inferni: unus superior, alter inferior. Superior, infirma pars hujus mundi, quae plena est poenis. Nam hic exundat nimius aestus, magnum frigus, sitis, fames; varii dolores corporis, ut verbera animi, timor, scilicet vel verecundia; de his dicitur:« Educ de carcere animam meam,» hoc est ab inferno vitam meam. Inferior autem locus spiritalis, ubi ignis inexstinguibilis. De quo dicitur:« Eruisti animam meam ex inferno inferiori,» qui sub terra esse dicitur. Et sicut corpora peccantium terra cooperiuntur, ita animae peccantium sub terra in inferno sepeliuntur, ut de divite dicitur:« Sepultus est in inferno.» In quo IX speciales poenae esse leguntur. Prima ignis qui ita semel accensus ut si totum mare influeret non exstingueretur. Sic istum materialem quoque vincit ignem, ut iste ignem depictum. Ardet et non lucet. Secunda poena est intolerabile frigus, de quo dicitur: Si igneus mons immitteretur, in glaciem verteretur. De his duabus dicitur:« Fletus et stridor dentium.» Tertia vermes immortales, id est serpentes et dracones, visu et sibilo horribiles: qui ut pisces in aqua, ita vivunt in flamma. Quarta est fetor incomparabilis. Quinta, flagra caedentium, ut mallei ferrum percutientium. Sexta tenebrae palpabiles, ut dicitur:« Terra tenebrarum ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.» Septima, confusio peccatorum, qua omnia ibi omnibus patent, et se abscondere non valent. Octava, horribilis visio daemonum et draconum quos ignem scintillare vident, et miserabilis clamor flentium et insultantium. Nona sunt ignea vincula quibus singulis membris constringuntur. Quare autem tot miserias patiuntur? Quia consortium IX ordinum neglexerunt, juste novem tormentis adjici merebuntur.
31.1.3
Et quia hic in igne concupiscentiarum exarserunt, juste ibi igne ardebunt; quia vero veste nuptiali, id est charitate hic carebant, ibi merito frigore stridebunt. Dicuntur namque exterius igne candere, interius frigere, ut glacies in hieme, sicut dicitur:« Transeunt ab aquis nivium ad calorem nimium.» Et quia invidia et odium hic eos ut vermes corroserunt, merito eos ibi vermes mordebunt; qui autem hic fetore luxuriae dulciter delectabantur, juste ibi putrido fetore atrociter cruciantur. Et quia hic disciplinam recipere noluerunt, et cum hominibus flagellari non meruerunt, ideo ibi sine cessatione loris tunduntur, sicut dicitur:« Sunt parata judicia blasphematoribus, et percutientes mallei stultorum corporibus,» quia tenebras vitiorum hic amaverunt, et ad lucem Christum venire noluerunt, ideo horridis tenebris ibi obscurabuntur, sicut dicitur:« In aeternum non videbunt.» Et quia hic peccata confiteri despexerunt, quae facere non erubuerunt, ideo omnibus ibi nudis et apertis perpetuo confundentur. Quia hic bona videre et audire dedignabantur, juste ibi terribili visu et miserabili auditu replebuntur. Et quia hic per singula vitia erant diffluxi, juste erunt ibi per singula membra catenis constricti.« Optant mori, et fugiet mors ab eis.» Siquidem et capita sunt eis deorsum mersa, dorsa adinvicem versa, pedes sursum erecti, et undique distenti. Heu! quod unquam natus est homo, qui tali plectitur supplicio. Qui autem membra sunt diaboli, superbi, invidi, fraudulenti, invidi, gulosi, ebriosi, luxuriosi, homicidae, crudeles, fures, praedones, latrones, immundi, avari, adulteri, fornicatores, mendaces, perjuri, blasphemi, malefici, detractores, discordes, qui in his fuerint detenti, ibunt in praedicta supplicia, nunquam redituri. In quibus quoque poenis et justi malos videbunt, ut magis gaudeant quod has evaserunt. Mali etiam ante judicium videbunt bonos in gloria, ut magis doleant quod hanc neglexerunt. Post judicium autem boni quidem semper videbunt malos in poenis; mali vero nunquam amplius videbunt bonos. Cum autem boni ita malos viderint torqueri, non ex hoc dolent. Licet pater videat filium, aut filius patrem in poena; aut mater filiam, vel filia matrem ibi conspiciat, aut vir uxorem, aut uxor maritum, non solum non dolent, sed ita est eis delectabile hoc videre, sicut nobis cum viderimus pisces in gurgite ludere, ut dicitur:« Laetabitur justus, cum viderit vindictam peccatorum.» Sed quamvis eos videant in poenis, tamen non orant pro eis. Nam contra Deum sentirent, si pro damnatis orarent. Ita enim Deo uniti sunt, quod eis Dei judicia per omnia placebunt: ideo et in eis gaudebunt. Haec de inferno inferiori, nunc autem de superiori videndum est. DIVISIO.
31.1.4
Justi in quo inferno erant ante adventum Christi? In superiori, in loco quodam juncto inferiori, in quo poterant alterutrum conspicere. Qui ibi erant, quamvis carerent supplicio, videbatur eis se esse in inferno, cum essent separati a regno; illis autem qui erant in inferiori, videbatur refrigerium paradisi: unde et dives rogabat a Lazaro guttam super se stillari. Habebant aliquam ibi poenam quasdam tantum tenebras, sicut dicitur:« Habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta eis.» Quidam quoque ex eis erant in quibusdam poenis. Videndum quoque si et animae justorum in illa vita se recognoscant. Justorum etenim animae omnes justos cognoscunt, et nomine et genere et merita ipsorum, quasi semper cum eis fuissent. Malos etiam omnes in tantum cognoscunt, ut et propter quod meritum unusquisque ibi sit, sciant. Mali quoque malos cognoscunt et bonos quos vident, in tantum ut etiam nomina illorum sciant, ut dives Abrahae et Lazari. Illic quoque animae pro caris suis hoc modo, videlicet ut justi orent pro his quos in Domino amaverunt, vel pro his qui eos invocabunt, ut a malo serventur, et a mundi tentamentis liberentur, et si in errore sunt, ut corrigantur et eis celerius associentur. Ordo illorum est desiderium eorum. Quidquid enim desiderant, sine dubitatione percipient. Illorum orare est etiam cruciatus corporis vel bene gesta pro Christo repraesentare. Non tamen aliquid orant, nisi quod Deus ipse disposuit facere. Alioquin incassum orarent. Item Augustinus ad Hesychium: Multi, in quaestionem adducunt si animae sanctorum preces supplicantium audiunt; et cum ad intercedendum invocantur, si vota postulantium ad ipsorum usque cognitionem perveniant? Difficile est judicare de hoc homini. Quomodo enim scientia nostra certa esse potest de ipsis, qui eam quam de nobis habent scientiam, nec capere possumus, nec investigare. Hoc unum certum est, animas sanctorum, in secreto divinae contemplationis constitutas, eorum quae foris aguntur tantum scire quantum illis, vel ad gaudium, vel nobis ad auxilium prodesse constat. Habent plenum gaudium? Nequaquam. Sicut enim vocati, ad convivium venientes de sua susceptione sunt laeti, de absentibus amicis solliciti, cum autem omnes simul conveniunt amplius gaudebunt: ita animae justorum de sua nunc gloria quidem laetantur, de absentia autem nostra sollicitantur. Cum autem corpora receperint, et omnes in unum convenerint, tunc plenum gaudium habebunt. Animae quoque justorum sciunt omnia quae hic geruntur. Quae autem in poenis sunt, nesciunt, nisi quae eis angeli vel sancti referunt. Qui vero in inferno sunt non plus quid agatur hic norunt, quam vivi sciunt quid ibi geratur. Ut autem prophetae olim quaedam sciverunt quae alii ignoraverunt, non tamen omnia: ita quaedam animae inter malos, quaedam sciunt quae alii nesciunt, quamvis non omnia, quae tamen eis vel divinitus revelantur, vel eis a morientibus et illuc venientibus nuntiantur. Possunt apparere quando volunt, et quibus volunt? Animae sanctorum apparent quando volunt, et quibus volunt, sive vigilantibus, seu dormientibus. Quae autem in poenis sunt non apparent nisi ab angelis permittantur, ut pro liberatione sua rogent, aut liberatae gaudium suum amicis nuntient. Quae autem in inferno sunt, nulli apparere possunt. Si autem aliquando videntur apparere, sive in somnis, sive vigilantibus, non ipsae, sed daemones creduntur in illorum specie, qui etiam se in angelos lucis transfigurant, ut decipiant. Si autem veraciter contingit, pro alicujus merito fit, ut sancto Martino anima latronis apparuit, ubi altare destruxit; aut pro admonitione, ut anima Benedicti papae in monstro apparuit, cujus caput et cauda asinus, medietas ursus fuit. In qua autem forma apparent? In humana, corpore assumpto de aere.
31.1.5
De immortalitate quoque animae dicit beatus Augustinus: Anima hominis immortalis est secundum quemdam motum suum, non tamen omni modo sicut Deus, de quo dictum est, quia solus habeat immortalitatem. Nam de animae mortibus sacra Scriptura multa commemorat. Unde et illud est:« Sine mortuos sepelire mortuos suos.» Ita vero moritur alienata a vita Dei, ut tamen in natura sua vivere non omnino desistat: ita mortalis ex aliqua causa invenitur, ut etiam immortalis non sine ratione dicatur. Non est pars Dei anima. Si enim hoc esset, omnino incommutabilis et incorruptibilis esset. Idem si esset, nec deficeret in deterius, nec proficeret in melius, nec aliquid in semetipsa inciperet habere quod non habebat, quantum ad ipsius affectiones pertinet. Haec beatus Augustinus. Cassiodorus vero sic ait: Singulariter autem Deus immortalis est, singulariter justus, singulariter potens, singulariter bonus, singulariter sanctus, quoniam licet ista vel similia his hominibus vel angelis inesse dicantur, nulla tamen ad altitudinem ejus reverendae potestatis attinguntur. Solus omnipotens Deus est, cui hoc est esse quod sapere, hoc posse quod vivere, hoc velle quod facere. Et merito quando universa, quae vere bona sunt, non ad illum veniunt ut inde proficiant, sed ab ipso procedunt. Quapropter haec anima, quam diximus, non intelligenda est pars Dei, quia convertibilis est; neque angelorum, quia carni sociabilis est; neque ex aere, neque ex aqua, neque ex terra, neque ex eis quae mutua sibi complexione junguntur, sed simplex, et ex propria natura et ab aliis spiritibus discreta. Constat ergo animam in hoc mundo stabili et variabili voluntate converti bonarumque rerum esse amissibile ac receptibile; nec uno voluntatis suae rigore subsistere, sed etiam contra dispositum suum multiplici se conversione mutare. Nunc sciendum est, haec immortalis anima quemadmodum degere sentiatur. Vivit in se post hujus saeculi amissionem, non reflante spiritu, sicut corpus; sed aequali mobilitate, quae illi attributa est, pura, subtilis, velox, cita, aeterna, videt, audit, tangit, ac reliquis sensibus efficacius valet; non jam ex partibus suis haec intelligens, sed omnia spiritualiter ex toto cognoscens. Haec de anima sufficiant dicta. DIVISIO.
31.1.6
Venit Dominus ad infernum superiorem nascendo, ut liberaret oppressos a diabolo; descendit ad inferiorem moriendo, ut redimeret captivos a tyranno, ut dicitur:« Dicens his qui vincti sunt: Exite; et his qui in tenebris: Revelamini.» Vinctos vocat qui erant in poenis; alios vero in tenebris. Quos omnes ea hora qua angelus Aegyptum devastavit, et ea hora qua electos suos in judicio de hoc mundo liberabit: ea hora scilicet media nocte resurrectionis, Christus infernum despoliavit, et cum triumpho inde rediens, raptos inde in paradiso collocavit, corpus in sepulcro visitavit, quod de mortuis excitavit. Quidam sentiunt quod ab hora mortis usque ad horam resurrectionis in inferno cum electis fuerit, et inde cum eis abiens resurrexerit. Quare autem non statim post mortem resurrexerit haec causa fuit, scilicet ne aliqui dicerent eum non mortuum fuisse, sed in tormentis obstupuisse. Si autem post multum tempus resurrexisset, esset dubium an ipse esset. Cur ergo tam cito surrexit? Ut citius suos consolaretur, qui de sua morte tristabantur. Quare autem in prima die hebdomadae? Ut ea die mundum innovaret qua eum creaverat. Cur tertia die passionis? Ut eos qui tribus temporibus ante legem, sub lege, sub gratia, in peccatis mortui erant sublevaret, et ut nos qui factis, dictis, cogitationibus labimur, per fidem sanctae Trinitatis resurgamus. Surrexit itaque Christus tertia a mortuis die, ut nobis exemplum esset futurae resurrectionis, quae erit cum novissima tuba insonuerit. Quid est novissima tuba? Cum Dominus daret legem in monte, audita est vox tubae. Ita angeli, ad hoc constituti corporibus et tubis de aere sumptis, terribile judicium Dei, sonitu tubae mundo intonant, ut dicitur:« Canet enim tuba,» et iterum:« Periit memoria eorum cum sonitu.» Et altisona voce mortuis clamat: Surgite, ut dicitur:« Media nocte clamor factus est.» Ad quam vocem omnes mortui, boni et mali in ictu oculi, id est quam cito oculum possis aperire, resurgunt, imo aperto oculo lucem videre.
31.1.7
Quae est resurrectio prima? Sicut sunt duae mortes, ita sunt duae resurrectiones: una animarum, altera corporum. Cum homo peccat, anima moritur, quia a vita, id est a Deo deseritur, et in corpore quasi in sepulcro sepelitur. Cum vero per poenitentiam ad vitam Domini redit, quasi a morte resurgit. Alia autem resurrectio erit corporum. Qua die? In die Paschae, ea hora qua Christus resurrexit. Erit aliquis tunc in mundo? Ita plenus erit hominibus ut est hodie, qui ita sunt operantes ut hodie. Quidam arant, quidam navigant, quidam aedificant, quidam aliud et aliud faciunt. Quid de illis fiet? Justi cum resurgunt, mox ab angelis in aera obviam Christo rapiuntur, et in ipso raptu moriuntur, et reviviscunt. Reprobi vero de ipso terrore moriuntur, et confestim reviviscent et hoc est judicare vivos et mortuos. Resurgent qui in matribus sunt mortui? Quotquot vitalem spiritum receperunt, resurgent. Qua aetate, vel qua mensura? Qua erant. Cum essent XXX annorum vel futuri erant, si ante non moriebantur. Aliquando lupus devorat hominem, et caro hominis vertitur in suam carnem, lupum vero ursus, ursum leo, quomodo et his resurgit homo? Quod fuit caro hominis resurget, quod bestiarum remanet. Scit enim bene secernere qui scivit cuncta ex nihilo condere. Sive ergo membratim a bestiis, sive a piscibus, seu a volucribus devorentur, omnes in resurrectione reformabuntur: in tantum ut nec capillus de eis pereat. Si capilli et ungues praecisi in locum suum redeunt, nonne deformes erunt? Non est intelligendum quod sint redituri in priorem locum. Sed sicut figulus si vas noverit factum, frangat, et de eodem luto aliud faciat, non attendens quod prius ansa vel fundus fuerit, ita formator Deus de eadem materia aliud corpus huic valde simile reformabit, cui omnis deformitas et infirmitas absit, et omnis integritas et decor adsit, quamvis unumquodque membrum Deus in suum locum decenter restaurare possit. Qui hic habuerunt bina capita vel plura membra, vel quibus defuerunt aliqua, aut pingues vel macri fuerunt, resurgent tales? Qui hic duo capita habuerunt duo etiam corpora resurgent, ut unaquaeque anima habeat corpus suum, cui nihil indecens, nihil deforme adhaereat, et omnia membra sana et integra omni pulchritudine plena habeat. Quod sentitur de abortivis? In quantum est semen resurget in patre; in quantum sanguis matris resurget in matre. Qualia corpora habebunt? Immortalia et incorruptibilia, splendida ut vitrum praelucidum. Reprobi quamvis similiter immortalia, quamvis sine fine dolentia, habebunt etiam incorruptibilia in hoc, quamvis omnibus poenis afficiantur, non consumuntur; et sicut illorum corpora immortalia incorruptibilia et splendida, ita et istorum immortalia, incorruptibilia et tenebrosa. Has duas resurrectiones, animarum, scilicet et corporum, Christus sua nobis resurrectione commendavit.
31.1.8
Ubi autem manserit illos XL dies post resurrectionem, de hoc quaeritur. Creditur enim quod in terreno paradiso cum Elia et Enoch, et cum his qui cum eo surrexerant, quae dicuntur suscitati ut Lazarus, mansitaret. Christianus doctor eximius( Chrysostomus) dicit, licet monumenta aperta in morte Christi fuissent, tamen mortui ex eis non resurrexerint, nisi post Dominum resurgentem, ut sit primogenitus ex mortuis. Nullus enim ante Christum immortalis resurrexit, sed omnes iterum mortui sunt ut Lazarus. Isti autem qui cum Christo surrexerunt, immortales resurrexerunt, et, eo ascendente, cum ipso ascenderunt. Qualem formam habuit Christus post resurrectionem? Septies splendidiorem quam sol. Quali forma viderunt eum sui? Tali ut ante eum videre consueverant. Apparuit vestitus? Vestes ex aere assumpserat, quae eo ascendente, in aerem evanuerunt. Quoties apparuit? Duodecies; et prima die octies: Primo, Joseph ab Arimathea carcere in quo positus erat, eo quod eum sepeliverat, ut Scriptura Nicodemi declarat; secundo, matri suae, ut Sedulius manifestat; tertio, Mariae Magdalenae, ut Marcus asserit; quarto, duobus a sepulcro revertentibus, ut Matthaeus pandit; quinto, Jacobo, ut Paulus testatur, qui se in sexta feria devoverat non manducaturum, donec videret Christum vivum; sexto, quoque Petro, ut Lucas fatetur, qui propter negationem ab aliis segregatus, in fletibus permanebat; septimo, duobus in via Emmaus, ut iterum Lucas loquitur; octavo, omnibus januis clausis in sero, ut Joannes describit; nono in octava die, quando eum Thomas palpavit; decimo ad mare Tiberiadis; undecimo in monte Galilaeae; duodecimo recumbentibus XI discipulis.
31.1.9
Haec sunt gaudia nostrae festivitatis quae Christus sua resurrectione contulit nobis. Igitur( sic) si verum Pascha celebrare volumus, si quod rerum et temporum mysteriis significamus, vita et moribus teneamus semper. Idcirco enim sanctum Pascha albis VII diebus celebramus, ut munditiam corporis, et laetitiam resurrectionis semper habere mereamur. Unde per Sapientiam dicitur:« Omni tempore sint tua vestimenta alba, et oleum de capite tuo nunquam deficiat.» Quod est dicere: Nunquam munditia a corpore, nunquam laetitia spiritalis absit a corde. Hoc idem significabat, cum Judaicus populus post esum agni septem diebus azymis vescitur: quod Apostolus in re significata ita interpretatur:« Expurgate vetus fermentum, etc.» Ac si dicat: Ut ad celebrandum verum Pascha et edendum carnem veri Agni et immaculati sitis idonei, expurgate vetus fermentum, etc. Tolle vetus peccatum, ut sitis nova conspersio, id est novitatem vitae recuperetis, quam in lavacro baptismi accepistis. Cum enim populus ad fidem veniens cathechizatur quasi molitur. Et sicut diversitas granorum per molam ad unanimitatem cogitur, sic diversitas populorum per instructionem in quamdam unanimitatem adunatur. Sed nondum est conversio. Accedit aqua et fit panis, sicut alio loco dicit Apostolus:« Unus panis, unum corpus sumus in Christo quicunque de pane ejus edimus, et calice bibimus.»
31.1.10
Sicut olim circumcisio quantum ad effectum remissionis peccatorum baptismi vicem gerebat, mare autem rubrum ejusdem baptismi similitudinem et figuram praeferebat, ita agnus paschalis, cujus carnes a populo edebantur, et sanguine postes domorum signabantur, in figura sacramenti corporis Christi praecessit. Postquam autem veritas venit, signum e medio sublatum est: ex quo jam non erat res quae futura significaretur, sed quae praesens perciperetur. Mansit tamen figura quamdiu res nondum fuit; et exhibitum prius est in similitudine quod postmodum complendum erat in veritate. Aegyptus mundus, exterminator diabolus, Agnus Christus, sanguis agni passio Christi, domus animarum corpora, domus cogitationum corda. Haec sanguine tingimus per passionis fidem; illa sanguine tingimus per passionis imitationem, crucis signum intus et foris opponentes contra adversarias potestates. Denique carnes agni comedimus, quando, in sacramento verum corpus ejus sumendo, per fidem et dilectionem Christo incorporamur. Alibi. Quod manducatur incorporatur. Quando autem Christi caro manducatur, non qui manducatur, sed qui manducat ei quem manducat incorporatur. Idcirco voluit Christus a nobis manducari, ut nos sibi incorporaret, hoc est sacramentum corporis Christi, et res sacramenti corporis Christi. Qui manducat et incorporatur sacramentum habet, et rem sacramenti. Qui manducat et non incorporatur, sacramentum habet, sed rem sacramenti non habet. Sic qui incorporatur, etiam si manducare non contingit, rem sacramenti habet, quamvis sacramentum non habeat. Qui sumit, sacramentum habet. Qui credit et diligit, rem sacramenti habet. Melius ergo est illi, qui credit et diligit, etiam si sumere et manducare non possit, quam ille qui sumit et manducat, et non credit, nec diligit; vel si credit, non diligit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).