Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Libri deflorationum
Wernerus S. BlasiiDefl 32.1 · 10602-libdefMore by Wernerus S. Blasii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
More
Original / primary: 10602 Libdef
32.1
FERIA SECUNDA PASCHAE. Secundum Lucam.
32.1
Duo ex discipulis Jesu ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum LX ab Hierusalem, nomine Emmaus. Et ipsi loquebantur adinvicem de his omnibus quae acciderant.
32.2
Narrant graeci scriptores gigantem Herculem uno anhelitu CXXV passus cucurrisse. Quibus constiterit expletis, et astando hujusmodi spatium, stadium vocavit. Est autem stadium octava pars miliarii, et LX stadia VII conficiunt milliaria, et medietatem octavi. Quae in summa redacta, leugas tres conficiunt, et dodran quartae. Itaque LX stadia VII passus et quingentos significant. Quod spatium itineris bene congruit eis qui de morte ac sepultura Salvatoris certi, dubii de resurrectione gradiebantur. Nam resurrectionem quae post septimam sabbati facta est, octavo numero contineri quis ambigit? Discipuli ergo qui de Domino loquentes incedebant sextum incepti itineris milliarium compleverunt, quia illum sine querela viventem usque ad mortem, quam sexta Sabbati subiit, pervenisse dolebant. Compleverunt et septimum, quia hunc in sepulcro quievisse non dubitabant. Verum octavum minime peregerunt, quia resurrectionis gloriam non perfecte credebant. Emmaus est Nicopolis civitas insignis Palestinae, quae post expugnationem Judaeae sub Marco Aurelio Antonio principe restaurata, cum statu mutavit et nomen.
32.3
« Et factum est dum fabularentur, et secum quaererent, appropinquans ibat cum illis. Oculi eorum tenebantur, ne eum agnoscerent.» Fabularentur accipe pro loquerentur. Quaererent verbo, hoc est inquirerent Scripturas de Christo. Loquentes de se Dominus appropinquans comitatur, ut et fidem resurrectionis mentibus eorum incendat, et quod se promiserat facturum impleat:« Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.» Apparuit quidem, sed speciem quam recognoscerent non ostendit. Sicut ipsi et intus amabant, et tamen dubitabant, sic et ipse foris et praesens adest, et quis sit non ostendit. De se ergo loquentibus praesentiam exhibet, sed de dubitantibus speciem cognitionis aufert. Hinc Augustinus Paulino episcopo in epistola illa, Quod de perventione tam prospera fratris et compresbyteri nostri:« Inquisitio tua solet multos movere, quomodo Dominus post resurrectionem quibusdam utriusque sexus hominibus et agnitus non sit, et agnitus sit. Ubi primum quaeri solet utrum in ejus corpore an potius in illorum oculis aliquid factum sit quo non possit agnosci. Legitur enim: Tenebantur oculi eorum ne agnoscerent eum.» Alibi aperte dicitur:« apparuit illis in alia effigie.»
32.4
Sed cur non movet quod in transfiguratione ante passionem vultus ejus splendidus fuit ut sol, et post resurrectionem movet aliquatenus lineamenta mutata esse, ut non posset agnosci. Et rursum sic tunc pristinum colorem, sic et post resurrectionem pristina lineamenta revocasse. Illi tres discipuli ante quorum oculos transfiguratus est in monte, non eum agnoscerent si talis ad eos aliunde venisset. Si quis juvenem videret quem non nisi infantulum vidisset, non utique agnosceret. An ad lineamenta mutanda non potest celeriter Domini potestas quod potest per annorum moras hominis aetas?
32.5
« Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes? Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Hierusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus? Quibus ille dixit: Quae? et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo; et quomodo tradiderunt eum summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum. Nos autem sperabamus quia esset redempturus Israel.» Socius Cleopha, vocabatur Amaon, teste Ambrosio in Lucam. Peregrinum putant quem non agnoscunt. Et vere peregrinus erat eis a quorum fragilitate per gloriam resurrectionis jam longe stabat, a quorum fide resurrectionis ejus nescia extraneus permanebat. Prophetam quidem et magnum fatentur, sed Filium Dei tacent, vel quia id nondum perfecte credunt, vel et si credunt, timent tradi in manus Judaeorum, nescientes cum quo loquuntur. Quodammodo etiam redarguunt seipsos quod in illo redemptionem speraverant, quem mortuum viderant, nec resurrecturum videbant. Et maxime dolebant eum sine culpa occisum quem innocentem noverant, et ex hoc tristes incedebant.
32.6
« Et nunc super omnia tertia dies est hodie, quod haec facta sunt. Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem venerant ad monumentum, et non invento corpore ejus venerunt, dicentes se etiam visiones angelorum vidisse, quae dicunt eum vivere. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum, et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt; ipsum vero non invenerunt.» Ex hac serie narrationis attende mulieres visiones angelorum prius vidisse; deinde Petrum et Joannem ad monumentum cucurrisse. A mulieribus itaque visionem referentibus territi fugerunt, qui de non invento corpore plus moestitiam susceperunt quam de nuntiata resurrectione gaudio recrearentur.
32.7
« Et ipse dixit ad eos: O stulti et tardi ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae. Nonne haec oportuit pati Christum et intrare in gloriam suam? Et incipiens a Moyse et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturas, quae de ipso erant.» Hic gemina nos humiliandi necessitas incumbit, qui nec in Scripturis quantum oportet edocti, nec adimplenda quae novimus, quantum decet, sumus intenti. Nam si Moyses et prophetae de Christo locuti sunt, et eum per passionem gloriam intraturum praedixerunt, quomodo gloriatur se Christianum esse, qui neque Scripturas, quantum ad Christum pertinent investigat, neque gloriam quam cum Christo habere cupit, per passiones attingere desiderat.
32.8
« Et appropinquaverunt castello quo ibant; et ipse se finxit longius ire. Et coegerunt illum dicentes: Mane nobiscum, domine, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis.» Scripturae sacrae mysteria quae de se erant, illis duobus Dominus aperuit, et tamen, quia adhuc in eorum cordibus peregrinus erat a fide, ire se longius finxit. Fingere namque componere dicimus. Unde et compositores luti figulos vocamus. Nihil enim simplex veritas per duplicitatem fecit, sed talem se eis exhibuit in corpore qualis apud illos erat in mente. Probandi erant: si hunc quem nondum ut Deum diligebant, saltem ut peregrinum diligerent. Et quia extranei a charitate non poterant esse hi cum quibus Veritas gradiebatur, eum ad hospitium ut peregrinum vocant, imo coegerunt eum. Ex quo colligitur, quia peregrini non solum invitandi sunt, sed etiam ad hospitium trahendi.
32.9
« Et factum est, dum recumberet cum illis, accepit panem et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis. Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum, et ipse evanuit ex oculis eorum.» Deum quem in expositione Scripturae non cognoverunt in panis fractione cognoscunt. Audiendo illuminati non sunt, sed faciendo, quia scriptum est:« Non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores.» Qui ergo vult audita intelligere, festinet jam intellecta opere implere. Subtrahitur a carnalibus oculis species infirmitatis, ut mentibus incipiat apparere gloria resurrectionis. Unde subditur:
32.10
« Et dixerunt adinvicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas?» Ex audito sermone Domini cor prius torpore incredulitatis et timoris frigidum, igne Spiritus sancti est accensum ut superno desiderio ardeat, et ad credendam veritatem se extendat. Quot praeceptis instruitur homo quasi tot facibus inflammatur. Verumtamen non cognoverunt eum, donec in fractione panis. Certe mysterii causa factum est, ut eis in illo effigies ostenderetur quam non cognoscerent nisi in fractione panis, ne quisquam se Christum agnovisse arbitretur, si ejus corporis particeps non est: quod est Ecclesia, cujus unitatem in sacramento panis commendat Apostolus dicens:« unus panis, unum corpus multi sumus.» Tunc enim vere cognoscimus cum per sacramentum Ecclesiae eum pro nobis mortuum esse et revixisse fideliter intelligamus. Non incongruenter accipimus hoc impedimentum in oculis eorum a Satana venisse, ne agnosceretur Jesus. Sed tamen a Christo facta est promissio usque ad panem, ut nunc intelligatur a nobis removeri impedimentum inimicum, cum in Ecclesia digne intelligimus mysterium sacramenti corporis et sanguinis Domini.
32.11
« Et surgentes eadem hora regressi sunt Hierusalem; et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum ipsis erant, dicentes: Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. Et ipsi narrabant quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. Nec illis crediderunt.» Notandum quia aliqui fuerunt ibi qui non crediderunt illis duobus, sed hi quibus jam Dominus apparuerat profecto crediderunt eis. Sicut ex mulieribus Mariae Magdalenae, ita ex viris Petro visus est primo. Quod si non dicat evangelista, quando vel ubi factum est, tamen quia sit, non tacet.

Intertext edge

Open linked passage

Note