Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Libri deflorationum
Wernerus S. BlasiiDefl 33.2 · 10602-libdefMore by Wernerus S. Blasii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
More
Original / primary: 10602 Libdef
33.1
FERIA TERTIA. Secundum Lucam.
33.1
« Stetit Jesus in medio discipulorum suorum, et dixit eis: Pax vobis. Ego sum; nolite timere.» Moli corporis, ubi divinitas erat, ostia clausa non obstiterunt. Et procul dubio intelligendum quod inde Thomas exierat, antequam Dominus apparuisset aliis.
33.2
« Conturbati vero et exterriti existimabant se visum videre.» Credebant apostoli, sed non turbabantur: primo, quia paucorum opinionem sententia majoris partis excludit; denique quia Petrus, et si credit resuscitatum, turbari potuit, quod clausis ostiis Dominus cum corpore se improvisus infuderit. Putant ergo se spiritum videre; non carnem, quia non credunt, vel tertio die potuisse veram carnem de sepulcro resurgere, vel resuscitatum clausis januis ad eos posse penetrare.
33.3
« Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra?» Cogitationes illae non desuper descenderunt, sed de imo cordis ascenderunt, sicut herba mala de terra. Fidem quam in vobis plantavi exigo, quod ex vobis exortum est condemno. Si non est veritas resurrectionis, perditus est fructus passionis.
33.4
« Videte manus meas et pedes quia ego ipse sum. Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Et cum haec dixisset, ostendit eis manus, et pedes et latus.» Ad dubitantium corda sananda vulnerum sunt servata vestigia. Multis itaque documentis persuadet resurrectionem, praebendo se et oculis videndum et manibus contrectandum. Qui dum palpanda ossa carnemque monstrat, statum suae vel nostrae resurrectionis significat, in qua corpus nimirum et subtile erit per effectum spiritalis potentiae, et palpabile per veritatem naturae. Unde beatus Job:« Et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum.» Et sciendum quia sicut discipulis dignatus est Dominus pandere loca clavorum et lanceae, ita in die judicii monstrabit et eadem judicia suae passionis et ipsam pariter crucem, ut confundat superborum infidelitatem. Ob multas quippe causas voluit cicatrices in corpore suo remanere: Prima causa fuit ut astrueret discipulis fidem resurrectionis; secunda, ut Patri pro nobis supplicans, quale genus mortis pertulit pro homine semper ostendat; tertia, ut misericordiam suam nobis innovaret talibus indiciis; quarta, ut in die judicii ostendat perfidis quam juste debeant damnari ignibus aeternis. Si quis miles fortissimus, jubente suo rege, pro salute suae gentis hostem interficeret multis vulneribus acceptis, et spolia suae genti reportaret ab hoste superato, et interrogaret a medico an ita vellet curari ut vestigia vulnerum nulla apparerent, an ita potius ut cicatrices remanerent sine aliqua deformitate, ipse responderet se velle sanari, ita ut in eo manerent signa triumphi, si hoc absque corporis deformitate posset fieri. Sic profecto fecit Dominus. Non ergo ex impotentia curandi cicatrices servavit, sed ut perpetuum victoriae suae circumferret triumphum.
33.5
« Adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur? At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit illis.» Pie sciendum est: Post resurrectionem Domini cibi quos sumpsit nullum saginae adjumentum ei praebuerunt, sed quomodo in ignem missa aqua absumitur, ita mox comesti spiritali ejus virtute sunt assumpti. Profecto sicut non indiguit cibo post resurrectionem, sic nec nos indigebimus; sed veram vitam voluit ostendere, non imaginariam. Aliter enim absorbet aquam terra sitiens, aliter exsiccat solis radius candens. Illa absorbet indigentia; iste exsiccat potentia. Piscis assus significat mediatorem, nimirum qui latere dignatus est in aquis humani generis, et capi voluit laqueo mortis, et assari tribulatione passionis. Sed qui piscis assus fuit in passione, favus mellis exstitit in resurrectione. Favus est mel in cera, id est dulcedo divinitatis in humanitate. In cibo suo pisci asso conjungere favum voluit, quia illos in suo corpore ad aeternam requiem suscipit: qui cum hic tribulationes sentiunt, ab amore internae dulcedinis non recedunt. Qui hic pro Deo quasi piscis assantur, illic quasi favo vera dulcedine satiabuntur.
33.6
« Et dixit ad eos: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et psalmis de me.» Cum adhuc essem vobiscum, subaudis in carne mortali, locutus sum verba haec, scilicet quoniam necesse est impleri quae scripta sunt de me. Vide quomodo tulit Dominus omnes ambages. Visus est, tactus est, manducavit, Scripturas proposuit et exposuit. Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas.
33.7
« Et dixit eis: Quomodo sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipiens ab Hierusalem.» Commendata sui corporis veritate commendat unitatem Ecclesiae, vult praedicari poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, ita ut praedicaturi inciperent ab Hierosolymis: non solummodo praedicantes Judaeis, sed etiam praedicatio extenderetur ad gentium errores.
33.8
« Vos autem testes estis horum, et ego mitto promissum Patris mei in vos.» Vos qui vidistis et audistis, horum quae praedicanda sunt testes estis, ut sufficiatis ad testandum, mittam vobis promissum Patris, id est gratiam Spiritus sancti.

Intertext edge

Open linked passage

Note