Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Libri deflorationum
Wernerus S. BlasiiDefl 34.11 · 10602-libdefMore by Wernerus S. Blasii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
More
Original / primary: 10602 Libdef
34.1
DOMINICA IN OCTAVA PASCHAE. Secundum Lucam.
34.1
« Cum esset sero die illo una Sabbatorum, et fores essent clausae ubi erant discipuli congregati, propter metum Judaeorum, venit Jesus, et stetit in medio eorum.» Quid mirum si, januis clausis, post resurrectionem suam in aeternum jam victurus intravit, qui moriturus veniens non aperto utero Virginis exivit? Sed quia ad illud corpus quod videri poterat fides intuentium dubitabat, ostendit eis protinus manus et latus. Palpandam carnem praebuit, quam clausis januis introduxit. Clavus ei manus fixerat, lancea latus aperuerat ubi ad dubitantium corda sananda vulnerum servata sunt vestigia. Qua in re duo mira, et, juxta humanam rationem sibi valde contraria, ostendit, dum post resurrectionem suam corpus suum et incorruptibile et tamen palpabile demonstravit. Nam et corrumpi necesse est quod palpatur, et palpari non potest quod non corrumpitur. Sed miro modo atque inaestimabili Redemptor noster et incorruptibile post resurrectionem et palpabile corpus exhibuit, ut, monstrando incorruptibile invitaret ad praemium, praebendo palpabile formaret ad fidem. Et incorruptibilem se ergo et palpabilem demonstravit, ut profecto esse post resurrectionem ostenderet corpus suum et ejusdem naturae, et alterius gloriae.
34.2
« Et dixit eis: Pax vobis.» Pacem offerebat qui propter pacem venit. Et quibus antea dixit:« Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis,» modo dicit:« Pax vobis» quia pacem in nascente Christo angeli praedicaverunt mundo.
34.3
« Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli viso Domino. Dixit eis iterum: Pax vobis.» Iteratio confirmatio est. Dat pacem enim super pacem, sicut promisit per prophetam. Vel ideo iteratur, ut monstret pacificata per suum sanguinem quae in coelo et quae in terra.
34.4
« Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.» Sicut misit me Pater Deus Deum, et ego mitto vos homo homines. Pater amando Filium misit eum pati, et Dominus amans apostolos misit eos, non ad mundi gaudium, sed ad passionem. Mitti etiam Filium a Patre juxta naturam divinam potest intelligi. Eo enim modo a Patre Filius mittitur quo generatur. Si enim missio, solummodo incarnatio deberet intelligi, nullo modo Spiritus sanctus diceretur mitti, qui nequaquam incarnatus est. Sed ejus missio ipsa processio est a Patre et Filio. Sicut itaque Spiritus mitti dicitur qui procedit, ita Filius qui generatur.
34.5
« Hoc cum dixisset, insufflavit et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum. Quorum remiseritis peccata remittuntur eis, et quorum retinueritis retenta sunt.» Insufflando significavit Spiritum sanctum non Patris solius esse Spiritum sed et suum. Ecclesiae charitas quae per Spiritum sanctum datur in cordibus nostris participum suorum peccata dimittit, eorum autem, qui non sunt ejus participes, tenet. Et ideo postea quam dixit, Accipite Spiritum sanctum, continuo de peccatorum remissione ac retentatione subjecit. In terra quippe datur Spiritus, ut diligatur proximus; e coelo autem ut diligatur Deus. Et sicut una est charitas et duo praecepta, ita unus Spiritus et duo data. Ante tamen discipulorum mentibus inerat Spiritus sanctus ad fidem; sed non ita manifeste, ut post resurrectionem. Unde illud:« Nondum erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus.» Unde et per Moysen dicitur:« Suxerunt mel de petra, oleumque de firma petra.» Nihil tale juxta historiam legitur, si tota series Veteris Testamenti recenseatur. Sed quia secundum Paulum petra erat Christus, mel de petra suxerunt qui Redemptoris miracula viderunt. Oleum vero de firma petra suxerunt, qui post resurrectionem ejus effusione sancti Spiritus ungi meruerunt. Infirma petra dedit mel, cum adhuc esset mortalis, vera petra oleum fudit cum post resurrectionem fuit impassibilis.
34.6
« Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam.» Non casu sed divina dispensatione gestum est, ut ille discipulus tunc deesset, post autem dubitans palparet, et palpans crederet. Plus enim infidelitas Thomae ad fidem nobis profuit quam fides credentium, quia dum ad fidem palpando ducitur, nostra mens in fide solidatur.
34.7
« Et post dies octo iterum erant discipuli ejus intus et Thomas cum eis, venit Jesus januis clausis, stetit in medio, et dixit: Pax vobis. Deinde dixit Thomae: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas; et affer manum tuam, et mitte in latus meum, et noli esse incredulus sed fidelis.» Corpus Domini intravit ad discipulos januis clausis, quod per nativitatem clauso exiit utero Virginis: Nec mirum si in aeternum victurus ad discipulos intravit, qui moriturus clauso Virginis utero exivit. Duo mira juxta humanam rationem sibi valde contraria Dominus ostendit, dum post resurrectionem corpus suum incorruptibile et palpabile domonstravit. Nam et corrumpi necesse est quod palpatur, et palpari non potest, quod non corrumpitur. Sed miro modo Redemptor noster se monstrando incorruptibilem apparuit, ut nos invitaret ad praemium, et palpabilem se praebuit ut formaret ad fidem. Divinum factum non est mirabile multum, si ratione capi queat, aut ratione probari. Haec fidei meritis est congrua vis rationis.
34.8
« Respondit Thomas et dixit ei: Dominus meus et Deus meus.» Videbat hominem et tangebat et confitebatur Deum, quem non videbat neque tangebat. Dicit ei Jesus:« Quia vidisti me credidisti.» Aliud vidit et aliud credidit: hominem vidit, et Deum confessus est. Non ait tetigisti, sed« vidisti,» quia generalis quodam modo sensus est visus; nam per alios quatuor nominari solet ut cum dicimus: Audi et vide, quam bene sonet, Olfac, et vide quam bene oleat. Gusta et vide quam bene sapiat, tange et vide quam bene caleat. Unde et hic Dominus inquit:
34.9
« Infer digitum tuum huc, et vide manus meas,» hoc est tange et vide. Vidit ergo solummodo intuendo, sive etiam tangendo. Dici enim potest non ausum tunc fuisse discipulum tangere Dominum. Non enim scriptum est: Tetigit Thomas, sed quia vidit et credidit.
34.10
« Beati qui non viderunt et crediderunt.» Commendat fidem gentium, sed praeteriti temporis usus est verbis ut ille qui id quod erat futurum in sua noverat praedestinatione jam factum. Sciendum est illum vere credere qui fidem complet opere. De his autem qui fidem nomine tenus retinent, Paulus dicit:« Confitentur se nosse Deum, factis autem negant.» Et Jacobus:« Fides sine operibus mortua est.»
34.11
« Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quae non scripta sunt in libro hoc. Haec autem scripta sunt ut credatis quia Jesus est Christus Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine ejus.» Quasi finem libri ponit evangelista ad magnam commendationem sacramenti secuturae narrationis, faciens ei quodammodo eminentiorem locum.
34.1.1
DOMINICA IN OCTAVA PASCHAE. Secundum Lucam. SERMO IN OCTAVA PASCHAE.
34.1.1
Tres dies sunt invisibilis lucis, quibus illustratur interius spiritalis vitae cursus. Primus dies est timor, secundus dies est veritas, tertius dies est charitas. Primus dies solem suum habet potentiam; secundus solem suum habet sapientiam; tertius solem suum habet benignitatem. Potentia ad Patrem, sapientia ad Filium, benignitas ad Spiritum sanctum pertinet. Alii sunt dies nostri, quos habemus exterius; alii, quos interius. Dies nostri exteriores, etiam cum nolumus, transeunt. Dies vero interiores, si volumus, in aeternum permanere possunt. Ecce tres dies sunt: dies timoris, qui manifestat malum; dies veritatis, qui aufert malum; dies charitatis, qui restituit bonum. Dies veritatis clarificat diem timoris; dies charitatis clarificat et diem timoris et diem veritatis, donec perfecta fuerit charitas, et perfecte manifestetur omnis veritas, et timor poenae transeatur in timorem reverentiae. De his diebus locutus est Osee propheta, dicens:« Vivificabit nos prius duos dies, in die tertia suscitabit nos.» Nam qualiter Dominus noster Jesus Christus per humanitatem quam assumpserat, tertia die resurgens a mortuis in se nos vivificaverit et suscitaverit, audivimus et gavisi sumus. Sed dignum valde est ut recompensemus ei beneficium suum, et quemadmodum nos in ipso tertia die resurgente resurrexerimus, ita et nos pro ipso et per ipsum tertia die resurgentes, eum in nobis resurgere faciamus. Nec credendum est quin a nobis sibi ipse velit retribui quod prior ipse voluit impertiri. Sicut ergo ipse, ut nostram in se et per se salutem operaretur, tres dies habere voluit, ita et nobis, ut nostram in nobis per ipsum salutem operemur, tres dies dedit. Qui tres dies, etiam in illa ave, quae phoenix appellatur, designantur. De qua dicit physiologus quia, cum impleverit decem annos vitae suae, intrat in ligna Libani, et replet ambas alas suas diversis aromatibus ejusdem ligni, faciensque variis de pigmentis nidum, congregat sarmentorum acervum maximum, sub domum ponens, accedensque ad aerem, solis ignem attrahit secum et incendit sarmenta, ac ingreditur nidum suum mense Martio et comburit se ipsum, et cinis primo die vertitur in vermem, secunda die in volucrem, tertia die in pristinum statum. Hic itaque phoenix, qui post longam aetatem decem annorum igne consumitur in cinerem, ac deinde vertitur in vermem, et postremum restauratur in statum priorem, designat illum de quo Propheta:« Ego, inquit, sum vermis et non homo.» Cur totius Dominus creaturae vermiculo se voluerit comparari in passione et in sepultura sua, possumus hoc quidem humilitati primitus assignare, quae sanctorum virtus est maxima, sicut sanctus Moyses ante Deum animal se irrationale profitetur; David se pulicem saepe commemorat: sed magis illud accipiendum puto, quoniam vermis nulla extrinsecus admistione alieni corporis, sed de sola et pura terra procreatur: ideo illum comparatum Domino, quoniam et ipse Salvator de sola et pura Maria generatur.
34.1.2
Legimus et in libris Moysi de manna vermiculos procreatos. Digna plane et justa comparatio. Siquidem de manna vermiculus nascitur et Dominus Christus de Virgine procreatur; quin potius ipsam Mariam mannam dixerim, quia est subtilis, splendida, suavis et virgo. Quae velut coelitus veniens, cunctis Ecclesiarum poculis cibum dulciorem melle defluxit. Qui cibus erat Christus, qui in passione ita opprobriis decoctus, quasi in vermem est redactus. Sed nunc ad historiam redeamus avis. Quingenti itaque si per decenum multiplicantur, V millia faciunt. Fuerunt autem ab Adam usque ad Christum V millia annorum. Quo longo tempore, cum per praevaricationem Adae pene mundus deperiret totus, de Virgine nascitur Christus qui dum duabus alis, Dei scilicet dilectione ac proximi, collegisset diversa aromata sanctarum virtutum, composuit sibi ex eis in cordibus hominum quasi nidum, id est mansiunculam. Cui dum sacram supponeret, hoc est aridam vel mordacem infidelitatem Judaeorum, quam in se excitabat ex opibus justitiae quas fecerat, in tantam exarserunt nequitiam, ut, in mense Martio feria VI, igne passionis eum consumerent, et quasi in cinerem verterent, dum pro mundi salute illum crucifigerent. Deinde in sepulcro ponitur, et quasi vermis in terra, sic die secundo in tumulo occultatur. Tertia vero die, sicut phoenix in priorem statum renovatur, ita et Christus de mortalitate ad immortalitatem resuscitatur. Aliter: Phoenix dicitur rubeus, et est Christus de quo dicitur:« Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra?» Edom, quod dicitur rufus est Esau appellatus, propter rufum pulmentum quo a fratre suo Jacob est cibatus. A quo dicta est regio Idumaea in qua caput regni erat civitas Bosra. In hac Job regnavit, qui sua infirmitate Christi passionem praefiguravit. Christus de Edom venit, dum a gentibus passus, caro ejus sanguine rubuit. Vestis ejus in Bosra tingitur, dum in Hierosolymam, quae caput regni fuit, vestis ejus sanguine aspergitur. Hic ut phoenix sarmenta odoriferarum arborum in nidum collegit, dum scriptis prophetarum Hierosolymam replevit. Eisdem vero sarmentis conburitur, dum secundum dicta prophetarum in Hierosolymam igne passionis consumitur. Tertia die avis reparatur, quia Christus tertia die a Patre suscitatur. Illud autem quod gestum est in Christo, non tantum remedium, sed etiam fuit sacramentum. Oportuit igitur ut visibiliter foris fieret, quatenus illud quod in nobis invisibiliter fieri debuit, significaret. Dies ejus extrinsecus fuerunt nostri: dies intrinsecus quaerendi sunt. Tres ergo dies habemus intrinsecus, quibus illuminatur anima nostra. Ad primum diem mors pertinet, ad secundum sepultura, ad tertium resurrectio.
34.1.3
Igitur in his tribus diebus notantur etiam tres diaetae medicinales, quae sunt contra morbos veternosos salubre antidotum, contra quadriduanum Lazarum supercoeleste balsamum. Has ituri sunt qui Domino sunt sacrificaturi. Hoc iter praeceptum est filiis Israel ire ut sacrificarent Domino, cum eruerentur ex Aegypto. Mundus iste est relinquendus non loco, sed animo, non passibus proficiscendo, sed actibus proficiendo. Harum trium diaetarum mentionem facit sacerdos orans pro se et pro populo, ubi dicit:« Memores divinae passionis tuae, nec non gloriosae resurrectionis ab inferis, et ascensionis in coelum.» Sane ducatum hujus religionis consecravit Christus caput nostrum tribus diebus mortis, resurrectionis, ascensionis. Passio, crucifixio, sepultura, totum est una diaeta. Sicut enim Christus voluit ligari, crucifigi, per triduum quiescere, sic nos debemus sensus nostros, qui sunt pueri sine paedagogo, equus currens sine auriga et freno, a veterana consuetudine prohibere, et clavis justitiae in cruce poenitentiae, immobiles valde et insensibiles ac mortuos efficere ut mundo crucifigamur in nobis. Multi crucifiguntur mundo non mundus ipsis: tales et despecti sunt mundo, sed ipsi amant mundum. Hi mundo mortui sunt, sed non mundus ipsis. Paulus ut purgamentum mundi erat, nec de mundo curabat. Unde ait:« Mihi mundus crucifixus est et ego mundo.» Qui sic cum Christo crucifigitur, Christo consepelitur, ut agat spiritalem sabbatismum. Haec est sancta requies quam praecepit Dominus observari. Haec est prima diaeta, scilicet declinare a malo. Tristitiam Dominicae passionis secuta est gloria et gaudium resurrectionis: cui et nos conresurgamus, ut in« novitate vitae ambulemus.» Haec est secunda diaeta, hoc est facere bonum. Tertia diaeta est cum Domino ascendere, ut quo praecessit caput, sequantur et membra, quae sursum sunt quaerendo et sapiendo. Hanc diaetam facit justus quando superna contemplando, exprimit alterum Paulum vel alterum Martinum, dicens:« Cupio dissolvi, et esse cum Christo.» Quod est« et inhabita in saeculum saeculi.» Si has diaetas quas David in hoc versu:« Declina a malo et fac bonum, et inhabita in saeculum saeculi,» commemorat, processeris, sacrificium Domino offers, qui non aliud a te nisi te, qui non aliud nisi se dedit pro te. Vel hae tres diaetae sunt tres processus quorum primus est relinquere peccandi consuetudinem. hanc concedit non multum timens parti suae. Secunda deserere actum peccatum, et hanc concedit Pharao sed invitus et timens. Restat tertia difficillima, ipsam quoque cogi expellere quae est recordatio affectuosa. Si hanc diaetam invito adversario nostro processerimus, ipsum cum omni militia in nihilum redigemus.

Intertext edge

Open linked passage

Note