Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Libri deflorationum
Wernerus S. BlasiiDefl 37.11 · 10602-libdefMore by Wernerus S. Blasii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
More
Original / primary: 10602 Libdef
37.1
DOMINICA TERTIA. Secundum Joannem.
37.1
« Vado ad eum qui me misit, et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis?» Significat se tam manifeste iturum, ut non opus foret interrogare quo iret. Videbunt enim in nube ascendentem, certi de gloria, qui prius praedicta passione quaesierant: Domine, quo vadis?
37.2
« Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.» Contristabatur humanus affectus, quia carnalis desolabatur affectus vel aspectus.« Sed ego veritatem dico vobis: Expedit vobis ut ego vadam. Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos. Si autem abiero, mittam eum ad vos.» Si alimenta tenera quibus vos alui non subtraxero, solidum cibum non esurietis. Si carnali carnaliter adhaeseritis, capaces spiritus non eritis. Sensus est: Non potestis plane capere Spiritum quandiu secundum carnem sum vobiscum. Unde ille qui acceperat Spiritum, inquit:« Et si noverimus secundum carnem Christum; sed nunc jam non novimus.»
37.3
« Et cum venerit ille arguet mundum de peccato et de justitia et de judicio.» Hoc est dabit vobis, timore depulso, libertatem arguendi. Inseparabilia sunt opera Trinitatis, sed sigillatim commendantur personae, ut sine confusione, et unitas intelligatur et trinitas.
37.4
« De peccato quidem quia non credunt in me. De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me.» Si aliquando justus arguitur de peccato, arguitur non de justitia. Hinc scriptum est:« Non est justus in terra: qui faciat bonum, et non peccet.» Item:« Noli effici justus multum.» Non est hic notata justitia sapientis, sed superbia praesumentis. Qui enim fit multum justus, ipso nimio fit injustus. Multum autem facit justum qui dicit se non habere peccatum, aut qui se putat non gratia Dei, sed sua voluntate effici justum. Arguitur itaque mundus de peccato, quia non credit in Christum; arguitur de justitia quorumdam credentium; nam fidelium comparatio est infidelium vituperatio. Sensus est: Erit vestra justitia qua mundus arguitur, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me, quia in eum quem non videbitis credetis. Quando autem me videbitis, videbitis me non humilem ut modo, sed excelsum; non mortalem, sed sempiternum; non judicandum, sed judicaturum: et de hac fide vestra idem justitia arguet Spiritus sanctus incredulos. Idem in secundo libro De baptismo parvulorum. Quae est ista justitia, qua, cum eum non viderent, mundus argueretur, nisi ea qua justus ex fide, et qua nos non respicientes quae videntur, sed quae non videntur spiritu et fide, spem justitiae exspectamus?« De judicio autem quia princeps hujus mundi jam judicatus est.» Princeps mundi est diabolus, de quo alibi:« Ecce venit princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam.» Mundus accipitur et in bono et in malo. Nam sicut arbor foliis et pomis, area pallis et granis, ita fidelibus et infidelibus plenus est mundus. Judicatus est diabolus, id est judicio ignis aeterni destinatus. Judicio arguitur mundus, quando cum suo principe judicatur. Credant itaque homines, ne arguantur. Transeant in numerum fidelium, ne arguantur de justitia eorum quos justificatos non imitantur. Caveant futurum judicium, ne cum principe mundi judicentur. Claret quia Filius Dei cum esset in mundo arguebat mundum, id est sectatores mundi de peccato suae incredulitatis; de justitia, quia eum imitari nolebant; de judicio, quia diabolum, qui jam judicatus et condemnatus erat, sequerentur. Sed non sine causa Spiritum cum veniret, hoc idem dicit acturum, quia per ejus inspirationem corroborandus erat animus discipulorum, ne mundum, qui contra se fremebat, arguere timerent. Judicatus est diabolus a Domino, cum et ipse daemonia ejiceret, et discipulis daret potestatem calcandi super omnem virtutem inimici.
37.5
« Adhuc multa habeo vobis dicere; sed non potestis portare modo.» Non est contra ad hoc quod superius dixit,« omnia quae audivi a Patre meo nota feci vobis,» quia simile est illi prophetico: Qui fecit quae futura sunt.
37.6
« Cum autem venerit Spiritus veritatis docebit vos omnem veritatem.» Quidam codices habent:« Deducet vos in omni veritate.» Unde illud:« Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua.» Non arbitror hanc veritatem posse compleri in hac vita. Unde Apostolus:« Nunc ex parte cognosco, tunc autem cognoscam sicut et ego cognitus sum.» Quis enim homo sicut angeli sapit Trinitatem. Quaeritur utrum spirituales homines aliquid habeant in doctrina quod carnalibus taceant, et spiritalibus dicant. Si dixerimus non, officietur illud Apostoli ad Corinthios:« Non potui vobis loqui, quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus.» Si autem dixerimus habent, timendum est ne sub hac occasione in occultis nefaria doceant. Hoc igitur praecognito, quod ea quae simul audiunt spiritales atque carnales quique pro suo modo capiunt, illi ut cibi solidamentum, isti ut lactis alimentum, in illa intelligitur necessitas, ut aliqua secreta doctrinae taceantur fidelibus parvulis, seorsum dicenda intelligentioribus? Quod enim ait Apostolus, ita intelligendum est: Non potuistis capere quae loquebar quasi spiritales, sed quasi carnales. Unde ait ad Hebraeos:« Facti estis opus habentes lacte, non solido cibo.» Ex quo fit ut spirituales ista carnalibus non omnino taceant propter Catholicam fidem, quae omnibus praedicanda est; nec tamen sic desiderant ut volentes eam perducere ad intelligentiam, sermonem vertant in fastidium capacibus. Ipse homo Christus sincerum lac dicitur parvulorum, qui cum bene a spiritualibus capitur, invenitur solidus cibus, et Dominus angelorum. Proinde nec sic parvuli sunt lactandi, ut semper non intelligant Deum, nec sic ablactandi ut deserant hominem Christum.
37.7
« Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur.» Et Filius et Spiritus sanctus aequales sunt Patri. Quid autem intersit inter procedere et nasci, et longum est disserere, et temerarium diffinire: quia si quid mens inde comprehendit, linguae tamen difficillimum est explicare, quantuslibet praesit doctor, quantuslibet assit auditor. Sensus est:« Non loquetur a semetipso,» quia non est a semetipso. Ab illo ergo audiet a quo procedit. Audire illi scire est; scire vero esse. Non moveat quod verbum futuri temporis positum est, quia in eo quod sempiternum est, cujuslibet temporis verbum ponatur, non mendaciter ponitur. Quamvis enim natura est, illa incommutabilis est, et non reipsa fuit et erit, sed tantum est. Inde illud:« Ego sum qui sum, et qui est misit me ad vos;» tamen propter mutabilitatem temporum in quo versatur nostra mutabilitas non mendaciter dicimus et fuit, et est, et erit.
37.8
« Et quae ventura sunt, annuntiabit vobis.» Multi habuerunt spiritum prophetiae, sed quia nonnulli infirmos curant, mortuos suscitant, daemonibus imperant, nec tamen futura cognoscunt, potest sic accipi, quia Spiritus adveniens ventura nuntiaret, reducens ad memoriam gaudia coelestia.
37.9
« Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.» Quasi dicat: Ista omnia faciet Deus per Spiritum, id est per bonitatem suam. Me clarificabit auferendo vobis timorem, et dando amorem ardentiorem. Quod ipsi facturi erant in Spiritu sancto, hoc eumdem Spiritum dixit esse facturum, ut illud:« Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis( Matth. X).» Verbum Graecum quod est doxasse( δοξάσει), Latini interpretes, alius glorificabit, posuerunt. Nam doxa unde dictum est doxasse, et claritas interpretatur et gloria. Et quia gloria facit claros, et claritas gloriosos, quod utroque verbo significatur, idem est. Gloria est frequens de aliquo fama cum laude, quae Christo de seipso non magnum contulit aliquid, sed mundo. Bonum enim laudari non laudato, sed laudantibus prodest. Gloria falsa triplex est: in rebus, in hominibus, in utrisque. In rebus fallitur qui putat id verum esse quod malum est. In hominibus similiter. In utrisque quando et vitium virtus putatur, et ipse qui propter hoc laudatur non habet quod putatur, sive bonus sit sive malus. Donare quippe suas res histrionibus vitium est immane, non virtus. Et scitis de talibus quam sit frequens fama cum laude, ut illud:« Laudatur peccator in desideriis animae suae.» Laudatores talium non in hominibus falluntur, sed in rebus. Malum est enim quod bonum esse credunt. Ipsi vero vitiosi tales sunt quales cernuntur. Laudatores hypocritarum non falluntur in rebus, sed in hominibus. Laudatores autem illorum qui creduntur liberare patriam magicis artibus, in utroque falluntur. Vera gloria non beatificat justum, sed tamen gloriandum est, quia justa diligunt. Vera gloria est in Catholica Ecclesia. Unde Propheta:« Exaltare super coelos, et super omnem terram gloria tua.» De meo, inquit Filius, accepit Spiritus, quia de Patre accepit Spiritus sanctus unde accepit Filius: Spiritus sanctus de Patre accepit procedendo, Filius nascendo. Pater de nullo natus est, de nullo processit. Et sicut Pater genuit Filium, vita scilicet vitam, sic ei dedit vitam procedere de illo, sicut procedit de ipso. Nascitur a Patre veritas, procedit ab utroque charitas ad sanctificandam creaturam. Nascitur a Patre sapientia; exit ab utroque ad creaturas benevolentia. Nascitur a Patre consilium; exit ab utroque ad creaturas dilectionis beneficium. Nascitur a Patre Verbum; pervenit ab utroque benignitatis donum. Splenduit a Patre splendor aeternus, processit ab utroque bonae voluntatis affectus. Cunt igitur tota Trinitas sit Spiritus, id est incorporea natura, Spiritus sanctus sigillatim dicitur Spiritus, tanquam Patris et Filii spiramen, seu spiraculum. Inspiratur enim Spiritus sanctus a Patre et Filio ad sanctificandum, nec venit sine Patre et Filio, quia Trinitas indivisa est. Procedit aeternaliter Spiritus a Patre et Filio per effectum distribuendi donationes: procedit, inspiratur, mittitur ex tempore per infusionem gratiarum. Haec inspiratio, haec temporalis processio, sive missio quotidie fit, dum quotidie diversis diversa dona conferuntur.
37.10
« Omnia quaecunque Pater habet, mea sunt.» Sensus est: Id ipsum quod Pater est, in me est, et ego ex illo; ita quod Pater Filii est Pater, et Filius Patris est Filius.
37.11
« Propterea dixi quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.» Dixi quia de eodem sunt( sic) procedere Spiritus sanctus quo et ego genitus, ne putetur Spiritus minor me, vel natus de me, sicut ego de Patre.
37.1.1
DOMINICA TERTIA. Secundum Joannem. SERMO DE TRIBUS DIEBUS PASSIONIS, RESURRECTIONIS ET ASCENSIONIS.
37.1.1
Egregius psalmista David commemorationem faciens trium dierum, scilicet passionis, resurrectionis atque ascensionis, sic ait in psalmis:« Similis factus sum pellicano solitudinis, factus sum sicut nycticorax in domicilio. Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.» Pellicanus avis Aegyptiaca est, deserta quaerens, maxime tamen habitans in desertis ripis Nili fluminis. Haec avis pullos suos, dum illos charius tractare cupit, rostro perimit, postea super eos plangit, et in tantum se alis et rostro vulnerat quod in tertia die sanguinem fundit. Quo mox ut irrotantur, reviviscunt pulli. Hoc autem Domino nostro Jesu Christo non disconvenit, qui avis est solitudinis, quia solus de Virgine natus, solus sine delectatione conceptus, et sine dolore natus. Qui pullos suos, id est homines a se factos justo judicio suo interfecit, et super eos planxit, quia pro eis infirmari voluit: post legem autem, id est in tempore gratiae, quod quasi dies tertia est, quantum ad illud tempus quod ante legem et sub lege sanguine suo fuso in cruce, ipsos vivificavit. Et sicut pellicano solitudinis Christus similis factus fuerat, ita etiam factus fuerat nycticorax habitans in domicilio. Nycticorax est avis volitans in tenebris. Domicilium autem est destructum aedificium, ubi soli parietes sunt. Avi nycticoraci Christus comparatur, cum post crucem in domicilium sepulcri ponitur, ac per aliquot horas illic inhabitare docetur. Deinde tertia die vigilavit, et factus est sicut passer solitarius in tecto, quia cum in passione dormisset, ac deinde a morte resurrexisset factus est sicut passer avolans, hoc est in coelum ascendens, ubi quasi solitarius in tecto, id est in coelo ad dexteram Patris residet.
37.1.2
Isti sunt illi tres dies, ex quibus illuminatur anima. Sed primus dies est timor, secundus veritas, tertius est charitas. Dies timoris est dies potentiae, qui est Patris; dies veritatis est dies sapientiae, hoc est Filii; dies charitatis est dies benignitatis, id est dies Spiritus sancti. Dies quidem Patris, et dies Filii, et dies Spiritus sancti, in claritate divinitatis, unus dies est; sed in nostrae illuminatione mentis, quasi alium diem Pater, alium diem Filius, alium diem Spiritus sanctus habet, non quod ullatenus credendum sit Trinitatem, quae inseparabilis est natura, in operatione posse separari, sed ut distinctio personarum in distinctione operum valeat intelligi. Quando ergo potentia Dei, considerata in admiratione, cor nostrum excitat, dies Patris est. Quando vero sapientia Dei inspecta agnitione veritatis, cor nostrum illuminat: dies Filii est. Quando autem benignitas Dei attenta ad amorem cor nostrum inflammat: dies est Spiritus sancti. Potentia terret, sapientia illuminat, benignitas laetificat. In die potentiae per timorem morimur; in die sapientiae per contemplationem veritatis a strepitu mundi sepelimur; in die benignitatis per amorem et desiderium aeternorum bonorum resurgimus. Itaque in die potentiae, sexto die Christus mortuus est; septimo die in sepulcro jacuit; octavo die ut leo resurrexit. De quo leone fertur quod apertis oculis dormiat, et cauda sua vestigia deleat, ne a venatoribus inveniri queat. Ita Dominus Jesus, leo de tribu Juda, dormivit, et somnum mortis cepit in humanitate; sed vigilavit in divinitate. Mysterium nostrae reparationis carne sic celavit, quod a daemonibus in persecutionibus indagari non valuit. Dicitur etiam quod leaena catulos suos mortuos fundat, et ipsi ad vocem patris rugientis die tertio surgant. Sic triduo Christus qui in sepulcro jacuit mortuus, die tertia surrexit. Patris voce expergefactus, sicut olim de eo praedixit Jacob patriarcha praecipuus:« Juda dormiet ut catulus leonis: quis suscitabit eum? Ad praedam, fili mi, descendisti. Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine olivae pallium suum.» Dominus de tribu Juda ut catulus leonis dormivit cum triduo in sepulcro delituit: quem Pater tertia die suscitavit. Ad praedam descendit, cum ad inferna descendens forti alligato spolia ejus diripuit. In vino stolam lavit, cum corpus suum sanguine maduit. In sanguine olivae pallium suum lavit, cum Ecclesiam oleo chrismatis sanctificavit.
37.1.3
Est alia bellua quoque quam crocodilum dicunt, vicenorum pedum in longitudine. Haec interdum in aquis, nocte vero moratur in terris; praetereuntes invadit, lacerat, devorat, in sole aperto ore dormiens recubat. Quis itaque per crocodilum, nisi diabolus, declaratur, qui ante Christi adventum influxis cordibus gentilium, nunc autem in aridis mentibus Judaeorum versatur. Hic praetereuntes devorant, quia cunctos ante Christi passionem obeuntes ad tartara rapiebat. Sed adhuc aperto ore fluenta Jordanis absorbere inhiat, quia avidus baptizatos etiam devorare festinat. Est et alia bestia, nomine enidrus, spinis repletus velut ericius. Haec luto se involvens apertum os crocodili ingreditur, moxque ab eo deglutitur. Quae cuncta interna ejus spinis terebrat, et enecata bestia viva remeat. Bestiola spinosa est Christi caro, nostris miseriis aerumnosa. Haec se luto involvit dum opprobriis mortis succubuit. Belluae os ingreditur, dum insatiabili inferno devoratur. Sed interna belluae eviscerat, et victrix egreditur, quia Christus infernum despoliat, et cum aliis a morte resurgens, victor ad astra revertitur. Et quomodo Lazarus mortuus resurrexit, resurrexerunt multa corpora, ut Dominum ostenderent resurgentem, et tum monumenta aperta sunt: sed non ante resurrexerunt quam Dominus ut esset primogenitus resurrectionis ex mortuis.« Intraverunt itaque sanctam civitatem.» Sanctam civitatem dixit aut coelestem Hierusalem, in qua visi sunt, aut terrestrem, quae ante sancta a fuit propter templum, et sancta sanctorum, et ad distinctionem aliarum urbium, in quibus idola colebantur. Multis apparuerunt, his videlicet qui videre meruerunt. Hi creduntur cum Domino ascendente ascendisse tantum simul cum corpore. Igitur ut praefatum est, sicut in die potentiae sexta die Christus mortuus est, septima die in sepulcro jacuit, octava die resurrexit, ita simili modo primum potentia in die suo per timorem nos a carnalibus desideriis foris occidat, deinde sapientia in die suo intus in abscondito contemplationis sepeliat; postremo benignitas in die suo per desiderium divini amoris vivificatos exsurgere faciat, quia sextus ad laborem, septimus, ad requiem, octavus pertinet ad resurrectionem. Quam nobis misericorditer tribuere dignetur Dominus noster Jesus Christus, qui pro nobis mortuus vivit et regnat Deus per omnia, etc.

Intertext edge

Open linked passage

Note