Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Libri deflorationum
Wernerus S. BlasiiDefl 38.2 · 10602-libdefMore by Wernerus S. Blasii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
More
Original / primary: 10602 Libdef
38.1
DOMINICA QUARTA. Secundum Joannem.
38.1
« Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.» Quidquid petitur contra salutem, non petitur in nomine Salvatoris. Cum dicit, in nomine meo, non vult intelligi de dono, sed de soni significatione. Unde qui male sentit de Christo, non petit in nomine ejus, etiam si ejus proferat nomen; qui vero, recte sentiendo de illo, petit salutem sempiternam, vel aliquid pertinens ad illam, accipit, quoniam debet accipere. Nec illi quaedam negantur, quia ut congruo tempore dentur, differuntur.»
38.2
« Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.» Quidquid aliud petitur quam vita beata, vel quod ad eam pertinet, nihil est in tantae rei comparatione. Duobus modis potest intelligi,« usque modo non petistis quidquam in nomine meo,» vel quia non novistis nomen meum sicut est cognoscendum, vel quia pro nihilo habendum est quidquid aliud petistis in comparatione tantae rei, quam petere debuistis: quomodo autem possint petere plenum gaudium subdit, quoniam de animalibus quod sunt, facient spiritales ut abjectis imaginationibus corporum puritate mentis sincerae cohaereant luci.
38.3
« Haec in Proverbiis locutus sum vobis.» Homo animalis quaecumque audit de Dei natura carnaliter cogitat, non spiritualiter. Et ideo sunt illi proverbia quae audit de incorporea Dei substantia; non quod ea tanquam proverbia deputet, sed quia sic cogitat quomodo illi qui proverbia audiunt et non intelligunt. Spiritalis autem homo in nomine ejus petit, quia ipsum ejusdem substantiae cum Patre esse intelligit. Spiritales homines vanitatem et figmenta tanquam importunas muscas abigunt, et internis aspectibus, utcunque incorporeum, cognoscunt.
38.4
« Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre nuntiabo vobis.» Illam nimirum horam significat, qua eis Spiritus sancti gratiam daturus erat. Possumus etiam horam quam pollicetur in futura vita intelligere, in qua palam de Patre, annuntiabit electis, id est ostendet Patrem. Ubi veraciter in nomine petunt electi dum pro nostra fragilitate intercedunt, quatenus ad suae salvationis sortem pertingamus. Bene dicitur in illo die, quia ibi non sunt tenebrae pressurarum, sed lux sempiterna. Possunt idem spiritus electorum in illa coelesti civitate etiam per se petere, quia tempus universalis judicii venire desiderant, ut etiam corporum beatitudinem recipiant. Unde Joannes ait:« Vidi sub altare Dei animas occisorum propter verbum Dei, et propter testimonium quod habebant, et clara voce dicebant:« Usquequo, Domine, sanctus et verus, non judicas et vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra.» Ubi continuo subinfertur:« Et datae sunt illis singulae stolae albae, et dictum est illis ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec impleretur numerus fratrum eorum.» Singulas quippe stolas nunc habent animae cum sola sua felicitate fruuntur, binas tunc accipient cum impleto in fine numero fratrum corporum quoque immortalium receptatione laetabuntur.
38.5
« Illo die in nomine meo petetis. Et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis.» Hoc dicit propter consubstantialem Patri divinitatem in qua simul audiunt rogantes, simulque rogata donant Pater et Filius, quod non patet nisi oculis spiritalibus. Quod vero Petro ait:« Ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua, et quod de illo Joannes ait:« Advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum,» ad humanitatem respicit. Vel ita: Non rogabo pro vobis, quia potius implebo quod hucusque rogavi. Quomodo rogavit? quia nondum ascenderat. Si enim non ascendisset nulla certitudo ascendendi remansisset. Nunc autem sedens humanitas ad dexteram Patris certitudo et arrha est, quod et nos ascendemus. Hinc Hieronymus in Epistolam ad Romanos: Solent Ariani calumniam movere dicentes quod qui interpellatur, interpellante sit major. Quibus respondendum est Deum, oblivionem non pati ut pro ipsis commoneatur semper quos elegit, sed in hoc interpellare eum dicitur, dum semper Patri hominem, quem suscepit, quasi nostrum pignus ostendit et offert ut verus pontifex et aeternus.
38.6
« Ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis et credidistis, quia ego a Deo exivi. Amat nos Pater, quia nos amamus Filium, cum a Patre et Filio accipimus, ut amemus Patrem et Filium, data charitate, per Spiritum, quomodo ipsum amamus cum Patre et Filio. Prior amans facit in nobis quod ametur.
38.7
« Exivi a Patre, et veni in mundum, iterum relinquo mundum et vado ad Patrem.» Exiit a Patre, quia de illo est; et carne assumpta venit visibilis in mundum, non tamen deserens Patrem. Reliquit mundum corporali discessione, non gubernatione praesentiae. Vadit ad Patrem, quia humanitatem ad invisibilia paternae majestatis adduxit. Reliquit mundum, quia ab aspectu amatorum mundi quod viderunt abstulit. Redit ad Patrem, quia amatoribus suis se Patri aequalem credendum docuit.
38.8
« Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget. In hoc credimus, quia a Deo existi.» Palam loqui putabant cujus mysteria comprehendere non valebant. Aperte ostendunt quia Dominus loquebatur de his quae illos delectabat audire, et quae interrogare volebant. Unde Deum esse credebant. Apertum namque divinitatis indicium est cogitationum nosse secreta.
38.1.1
DOMINICA QUARTA. Secundum Joannem. De ordine resurgendi, et qualiter aut qualia resurgant corpora.
38.1.1
Propheta Isaias:« Resurgent, inquit, mortui; et resurgent qui erant in sepulcris.» Unde Apostolus:« Ipse Dominus in jussu, et in voce Archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo, et mortui qui in Christo sunt resurgent primi. Deinde nos viventes, qui reliqui sumus, similiter cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera, et ita cum Domino erimus.» Haec verba apostolica resurrectionem mortuorum futuram, quando veniet utique Christus ad vivos et mortuos judicandos, praeclarissime ostendunt. Sed quaeri solet utrum illi quos hic viventes inventurus est Christus, quorum personas in se, atque illos qui tunc secum vivebant transfigurabat Apostolus, nunquam omnino morituri sunt, an ipso temporis puncto quo cum resurgentibus rapientur in nubibus obviam Christo in aera ad immortalitatem per mortem mira celeritate transibunt. Si ergo sanctos qui reperientur, Christo veniente, viventes, eique obviam rapientur, crediderimus in eodem raptu de mortalibus corporibus exituros, et ad eadem mox immortalia redituros, nullas in verbis apostoli patiemur angustias, sive ubi dicit:« Tu quod seminas non vivificabitur, nisi prius moriatur;» sive ubi dicit:« Omnes resurgemus, aut omnes dormiemus,» quia nec illi per immortalitatem vivificabuntur, nisi quamlibet paululum, tamen ante moriantur. Ac per hoc a resurrectione non erunt alieni quam dormitione praecedunt, quamvis brevissima, non tamen nulla. Quomodo autem intelligendum sit quod scriptum est: Vivos et mortuos Deus judicabit, videndum erit. Duobus modis accipitur, quod vivos et mortuos judicabit, sive mortuos[ vivos] intelligimus quos hic nondum mortuos, sed adhuc in ista carne viventes inventurus est ejus adventus; sive mortuos qui de corpore priusquam veniat exierunt vel exituri sunt; seu vivos justos et mortuos injustos, quomodo justi judicabunt, et injusti judicabuntur?
38.1.2
Resurrectionem quoque corporum, qualiter aut qualia resurgant, nonnulli posse fieri desperant, cum hoc considerant, quod spiritus a carne solvitur, quod caro in putredinem vertitur, quod putredo in pulverem redigitur, quod pulvis in elementis solvitur, ut nequaquam ab humanis oculis videatur, et, dum arida ossa inspiciunt, haec vestiri carnibus rursumque ad vitam viridescere posse diffiduntur; et qui resurrectionis fidem ex obedientia non tenent, certe hanc ex ratione tenere debuerunt. Quid enim quotidie, nisi resurrectionem nostram in elementis mundus imitatur? Per quotidiana quippe momenta lux ipsa temporalis quasi moritur, dum supervenientibus noctis tenebris ea quae aspiciebatur subtrahitur, et quasi quotidie resurgit dum lux ablata, oculis suppressa, iterum nocte reparatur. Per momenta quoque temporum cernimus arbusta viriditatem foliorum amittere, a fructuum prolatione cessare. Et ecce quasi exarescente subito ligno, velut quadam resurrectione veniente, videmus folia erumpere, fructus grandescere, et totam arborem redivivo decore vestiri. Sed ecce resurrectionem audio; effectum tamen ipsius resurrectionis exquiro. Credo namque quod resurrecturus sum, sed volo ut audiam qualiter. Sciendum quippe mihi est utrum in quodam alio subtili fortasse vel aerio, an in eo quo maneo corpore surgam. Sed si in aerio corpore surrexero, jam ego non ero qui resurgo. Nam quomodo est vera resurrectio, si vera non potuerit caro esse caro. Aperta ergo ratio suggerit quia, si vera caro non fuerit, procul dubio resurrectio vera non erit. Neque enim recta resurrectio dici potest ubi non surgit quod ceciderit. Unde etiam Redemptor noster dubitantibus de sua resurrectione discipulis ostendit manus et latus; palpanda ossa et carnem praebuit, dicens:« Palpate et videte quia Spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.»
38.1.3
Jam vero de resurrectione carnis, non sicut quidam revixerunt, iterumque sunt mortui, sed in aeternam vitam sicut Christi ipsius resurrectio, quemadmodum possibiliter sit disputare, et in omnibus quaestionibus quae de hac re moveri solent satisfacere non invenio. Resurrecturam tamen omnium carnem quicunque nati sumus, et nascuntur, et mortui sunt et morientur nullomodo Christianus dubitare debet. Unde primo occurrit de abortivis fetibus quaestio qui jam quidem nati sunt in uteris matrum, sed nondum ita nati, ut jam possint renasci. Si resurrecturos eos dixerimus, de his qui jam formati sunt, tolerari potest utrumque quod dicitur. Informes vero abortivos quis non proclivius perire arbitretur, sicut semina quae concepta non fuerint? Sed negare quis audeat, et si affirmare non audeat, id acturam resurrectionem, ut quidquid formae defuit impleatur, atque ita ut sit perfectio quae accessura erat tempore, quemadmodum non erit vitiata quae accesserit tempore, ut neque in eo quod aptum et incongruum dies allaturi fuerant, natura fraudetur, neque in eo quod adversum et contrarium dies attulerit natura turpetur; sed integretur quod nondum erat integrum, sicut restaurabitur, quod nondum fuerat vitiatum. Super hoc scilicet de abortivis et monstris utrum resurgant, et qualia resurgant, scrupulosissime quidem inter doctissimos quaeri solet, et disputari potest. Quod utrum ab homine inveniri possit ignoro, quando incipit homo in utero vivere, utrum sit quaedam vita occulta, quae nondum motibus viventis appareat; nam negare vixisse puerperia, quae propterea membratim exsecantur et ejiciuntur ex uteris praegnantium, ne matrem quoque si mortua ibi relinquantur occidant, impudentia nimia videtur. Ex quo autem incipit homo vivere, ex illo utique jam mori potest. Mortuus vero ubicunque mors illi potuit evenire, quomodo ad resurrectionem mortuorum non pertineat, reperire non possum. Neque enim monstra quae nascuntur et vivunt, quamlibet cito moriantur, aut resurrectura negabuntur, aut vitiata resurrectura credenda sunt; ac non potius correcta emendataque natura. Absit enim ut illum bimembrem qui nuper natus est in oriente, de quo, fratres dilectissimi, qui eum viderunt retulerunt, et beatus Hieronymus presbyter scriptum reliquit. Absit, inquam, ut unum duplicem hominem, ac non potius duos homines, quod futurum fuerat, si gemini nascerentur, resurrecturos aestimemus! Ita et caetera quae singuli quique partus vel amplius, vel minus aliquid habendo, quadam nimia deformitate monstra dicuntur: ad humanae naturae figuram resurrectione revocabuntur, ita ut singulae animae, singula sua corpora obtineant, nullis cohaerentibus etiam quaecunque cohaerentia nata fuerant; sed seorsum sibi singulis sua membra gestantibus quibus humani corporis complebitur integritas. Non perit Deo terrena materies de qua mortalium creatur caro, sed in quemlibet pulverem cineremve solvatur, in quoslibet alitus aurasque diffugiat, in quamcunque aliorum substantiam, vel in ipsa elementa vertatur, in quorumcunque animalium vel hominum cedat cibum, carnem quoque mutetur, illi animae puncto temporis redit, quae illa primitus, ut homo fieret, cresceret, animavit.
38.2.1
DOMINICA QUARTA. Secundum Joannem. De modo resurrectionis.
38.2.1
Membrorum omnium reformator, ut Augustinus dicit De civitate Dei in libro, non solum ex terra, verum etiam ex aliorum elementorum secretissimo sinu, quo dilapsa cadavera recesserunt, in ipsis puncto reddenda et redeunte grandia promittitur( sic). Ipsa itaque materies terrena, quae descendente anima fit cadaver, non ita resurrectione reparabitur, ut ea quae dilabuntur, et in alias atque alias aliarum rerum species formasque vertuntur, quamvis ad corpus redeant unde dilapsae sunt, ad easdem quoque corporis partes, ubi fuerunt, necesse sit redire. Alioquin si capillis redit quod tam crebra tonsura detraxit, si unguibus, quod toties dempsit exsectio, immoderata et indecens cogitantibus, et ideo resurrectionem carnis non credentibus occurrit informitas. Sed quemadmodum si statua cujuslibet volubilis metalli aut in igne liquesceret, aut contereretur in pulverem, aut confunderetur in massam, et eam velit artifex rursus ex illius materiae quantitate reparare, nihil interesset ad ejus integritatem, quae particula materiae cuicunque membro statuae redderetur, dum tamen totum ex quo constituta fuerat restituta resumeret. Ita Deus mirabiliter atque ineffabiliter artifex de toto quo caro nostra constiterat, eam mirabili et ineffabili celeritate restituet; nec aliquid attinebit ad ejus rei integritatem utrum capilli ad capillos redeant, aut ungues, an quidquid eorum perierat mutetur in carnem et in partes alias corporis revocetur, curante artificis providentia ne quid indecens fiat. Nec illud est consequens ut ideo diversa statura sit reviviscentium singulorum, quia fuerant diversa viventium, aut macri cum eadem macie, aut pingues cum eadem pinguedine reviviscant. Sed si hoc est in consilio Creatoris, ut in effigie sua cujuscunque proprietas et discernibilis similitudo servetur, in caeteris autem corporis bonis aequalia cuncta reddantur, ita modificabitur illa in unoquoque materies, ut nec aliquid ex ea pereat, et quod alicui defuerit ipse suppleat, qui et de nihilo potuit quod voluit operari. Si autem in corporibus resurgentium rationabilis inaequalitas erit, sic est vocum in quibus impletur cantus: hoc fiet de materia corporis sui, quod et hominem reddat angelicis coetibus, et nihil inconveniens eorum ingerat sensibus. Indecorum quippe aliquid ibi non erit; sed quidquid futurum est, hoc decebit, quia nec futurum est, si non decebit. Exemplum supradictorum: Si enim statuam potest artifex homo, quam propter aliquam causam deformem fecerat, constare, et pulcherrimam reddere, ita ut nihil substantiae, sed sola deformitas pereat: ac si quid in illa forma priore non decenter exstabat, nec parilitati pretium congruebat, nec de toto unde fecerat amputare atque separare; sed ita conspergere universo atque miscere, ut nec foeditatem faciat, nec minuat quantitatem, quod de Omnipotente sentiendum est?
38.2.2
Item Augustinus De civitate Dei: Quod infantes non in eadem statura qui mortui sunt resurgent. Quid ergo dicturi sumus de infantibus, nisi quia in ea resurrecturi sunt corporis exiguitate quae mortui; sed quod eis tardius accessurum erat tempore, hoc sunt illo die opere Dei miro atque celerrimo recepturi. In sententia quippe Domini ubi ait:« Capillus capitis vestri non peribit,» dictum non defuturum esse quod fuit, non autem negatum est adfuturum quod defuit. Defuit autem infanti mortuo perfecta quantitas sui corporis. Perfectio quippe infanti deest, utique perfectio corporalis magnitudinis quae, cum accesserit, jam statura longior esse non possit. Hunc perfectionis modum sicut habent omnes ut cum illo concipiantur atque nascantur; sed habent in ratione non mole, sicut ipsa membra jam omnia sunt latenter in semine, cum etiam natis nonnulla adhuc desint, sicut dentes, aut si quid ejusmodi. In qua ratione uniuscujusque materiae indita corporali, jam quodammodo, ut ita dicam, limatum videtur esse quod non est, imo quod latet; sed accessu temporis erit, vel potius apparebit. In hac ergo infans jam brevis aut longus est qui longus brevisve futurus est. Restat ergo ut suam recipiat quisque mensuram qualem habuit in juventute, etiam si senex est mortuus, vel fuerat habiturus, si ante defunctus, ut nec ultra nec infra juvenilem formam resurgant corpora mortuorum; sed in ea aetate et robore usque ad quam hic Christum pervenisse cognovimus. Circa XXX quippe annos diffinierunt esse etiam saeculi hujus doctissimi homines juventutem, quae cum fuerit spatio proprio terminata, et non jam hominem in detrimenta vergere gravioris ac senilis aetatis, et ideo non esse dictum in mensuram corporis, vel in mensuram staturae, sed in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Illud etiam quod Apostolus ait,« praedestinatos conformes imaginis Filii Dei» potest sic accipi, ut quemadmodum nobis ille mortalitate, ita et nos illi efficiamur immortalitate conformes. Sic autem in his verbis qua forma resurrectura sint corpora sumus admoniti, sicut illa mensura, ita et ista conformatio non quantitatis intelligenda est, sed aetatis. Resurgent itaque omnes magni corpore, quales erant vel futuri erant juvenili aetate. Si quis vero in eo corporis modo in quo defunctus est resurrecturum unumquemque contendit, non est cum illo laboriosa contradictione pugnandum.
38.2.3
Item Augustinus in Enchiridione: Utrum reproborum corpora cum vitiis suis resurgant. Quicunque ab illa perditionis massa, quae facta est per hominem primum, non liberantur per unum Mediatorem Dei et hominum, resurgent quidem etiam ipsi unusquisque cum sua, sed ut cum diabolo et angelis ejus puniantur. Utrum sane ipsi cum vitiis suis et deformitatibus corporum suorum resurgant quicunque in eis deformia et vitiosa membra gestaverunt, inquirendo laborare quid opus est? Neque enim fatigare nos debet incerta eorum vel habitudo vel pulchritudo, quorum erit certa et sempiterna damnatio. Nec moveat quomodo erit in eis corpus incorruptibile, si dolere poterit, aut quomodo corruptibile, si non poterit. Non enim est vera vita, nisi ubi feliciter vivitur; nec vera, nisi ubi incorruptio: salus nullo dolore corrumpitur. Ubi autem infelix mori non sinitur, et, ut ita dicam, mors ipsa non moritur, et ubi dolor perpetuus non interimitur; sed affligit ipsa corruptio, et non finitur: haec in Scripturis sanctis secunda mors dicitur. Haec prima tamen qua suum corpus anima relinquere cogitur; nec secunda, qua poenale corpus anima relinquere non permittitur, homini accidisset, si nemo peccasset. Mitissima sane omnium poena erit eorum qui praeter peccatum, quod originale traxerunt, nullum insuper addiderunt, et in caeteris quae addiderunt, tanto quisque ibi tolerabiliorem habebit damnationem, quanto hic habebit minorem iniquitatem.»

Intertext edge

Open linked passage

Note