Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Libri deflorationum
Wernerus S. BlasiiDefl 39.1 · 10602-libdefMore by Wernerus S. Blasii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
More
Original / primary: 10602 Libdef
39.1
IN ROGATIONIBUS. Secundum Lucam.
39.1
« Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum in media nocte, et dicet illi: Amice, commoda mihi tres panes, quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum. Et ille deintus dicat: Noli mihi molestus esse. Jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili. Non possum surgere et dare tibi. Et si ille perseveraverit pulsans, dico vobis, et si non dabit illi surgens, eo quod amicus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios.» Quidam ibi faciunt interrogationem:« Non possum surgere et dare tibi,» sed etiam totum capitulum sub uno versu sic legi potest: Quis homo est« si quis vestrum habebit amicum, etc., et si ille deintus dicat: Noli mihi molestus esse, etc., et si ille perseveraverit pulsans, etc.,» nisi Salvator qui non modo formam orationis, sed instantiam frequentiamque tradidit orandi usque ad similitudinem improbitatis? Usus est exemplo a contrario, sicut de illo judice qui nec Deum timebat, nec homines reverebatur, et tamen taedio victus vindicavit viduam. Venit amicus de via, de vita hujus saeculi mala, non inveniens veritatem qua beatus fiat. Venit ad te Christianum, et dicit: Redde mihi rationem, et fiam Christianus. Interrogat te quod forsitan nescis, et non est tibi unde reficias esurientem, sed cum vis docere cogeris discere. Ubi disces, nisi in dominicis libris? Sed fortassis in libris obscure positum est quod te interrogat, et tu Paulum vel Petrum non sineris interrogare, quia jam requiescit ista familia cum Domino suo. Media nox est valida ignorantia. Non ideo deserendus est amicus esuriens, qui te urget, sed pulsare debes ad ipsum Dominum, cum quo capiens familia requiescit. Qui si differt dare, vult tamen: sed vult ut amplius desideres dilatum, ne vilescat cito datum. Cum autem perveneris ad intelligentiam Trinitatis, habes tres panes unde pascas amicum peregrinum. Nil melius quam seipsum dat tibi Deus. Vel ita: Amicus qui venit de via noster est animus, qui toties a nobis recedit quoties ad appetenda terrena foris vagatur. Redit vero coelestique alimonia refici desiderat, cum in se reversus superna ac spiritalia coeperit meditari. De quo petens pulchre adjungit non se habere quod ponat ante illum, quando in tantum secutus est saecularia, ut nec sibi pabulum habeat divini verbi, nec alteri a se petenti. Et quia nec a se nec ab alio valet habere doctrinam, nisi per gratiam Dei, a Deo necesse est eum flagitare in nocte tribulationis tres panes, id est intelligentiam Trinitatis, qua praesentis vitae consolentur labores. Ostium amici intelligentia est divini sermonis, quae clausa est omni non intelligenti, donec aperiatur ei. Unde Apostolus, aperiri sibi orat ad loquendum mysterium Christi.« Noli mihi molestus esse.» Quasi Deus dicat: Si vis recipere quod potis, noli mihi amplius molestiam inferre. Noli, ut hactenus fecisti, me saecularibus postponere. Revertere ad me, et ego revertar ad te. Pete ut debes, et ego tibi plus dabo quam speres.« Non possum surgere,» hoc est non possum te adjuvare per justitiam, nisi petas per fidem rectam. Surgere Dei adjutorium ejus est. Quamvis Dominus non det petenti, adjuvans illico eum, ideo quod amicus ejus sit, secundum hoc quod creatura ejus est, non tamen propterea intelligendus est negare misericordiam, sed differre ad gratiorem receptionem, et ad inculcandam petitionem. Unde sequitur:« Propter improbitatem tamen ejus,» hoc est propter instantiam petitionis ejus,« adjuvabit eum, et dabit illi necessaria.» Vult Deus fideliter peti a se quod disposuit petentibus erogare.
39.2
« Et ego vobis dico: Petite et dabitur vobis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis.» Quasi aliquis diceret: Quid sanctum vetas nos dare canibus, cum adhuc nihil sciamus? Ideo hortatur petere spiritalia qui carnalia supra vetuerat postulari. Petitio pertinet ad impetrandam sanitatem firmitatemque animi, ut ea quae praecipiuntur implere possimus. Inquisitio ad inveniendam veritatem, pulsatio ad possessionem. Ad haec tria manifestanda ponamus aliquem infirmis pedibus ambulare non posse. Prius ergo sanandus est, et ad hoc pertinet petere. Sed quid prodest jam posse ambulare, si viam nescit. Non perveniet quo vult: ad hoc pertinet quaerere. Si vero locum ubi vult habitare clausum invenerit, non proderit ei ambulasse ac pervenisse, nisi sibi aperiatur: ad hoc pertinet pulsare.
39.3
« Bis enim qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur.» Juxta parabolam postulantis amici perseverantia opus est ut accipiamus quod in fide orando petimus, inveniamus quod spe recte vivendo quaerimus, aperiatur id ad quod charitate pulsamus. Cui autem non datur apparet, quia bene non petitur. Petamus itaque et pulsemus januam Christi, de qua dictum est:« Haec porta Domini; justi intrabunt per eam.» Ut cum intraverimus, aperiant nobis thesauri absconditi in Christo Jesu, in quo est omnis scientia.
39.4
« Aut quis ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, nunquid lapidem porriget ei? Aut si piscem petit, nunquid serpentem porriget ei? Aut si ovum petierit, nunquid porriget ei scorpionem?» Petendi confidentiam praebet, et quid petendum sit explanat a minoribus ad majora, sicut superius de volatilibus coeli et liliis.
39.5
« Si ergo vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester, qui in coelis est, dabit bona petentibus se.» Malos vocat saeculi amatores quorum dona secundum sensum eorum dicenda sunt bona. Vel bona sunt naturaliter omnia quae Deus fecit.
39.6
« Si ergo nos cum simus mali dare novimus quod petimur, quanto magis Deus.» Apostolos malos dixit vel humanum genus sub persona apostolorum ad comparationem divinae clementiae. Quod Lucas ait,« dabit Spiritum bonum» pro quo Matthaeus posuit,« dabit bona,» ostendit Spiritum sanctum distributorem omnium bonorum spiritualium. Mystice panis intelligitur charitas propter appetitum tam necessarium, ut sine illa caetera nihil sint, sicut sine pane inops est mensa. Cui contraria est cordis duritia quam lapidi comparavit. Piscis est fides invisibilium. Sicut enim piscis sub tegumento aquarum nascitur, vivit et alitur: ita fides, quae in Deum est, in corde invisibiliter gignitur, invisibili gratia Spiritus per aquas baptismi consecratur, invisibili auxilio divinae protectionis ne deficiat nutritur, invisibili praemiorum intuitu bene operatur. Quod etiam fides hujus mundi fluctibus circumlatrata non frangitur, recte pisci comparatur. Cui contrarium posuit serpentem propter venena infidelitatis, quae etiam primo homini male suadendo proseminavit. Spes ovo comparatur: nondum enim pervenit ad rem, sicut ovum nondum est pullus, sed fovendo speratur. Cui contrarium posuit scorpionem, cujus aculeus venenatus retro timendus est, sicut spei contrarium est retro respicere cum spes in anteriora bona extendatur.
39.1.1
IN ROGATIONIBUS. Secundum Lucam. SERMO IN ROGATIONIBUS.
39.1.1
« Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum.» Qui a malo declinant, fornicationes, adulteria, perjuria, furta, falsa testimonia, et his similia devitant. Et qui bona faciunt Deo sua, et hominibus solvunt sua. Hi justi sunt: et super hos oculi misericordiae Dei respiciunt, et aures ejus ad preces eorum, quia, antequam invocent eum, dicet eis: Ecce adsum.« Vultus autem Domini super facientes mala.» Ad quid?« Ut perdat de terra memoriam eorum.» Justi ergo a Deo respici et ab eo exaudiri gaudeant, et in melius proficiant; mei autem consimiles, scilicet in criminibus fetentes, peccata deserant, et ad orationis munimen confugiant, et se etiam exaudiendos sciant. Tribus autem modis orationes nostrae impediuntur quod a Deo non exaudiuntur. Qui orat ut de inimicis suis ulciscatur, hic non exauditur, sed oratio ejus in peccatum convertitur. Qui odium in corde retinet, et in se peccanti non dimittit, hunc orantem Deus non exaudiet. Qui criminalia peccata perpetrat, et in his delectabiliter perseverat, hic incassum preces fundit, quia Deus peccatores non audit. Unde per prophetam dicitur:« Aures Dei non sunt aggravatae ut non audiat, sed peccata vestra obstant ne vos exaudiat.» Item idem:« Propter peccata nostra, Domine, opposuisti tibi nubem, ne transeat oratio.» Peccatum quippe grave est ut plumbum, et ideo pertrahit hominem in barathri profundum. Sicut enim rota in monte demittitur, et per praecipitium ad ima convallis devolvitur, sic anima sponte Deum deserens et in iniquitatem proruens, nunquam in imo lapsu morabitur, sed semper ulterius ad deteriora prolabitur, et peccatum quod citius poenitentia non diluit, mox aliud suo pondere trahit, et de peccato in peccatum cadit, usque dum in profundum malorum venerit, inde in aeternae mortis puteum proruit. Super cujus os lapis damnationis ponitur, usque dum reddat novissimum quadrantem exire non promittitur.
39.1.2
Devotis ergo precibus, charissimi, a Deo poscite,« ne vos absorbeat profundum, neque urgeat super vos puteus os suum.»--« Fugite mundi et carnis desideria, quae sunt daemonum servitia; quaerite Dominum, et vivet anima vestra.» Propheta namque vidit ubi mulier in amphora sedens in mari natabat, quam massa plumbi gravabat. Et ecce duae mulieres alatae amphoram cum muliere levabant, et eam in terram Babylonis ducebant. Mare turbulentum est hoc saeculum adversitatibus procellosum. Mulier quae in amphora natat est anima nostra, quae corpori praesidens in periculis saeculi laborat. Quam massa plumbi gravat, quia animam nostram gravis iniquitas onerat. Duae mulieres, quae amphoram cum muliere levant, sunt duo vitia, superbia scilicet et luxuria, quae animam nostram et corpus nostrum ad illicita mollificant. Superbia enim animam in elationem erigit; luxuria vero carnem in immunditiam deprimit. Mox dum spiritus in superbiam extollitur, illico caro in luxuriam mergitur. Hae alatae describuntur, quia instabiles redduntur qui eas sequuntur. Amphoram cum muliere in terram Babylonis, quod confusio dicitur, ducunt, quia sibi consentientes duplici confusione induunt, dum et hic coram hominibus in corpore confunduntur, et in futuro in anima aeterna confusione puniuntur, sicut dicitur:« Operientur duplici confusione, sicut diploide.» Igitur, charissimi, superbiam et luxuriam exsecramini, atque in Domino delectamini, et dabit vobis petitiones cordis vestri. DIVISIO.
39.1.3
Quia confluxistis hodie, verbum Dei intente audire debetis. Ipse Dominus noster dicit: Quidam semen suum seminare exiit, et dum seminat, aliud secus viam cadens conculcatur et a volucribus devoratur; aliud supra petram prosiliens, natum aruit, quia humorem non habuit. Aliud spinis commendatur et a spinis suffocatur. Aliud in bonam terram cecidit, et aliud tricesimum, aliud sexagesimum, aliud centesimum fructum obtulit. Qui semen seminat, est sacerdos, qui verbum Dei praedicat; ager in quo semen spargitur, sunt vestra corda in quibus verbum Dei jacitur. Semen in via jactum, et a praetereuntibus conculcatum, a volucribus devoratum, designat eos qui verbum Dei percipiunt, sed saecularibus negotiis et mundanis desideriis intenti illud quasi proterunt, et daemones a memoria eorum tollunt, et nullum pietatis fructum referunt. Supra petram autem cadens et ibi arescens duricordes designat, qui, quamvis verbum Dei aliquando avide audiant, in malitia tamen perdurant, et cum humorem supernae gratiae non habeant, necesse est ut verbum Dei in eis arescat. Quod autem spinae suffocant, sunt hi quibus divitiae, voluptates, vitae sollicitudines aures a verbo Dei obdurant. Quod autem in terram bonam cadens fructificat, est multitudo fidelium, quae verbo Dei obediens, bonis actibus insudat. Conjugati tricesimum fructum referunt, dum fidem sanctae Trinitatis Decalogo legis perficiunt. Continentes vero sexagesimum proferunt, dum haec actualiter et spiritaliter implere satagunt. Virgines autem centesimum ferunt, cum Deo corpore et spiritu placere perfecte contendunt.
39.1.4
Hunc, charissimi, debetis breviter auscultare unde decretum sit istis diebus cruces portare. Fertur quod terra siccitate, homines vero et animantia tabuerunt mortalitate; insuper feritas ursorum, luporum et aliarum bestiarum plurimos devastavit: quarum multitudo, passim civitates et villas ingrediens, parvulos in cunis etiam dilaceravit. Eo tempore, Mamertus episcopus Viennensem Ecclesiam regebat. Qui convocato populo triduo jejunare, orare, cruces portare monebat, ut misericordia Dei, quae Ninivitas per triduanum jejunium liberasset a subversione, populo suo subveniret in praesenti afflictione. Quo facto plaga sedatur, gaudium et abundantia rerum afflictis donatur. Porro ille dies qui major litania dicitur, ea de causa institutus legitur. Tyberis plus solito inundavit, Romam ingrediens maximas regiones in ea occupavit, ecclesias diruit, multa aedificia cum populo subvertit. Per cujus alveum ingens draco cum magna multitudine serpentium mare ingreditur: cum quibus omnibus ibidem suffocatur. Qui in littus projecti aerem sua putredine corruperunt, et gravem mortalitatem humano generi intulerunt. Sagittae namque coelitus venire conspiciebantur, de quibus inguina hominum tacta sine mora moriebantur. Primitus papa Pelagius moritur; deinde populus Romanus pene totus subita morte consumitur. Gregorius itaque episcopus levatur qui populum jejunare, cruces portare et orare hortatur. Quod dum devote peragunt, plaga cessat, et populus pace Dei exsultat. Unde statutum est ut eadem dies annuatim in ecclesia agatur cum jejuniorum et litaniarum celebratione, quatenus nos Deus et animalia nostra custodiat a mortalitate. Et quia saepe hoc tempore ex inclementia aeris solet evenire, quod jacta semina usibus nostris possunt deperire, decretum est ut isti dies eodem ritu, scilicet cum jejuniis et litaniis peragantur, ut totius anni fructus nobis ab omni infortunio custodiantur. Et ut pius Dominus det nobis fiduciam impetrandi, hortatur nos ad studium orandi. Dicit enim:« Si quis media nocte panes ab amico petat, quos ante amicum suum de via venientem ponat, si ei propter amicitiam non tribuat, propter improbitatem ejus qui poscit exhibeat.» Amicus hic est Deus, qui nos dilexit et Unigenitum suum pro nobis tradidit. Ab hoc media nocte panem petimus, dum in tribulatione ejus auxilium quaerimus. Et si nobis propter peccata nostra subvenire tardat, tamen si perseveravimus, misericordiam suam nobis praerogat. Absque dubio autem nos exaudiri noscamus, si instanti prece petimus, si intenta mente quaerimus, si lacrymis pulsamus. Qui enim patrem panem petit, nullo modo ei lapidem dabit. Et qui a patre piscem exigit, minime serpentem accipit. Et si ovum poscit, nunquam ei scorpionem porrigit? Per panem, qui cor hominis confirmat, charitas declaratur, per quam homo in virtutibus corroboratur. Per piscem, qui pulsu fluctuum nutritur, fides intelligitur, quae procellis persecutionum ad incrementa perducitur. Per ovum de quo fetus exspectatur, spes indicatur, per quam futura beatitudo speratur. Porro per lapidem cordis duritia, per serpentem veneniferum animal malitia; per scorpionem vero, qui cauda percutit, accipitur peccatorum vindicta. Qui ergo a Deo charitatem postulat, nunquam eum in malis indurat, et qui fidem ab eo poscit, nullo modo cum in malitia permanere sinit. Qui vero spem ab eo rogat, nequaquam ei supplicium irrogat. Per panem quoque fructus, qui nunc in herba surgit, accipitur; per ovum, fetus animalium intelligitur; per piscem quidquid jam est quo quisque nutritur innuitur. Pro quibus oportet ut dilectio vestra preces Domino fundat, quatenus hic a lapide grandinis, a serpente mortalitatis, a scorpione tempestatis custodiat. DIVISIO.
39.1.5
Multa, charissimi, habemus exempla quod multum valet deprecatio justi assidua. Cum populus quinque civitatum horrendis flagitiis iram Dei super se provocasset, Abraham Deum rogavit ut eis parceret, si decem justos inter eos inveniret. Dominus autem dixit, si decem justos in illis quinque regnis reperiret, aliis omnibus inter eos dimitteret; insuper loca non subverteret. Sed quia non nisi unus justus est inventus, hic solus est ereptus. Pentapolis vero cum populo igne et sulphure subvertitur, et uxor justi, quae eum corporaliter tantum comitabatur, cum Sodomitis autem morabatur mente, in statuam salis convertitur. Hinc datur intelligi quod justorum cohabitatio est pravorum in hac vita sustentatio, dum per illorum orationes ultra dextera liberatur, ne eorum pravitas, ut meretur, subito in perditionem submergatur. Cum vero justi tolluntur, mox impii ad tormenta rapiuntur: sic Sodoma periit postquam Lot inde exiit. Cum populus Dei per Moysen de Aegypto educitur, ab hostibus in via armis invaditur. Moyses autem in monte extensis manibus orabat, et Israel hostes superabat. Si vero Moyses manus remisit, Amalec devicit. Hinc patet quod ille plus egit precibus quam armis populus. Nam victoriam obtinuit orando, quam populus adipisci non valuit pugnando. Similiter Samuel hostes precibus depulit, quos exercitus armis pellere non potuit. Populus olim a lege et cultu Dei avertitur et ad idololatriam convertitur. Quem cum Elias non posset corrigere praedicatione, clausit ei coelum annis tribus et mensibus sex oratione. Pluvia vero a coelo inhibita sitibunda tellus elanguit marcida, et cultoribus suis minatur famis discrimina. Fame itaque urgente, populus ad cultum vivi et veri Dei compellitur et orante Elia terra abundanti imbre perfunditur, et converso populo copia rerum redditur. En per orationem unius hominis coelum omni populo clauditur, et rursum eo orante recluditur.
39.1.6
Quodam etiam tempore ob peccata hominum arva siccitate arescunt, et corda multorum timore famis tabescunt. Quibus jejunantibus, et cruces cum litaniis portantibus quidam patrum occurrit, causam afflictionis inquirit. Qui cum siccitatem responderent, dixit: Cur non orarent? Qui cum affirmarent se plurimum orando laborasse, et parum impetrasse, dixit: Si intente peterent, utique petita acciperent. Stansque coram omnibus, manus ad orationem extendit, et ad prima verba precantis pluvia descendit, terraque diu negatum fructum agricolis impendit. Quidam etiam monachus erat in oratione assiduus. Unus vero daemonum a Juliano imperatore pro quodam responso mittitur; sed ejusdem viri precibus XX diebus in uno loco figitur; deinde vacuus ad regem revertitur. Dum ille causam morae inquireret, ait: Et tardavi, et imperfecto negotio repedavi. Nam cum mihi per illum monachum esset transitus, orationibus illius sum impeditus. Cumque praestolarer si forte orationem finiret, ut mihi praeterire liceret, ille finem non fecit precibus, et ego ultra ire non valens, reversus sum vacuus. Julianus autem minabatur ei supplicium, sed ipse non multo post bello occisus, subiit aeternum. Penset, quaeso, dilectio vestra, quantum se dilataverit hujus viri oratio. Certe diabolus potest per aera transvolare, potest terras penetrare, potest etiam mare transmeare. Sed hujus oratio sese sursum ad coelum porrigens transitum ei per aera inhibuit, deorsum se ad tartara extendens pertransire prohibuit, fines orbis utrinque attingens in neutra parte transfugam spiritum a refuga homine praetergredi permisit. Et revera hic homo corpus aliquando cibo interdum somno reficiebat; sed tota intentio cordis sui sic ad Deum jugiter ascendebat quod omnis actio ejus oratio erat. DIVISIO.
39.1.7
Charissimi, omnes justi ab initio mundi, qui regna vitae meruerunt beatae ita orando obtinuerunt. Omnes namque justi orationi studuisse leguntur, et ideo pro quo oraverunt, pleno gaudio hodie perfruuntur. Itaque et nos frequenter orationi incumbamus, ut cum eis plenum gaudium adipisci valeamus. In nomine autem Jesu omnia petamus, si preces nostras exaudiri optamus. In nomine Jesu Patrem poscimus, si tantum animae salutaria, et corporis necessaria petimus. Orantes vero debemus de meritis nostris diffidere, de ejus misericordia praesumere, quia ipse dixit:« Amen dico vobis, quidquid orantes petitis, credite quia accipietis, et fiet vobis. Si duo ex vobis consenserint, de omni re quacunque petierint, fiet a Patre meo.» Omnes ergo unanimes in oratione estote, corda cum manibus ad Deum levate, pro omnibus vivis et defunctis, et qui in aliqua pressura sunt orate. Si enim pro tota Ecclesia utpote pro matre vestra oretis, tota Ecclesia supplicat pro vobis, ut puta pro suis filiis. Si autem pro defunctis oratis, vos ipsos liberatis, quia si in gaudio sunt, ipsi rogant ut celerius ad eos veniatis; si vero in supplicio, postulant ut nunquam illuc veniatis. Denique qui orat, Domino confabulatur, et ideo necesse est ut qui fideliter petit, assequatur. Et cum ipse dicat:« Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sum in medio eorum,» quanto magis credendus est hodie interesse tantae multitudini in nomine ejus congregatae ad postulanda suffragia sanctorum? Cum igitur largitor omnium bonorum sit in medio vestrum in nomine ejus congregatorum, ipsum piis precibus invocate, lacrymis et eleemosynis pulsate, ut vobis cuncta corporis et animae necessaria tribuat, et de necessitatibus vestris vos eruat. Licet multae sint necessitates, quinque tamen sunt principales, quae si non remediis depellantur, homines per eas morte periclitantur. Ex necessitate enim homo comedit, quia si non comedit, fame moritur. Ex necessitate bibit, quia si non bibit, siti moritur. Ex necessitate digerit, quod si non fecerit, constipatione moritur. Ex necessitate corpus somno reficitur, quod si neglexerit, lassitudine deficit. Ex necessitate vestitur, quod si praetermiserit, frigore et ardore perimitur.
39.1.8
Hinc est totum quod laboramus, ut nobis in his necessitatibus subveniamus.« Primum, inquit, quaerite regnum Dei, et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis.» Et ne sitis ultra modum anxii de terrenis et solliciti de caducis, quia haereditabit homo vermes, bestias et serpentes. Rogate autem Deum, ut ab his necessitatibus vos eruat, atque illuc, ubi his non indigeatis, transferat: ubi non esurient, neque sitient amplius, et ubi animae requiescunt a suis laboribus, et ubi vacant et vident quoniam ipse est Deus, in cujus visione reficiuntur angelici coetus; ut hoc petamus ab ipso edocti sumus:« Petite, inquit, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.» Omne hujus mundi gaudium est fallax et moerore plenum. Si enim quis de speciosa conjuge laetatur, morte interveniente tristatur. Si de charis natis jucundatur, morbo affectis, vel morte ablatis, contristatur. Si de possessione, vel pecunia gaudet, aliquo infortunio amissis moeret. Illud autem verum et plenum gaudium est omnibus fidelibus totis votis optandum, ubi in gaudio Domini super omnia bona sua constituuntur, et aeternae visionis claritate perpetuo perfruuntur, et ubi angelorum omnium gloria potiuntur, omniumque sanctorum contubernium sortiuntur, et hoc gaudium nunquam tolletur ab eis in aevum. Propterea mulier nunc cum parit, tristitiam habet, cum autem peperit puerum, jam pressurae minime meminit, propter gaudium quod homo natus est in mundum. Haec mulier est Ecclesia, quae nunc in tristitia laborat, ut populum fidelem Christo pariat. Cum autem post resurrectionem aeternae vitae peperit, jam pressurae hujus vitae non meminit, propter gaudium ineffabile quod tunc omnibus filiis suis dabitur plenum, quia tunc justi sicut sol fulgebunt, et aequales angelis erunt. Charissimi, quando crux ante nos portatur nos sequimur, ita exempla crucifixi Christi sequamur, ut per triumphum victoriosae crucis ad illa gaudia pervenire mereamur quae oculus non vidit, et auris non audivit.

Intertext edge

Open linked passage

Note