Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Libri deflorationum
Wernerus S. BlasiiDefl 40.2 · 10602-libdefMore by Wernerus S. Blasii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
More
Original / primary: 10602 Libdef
40.1
IN ASCENSIONE DOMINI. Secundum Marcum.
40.1
« Recumbentibus undecim discipulis, apparuit illis Jesus, et exprobravit incredulitatem illorum, et duritiam cordis, quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderunt.» Undecim discipuli, ut Matthaeus scribit, abierunt in Galilaeam in montem, ubi constituerat illis Jesus. Et videntes eum adoraverunt; quidam autem dubitaverunt. In monte apparuit, ut significaret corpus assumptum jam super omnia terrena sublevatum. Quare autem specialiter se in Galilaeam praecessurum et ibi videndum praedixit, cum neque ibi solum, neque ibi primum visus sit? Quia Galilaea transmigratio facta vel revelatio dicitur, et utraque interpretatio ad unum finem respicit: significat quod sicut Christus de morte venit ad vitam, ita sequaces de morte transmigrant ad vitam, et in speciem suae divinitatis eum contemplantes sine fine collaudant. Cui congruit revelatio, qua quocunque modo revelamus ad eum viam nostram et ejus vestigia sequimur, gloriam Domini speculantes in eamdem imaginem transformamur. Quidam autem dubitaverunt propter hoc quod Lucas ait:« Conturbati vero et conterriti existimabant se visum[ spiritum] videre.» Marcus autem ait:« Et exprobravit incredulitatem et duritiam cordis, quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderunt.» Increpavit discipulos, cum eos corporaliter foret relicturus, ut verba, quae revertens dicebat, in corde audientium arctius impressa remanerent. Exprobrat incredulitatem et duritiam cordis, ut succedat credulitas et cor carneum charitate plenum. Hinc est quod catervae martyrum mortem hujus saeculi libenter affectant, quia volunt pro temporali interitu perpetuo se esse victuros: beatissima transmigratio ex hoc saeculo in aeternitatem.
40.2
« Et dixit eis: Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae.» Omni creaturae non dicitur pro insensatis vel brutis animalibus, sed omnis creaturae nomine significatur homo habens esse cum lapidibus, vivere cum arboribus, sentire cum animalibus, intelligere cum angelo, constare ex calido et frigido, humido et arido, quia minor mundus homo est. Cum ergo omnis creaturae aliquid habeat homo, omni creaturae praedicatur Evangelium, cum homini praedicatur, propter quem cuncta creata sunt, et cui cuncta sunt aliquo modo similia; vel per omnem creaturam potest designari natio gentium. Antea enim dictum erat:« In viam gentium ne abieritis.» Cum discipulos ad praedicandum Veritas mittit, grana seminis in mundo spargit, et pauca mittit in semine, ut multarum messium fruges recipiat ex nostra fide. Sequitur:
40.3
« Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit condemnabitur.» Quid hic dicimus de parvulis, qui per aetatem adhuc credere non valent? De majoribus nulla quaestio est. Per alios igitur parvuli credunt in Ecclesia, sicut ex aliis trahunt peccata quae illis in baptismo remittuntur.
40.4
« Signa autem eos qui crediderint, haec sequentur: In nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent; et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. Super aegros manus imponent, et bene habebunt.» Nunquid quia haec signa non facimus, non credimus? Haec in exordio Ecclesiae fuerunt necessaria, ut fides credentium miraculis nutriretur. Nos enim cum arbusta plantamus, tandiu eis aquam fundimus, quousque in terra convalescant. Hinc Paulus:« Linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus.» Sancta tamen Ecclesia quotidie spiritaliter facit quod tunc per apostolos corporaliter faciebat. Sacerdotes enim per exorcismi gratiam, manus credentibus imponentes, daemonia ejiciunt, et fideles saecularia verba relinquentes Conditoris sui laudes insonant, quod est linguis novis loqui. Qui etiam dum bonis exhortationibus malitiam de alienis cordibus auferunt, serpentes tollunt. Et dum pestiferas audiunt suasiones, sed tamen ad operationem pravam minime pertrahuntur, mortiferum quidem bibunt, sed non eis nocet. Dum autem vitam infirmorum in fide exemplo suae operationis roborant, super aegros manus imponunt. Ergo tanto majora sunt miracula, quanto per haec non corpora sed animae suscitantur.
40.5
« Et Dominus quidem Jesus, postquam locutus est eis, benedixit illis, et recessit ab eis, et assumptus est in coelum, et sedit a dextris Dei.» Quia Redemptor noster nunc omnia judicat, et tandem judex olim venturus est, Marcus eum sedere describit; Stephanus vero stantem vidit, quem adjutorem habuit. Sedere namque judicantis est, stare vero pugnantis est vel adjuvantis.
40.6
« Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Deo cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis.» Praeceptum obedientia, obedientiam signa comitantur. Legimus quod Elias sit raptus in coelum, sed aliud est coelum aereum, aliud aethereum. Illud enim est terrae proximum, quia per illud aves volitant. Ergo raptus est Elias in aereum, ut repente duceretur in quamdam secretam regionem terrae, ubi usque ad finem vitae vivat, et tunc inde redeat, et moriatur. Non enim evasit mortem, sed distulit. Redemptor autem noster non distulit, sed superavit, et gloriam resurrectionis ascendendo declaravit. Curru ascendit Elias, ut homo purus, indigens adjutorio, per angelos enim facta sunt illa adjumenta et ostensa. Redemptor autem noster nec curru nec angelis legitur sublevatus, sed propria virtute.
40.7
Enoch quoque translatus ad aereum coelum Dominicam ascensionem designavit, sicut Joseph venditionem. Ascensionis ergo suae Dominus testes habuit: unum ante legem, et alterum sub lege. Ordo in utraque sublevatione per quaedam incrementa distinguitur: nam Enoch translatus, Elias subvectus memorantur, ut postmodum veniret qui nec translatus nec subvectus, coelum aethereum sua virtute penetraret. Pensate ergo quomodo crevit munditia sanctitatis, quod aperte ostenditur in famulis et Domino. Translatus est Enoch, et per coitum genitus et per coitum generatus, uxorem enim habuit et filios. Raptus est Elias, per coitum genitus, sed non per coitum generans; neque enim uxorem habuit nec filios. Assumptus est autem Dominus neque per coitum generans, neque per coitum generatus.
40.1.1
IN ASCENSIONE DOMINI. Secundum Marcum. SERMO IN ASCENSIONE DOMINI.
40.1.1
Hodie, fratres charissimi, est Ascensionis Domini jucunda festivitas. Hodie destructa est humani generis captivitas; hodie secunda victoria Christi completa est; hodie triumphalia vexilla ejus eriguntur, de despoliatione sua dolet cum principe suo tartarus. De restauratione damni sui gaudet coelestis exercitus. Hodie illa caro, quae de terris sublevata est, ad dexteram Patris collocata est, quia omni creaturae praelata est, et omnis principatus et potestas ante eam curvata est. Hodie itaque via nova, de qua dicit Apostolus, initiata est, quia per carnem Christi aditus coeli, per quem nulla prius caro transierat, reseratus est. Hodie apertio libri perfecta est, quem nemo potuit aperire nisi Agnus qui occisus est, quando sacramenta ejus revelata sunt cum eis quae in lege et prophetis inveniuntur de Christo. Hodie quoque completa est, consummata dispensatio humanitatis ejus. Descendit primo Omnipotens, ut nostrae particeps fieret naturae, postremo ascendit, ut suae nos participes faceret gloriae. Descendit, ut nos exaltaret; ascendit, ut nos secum ascendere faceret.
40.1.2
Sed videndum est quare non statim post Ascensionem, sed post decem dies miserit apostolis Spiritum sanctum. Ob tres utique causas: primo, ut apostoli jejuniis et orationibus se aptos esse adventui praepararent ejus; secundo, quod hi Spiritum sanctum perciperent, qui decem praecepta explerent; tertio, quod in quinquagesimo die a resurrectione, sicut populus Dei post liberationem ab Aegypto, quinquagesimo die accepit legem timoris, ita populus fidelium post liberationem suam a mundo quinquagesimo die acciperet legem amoris. In jubilaeo etiam, id est quinquagesimo anno, recepit populus amissam libertatem et haereditatem; et hac die recepit populus Christianus amissam libertatem et paradisi haereditatem. Habet itaque Christus nunc plenum gaudium; quodammodo habet, quodammodo non habet; quantum ad sui personam plenissimum; quantum ad corpus suum, quod est Ecclesia, adhuc minime. A Judaeis enim adhuc blasphematur, a gentibus subsannatur, ab haereticis dilaceratur, a malis Christianis impugnatur, a sacerdotibus luxuriae deditis, et ob hoc publice anathematizatis, vilipenditur. In membris etiam suis quotidie patitur. Cum haec omnia ad se collegerit, tunc plenum gaudium habebit. Quomodo vero est Ecclesia ejus corpus, et electi membra? Sicut corpus capiti inhaeret et ab eo regitur, ita Ecclesia per sacramentum corporis Christi ei conjungitur, imo unum cum eo efficitur, a quo omnes justi in suo ordine ut membra a capite gubernantur. Cujus capitis oculi prophetae, qui futura praeviderunt; sancti apostoli, qui alios de via erroris ad lumen justitiae deduxerunt. Aures sunt obedientes, nares sunt discreti; flegma quod per nares ejicitur haeretici, qui judicio discretorum de capite Christi emunguntur. Os sanctos doctores, dentes sacrae Scripturae expositores, manus Ecclesiae defensores, pedes agricolae Ecclesiam pascentes. Porro fimus, qui de ventre egeritur, sunt immundi et luxuriosi altaris ministri, et alii infra Ecclesiam facinorosi, qui ventrem matris Ecclesiae onerant, quos per mortis egestionem daemones ut porci devorant. Igitur quia in ascensione Domini induti sumus corporali ejus praesentia, ad aeternam visionem ejus tota intentione festinemus. DIVISIO
40.1.3
Dominicam ascensionem Habacuc propheta praevidens ait:« Elevatus est sol, et luna stetit in ordine suo.» Cum enim Dominus in mundo cum discipulis moraretur suis, apostoli in praesentia Domini confidentes, non ad coelestia aspirabant, sed, postquam se Dominus ab eorum oculis absentavit, et in coelum ascendit. Quo Dominus ascenderat, milites inhiando cupiunt ascendere. Haec enim consuetudo inter nos est ut familia regem praecedentem sequi desideret. Unde ait Ecclesia in Canticis:« Trahe me post te.» Trahi enim desiderabat ad Regem ascendentem, postquam caruit consolatione ejus praesentiae. Ideo elevatus est sol, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, ad coelestia, quia per ascensionem ejus luna stetit in ordine. Luna Ecclesia dicitur, quia sicut luna lumen recipit a sore, ita Ecclesiae defectus a Christo illuminatur, et sicut luna patitur aliquando eclipsim, ita Ecclesia inter mundana tolerat. Sed haec luna post ascensionem Christi stetit in ordine suo. Stetit, quia in praedicatione excrevit, quia ad tribulationes patiendas exarsit. Tunc Petrus, qui ad vocem ostiariae succubuit, ad vocem Neronis resistentis non recessit. Haec ascensio est unus de saltibus Domini, de quibus facit mentionem Salomon in Canticis:« Ecce veniet saliens in montibus, et transiliens montes.» Saliens venit, qui veniendo ad redemptionem nostram quosdam saltus dedit de coelo, veniens in utero Virginis, de utero in praesepium, de praesepio venit in crucem, de cruce venit in sepulcrum, de sepulcro rediit in coelum. Unde ait Propheta:« Exsultavit ut gigas,» etc. Hanc exsultationem alibi denotavit:« De torrente in via bibet.» In mundo erat torrens mortis defluens a peccato primi parentis. De his in via bibit, quia mortem in transitu gustavit, atque ideo exaltavit caput, quia hoc quod moriendo in sepulcro posuit, resurgendo super angelos levavit. Levavit super angelos post resurrectionem humanam naturam, quae prius erat minor angelis. Unde scriptum est:« Minuisti eum paulo minus ab angelis.» Quandiu enim passibilis fuit et mortalis, minor fuit angelica natura, quae immortalis est. Sed postquam Deus Pater gloria resurrectionis et honore immortalitatis eum coronavit, qui prius minor erat, super angelos est factus.
40.1.4
Cum igitur angeli humanam naturam angelicae praelatam viderent, qui prius ab hominibus se adorari patiebantur, ab humano genere ita exaltato se adorari postea timuerunt. Abraham adoravit angelum cum tres vidit, et unum adoravit, nec prohibuit. Voluit adorare Joannes angelum post resurrectionem, nec ab angelo permissus est. Despiciebant hominem prius quem videbant culpa sua exsulatum; honoraverunt hominis naturam, quam videbant super se exaltatam. Sciebant quidem hominem factum esse ante peccatum ad restaurationem angelicae legionis, qua ceciderat, sed redemptionem ejus per Filium ignorabant. In principio enim mundi fecit Deus angelum quemdam praecellentem aliis, valde speciosum et sapientem De quo postea per Prophetam:« Tu signaculum similitudinis Dei, plenus sapientia, et perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti.» In eo enim erat subtilior natura, in illo imago Dei filiorum, quod insinuatur cum dicitur:« Omnis lapis pretiosus operimentum tuum,» quia novem ordinibus ille primus angelus ornatus et opertus fuit, dum cunctis agminibus angelorum praelatus est et eorum comparatione clarior fuit. Sed ille versus in superbiam, ex nimia claritate dixit:« Ascendam in coelum, ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo.» Fuerunt enim consentientes ei ex angelis alii; qui, cum Deo similes volebant fieri et impares angelis, minores effecti sunt. Et primus ille angelus et sui complices de coelo, aliis bonis spiritibus remanentibus, ceciderunt, ita quod de singulis novem ordinibus angelorum cecidisse credatur. Itaque cum essent octo ordines, de nono decimus factus est, qui periit, et ad locum illorum supplendum factus est homo. Qui nisi peccasset, omnes salvi fuissent, et angelis similes et immortales essent. Nisi enim peccaret Adam in paradiso, viveret de fructu arborum, et filios sine concupiscentia generaret, et tamen unusquisque in terra permaneret, donec ad terminum constitutum. Qualiter autem gignerent, si in paradiso permansissent? Quemadmodum manus manui, ita sine concupiscentia jungerentur; et sicut oculus se levat ad videndum, ita sine delectatione illud sensibile membrum perageret officium suum, sicque sine dolore absque sorde parerent. Esset infans ita debilis et non loquens, ut nunc? Mox ut nasceretur ambularet, et absolute loqueretur, et contra singulos defectus de lignis ibi positis uteretur, et praefixo a Deo tempore de ligno vitae ederet, et sic in uno statu postmodum permaneret. Et tandiu debuerunt esse in paradiso, quousque impleretur numerus angelorum qui ceciderant, et ille numerus electorum qui erat implendus, si angeli non cecidissent. Quomodo autem posset paradisus omnes capere? Sicut nunc generatio per mortem, id est moriendo, praeterit, et generatio per vitam, id est nascendo, advenit, ita tunc parentes in meliorem statum assumerentur; filii vero praefinito tempore quod creditur circa triginta annos post esum ligni vitae suis posteris cederent, et ad extremum omnes pariter angelis in coelis coaequarentur, et in coelum vivi transferrentur. Sed peccante homine ingressa est mors in mundum, periit immortalitas, periit ascensus in coelum. Sed Deus summae misericordiae hominem, homo factus, redemit; per mortem suam mortem nostram destruxit, per resurrectionem immortalitatem recuperavit, per ascensionem aditum nobis in coelum fecit, et ipse Dominicus homo locum summi angeli supplevit. Alii vero homines inferiores inferiorum ordinum ruinam restauraverunt. Itaque Christus secundum humanitatem etiam super omnes creaturas est. Unde ait Psalmista:« Omnia subjecisti sub pedibus ejus.» Sed Deus major est et superior eo homine, Pater vero et Filius et Spiritus sanctus, secundum divinitatem est. Unde Apostolus ait:« Tunc ipse Filius subjectus erit illi qui subjecit sibi omnia.» Hominum autem aliorum alii aliis pro meritis superiores erunt cum aliis positi. Unde in Evangelio:« In domo Patris mei mansiones multae sunt.» Et alibi:« Et erunt omnes aequales angelis.» Si quaeritis quot salvi erunt, vel quot animae ad coelum perveniant, audite Augustinum:« Quot angeli ibi remanserunt, tanta illuc ascensura creditur multitudo hominum, et singuli singulis ordinibus angelorum associabuntur, prout in meritis a Deo discernuntur, sicut scriptum est in propheta: Statuit terminos gentium secundum numerum filiorum Dei. Haec est ergo illa dies, fratres charissimi, in qua ruina angelorum restaurata est, in qua angelorum militia consortio hominum laetata est. Haec est illa festivitas quae fons omnium festivitatum est aliarum, sine qua utilitas omnium periret. Nisi enim esset ascensus in coelum, cassa esset nativitas, infructuosa passio, inutilis resurrectio. Haec est tanta quod in tempore Silvestri papae in honore ascensionis, quinta feria, per singulas hebdomadas ita celebris habebatur, sicut nunc Dominica dies in memoriam resurrectionis. Congratulemur angelis, qui hodierna die cum magno gaudio occurrentes regali Filio ascendenti ad Patrem. Dixerunt enim:« Quis est iste Rex gloriae?» Alii Dominum comitantes responderunt:« Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio;» et vere exstitit Filius regis. Sed quid valet liberatio sociorum, nisi efficiamur socii eorum? Laboremus, charissimi, ut sicut sumus eodem sanguine redempti, ita eodem praemio ascensionis simus remunerandi, praestante ipso Domino nostro Jesu Christo.

Intertext edge

Open linked passage

Note