Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Libri deflorationum
Wernerus S. BlasiiDefl 41.1 · 10602-libdefMore by Wernerus S. Blasii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
More
Original / primary: 10602 Libdef
41.1
DOMINICA POST ASCENSIONEM. Secundum Joannem.
41.1
Cum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me.» Venit in die Pentecostes Spiritus sanctus in centum viginti homines congregatos, in quibus et apostoli omnes erant. Qui cum linguis loquerentur, plures ex his qui aderant tanto miraculo stupefacti et loquentes Petro corde compuncti conversi sunt et indulgentiam perceperunt. Hoc ergo intuens Dominus loquebatur tanquam diceret: Odio me habuerunt, sed tale de me Paracletus testimonium perhibebit, ut plures ex eis faciat in me credere. Venit Spiritus sanctus sponte, ut Deus mittit eum Filius a Patre, ad quem refert, et quod ipse de illo est, et quod Spiritus ab utroque procedit. Sic de Filio dictum per prophetam:« Coelum et terram ego impleo.» Quo missus est nisi ubi erat? Si de Patre, ubi potuit esse sine sapientia sua,« qua attingit a fine usque ad finem?» Sed neque sine Spiritu suo usquam esse potuit. Ergo et Spiritus sanctus missus est ubi erat. Unde Psalmista:« Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam?»( Psal. CXXXVIII.) Pater nusquam legitur missus. Quaeri solet cur Spiritus in igne apparuit, cur in igne simul et linguis, cur aliquando in columba, aliquando in igne monstratur; cur super Filium Dei in specie columbae, et super discipulos in igne apparuit? Haec quatuor proposita videamus. Spiritus in igne monstratur, quia Apostolus ait:« Deus noster ignis consumens est.» Verum est, quia per hunc rubigo peccatorum consumitur. De hoc igne Veritas dicit:« Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat?» Terram dicit corda terrena, quae infima congerendo, a malignis spiritibus conculcantur. In igneis linguis monstratus est, quia lingua verbo congruit, et Verbum, quod est Dei Filius, una est substantia in Spiritu sancto. Vel ideo in linguis, quia sicut per linguam procedit verbum, ita qui sancto Spiritu tangitur, Dei Unigenitum confitetur; vel ideo in igneis linguis, quia quos replet, ardentes et loquentes facit; qui enim Deum amando praedicant, corda audientium inflammant. Aliquando in columba, aliquando in igne monstratur, quia quos replet, simplices et ardentes facit. Non enim placet Deo aut simplicitas sine zelo, aut iste sine illa. Unde Veritas:« Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae.» Prudentiam serpentis exponit Paulus, dicens:« Nolite pueri effici sensibus.» De simplicitate etiam columbae dicit:« Sed malitia parvuli estote.» In Domino per columbam, in discipulis per ignem apparuit, quia justus judex noluit peccatores ferire, sed mansuete corrigere. Hi autem qui simpliciter sunt homines, et ideo peccatores, debuerunt spiritualiter contra ipsos accendi et per poenitentiam salvari.
41.2
« Et vos testimonium perhibebitis quia ab initio mecum estis.» Ab initio scilicet praedicationis meae. Dabit vobis loquendi fiduciam charitas diffusa in cordibus vestris per Spiritum sanctum. Hanc Petrus nondum habebat, quando negavit Dominum. Spiritus sanctus perhibebit in cordibus vestris, vos autem in vocibus vestris, ut impleatur illud:« In omnem terram exivit sonus eorum.»« Haec locutus sum vobis ut non scandalizemini. Absque synagogis facient vos( Joan. XVI).» Exprimit quae passuri erant. Hoc determinat quia Judaei non reciperent eum, et ideo expellerent eos qui de eo praedicarent. Sed praedixit de Spiritu qui confirmabit, ut non sit illis scandalum, quia pax multa diligentibus legem Dei, quae est ipsa charitas.
41.3
« Sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo.» Quasi dicat: Extra synagogas facient vos, sed nolite solitudinem formidare. Separati quippe a congregatione eorum tot in nomine meo congregabitis, ut illi metuentes ne templum et lex eorum descrantur, interficient vos, arbitrantes se bene facere. Ecce quod ait Apostolus:« Zelum Dei habent, sed non secundum scientiam.»--« Et haec facient vobis, quia non noverunt Patrem neque me. Sed haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum reminiscamini quia ego dixi vobis.» Ideo praedixi ne ignaros improvisa turbarent, scilicet provisa patienter ferantur, cum venerit hora tenebrosa malorum.
41.1.1
DOMINICA POST ASCENSIONEM. Secundum Joannem. De decem descensionibus Christi, et octo ascensionibus animae.
41.1.1
In libro quarto Regum legitur quia cum Ezechias rex usque ad mortem aegrotaret, Isaias propheta ad eum intraverit, et ei a Domino diceret quia sanari deberet. Cui ille:« Quod erit signum, quia Dominus me curabit? Ad haec Isaias: Hoc erit, inquit, signum a Domino: Vis ut ascendat umbra decem lineis, an ut revertatur totidem gradibus? Et ait Ezechias: Volo ut revertatur et descendat in horologio retrorsum decem.» Quod et ita contigit. Quod Ezechias pro signo conferendae sibi salutis petiit, ut Sol retroiret perdecem lineas horologii, quas jam transierat, significat decem ordines temporum, per quos Christus, sol justitiae, quasi umbram legis descendit, et quasi quosdam saltus dedit, per quos iterum post resurrectionem ascendit. Primus gradus descensionis ejus fuit de Deo in angelum, quia ipse fuit magni consilii Angelus; secundus descensionis ejus gradus de angelo in patriarchas; tertius, in legis datione; quartus in Jesu Nave, ut populum in terram repromissionis introduceret; quintus, in judices, quia eum populum per eos judicabat et regebat; sextus, in reges Judaeorum, quia in eis ipse regnavit; septimus, in prophetas, quia per eos nuntiatus est; octavus, in pontifices, quia ipse est summus sacerdos Patris; nonus, in hominem; decimus, in passionem. Per hos decem gradus quasi per umbram legis priscae Christus descendit, et omnem umbram legis radio veritatis illustravit, obscura revelans, clausa reserans, et omnia tecta denudans. Denique sicut Christus his decem gradibus ad homines descendit, ita et Christus per sanctos suos homines octo gradibus ad Deum ascendere docuit. Ezechiel namque de aedificio loquens in monte constituto, ait:« In octo gradibus ascensus ejus.» Petrus quoque octo virtutum gradus numerat: fidem, virtutem, scientiam, abstinentiam, patientiam, pietatem, fraternitatis amorem, charitatem; quibus fugientes mundialis concupiscentiae corruptionem ad coeleste regnum quasi de valle lacrymarum ad locum animarum, scilicet paradisum, ascendere debemus. Ait itaque: Fugientes ejus quae in mundo est concupiscentiae corruptionem, ne videlicet corrumpamini a concupiscentia, curam omnem subinferentes, ut in solo Deo sit omnis cura vestra, et in occulto cordis ne sitis molles et dissoluti; ministrate in fide vera virtutem, in servili et humili modo ostendite fratribus vestris constantiam bonae conversationis, quae fidei subjungenda est, ne sine operibus fides mortua sit, et ut alios vestro exemplo in bona conversatione confirmetis. In virtute autem scientiam, id est discite in bona conversatione bonum facere, spe aeternorum, non temporalium. In scientia autem abstinentiam. Cum bona facere didiceritis, spe vitae aeternae mox a malis abstinete, et in cogitatione et in opere, ne in vacuum scientia coelestium decedat, si se ab illecebris saeculi aliquos non coerceat. In abstinentia autem patientiam, ut qui a voluptatibus mundi se continet, adversa ejus sustineat. In patientia autem pietatem, ut erga eos quos toleratis, pie solliciti sitis; in pietate autem, fraternitatis amorem, ut non alterius rei intuitu opera pietatis adversariis impendatis, nisi fraternae dilectionis, ut pro eis oretis, ut convertantur qui doctrina vestra vel increpationibus noluerunt converti. In fraternitatis autem amore charitatem, scilicet Dei, quae merito amori fraternitatis adjungitur, quia nec Deus sine proximo, nec proximus sine Deo diligitur; qui enim Deum non diligit, proximum tanquam seipsum non diligit, quia nec seipsum diligit. Est quippe impius et iniquus. Qui autem diligit iniquitatem, plane non diligit, sed odit animam suam. Diligamus nos itaque invicem, sicut nos Christus. Ideo propter Deum habendum, et quidquid aliud praecipit faciemus, ut ipsius adjutorio per has octo ascensiones ad eum ascendamus. Inter haec videndum est quomodo terrena corpora in coelo maneant.
41.1.2
Item quomodo terrena corpora in coelo maneant.
41.1.3
Necesse est, aiunt quidam, ut terrena corpora naturale pondus vel in terra teneat vel cogat ad terram. Et ideo in coelo esse non possunt. Primi quippe illi homines in terra erant nemorosa atque fructuosa, quae paradisi nomen obtinuit. Et de ponderibus elementorum sic argumentatur. Quomodo scilicet magistro Platone didicerunt mundi duo corpora maxima atque postrema duobus mediis, aere scilicet et aqua, esse copulata atque conjuncta, ac per hoc inquiunt quoniam terra abhinc sursum versus est prima; secunda aqua super terram; tertius aer super aquam; quartum super aerem coelum. Non potest esse terrenum corpus in coelo. Momentis enim propriis ut ordinem suum teneant clementa librantur. Ecce qualibus argumentis omnipotentiae Dei humana contradicit infirmitas, quam possidet vanitas. Quid ergo faciunt in aere terrena tot corpora, cum a terra sit aer tertius, nisi forte qui per plumarum et poenarum levitatem donavit avium terrenis corporibus, ut portentur in aere, immortalibus factis corporibus hominum, non poterit dare virtutem qua in coelo etiam valeant habitare? Nam cum terrenorum corporum, sicut onera gestando sentire consuevimus, quia quanto major est quantitas, tanto fit major et gravitas; tamen membra suae carnis leviora portat anima, cum in sanitate robusta sunt, quam in languore cum macra sunt, et cum aliis gestantibus onerosior sit sanus et validus quam exilis et morbidus: ipse tamen ad suum corpus movendum atque portandum agilior est, cum in bona valetudine plus habet molis quam cum in peste vel in fame minimum roboris. Tantum valet etiam in habendis terrenis corporibus, quamvis adhuc corruptibilibus atque mortalibus, non quantitatis pondus, sed tentationis modus. Et quis verbis explicat quantum distat inter praesentem, quam dicimus sanitatem et immortalitatem futuram? Non ita redarguant nostram quidem philosophi de corporum ponderibus. Est enim sic hinc sursum versus: terra prima, aqua secunda, aer tertius, coelum quartum, ut super omnia animae sit natura. Nam et Aristoteles quartum corpus eam dixit esse, et Plato nullum. Si quartum esset, certe superius esset caeteris. Cum vero nullum est, multo magis superat omnia. In terreno ergo quid facit corpore? In hac mole quid agit subtilior omnibus? In hoc pondere quid agit levior omnibus? In hac tarditate quid agit celerior omnibus? itane per hujus tam excellentis naturae meritum non poterit effici, ut corpus ejus levetur in coelum? Et cum valeat nunc natura corporum terrenorum depromere alas deorsum, aliquando et animae levare sursum terrena corpora non valebunt? Postremo si ita est elementorum ordo dispositus ut secundum Platonem duobus mediis, id est aere et aqua, duo extrema ignis et terra jungantur, coeli quoque obtineant illa summi locum. Haec autem sunt velut fundamentum imi mundi, et ideo in coelo non potest esse terra. Cur est ignis in terra? Secundum hanc quippe rationem, ita ista duo elementa in locis propriis, imo ac summo, terra et ignis esse debuerunt, ut quemadmodum nolunt in summo esse posse quod imi est, ita nec in imo esse posse quod summi est. Sicut ergo nullam putant vel esse vel futuram esse particulam terrae in coelo, ita nullam particulam videre debuimus ignis in terra. Nunc vero non solum in terris, verum etiam sub terris ita est. Ut enim eructent vertices montium propter quod in usibus hominum et esse ignem in terra, et nasci videmus ex terra, quandoque et de lignis et de lapidibus nascitur, qui sunt corpora sine dubitatione terrena. Cur ergo volunt ut credamus naturam corporum terrenorum aliquando incorruptibilem, factam coelo convenientem futuram, sicut nunc ignis corruptibilis his convenit terris? Nihil asserunt ex ponderibus atque ordine elementorum, unde omnipotenti Deo, quominus faciat corpora nostra talia, ut etiam in coelo possint habitare, praescribant.

Intertext edge

Open linked passage

Note