Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Libri deflorationum
Wernerus S. BlasiiDefl 42.2 · 10602-libdefMore by Wernerus S. Blasii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
More
Original / primary: 10602 Libdef
42.1
IN DIE SANCTO PENTECOSTES. Secundum Joannem.
42.1
« Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Qui non diligit me, sermones meos non servat.» Judas qui Domino dixit:« Domine, quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum, et non mundo?» non est ille Iscariotes, scilicet iste cujus Epistola inter Scripturas canonicas legitur. Et Dominus respondit ei:« Si quis diligit me,» etc., ut ostenderet ei quia per dilectionem discernitur gens sancta a non sancta. Charitas enim facit unanimes in domo in qua faciunt Pater et Filius mansionem, qui donant et ipsam dilectionem. Erit itaque in aeterna gloria visio et mansio non transitoria, sed aeterna; et haec erit manifestatio de qua ille quaesierat. Venit autem Deus ad hominem, dum homo venit ad Deum. Venit homo credendo, obediendo, intuendo, capiendo; Deus venit subveniendo, illuminando, implendo. Verumtamen in quorumdam corda venit, et mansionem ibi non facit, quia per compunctionem Dei respectum percipiunt, sed interpretatione deficiunt.
42.2
« Et sermonem quem audistis non est meus, sed ejus qui misit me Patris.» Non est Filius minor Patre, et non est a seipso. Nec istud est contrarium ad hoc quod dixit:« Qui non diligit me, sermones meos non servat.» Et fortasse propter aliquam distinctionem pluraliter dicit sermones. Hic autem sermonem dicit esse Patris Verbum, quod erat in principio.
42.3
« Haec locutus sum vobis apud vos manens.» Adhuc manens corporali praesentia cito vobis auferenda dixi de spiritali mansione. Illa in aeternum beatificat liberatos: haec in tempore visitat liberandos.
42.4
« Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecunque dixero vobis.» In nomine meo, id est in notitia mei, videlicet confitentibus me mittet Pater Spiritum. Vel ita: Mittet in nomine meo, id est ad glorificationem mei in dilectoribus meis; vel, in nomine meo, hoc est in nomine Deitatis, quia unus Deus sumus ego et Pater et Spiritus sanctus. Ubi docet Spiritus sanctus, docet Pater et Filius. Sed quoniam Trinitas est, oportebat singulas insinuari personas. Paracletus interpretatur advocatus, quia quos repleverit exorantes facit. Unde Paulus:« Ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.» Non ut minor postulat, sed nos ad postulandum inflammat. Idem Spiritus vocatur et Consolator, quia dum poenitentibus viam praeparat, a tristitia mentem levat. Quare dicit,« suggeret?» cum suggerere soleat minoris esse, quia suggerere aliquando dicitur subministrare, ut hic, non quod nobis scientiam ab imo inferat, sed ab occulto. Augustinus non habet, suggeret vobis omnia, sed, commemorabit vobis omnia. Et ita exponit:« Intelligere debemus quod jubemur non oblivisci saluberrimos monitus ad gratiam pertinere, quod nos commemorat Spiritus.»
42.5
« Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Non quomodo mundus dat, ego do vobis.» Iturus ad Patrem, sequentibus relinquo, pervenientibus do. Hoc est quod legimus apud prophetam:« Pacem super pacem.» Pacem nobis relinquit in hoc saeculo qua hostem vincamus, qua invicem nos diligamus. Pacem suam nobis dabit in futuro, quando sine hoste et sine dissensione regnabimus. Pacem relinquit nobis, ne de occultis judicemus. Pacem suam dabit nobis, cum manifestabit cogitationes cordis. Ipse est pax nostra qui fecit utraque unum. Sed quare non addidit meam, dicens relinquo, sicut ubi ait do? Quid si pacem suam voluit intelligi qualem ipse ait, in qua nulla repugnantia est: pacem autem quam nobis reliquit sine peccato esse? Unde dicimus:« Dimitte nobis debita nostra.» Non est ergo pax hic plena, qua secundum interiorem hominem legi Dei condelectamur, sed videmus aliam legem in membris nostris repugnantem legi mentis nostrae. Item pacem habemus, diligentes nos; sed nec ipsa pax plena est, quia cogitationes nostras invicem non videmus, et quaedam de nobis, quae non sunt in nobis, vel in melius invicem, vel in deterius opinamur. Nec ignoro hoc sic accipi posse, ut repetitio videatur, et meam prius subaudiatur. Mundus autem, id est homines qui diligunt mundum, propterea dant sibi pacem, ut sine lite non Deo, sed mundo fruantur. Et quando justis dant pacem ut non eos persequantur, non est vera pax, quia corda disjuncta sunt.
42.6
« Non turbetur cor vestrum, neque formidet. Audistis quia ego dixi vobis: Vado et veniam ad vos.» Quia pacem do, ut vestrum cor sursum habeatis, ne turbemini de hoc quod dixi: Vado, quasi pastoris absentia gregem lupus invadat. Et si a vobis corpore vado, ut homo, maneo praesens per id quod Deus sum. Objiciunt nobis Ariani Dei Filium esse creaturam ex dictis Salomonis dicentis:« Dominus creavit me in principio viarum suarum, priusquam terram faceret.» Sed de humanitate dictum est, creavit me in initio viarum suarum, id est ut initia viarum et operum ejus per Evangelium demonstraret. Subsequens autem divinitati convenit:« Ante saeculum fundavit me.» Quid est dicere: Ante omnia tempora genuit me? Item dicunt: Quare carnem quam creaturam esse non negas, cum divinitate adoras? Propterea quia ita divinitati unita est, ut Dei Filius Deus sit et homo. Denique si hominem separaveris a Deo, nunquam ei servio, velut si quis purpuram aut diadema regale inveniat, nunquid adorabit? Cum vero rex fuerit eis indutus, periculum mortis incurret, qui ea cum rege contempserit adorare. Si quis ergo adorare contempserit carnem deitati unitam, poenam aeternae mortis patietur.
42.7
« Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem, quia Pater major me est.» Secundum formam servi puer Christus etiam parentibus suis minor erat. Gauderetis, inquit, quia humanae naturae gratulandum est, quae levatur ad dexteram Patris, quod idem sibi sperant caeteri.
42.8
« Et nunc dixi vobis, priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis.» Praedixit se ire ad Patrem et hi post mortem visuri erant eum viventem, et ad Patrem ascendentem. Quo viso credituri erant quod Filius Dei esset qui hoc potuit. Nam fides est rerum quae creduntur et non videntur. Credituri, inquam, erant Filium Dei non nova fide, qua et prius crediderant, sed aucta fide et referta, quia et modo cum haec diceret, parva erat, et cum moreretur pene jam nulla.
42.9
« Jam non multa loquar vobiscum. Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.» Princeps peccatorum non naturarum venit accepta licentia a Deo, ut me tradat in manus Judaeorum, et ego sponte sequar, cum in me non habet quidquam quod ad se pertineat. Noluit Dominus habere quod perderet. Pauper venit, ne haberet diabolus quod auferret. Princeps mundi hujus est diabolus; mundus, mundi amatores. Unde scriptum est:« Qui voluerit esse amicus hujus saeculi, inimicus Dei constituitur.»
42.10
« Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi sic facio.» Hoc subjecit quasi ei diceretur: Cur moreris, si non habes peccatum? Quia Pater mandavit. Notandum sane quia Pater tradidit Filium, Filius seipsum, discipulus magistrum, diabolus Salvatorem, Judaei regem suum gentibus et cruci. Ecce opus commune, sed voluntates valde diversae.
42.1.1
IN DIE SANCTO PENTECOSTES. Secundum Joannem. SERMO IN DIE PENTECOSTES.
42.1.1
« Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritus oris ejus omnis virtus eorum.» Per Filium qui est Dei Verbum, non solum coeli, sed et omnia ex nihilo sunt creata, et ne in nihilum resolvantur, eodem verbo firmata, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum ornata. Angeli quoque sunt coeli appellati, quia aliis corruentibus, per Verbum Dei in charitate sunt firmati, et per Spiritum ejus in omni virtute perornati. Unde scriptum est: Spiritus Dei coelos ornavit, quia et istos coelos astris, et angelos virtutibus decoravit. Per Filium quippe angelici spiritus creantur, sed per Spiritum sanctum vivificantur. Per Filium lucis substantia eluxit; sed per Spiritum sanctum splendor ejus effulsit. Per Filium firmamentum formatur; sed per Spiritum sanctum celeri volubilitate rotatur. Per Filium sol, et luna, et sidera temporibus praeficiuntur; sed per Spiritum sanctum lucis nitore perpoliuntur. Per Filium flumina funduntur; sed per Spiritum sanctum labilem cursum sortiuntur. Per Filium terra formatur; sed per Spiritum sanctum fructibus et floribus decoratur. Per Filium diversa animalia producuntur; sed per Spiritum sanctum vitali statu imbuuntur, et aves volatu, pisces natatu, bestiae, reptilia, serpentia gressu per eum fulciuntur. Per Filium homo ad imaginem Dei plasmatur; sed per Spiritum sanctum in anima vivificatur. Spiritus sanctus inspirat diversa ingenia; ipse etiam dat diversa artificia. Per Spiritum sanctum data sunt genera linguarum; per ipsum de occultis thesauris sapientiae producta sunt multimoda flumina Scripturarum. Per Spiritum sanctum patriarchae de Christo et Ecclesia futura figuris designabant; per ipsum prophetae locuti eadem Scripturis praemonstrabant. Per ipsum apostoli confirmati, transacta eadem in mundo praedicabant; per ipsum doctores inspirati Scripturas exponebant. Per Filium homo redemptus a morte liberatur; sed per Spiritum sanctum in baptismate ad vitam regeneratur. Per spiritum sanctum peccata relaxantur; per ipsum animae a morte criminum resuscitantur. Per Spiritum sanctum multi saeculo contempto religiosam vitam duxerunt; per ipsum plurimi signis et prodigiis fulserunt. Per Spiritum sanctum etiam hodie plerique ad meliorem vitam convertuntur; per ipsum quamplures ad coelestia mente rapiuntur. Per Filium fit resurrectio mortuorum; per Spiritum sanctum fit immutatio eorum. Per Filium mundus judicatur; per Spiritum sanctum utraque pars juste remuneratur. Per Filium Deus Pater coelum novum et terram novam creabit, sed Spiritus sanctus universa in meliorem statum renovabit. Coelum nempe per ipsum solis splendore induetur; per ipsum sol septemplici lumine vestietur; per ipsum radiabit luna solis claritate; per ipsum vernabit terra paradisi amoenitate. Tunc Filius de labore translatos faciet discumbere, et transiens illis ministrabit, quia de judicio rediens, electos pro diversis meritis in diversis faciet mansionibus requiescere, et gloriam suae deitatis eis facie ad faciem demonstrabit; Spiritus sanctus vero tribuit eis velut jubar solis pleno gaudio splendescere, et Trinitatem in unitate perfecte cognoscere. DIVISIO.
42.1.2
Haec festivitas Spiritus sancti per septem dies celebratur, quia ipse in septem donis veneratur, sicut per prophetam praenuntiatur:« Spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis; spiritus scientiae et pietatis, spiritus timoris Domini.» Haec sunt septem mulieres, quae unum virum apprehenderunt, quia septem dona Spiritus sancti solum Christum corporaliter possederunt. Hujus Spiritus dona coelestia scandent omnes qui timent Deum. Per ipsum namque timor tribuitur, qui in duo dividitur. Nam est timor servilis et est timor filialis. Servus quippe timet Dominum, ne eum damnet; filius timet Patrem, ne eum exhaeredet.« Timet adultera maritum, ne veniat; timet uxor casta, ne discedat.» Cum Spiritus sanctus, qui est charitas, mentem possederit, servilem timorem foras emittet; timor autem Spiritus Domini in saeculum saeculi permanet. Jam enim gehennam ut servus peccati non timebit, quia nullum peccatum committere quaerit. Deo autem ut filius per delectationem virtutum adhaerebit, et ideo ejus haereditatem possidebit. Ab ipsius gratia obtineamus orando, quatenus nos servi Dominum Deum nostrum timeamus, a malo declinando, ne nos per contemptum praeceptorum suorum aliquando poenis subdat; imo velut hostes sibi rebelles aeternis tormentis puniat. Rogemus eum ut instar filiorum Israelis vereamur, ut patrem, bonum faciendo, quatenus cohaeredes filii sui simus facie Patris perfruendo. Post timorem dat Spiritus pietatem, ut homo factori suo devote serviat, et proximo quae praevalent bona impendat. Deinde scientiam inspirat, ut quid homo facere vel devitare debeat, sciat. Post hanc fortitudo ab ipso donatur, ut homo nec blandis, nec adversis ad vitia flectatur. Deinde consilium rationi subministrat, ut utile eligat, nocuum respuat. Post hoc intellectum praestat, ut anima per visibilia sempiterna intelligat. Deinde sapientiam inspirat, ut rationalis creatura mutabilem creaturam despiciat, Creatorem suum qui est immutabile bonum diligat, solum fontem sapientiae Christum in Spiritu sancto sapiat.
42.1.3
Qui per septiformem Spiritum in his virtutibus florebunt, per ipsum septem munera in corpore, septem dona in anima obtinebunt, quando in terra sua duplicia possidebunt, cum in corpore sicut sol fulgebunt, et in anima aequales angelis erunt. Ab ipso namque cujus pulchritudinem sol et luna mirantur, septies prae sole clarius in corpore illustrantur: Christus quippe per Spiritum sanctum reformabit corpus humilitatis verae, configuratum corpori claritatis suae. Et cum sit corpus spiritale, ille cujus sermo velociter currit, tanta illud vestiet velocitate, ut quam cito nunc visus coelum vel cogitatus orbis extremum attingit sua agilitate, tam concite tunc illuc feratur corporis mobilitate. Ab ipso etiam qui est omnium fortitudo, tanta roborabitur fortitudine, ut moles montium facile possit pede subvertere. Ab ipso quoque qui fuit inter mortuos liber, tanta inerit eis gratia libertatis, ut omnis solida creatura sit ei penetrabilis. In cujus visione angeli magna dulcedine redundant; omnes sancti maximis deliciis exuberant, ab ipso omni affluentia voluptatis perfruuntur, dum in gaudio Domini sui super omnia bona sua constituuntur, ubi Regem gloriae sicuti est cernent in suo decore, in quem desiderant prospicere, ubi omnium angelorum et sanctorum gloriam vident, et sua membra cuncta perlucida intus et extra inspiciunt; ubi jugiter audiunt resonare organa sanctorum et concentus angelorum; ubi cinnamomi et balsami odore suavissimo recreabuntur, et in aspectu Dei exsultantes epulentur, et in laetitia delectentur, atque ab ubertate domus Dei inebriabuntur, et torrente voluptatis ejus potabuntur. Ab ipso qui est salus omnium tanta sanitate solidantur, ut sicut nunc radius solis nullam sectionem, ita ipsi tunc nullam corporis passionem patiantur. Ab illo qui est vita aeterna, sic longaevitate confirmantur, quod nunquam in aeternum morte solventur. Haec septem bona habebunt in corpore per septem sancti Spiritus dona. Totidem in anima habebunt, ubi de bonis Domini perenniter gaudebunt. Nam ipse fons sapientiae tantum eis influit, quod eis notitia omnium rerum tribuit. Ineffabili amicitia copulantur, quia a Deo ut filii, ab angelis ut fratres amantur. Incomparabilis concordia eos conglutinat, quia nec Deus, nec aliquis sanctorum ab ipsorum voluntate discrepat. Inaestimabili potestate sublimantur, quia novo coelo et novae terrae principantur. Inenarrabili honore exaltantur, quia ab ipso Deo et ab universis angelis venerantur. Summa securitate pollent, quia nemo haec ab eis unquam tollet. Plenum gaudium in his sine fine habebunt; omnes amicos suos, quos diligunt, iisdem bonis frui perpetuo gaudebunt. Haec sunt dona quae Christus in altum ascendens hominibus dedit, quos a diabolo captos, de morte captivos duxit, astrigerisque sedibus victor gloriosus invexit DIVISIO.
42.1.4
In terra positis Dominus dona sua contulit, dum per charismata sancti Spiritus eos signis et novis linguis coruscare tribuit. Porro qui septem donis Spiritus sancti vacui inveniuntur, quot isti bonis perfruuntur, tot illi poenis cruciabuntur. Haec sunt olim in lege praefigurata; haec per prophetas praenuntiata. De legali quippe candelabro septem lucernae praecedunt, quia de Christo septem dona Spiritus sancti Ecclesiae prodeunt. Haec sunt septem columnae quibus domus Sapientiae fulcitur, quia donis septem Spiritus sancti Ecclesia, quae est domus Dei, insignitur. Hi sunt septem oculi, quos propheta in uno lapide videt, quia videlicet petra Christus septem dona Spiritus sancti ad illuminationem animarum fidelibus dedit. Haec sunt cornua Agni propter nos occisi, quibus credentes proderunt capita septem draconis rufi. Unde et isdem Spiritus sanctus super Dominum baptizatum in columbae specie descendisse praedicatur propter septem naturas quae in columba esse memorantur. Columba in petra nidificat, quia Spiritus sanctus in Christo corporaliter habitat, alienos pullos nutrit, dum errantes a regno Dei alienos per poenitentiam reducit; pura grana eligit, quia bonos de malis, ut grana de paleis secernit; felle caret, quia malitia eos evacuat quos possidet; non laedit rostro, quia Spiritu sancto repletus non insidiatur proximo: juxta fluenta habitat, quia Spiritus sanctus in sapientibus habitat; gregatim volat, quia congregatis in nomine Domini Spiritus sanctus sua munera donat. Unde propheta:« Ecce, inquit, quam bonum, et quam jucundum habitare fratres in unum! Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus, sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion..» Fratres in unum unanimes cum jucunditate habitabant, quando multitudo credentium cor unum et animam unam habebant. Ideo unguentum de capite in barbam Aaron descendit, quia de capite omnium Deo scilicet Spiritus sanctus, qui est spiritalis unctio, in apostolos venit. Per Aaron, qui mons fortitudinis dicitur, Christus intelligitur, per quem fideles contra vitia fortes existunt, atque in altum de virtute in virtutem ibunt. Hujus barba apostoli erant, dum ei qui est os patris quasi barba ori adhaeserant. De barba unguentum in vestimentum fluxit, dum Spiritus sanctus per impositionem manuum apostolorum se credentibus infudit. Ros de Hermon, quod anathema sonat, in montem Sion, quod specula dicitur descendit, dum superna gratia de Synagoga in Ecclesiam venit. Mons Hermon juxta Jordanem est situs, ubi Dominus est baptizatus. Ros ergo Hermon est Spiritus sanctus, qui super Dominum in baptismo ad istum montem venit, qui hodie in montem Sion in quo sita est Hierusalem, super credentes descendit.
42.1.5
Qualiter autem hoc contigerit, Scriptura nobis hodie retulit. Dum quinquaginta dies a resurrectione Christi transissent, et discipuli, ut saepe ascendens praeceperat, in Hierusalem pariter resedissent, subito ingens sonus tanquam vehementis venti advenit qui totam domum ubi erant sedentes replevit: atque igneae linguae illis apparuerunt, quibus incensi omnium gentium linguis magnalia Dei loqui coeperunt. Porro propter instantem festivitatem Judaei ex omni natione totius orbis in Hierusalem confluxerant, quia Pentecosten singulis annis ob acceptam illo tempore legem celebrabant; qui hoc audito simul convenerant, et singuli linguam in qua nati sunt de ore eorum stupefacti audiebant. Quos Petrus allocutus dixit haec, per prophetas praedicta, per Jesum vero ab eis crucifixum completa. Qui poenitentia ducti ad tria millia hominum baptizati sunt, et ipsi Spiritu sancto sicut alii repleti sunt. Alia die, cum Petrus et Joannes claudum per Spiritum sanctum sanassent, quinque millia baptizati sunt, qui omnes Spiritu sancto ditati sunt, et sanguinem Christi, quem prius furibundi fuderunt, postmodum tremebundi biberunt, ac perplures sanguinem suum pro ipso fuderunt. Apostoli autem, accepto Spiritu sancto, duodecim annos in Hierusalem eodem praecipiente commanebant, quae in mundo docturi erant insimul conferebant, in circuitu Judaeos ac gentiles docebant, signis ac prodigiis ad fidem plurimos convertebant. Qui omnes per impositionem manuum apostolorum Spiritum sanctum accipiebant, et virtutes Dei novis edebant linguis. Apostoli namque per Spiritum sanctum caecis lumen refundebant, surdis aures recludebant, mutis linguam solvebant, claudos gressu erigebant, leprosos mundabant, daemonia ab obsessis effugabant, mortuos resuscitabant, insuper per baculos vel per vestimenta, quidam illorum etiam per umbram suam debiles sanitate restaurabant. Post haec duodecim per totum mundum diffusi, septeno munere Spiritus sanctus perfusi, per septenarium numerum duodeni officium suum peregerunt, dum quatuor partes mundi ad fidem sanctae Trinitatis perduxerunt. Tres enim et quatuor, quod septem sunt, duodecim fiunt. Qui boni piscatores sagena fidei pisces olim ad vitam praedestinatos signis et miraculis de salo saeculi ad littus vitae pertraxerunt, et Christi exemplo animas suas pro ovibus sibi commissis, praevii duces posuerunt. Postquam Deus omnia in principio sex diebus creavit, septimum sanctificavit, quia in ipso requiescens ab opere cessavit. Sic qui in sex aetatibus mundi in donis Spiritus sancti operari student, in septima per ipsum ab omni labore requiescent. Sic nos quoque sex diebus in hebdomada laboramus, in septima vacamus, quia per septiformem Spiritum nunc bonis operibus insistimus, in futuro ab omni opere feliciter requiescimus, ubi per ipsum vacabimus, et Deum sicuti est videbimus. DIVISIO.
42.1.6
In diluvio columba ramum olivae reportans, inclusis pacem nuntiavit, quia Spiritus sanctus per chrismatis unctionem animabus carne inclusis pacem amissam redonabit. Hic etiam digitus dextrae Dei appellatur, quia sicuti manus per digitos operatur, ita Christus qui est dextera Patris, cuncta per divisiones gratiarum Spiritus sancti operatur. Unde magi qui Moysi resistere non potuerunt, digitum Dei hoc esse dixerunt, qui evidenter signa per Spiritum sanctum fieri conspexerunt. Per hunc est lex in duabus tabulis descripta, quia per Spiritum sanctum in duobus praeceptis charitas est disposita. In hoc digito ejicit Dominus daemonia, quia opera Filii et Spiritus sancti erunt inseparabilia. Olim genus humanum habebat tantum unius linguae usum; sed LXX, et duo gigantes turrim contra Deum construebant; inde offensus linguas eorum confundebat, ita quod nullus alterius linguam intelligebat, sicque per orbem disperserat quos omnes hodie Spiritus sanctus in unitatem fidei per genera linguarum congregaverat. Hebraeus quoque populus, Aegyptiaca servitute in paschali nocte per paschalem agnum liberatus, ac per mare Rubrum translatus, ad montem Sinai quinquagesima die pervenit, quem fumus et ignis replevit, atque de medio ignis Dominus ei legem timoris in tabulis scriptam dedit. Sic Christianus populus, de diabolica oppressione in paschali nocte per paschalem Agnum Christum ereptus, per baptismum quasi per mare Rubrum transvectus, quinquagesimo die, scilicet hodie, in igne legem amoris accepit, quam eum Dominus in corde scribere praecepit, ut videlicet post facerent sponte Dei amore quod prius fecerant coacti timore. In lege etiam erat praeceptum ut quinguagesimus annus jubileus, id est annus remissionis vocaretur, totusque ab opere servili feriaretur, atque amissa haereditas propriis haeredibus redderetur. Per hoc Spiritus sanctus illud tempus praefigurari voluit in quo populum suum ab opere servili, id est a peccato vacare docuit, eique amissam haereditatem paradisi restituit. Spiritus sanctus his datus memoratur, dum semel in terra, semel de coelo datur. In terra datur Spiritus, ut diligatur proximus: de coelo datur Spiritus, ut diligatur Deus. Qui enim Deum diligit, sermonem ejus servabit. Hunc Deus Pater diligit et Trinitas ad eum veniet, et mansionem apud eum faciet.
42.1.7
Ideo, charissimi, diligamus Deum; mandata ejus servando, ut ipse diligat nos mansionem sibi in nobis praeparando. De hospitio cordis nostri stercus peccatorum: poenitentia et confessione extergamus, lacrymis sordes diluamus, floribus bonorum operum ornare studeamus, ut Spiritus sanctus designetur adventare, et dignum habitaculum sibi in nobis praeparare. Hic etiam super Dominum in colombae speciem descendit, quia eum immunem a peccatis ostendit. Super discipulos autem in igne venit, quia peccata in eis consumens, chirographum peccati delevit. Unde et ignis filios Israel praecessit, et eis iter ad patriam suggessit, quia ignis Spiritus sancti eos praecedit, et iter per Scripturas ad patriam paradisi ostendit. Ideo nunc baptisma agitur, quia per Spiritum sanctum originale crimen remittitur. Ideo etiam his diebus jejunia celebramus, quia per Spiritum sanctum veniam accipere speramus. Qui Spiritum sanctum blasphemaverit, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Per Spiritum sanctum datur remissio peccatorum. Qui de venia desperat, hic Spiritum sanctum blasphemat, atque irremissibile peccatum perpetrat. Quemadmodum, charissimi, est Nativitas Domini celebris, sic et ista festivitas omnibus fidelibus debet esse solemnis, quia sicut in illa Deus in carne veniens homines visitavit, sic in ista Deus in igne adveniens, a peccatis homines purgans, multa charismata eis donavit. Hae festivitates et angelis et hominibus sunt venerabiles, quia ipsi Deo nostro sunt celebres. Denique in nativitate Domini, Dominus majestatis de solio gloriae suae surrexit, arma bellica induit, pro nobis pugnaturus in exsilium abiit. Parasceve autem dies belli atque victoriae exstitit, cum Dominus fortis et potens in praelio principem mundi diabolum cum suis satellitibus devicit, victoriamque potenter obtinuit. Dies vero Dominicae resurrectionis est dies qua peracto bello regnum tyranni vastavit, captivitatem ab eo captam ad se congregavit. Dies autem ascensionis est haec, in qua cum nobili pompa Dominus virtutum regressus triumphavit, atque cum angelis malis susceptus carnem nostram super aethera exaltavit. Hodierna vero dies est qua militibus spolia distribuit, dum fidelibus varia dona Spiritus sancti contulit. Adhuc restat una dies qua sponsam suam de hac Babylonia est ducturus, quando in ultima die Ecclesiam in coelesti Hierusalem est collocaturus. Nempe de his diebus praecinuit per totum Psalterium Spiritus sanctus. Insuper lex et omnes prophetae persultaverunt haec consona voce. Igitur, charissimi, conspectui ejus in justitia nunc appareamus, ut, cum apparuerit gloria ejus, in nuptiis ejus satiari valeamus ad videndum in bonitate electorum suorum, ad laetandum in laetitia gentis suae, in plenitudine omnium bonorum. Quae oculus non vidit, et auris non audivit.

Intertext edge

Open linked passage

Note