Libri deflorationum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
—
Original / primary: 10602 Libdef
43.1
FERIA SECUNDA. Secundum Joannem.
43.1
« Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam.» Aperit causam humanae salutis, dilectionem scilicet Dei Patris ex quo est omnis restauratio vel institutio per Filium suum in Spiritu sancto. Idem dicit ex Filio Dei quod supra ex filio hominis credentes consequi, ut per quem in deitate conditi sumus, per eumdem in homine restauremur.
43.2
« Non enim misit Deus Filium suum in mundum ut judicet mundum, sed ut mundus salvetur per ipsum.» Venit Salvator, ut salvet, non ut judicet, id est damnet, sed si judicatur homo, ex se habuit, quia non credidit.
43.3
« Qui credit in eum, non judicatur; qui autem non credit, jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.» Nondum apparuit judicium, sed jam factum est.« Novit enim Dominus qui sunt ejus.» Novit enim qui permaneant ad coronam, qui ad flammam. Novit in arca sua triticum, novit paleam, novit segetem, novit zizania. Non eos audiamus qui negant ex hoc loco diem judicii futurum. Dicunt enim: Si et ille qui credit non veniet in judicium, et ille qui non credit jam judicatus est, ubi sunt quos judicaturus est Dominus in die judicii? Non intelligitur praeteritum tempus poni pro futuro. Nam judicatus est, dicitur damnatus est Dei praescientia, qui novit quid immineat non credentibus; et ubi dicit: non veniet ad judicium, ita intelligendum est: non venit ad damnationem.
43.4
« Hoc est autem judicium, quia lux venit in mundum: et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem. Erant enim eorum opera mala. Omnis enim qui male agit odit lucem; et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus.» Judicium dicit aeternam damnationem, quod erit non cognoscere Deum, sicuti aeterna vita est cognoscere eum. Quia lux venit, Verbum scilicet in carne, et excitat et monet homines cognoscere sua mala, in quibus omnes sunt; profecto illi judicantur qui oderunt admonentem lucem, et fugant ne arguantur mala eorum quae sunt impietas, incredulitas, odium aeternae lucis, et nolle eam aspicere, sed velle in tenebris peccatorum remanere. Utique omnis qui est in intentione mali et cum amore ipsius mali operatur, odit lucem, quia detegit mala, et ita non venit ad lucem, ut ei jungatur; sed fugat ne mala quae diligit arguantur.
43.5
« Qui autem facit veritatem venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in domo sunt facta.» Quia initium boni est accusatio mali, veritatem facit, id est ea quae veritas jubet. Quicunque admonitus per lucem sua mala accusat, ut haec ejus accusatio et alia bona quae fecit manifestentur quod illuminatione divina sunt facta. Qui vult ergo venire ad lucem, non tantum a grandibus peccatis abstineat, sed etiam a minoribus veram comessionem faciat, quoniam plura minuta peccata, si negligantur, occidunt. Nam minutae guttae flumen implent, et minuta grana arenae si multa sunt opprimunt navem. Et hoc facit sentina neglecta, quod fluctus irruens. Paulatim intrat aqua per sentinam; sed diu intrando et non exhauriendo mergit navem. Et quia Deus peccatores flagellat in hoc saeculo ad emendationem, ferto patrem erudientem, ne sentias judicem punientem.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).