Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Libri deflorationum
Wernerus S. BlasiiDefl 44.6 · 10602-libdefMore by Wernerus S. Blasii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
More
Original / primary: 10602 Libdef
44.1
FERIA TERTIA. Secundum Joannem.
44.1
« Amen, amen dico vobis, qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro.» Quia Pharisaei jactabant se videre( quod quidem possent si oves Christi essent) Dominus ob eorum arrogantiam proposuit hanc similitudinem. Ostendit itaque quia neque sapientia, neque observatio legis, nec bona vita quaecunque valet nisi per eum. Sive enim Judaeus seu Pharisaeus, seu gentilis, seu etiam philosophus doceat bene vivere, vel haereticus sub nomine Christi, nec tamen in Christo praedicans omnes sine eo rapiunt et occidunt. Ovile est Ecclesia. In quam quicunque vult intrare, per Christum intret, Christi gloriam quaerens, non suam. Humilis janua est Christus. Ergo qui intrat se humiliet, ne ascendens per maceriam, dum exaltatur cadat. Aliunde itaque ascendit, qui quomodo propter Christum intrat, vel non de eo bene sentiendo, vel non ejus gloriam, sed suam quaerendo. Fur ergo est qui male intrat, et quod alienum est suum dicit, id est oves Dei suas facit. Latro est, quia quod furatus est occidit, dum malo exemplo seu perverse docendo oves vocem ejus audiunt. In quo cum sonet vox verbi Dei praedestinati ad vitam audiunt obediendo. Et notandum quod non omnis qui intrat per ostium, pastor est, quia et oves intrant. Verumtamen unitas universitatis Ecclesiae verbo et exemplo quotidie pascit. Ostiarius est Christus, qui se ipsum aperit, vel Scriptura quae ducit ad Christum, vel Spiritus sanctus ad omnem veritatem.
44.2
« Et proprias oves vocat nominatim, et educit eas. Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit, et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus.» Oves vocat nominatim qui ait discipulis suis:« Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelo.» Unde alibi:« Novit Dominus qui sunt ejus.» Educit eas hinc ad vitam aeternam, emittit eas absolvendo a vinculis peccatorum, et praecedit eas surgens a mortuis. Aliter educit oves de tenebris ad lucem doctrinae, et ante eas sic emissas quasi de Aegypto vadit velut in columna nubis et ignis, exemplo indicans quod docuit. Oves illum sequuntur quocunque ierit, perseverando usque in finem. Nec enim bene vivere dicendi sunt qui finem bene vivendi vel caecitate nesciunt, vel inflatione contemnunt.
44.3
« Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo, quia non noverunt vocem alienorum. Hoc proverbium dixit eis Jesus. Illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.» In bono convincuntur esse caeci. Interest enim inter illos et nos antequam ista verba cognoscamus, quoniam pulsamus et aperietur nobis, illi autem non.
44.4
« Dixit ergo eis iterum Jesus: Amen amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium.» Sicut Filius per se novit Patrem, nos autem per illum, sic intrat in ovile, id est ad corda ovium per se et nos per ipsum. Oculus carnis se videre non potest, alia videt; sed intellectus et se et alia intelligit. Sic Christus et ad se, et ad te, et ad Patrem per se intrat. Nam et per verbum alia dicuntur quae non sunt verbum, et ipsum verbum. Multi sunt pastores ut boni episcopi; ostium vero nemo est, nisi Christus. In Apocalypsi dicuntur sancti, non ostium, sed portae per quas pervenitur ad ostium. Omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones, sed non audierunt eos oves. Qui venerunt non qui missi sunt fuerunt. Unde in propheta:« Veniebant et ego non mittebam eos.» In venientibus praesumptio temeritatis, in missis obsequium servitutis est. Vel ita: Quotquot venerunt, scilicet praeter me, fuerunt latrones. Praecones veritatis non venerunt praeter eum, qui est veritas, quia sic crediderit in eum venturum, quomodo nos credimus in eum qui venit. Tempora variata sunt, non fides. Unus canon Scripturarum est omnia non ad totum referri, sed ad partem maximam, ut ibi:« Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt.» Similiter hic:« Omnes qui venerunt ante me, fuerunt fures et latrones.» Et Paulus ad Corinthios:« Omnibus, inquit, omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem.» Et ad Philippenses:« Omnes enim quae sua sunt quaerunt, non ea quae sunt Christi Jesu.» Ita est illud Patris ad Filium:« Omnia mea tua sunt( Luc XV).» Sciendum est quia non omnes qui audierunt vocem pastoris oves fuerunt, ut Judas. Sub ovina pelle audiens pastorem, lupus erat pastori insidians. Aliqui eorum qui Christum crucifixerunt, non audiebant, et oves erant. De quibus Dominus ait:« Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum.» Hoc aliquis ita solvit:« Quando non audiebant, adhuc erant lupi; sed quando facti sunt oves, audierunt. Utcunque potest dici, sed per Ezechielem Dominus objurgando pastores dicit de omnibus:« Et errantem non revocastis.» Errantem dicit et ovem appellat. Si errabat quando ovis erat, procul dubio non pastoris, sed furis et latronis vocem audiebat. Sed Dominus ait:« Quotquot venerunt praeter me fures sunt et latrones, sed non audierunt eos oves.» Ergo secundum praescientiam Dei videntis qui sunt ejus, multae oves sunt foris, et multi lupi intus. Multi namque blasphemant Christum, credituri in eum, qui sunt oves foris; sed adhuc alienam vocem sequuntur. Item multi intus laudant blasphematuri, sed tamen quandiu recte sapiunt, vocem Christi audiunt. Sed est quaedam praecipua vox pastoris, in qua oves non audiunt alienos, et in qua non oves non audiunt Christum. Quae est illa vox?« Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.» Hanc vocem non negligit proprius, non audit alienus. Nam qui praedestinatus est et praescitus ad vitam, licet ad tempus erret, tandem redit et perseverat.
44.5
« Ego sum ostium; per me si quis introierit salvabitur, et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.» Exercet obscuris, pascit manifestis Magister veritatis. Quilibet non fictus, per claritatem sapientiae Dei intrans catholicam Ecclesiam, salvabitur perseverando, et etiam prius erat in ovili praedestinatione divina. Ingredietur intus bene cogitando sanctum Apostolum dicentem habitare Christum per fidem in cordibus nostris. Egredietur, extra operando secundum Psalmistam:« Exiet homo ad opus suum.» Aliter: Ingredietur credendo, operando egredietur ad pugnam contra haereticos. Amplius: Ingredietur Ecclesiam ut hic per fidem vivat, quia« justus ex fide vivit.» Et egredietur etiam per ostium fidei Christi de hac vita, ut in aeternum vivat. Ubi enim subjungit:« Ego veni, ut vitam habeant,» videtur dicere, ut vitam habeant ingredientes, et abundantius habeant egredientes. Itaque pascua intellige gaudia sempiterna paradisi, praesentem Dei vultum, qui dum sine defectu conspicitur, sine fine mens vitae cibo satiatur.
44.6
« Fur non venit, nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.» Fur venit ut furetur, alienam rem sibi usurpando; mactet, a fide retrahendo; perdat in aeternam damnationem.

Intertext edge

Open linked passage

Note