Libri deflorationum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
—
Original / primary: 10602 Libdef
47.1
DOMINICA I POST OCTAVAM PENTECOSTES. Secundum Lucam.
47.1
« Homo quidam erat dives, et induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide,» etc. In divitiis notatur concupiscentia oculorum; in pretiosis vestibus, superbia vitae; in splendida epulatione, concupiscentia carnis. Idcirco dives iste, quasi ignotus apud Deum, nomine non designatur. Quae est ista aviditas, cum ipsae belluae modum habeant. Tunc enim rapiunt, quando esuriunt; parcunt vero praedae, cum sentiunt saturitatem. Inexplebilis est avaritia divitum, semper rapit, et nunquam satiatur, nec Deum timet, nec hominem reveretur. Non patri parcit, non matrem agnoscit, non fratri obtemperat, non amico fidem servat. Viduam opprimit, pupilli rem invadit. Quae est insania acquirere aurum et perdere coelum? Hic tamen non abstulisse aliena reprehenditur, sed propria non dedisse, quamvis in lege non tenacia, sed rapina damnetur. Conchulae marinae ferro circumcisae lacrymas purpureas emittunt, quibus lana tinguitur, unde purpura texitur. Byssum vero genus est lini candidissimi et mollissimi, quod Graeci papaten vocant.
47.2
« Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus, cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat. Sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus.» Nec a se canes removere poterat, nec visitator erat qui removeret. Nota cum parabolae propria non ponant nomina, et Dominus per humilitatis approbationem pauperis hujus nomen dicat, non parabola, sed rei gestae narratio haec est. Mendici hujus ulcera dives fastidiosus exhorret, ne inter pretiosas epulas unguentatosque convivas fetorem ulcerum lambentibus canibus sustineat. Cum ergo ante januam jaceret, ex visione pauperis diviti non miserenti cumulus damnationis infertur, et rursum ex visione divitis tentatus quotidie pauper probatur. Quem ad majorem ipsius probationem paupertas simul et aegritudo, et visa divitis copia, et nulla sibi adhibita consolatio afficiunt. Cavendum ergo ne pauperes despiciamus, etsi quae in eis reprehensibilia videmus, quia fortasse quos morum infirmitas vulnerat, medicina paupertatis curat.
47.3
« Factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. Mortuus autem et dives et sepultus est in inferno.» Sinus Abrahae requies est beatorum pauperum; sepultura inferni superbis et immisericordibus est profunditas poenarum. Unde Gregorius in lib. XII Job: Non justorum animas ad infernum dicimus descendisse, ut in locis poenalibus tenerentur, sed ut in superioribus requiescerent. Idem, XIII: Taedium, quo justi desiderabant videre Salvatorem, vocat Job tenebras, ubi ait:« In tenebris stravi lectulum meum.» Idem, in octo:« Sicut nubes consumitur et pertransit, sic qui descendit ad inferos non ascendet.» Ac si aperte loqueretur Job, dicens: In altum currendo deficit qui superbiendo ad interitum tendit. Quem si semel culpa ad poenam pertrahit, misericordia ulterius ad veniam non reducit.
47.4
« Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus.» Cum dicimus Abraham, secundum fidem patrem nostrum, coetus credentium, liberator exspectantium, sinus erat Abrahae, ad quem ministerio angelorum directus fuit Lazarus, de mendico dives factus. Infideles autem pro varietate culparum per diversas mansiones in imo poenarum positi fideles super se in requie a longe conspiciunt, quia illuc per meritum non attingunt.
47.5
« Et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.» Sicut Divinitas figurate per translationem oculos, linguam, digitos, caeteraque humana membra dicitur habere, ita animae a corporibus separatae. Petit ergo dives linguam suam refrigerari, id est poenam quam cum lingua sua meruit, laxari. In conviviis enim quia loquacitas solet abundare, perhibetur dives ex lingua graviter ardere. Optat igitur ab extremo digiti se tangi, id est operatione justorum vel ultima recreari, et sic per aquam gratiae Dei misericorditer sibi subveniri.
47.6
« Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Nunc autem hic consolatur; tu vero cruciaris.» Torquetur ante judicium, quia luxurioso carere deliciis poena est. Abraham caeterique patres fideles, nequaquam secundum carnem filios a tormentis liberare student quos a fide deviasse considerant. Forte dives iste aliquid boni habuit quod felicitas transeuntis vitae remuneravit, et Lazarus aliquid mali quod ignis inopiae purgavit. Vel in hoc recepit dona, quia suum gaudium felicitatem transitoriam putavit. Justi vero, etsi in mundo bona habeant, quia ad aeterna sanctis desideriis aestuant, quae adsunt minime bona videntur.
47.7
« Et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hic transire ad vos non possint, neque inde huc transmeare.» Chaos sive chaus, ut veteres codices habent, significat perpetuam dissimilitudinem, ut inter bonorum malorumque voluntates, quia post mortem non poterunt merita mutari. Non est dubium quin reprobi a poenis transire cuperent, sicut adhuc faciunt ad sortem beatorum. Transire autem justorum est mente ire per misericordiam ad positos in tormentis, eosque velle liberare. Sed non possunt, quia justorum animae, quamvis in suae naturae bonitate misericordiam habeant, tanta tamen rectitudine Auctoris sui constringuntur, ut nulla compassione ad reprobos moveantur. Aliter: Justi transire volunt, id est existimantur a multis transire velle ad illos praesertim eripiendos a poenis qui eis in hac vita majori affectu jungebantur.
47.8
« Et ait: Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei. Habeo enim ibi quinque fratres, ut testetur illis ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum.» Postquam ardenti de se spes tollitur, animus ad propinquos recurrit, quia reproborum mentem poena sua quandoque inutiliter erudit ad charitatem, ut jam tunc suos etiam spiritualiter diligant, qui, dum peccata diligerent, nec se amabant. Servantur ergo diviti ad poenam et cognitio pauperis quem despexit, et memoria fratrum quos reliquit. Et boni siquidem bonos, et mali malos, et boni malos, et mali cognoscunt bonos. In qua videlicet cognitione utriusque partis cumulus retributionis excrescit, ut et boni amplius gaudeant, quia secum laetari conspiciunt quos amaverunt, et mali, dum cum eis torquentur quos in hoc mundo dilexerunt, eos non solum sua, sed etiam eorum poena consumat. Fit autem in electis quiddam mirabilius, quia non solum eos agnoscunt quos hic noverant, sed velut visos ac cognitos recognoscunt bonos quos nunquam viderant.
47.9
« Et ait illi Abraham: Habent Moysen et prophetas: audiant illos. At ille dixit: Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos, poenitentiam agent.» Dives iste serus magister incipit esse, cum jam nec discendi tempus habet nec docendi. Et quia verba Dei despexerat, haec audire suos sequaces non posse existimat.
47.10
« Ait autem illi: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.» Qui verba legis despiciunt, resuscitato credere renuunt. Iste dives Judaicum populum significat, qui cultum vitae exterius habuit, et acceptae legis deliciis inutiliter usus fuit. Lazarus ulceribus plenus gentilis est populus, qui dum conversus ad Deum peccata confitetur, virus quod intus latebat quasi rupta cute foras emittit. Lazarus cupiebat micas divitis, et nemo illi dabat, quia gentilem populum superbus Israel despiciebat. Qui dum de doctrina legis quasi de acceptis opibus tumuit, verba fluebant ei de scientia quasi micae cadentes de mensa. Canes in sacro eloquio solent intelligi praedicatores, qui dum peccata confitentes instruunt, quasi vulnus mentis per linguam tangunt. Et dum loquendo a peccatis corripiunt, ad salutem reducunt, sicut canes curant vulnera, dum ea tangunt lingua. Unde bene Lazarus interpretatur adjutus, quia illi gentiles adjuvant, qui eorum vulnera per linguae correctionem curant. Potest etiam per linctionem canum lingua signari adulantium, qui vulnera lingunt, dum mala nostra improbo favore attollunt. Abrahae sinus significat coelorum requiem, in qua recumbunt venientes ab oriente et occidente cum Abraham et Isaac et Jacob, sed filii regni hujus purpura et bysso induti foras ejicientur. Infidelis populus legem in ore tenuit, sed opere servare contempsit, et illo amplius ardebit. Dives in hac vita guttam aquae mendicans in altera dicit se habere quinque fratres, quia Judaicus populus ex magna jam parte damnatus, novit sequaces suos super terram relictos, quinque libris Moysi carnaliter intellectis, vel quinque sensibus corporis deditos. Quomodo ergo in quinque virginibus, et in centum quinquaginta tribus piscibus innumera multitudo sanctorum intelligitur, ita in quinque fratribus divitis multa millia populi Judaeorum intelliguntur, quos ad spiritalem intelligentiam non assurgere gemit. Optat igitur ad eos mitti Lazarum, sive alium de fidelibus; sed non ei credent si Moysen et prophetas non audiunt. Ex mortuis Dominus resurrexit, sed Judaicus populus, quia Moysi non credidit, Domino credere contempsit. Cumque Moysis verba spiritualiter intelligere renuit, ad eum quem Moyses praedixerat non pervenit. Unde Veritas:« Si crederetis, inquit, Moysi, crederetis utique et mihi.»
47.1.1
DOMINICA I POST OCTAVAM PENTECOSTES. Secundum Lucam. Expositio de eodem.
47.1.1
« Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona?» Revera, charissimi, multi verba Dei audire cupiunt, sed, heu! qui dicant pauci sunt, imo( quod gravius est) plerique dum verbum vitae proferre nolunt aut nesciunt, eos odiis persequuntur qui bona dicunt vel faciunt. Hi in tantum veritatem Christi abominantur, quod etiam de eo loqui audire dedignantur. Et quia eos verbum vitae cruciat, utique Verbum Dei Christus, eos tantum a regno suo quantum tenebras a luce disgregat. Et cum a regno Dei excludantur, necesse est per omnia ut tartareo carcere cum diabolo auctore invidiae includantur. Si nulla Scriptura esset, nisi hodiernum Evangelium sufficeret fidelibus ad vitae exemplum. Refert namque Dominus quod quidam homo magnis divitiis affluxerit, quotidie solemnes epulas duxerit, pauperi Lazaro, insuper ulceroso, micas de mensa cadentes denegaverit. Qui mortuus inferno mancipatur. Lazarus vero in sinu Abrahae collocatur. Dives ergo dum se graviter flammis cruciari, Lazarum vero cerneret gremio Abrahae laetari, magno ejulatu Abraham postulat ut Lazarum mittat qui minimo digito guttam aquae instillat, et linguam ejus ardentem refrigeret. Sed quia hic mendico denegavit panis micam, ibi ipse mendicus non meruit aquae guttam. Postquam vero de se desperavit, pro salute fratrum rogavit. Quos Abraham scripta Moysi et prophetarum habere indicavit, quibus si non crederent, nec mortuis, si ad eos irent, credituros affirmavit. Hic homo rex fuisse insinuatur, cum purpura vestitus memoratur, quia olim soli reges purpura utebantur. Sed quia rex a regendo dictus est, et ipse servus peccati vitiis erat subjectus, non rex sed homo appellatur, quia voracitati tantum et libidini, ut animal irrationale famulabatur. Cujus nomen illo non exprimitur, quia libro viventium cum justis non scribitur. Lazarus autem pauper nominatur, quia nomen ejus in coelo scriptum inveniebatur. Dives in inferno sepultus legitur, quia infernus sub terra esse fertur, et qui ibi mergitur, terra cooperitur, sicut corpus pulvere, cum in tumulo sepelitur. Sinus autem Abrahae erat locus a poenis quietus, in quo Christum exspectabat sanctorum coetus. Ante Christi quippe adventum omnes descenderunt ad infernum. Et si Abraham cum Lazaro apud inferos fuit, quaeritur quomodo dives elevatis oculis eos a longe viderit. Duo inferni leguntur, inferior et superior. Inferior in quo animae reproborum torquebantur, superior in quo electi Christum praestolabantur. De inferiori scribitur:« Eruisti animam meam ex inferno inferiori;» de superiori autem:« Educ de inferno animam meam ad confitendum tuo nomini.» In inferiori, novem speciales poenae esse feruntur, scilicet ignis inexstinguibilis, horror frigoris incomparabiles, vermes immortales, fetor intolerabilis, mallei percutientes, tenebrae palpabiles, confusio peccatorum, visio daemonum, et auditio insultantium, ignea vincula singulorum membrorum. Superior autem infernus erat ultima pars terrae, locus inferno vicinus, sed a poenis disjunctus, in quo justi potuerunt a malis conspici qui erant in inferiori. Quidam dubitant utrum se animae in illa vita cognoscant. Sed cum dives Abraham cognoverit quem nunquam ante viderat, constat quod mali bonos ibi agnoscant. Cum vero Abraham divitem ibi cognoverit, quem ante nunquam viderat, patet quod etiam boni malos ibi agnoscant. Rursum quaeritur utrum justorum animae quidquam de viventibus intelligant, vel animae pravorum aliquid de vivis sentiant. Sed cum Abraham dicat,« Recepisti bona in vita tua et Lazarus mala,» constat quod boni homines actus viventium aspiciant, praesertim cum se invocantibus continuo subveniant. Cum vero dives pro fratribus male viventibus preces fundat, patet quod damnati quaedam non tamen omnia de vivis sciant. Ante judicium autem reprobi electos in gaudio conspiciunt ut magis doleant quod hoc assequi neglexerunt, aspiciunt electi et reprobos in supplicio, ut amplius gaudeant quod hoc Dei gratia adjuvante evaserunt. Post judicium vero boni semper quidem malos videbunt; mali autem nunquam bonos videbunt. Notandum vero quod is linguae specialiter petit refrigerium, quem in omnibus membris coquebat incendium. Per hoc datur intelligi quemlibet in eo membro amplius tormenta passurum, in quo majorem exercuit peccandi usum. Et quia hic deditur edacitati, jugiter inserviebat loquacitati, juste dicitur in lingua plus cruciari quam semper laxabat inania fari.
47.1.2
Et notandum quod nulli legitur quidquam rapuisse, sed tantummodo propria non tribuisse. Et si is, fratres, tanto supplicio plectitur qui propria minime largitur, quid de his est sentiendum qui semper parati sunt ad rapiendum? Dicit Scriptura de otiose comedentibus:« Sulci clamabunt adversus eos,» de furibus autem et rapacibus:« Terra convertetur eis in picem ardentem et sulphur.» Hic dives aliqua bona pro humana laude fecit, et bonam mercedem horum pro bona temporalia recepit; Lazarus vero aliqua mala gesserat, quae hic dolore corporis luerat. Pensate, quaeso, charissimi, quam districta sunt judicia Dei. Ecce guttam aquae petit, qui micas panis non dedit. Et quia micas negavit, guttam non impetravit. Unde vos, domini mei, quibus Deus concessit divitias hujus saeculi, cavete ne vos divitiae ut servos possideant, et a veris divitiis vacuos ad tartara pertrabant. Possidete vos divitias egenis distribuendo, et veras divitias per has fallaces acquirendo. Non est malum divitias habere, sed valde grave est eas in pravum usum contorquere. David enim et Ezechias atque Josias, ut puta reges, aliique eorum similes, multas divitias possederunt, sed per eas indeficientes sibi comparaverunt. Cyrus et Antiochus illisque consimiles viri divitiarum erant, quia eas ad superbiam et luxuriam converterunt. Et quia hic suum regnum coelorum habuerunt, obeuntes nihil in manibus suis invenerunt, sed cum illo divite in aeterna egestate dolebunt. De talibus dicitur:« Facilius est camelum perforamen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum.» Narrat Dominus cuidam plurimas divitias affluxisse, huncque destructis horreis majora construxisse, atque illic omnibus bonis collectis animae suae dixisse ut epularetur, laetaretur, quia multos annos victurus esset, et in his bonis laetos dies deliciis ducturus. Eadem nocte infelix mortuus alienis divitias suas reliquit; ipse sola peccata secum portans, tartara subivit. Quid huic profuerunt divitiae qui his neglexerit aeternas acquirere?
47.1.3
In quatuor autem species dividuntur homines: Quidam divites, ut Abraham et Job, salvantur; quidam vero divites, ut Cenchres, Pharaon et Nabuchodonosor, damnantur; quidam pauperes, ut Lazarus et monachi, ditabuntur; quidam autem, ut Judas aliique fraudulenti, miseriis aeternis traduntur. Dives etiam, qui purpura et bysso induebatur, est Judaicus populus, qui regno et sacerdotio legis gloriabatur. Per purpuram quippe regnum, per byssum designatur sacerdotium. Hic quotidie splendide epulabatur, dum in exteriori cultu de ferculis legis et prophetarum saginabatur. Per pauperem vero gentilis populus praefiguratur, qui ulceribus peccatorum sauciabatur. Hic micas de mensa cadentes non accipiebat, quia nec minimam sententiam de sacra Scriptura audiebat. Canes autem venientes ulcera ejus lingebant, quia apostoli canes Dei, eum copiose legem Dei instruebant, ulcera peccatorum medicamine poenitentiae claudebant. Hic mortuus in sinum Abrahae portatur, dives in inferno tumulatur, quia« multi fideles ab oriente venient et occidente, et cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum recumbent; filii autem regni,» scilicet perfidi Judaei,« ejicientur in tenebras exteriores», quia non crediderunt Moysi nec prophetis, nec Christo resurgentia mortuis. Nunc quoque bella leguntur regum et victoriae illorum, ut per haec instruamur peccata debellare, et victores existere vitiorum. Legitur autem quod quidam vir duas uxores habuerit, quarum una fecunda, altera sterilis fuerit, et tandem sterilis Samuelem genuerit. Qui Heli sacerdotio, Saulem abdicavit a regno, David ungens oleo, sublimavit sceptro. Qui David Goliath fortem funda et lapide stravit, proprio ense caput amputavit, plurimis desudavit, devictis hostibus egregium Domino tabernaculum praeparavit; cujus filius Salomon templum toto orbe famosum constituit, pacem omnibus gentibus. Vir qui sibi duas uxores copulavit, est Deus, qui Synagogam et Ecclesiam sibi desponsavit. Ex quibus Synagoga fecunda fuit, quia Judaicum populum, ad carnales caeremonias generavit; Ecclesia autem diu sterilis filium, scilicet Christianum populum ad spirituales observantias generavit, qui Heli a sacerdotio, et Saul a regno repudiaverunt, quia Judaicum incredulum populum a Christi sacerdotio et gentilem populum fideles persequentem a regno Dei alienat; David, autem verum scilicet desiderabilem Christum, a Patre oleo laetitiae prae omnibus consortibus unctum regem olim adorat. Hic fortem Goliath funda dejecit, dum fortem diabolum sua humanitate confregit. Funda quippe erat circumdata Christi humanitas, passionibus circumrotata. Lapis qui frontem Goliath penetravit, erat divinitas, quae maxillam Leviathan perforavit. Porro mucrone caput ejus desecuit, dum per reges et philosophos, utique arma ejus, ad fidem conversos diaboli vires enervans ab idololatria depulit. Hic David multa bella constituit, dum milites suos apostolos et martyres debellare Judaeos, paganos et haereticos instituit. Prostratis hostibus, fecit Domino tabernaculum. In cujus regis militia, charissimi, contra vitia armis virtutum pugnemus, ut vitae praemio laureati in superno regno triumphemus. Militia est enim vita hominis super terram, et sicut mercenarii dies ejus. Miles militat pro beneficio; mercenarius laborat pro annuo praemio. Ita nos, dilectissimi, militemus pro aeterni Regis beneficio, desudemus pro perennis vitae praemio. David gessit typum Christi, hic cum hominibus conversantis, et pro sponsa sua, scilicet Ecclesia, contra hostes dimicantis. Salomon expressit ejus figuram, jam in gloria Patris regnantis et in pace perpetua cum sanctis triumphantis. Devictis itaque ut David hostibus, sicut Salomon templum aedificavit, quando ultimo judicio damnatis hostibus supernam Hierusalem ex angelis et hominibus ut civitatem aedificans congregabit. Est avis perdix nuncupata, quae fovet ova ab alia ave furata. Postquam pulli exeunt, audita voce matris ad eam redeunt. Deus Pater duos primos homines quasi duo ova in nido paradisi posuit, quos perdix diabolus, perditor animarum, furatos fovit, dum seductos a Deo omnem malitiam docuit. Qui de testa exeuntes ad matrem reversi sunt, quando tunicam peccati exeuntes ad matrem, scilicet Dei sapientiam Christum, redierunt.
47.2.1
DOMINICA I POST OCTAVAM PENTECOSTES. Secundum Lucam. SERMO DE POENIS ANIMARUM.
47.2.1
Quidam putant animas corporalibus poenis cruciari non posse nisi per corpora et in corporibus manentes. Quapropter a corporibus exutas animas, nullas alias poenas sustinere credunt, nisi eas solum quas conscientia intus accusatrix irrogat. Sed verissima auctoritate sacri eloquii et catholicae veritatis testimonio probatur corporali et materiali igne animas etiam nunc ante susceptionem corporum cruciari. Si enim daemonibus, qui sunt spiritus corporales, ignis praeparatus dicitur, quid mirum est si animae a corporibus exutae corporali igne crucientur? Sed quomodo, inquiunt, animae sine corporibus a rebus corporalibus pati possunt? Ecce dicamus: Nescimus quomodo id fieri possit. Nunquid ideo verum non est, quia nos nescimus quomodo est? Tamen quid mirum, si animae extra corpora patiuntur? si laeduntur dum caeduntur indutae, cur non laedantur si caedantur exutae? Si affici possunt, quando inter ipsas et illud a quo afficiuntur, medium est illud per quod afficiuntur, nonne probabile omnino est, multo magis eas affici debere, quando illi a quo afficiuntur immediate conjungantur? Tamen hoc ubique quaerendum non est, ut quod credere jubemur, nostra semper ratione discutere conemur. Scriptura sancta magistra fidei nostrae hoc nobis dicit: Quod autem plus quaerimus, suscipiamus, non contradicamus.
47.2.2
Beatus Gregorius dicit quia in eo ardent quod se ardentes vident. Quid sibi vult putatis hoc quod dicit, quia animae in eo ipso ardent quod suum ardorem vident? In rebus corporalibus ita non est, ut ardorem sentiat quicunque ignem conspicatur. Quae est ergo visio illa animae quae sentit omne quod videt, vel si non omne, hoc certe quod ad poenam videt? An quia sensus animae quando per corpus egreditur, ideo diversis modis percipit, quia per diversa instrumenta percipit? Et ob hoc quaedam eminus constituta corporali sensu non percipit, quia ad percipienda illa instrumentum corporalis sensus non sufficit. Ibi enim sensus deficit, ubi amplius instrumentum non sufficit. Propterea illi sensus qui sufficientia instrumenta magna habent, majorem in percipiendo vim habent. Oculus longe posita videt, tactus vero sentire non potest, nisi immediate conjuncta. Si instrumentum tangendi? aeque ut videndi perspicax esset, aeque tactus ut visus eminus conjuncta perciperet. Quid igitur: Ubi instrumentorum diversitas nulla erit, quare non omnis sensus aequalis erit, ut vicissim sit illic videre quando tangere, tangere quando dolere? Hoc tamen nonnisi de illis intelligendum est quae idcirco a tormentis affici possunt, quia hinc exeuntes in corruptione vitiorum secum passibilitatem ferunt. Haec tamen quia sensum animae eminus affici diximus, idcirco inter poenas corporales et ipsam animam, quasi aliqua locorum spatia collocamus, quia ipsa quae in sui naturam nulla dimensione tenditur, ubicunque praesens est sensu, per semetipsam etiam praesens esse probatur. Quia non in ipsa locus non est, inter ipsam et locum nullus est locus. Haec tamen omnia, quia, ut dictum est, ratione humana investigari non possunt, in his mentem solidemus quae fides non dubia probat, quia scilicet peccatrices animae, quae culpam non correxerunt in hac vita, poenam habent post hanc vitam, quae licet qualiter ab illis sentiatur, a nobis intelligatur, quod justum est, cur non ideo minus ab illis sentiatur, quamvis a nobis non intelligatur. Nihil etnim refert a quibus rebus patiantur, sed quantum patiantur, quia vis doloris non in tormento, sed in sensu patientis consistit. Quid enim prodesset, si foris cruciatuum materia abesset, et patientium tamen dolor propterea minor non esset? Utquid ignem ac flammam times, nisi quia uri times? Si vulnera et plagae non dolerent, quis arma, aut tela timeret? Vide ergo, quia omnia haec a quibus dolor esse potest non timentur, nisi propter dolorem. Tolle sensum doloris, non est quod timeas. Poterat ergo Deus etiam sine elementis materialibus animabus cruciandis sensum doloris dare, sed dignum est ut in eis puniantur in quibus peccaverunt, prius quidem sine corporibus, sicut in ipsis perverse sunt delectatae, postea vero in corporibus, sicut in ipsis quae per corpora inique sunt operatae.
47.3.1
DOMINICA I POST OCTAVAM PENTECOSTES. Secundum Lucam. SERMO DE LOCIS POENARUM.
47.3.1
Sicut peccatoribus cruciandis Deus poenas corporales praeparavit, ita etiam ad ipsas poenas corporales, loca corporalia distinxit. Quia enim quae foris sunt opera ejus, non solum instrumenta, sed etiam documenta eorum esse debent quae invisibiliter operatur, idcirco corporalibus etiam locis, et tormenta impiorum et gaudia justorum distinxit. Infernus itaque appellatur eo quod infra sit. Sicut enim secundum corpus, si ponderis sui ordinem teneant, inferiora sunt omnia graviora, ita secundum spiritum inferiora sunt omnia tristiora. Unde et Graeca lingua origo nominis appellatur infernus, ex eo quod nihil suave habeat, resonare perhibetur. Sicut autem cor animalis in medio ejus est, ita et infernus in medio terrae esse perhibetur. Infernus siquidem locus est tormentorum, coelum est locus gaudiorum. Bene etenim locus tormentorum deorsum est, et locus gaudiorum sursum, quia et culpa deorsum premit, et justitia sursum sustollit. Maxima tormenta locum in imo habent, maxima gaudia in summo. Media autem bona et mala in medio, hoc est in hoc mundo mixta sunt. Dicitur infernus inferior esse locus in imo terrae, damnandorum poenis praeparatus. De quo tamen omnino certum non est, in qua parte ejus, id est utrum intra concavitatem illius, sive extrinsecus in aliqua regione ambitus ipsius dispositus sit, quamvis tamen verisimilius videatur: infra terram quasi carcerem quemdam, et vel ut ergastulum tenebrarum collocatur. In hoc inferno debent inexstinguibilem ignem, et qui ut semper ardeat, nutrimento non eget, ab initio mundi daemonibus aeternaliter cruciandis praeparatum. In quo scilicet igne, etiam homines maligni cum daemonibus aeternam poenam passuri sunt, quia eis in hac vita positis, ad culpam consenserunt. Ad hunc infernum animae sceleratorum, a corporibus egressae, statim retrudi aestimantur. Sic econverso perfectorum et justorum et qui ab hac vita purgati exeunt, sine mora ad coelum, ubi secundum humanitatem suam Jesus Christus in dextra Patris, sedet in gloria, continuo deduci creduntur, sic scriptum est:« Ubicunque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae.»
47.3.2
Est autem alia poena post mortem quae purgatoria dicitur, in qua hi qui ab hac vita cum quibusdam culpis, justi tamen, et ad vitam praedestinati exiverunt, ad tempus cruciantur ut purgentur. Quibus locus omnino non est determinatus, nisi quia multis exemplis et revelationibus animarum in ejusmodi poena positarum: saepe nimirum monstratum est in hoc mundo non exerceri illa. Et fortassis probabilius erit ut in his potissimum locis poenam singulae sustinere credantur, in quibus culpam commiserunt, sicut multis saepe documentis probatum est. Alia vero si quae sint harum poenarum loca, non facile assignantur. Beatus Augustinus in epistola Petri ostendit quod apostatae angeli labentes in hujusmodi ima detrusi sunt, usque ad futuram in die judicii ultimam damnationem. Nam quod Petrus carcerem vocat caliginis inferni, id Paulus tenebras appellasse creditur, dicens:« rectores tenebrarum harum spiritalia nequitiae in coelestibus.» Hunc autem carcerem, sive tenebras istas, intelligimus aerem istum esse. Unde et aeriae potestates dicuntur, in quo modo maligni spiritus ante ultimi judicii diem, et secundum aliquid ligati sunt, inquantum scilicet conscientia futurae damnationis constringuntur, et secundum aliquid soluti sunt, inquantum, scilicet homines ad tentandos secundum moderamen divinae dispensationis ab illis interim maximis gehennae tormentis laxati, vacare permittuntur. De inferno autem ubi ignis ille aeternus praeparatus est cruciandis, beatus Gregorius in lib. Dialogorum testatur: hoc verisimilius judicari, ut sicut diximus, sub terra esse credatur, propter Scripturam quae dicit nec in coelo, nec in terra, nec sub terra inventum qui librum signatum aperire potuisset. Quaeri autem non inconvenienter potest, utrum animae damnandorum, eorum scilicet qui ab impiis et sceleratissimis quadam vivendi mensura in malitia inferiores fuerunt, egressae a corporibus statim ad inferni loca rapiantur, sive in aliis quibusdam locis poenalibus, secundum occultam dispensationem ab illis gravioribus gehennae tormentis adhuc interim differantur, ut videlicet quemadmodum boni, qui cum culpis in quibusdam mansionibus detinentur, utrum statim ad gaudia coelorum ascendant, ita quoque minus mali hinc egrediuntur quamvis damnandi, quibusdam tamen levioribus poenis secundum modum culparum dispositis, non statim ad tormenta inferni descendant. De perfectis bonis dubium non est, quin egredientes, statim ad gaudia transeant. Similiter et de valde malis dubium non est, quin exeuntes hinc, sine mora ad inferni tormenta descendant. De non perfectis quoque bonis certum est, quod nunc interim quibusdam poenis usque ad plenam videlicet purgationem a venturis gaudiis differantur. De imperfectis sive minus malis certum non est ubi nunc sint, donec in tempore universalis resurrectionis receptis corporibus ad illa tormenta descendant, ubi semper sint. Nam, si idcirco ab illis differri dicuntur, quia minus mali sunt, poterunt simili ratione non differentur credi quia damnandi sunt. Quid enim faciat dilatio, ubi emendatio et purgatio esse non potest? Quod tamen, quia occultum omnino est, nequaquam temere diffiniendum est. Et haec sufficiant de locis poenarum et de poenis animarum dicta.
47.4
DOMINICA I POST OCTAVAM PENTECOSTES. Secundum Lucam. SERMO DE DIVITE ET PAUPERE.
47.4
Sciendum est quod homo Christianus non debet divitiis abundare, sed semper se pauperem cognoscere. Et si habet divitias, scire debet quia non sunt verae divitiae, ut alias desideret. Qui enim falsas divitias desiderat, veras non quaerit. Fallaces etenim sunt, quae nobiscum diu permanere non possunt. Fallaces sunt, quae mentis inopiam non expellunt. Solae autem divinae verae sunt, quae nos divites virtutibus faciunt. Qui autem veras quaerit, adhuc pauper est, et recte dicit:« Pauper et dolens ego sum.» Rursus ille, qui pauper est, et nequitia plenus, unde ille dicitur abundare, quia ei displicet quod pauper est, et justitia ipsa videtur abundare in corde suo adversus justitiam Dei. Non sunt autem verae divitiae illae terrenae, sed mendicitas, quia quanto magis abundant, tanto crescit inopia, et avaritia plus auget cupiditatem ei qui illas possidet. Crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crescit. De his divitiis scriptum est:« Non proderunt in diem ultionis, justitia autem liberabit a morte.» Et alibi:« Qui festinat ditari, non erit innocens.» Multum autem dives est cui nihil deest. Qui autem cupit nihil, illi nihil deest. Ideo quidam sapiens dixit: Quis dives? Qui nulla cupit. Quis pauper? Avarus.« Quare autem quaeruntur istae divitiae? Nemo vult dives esse, nisi ut infletur inter eos inter quos vivit, ut superior illis videatur. Divites vero et pauperes in corde interrogat Dominus, non in arca et domo. Habeat multas facultates pecuniarum: si in eis non extollitur, pauper est. Non habeat aliquid. et cupiat, et infletur: inter divites et reprobos eum deputat Deus. Unde Dominus ait: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem, id est amantem divitias, etsi non habeat, intrare in regnum Dei.»--« Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli,» etc.« Radix enim malorum omnium est cupiditas,» non aurum vel argentum. Hinc Salomon dixit:« Qui amat divitias, fructus non capiet ex eis.» Ideo statim subinfert Apostolus:« Tu autem, homo Dei, haec fuge, sectare justitiam,» faciendo cuique quod suum est;« pietatem,» compatiendo;« fidem,» mundum plus essequam Deum non credendo;« charitatem,» diligendo Deum;« patientiam,» ferendo adversa;« mansuetudinem,» nulli asperexistendo, sed dulcis. Haec habe in te; pro aliis« certa bonum certamen fidei,» sed assidue et cum discretione, et pro his« apprehende vitam aeternam,» id est, eam solam mercedem quaere. Haec omnia amittit cupidus, et eorum habet contraria qui amat plus habere quam oportet. Fideli homini totus mundus divitiarum est. Audi Paulum:« Nihil habentes, et omnia possidentes.» Et qui praestat nobis, non divitibus hujus saeculi omnia abundanter ad fruendum. Qui vult ergo esse dives, non haereat parti, et totum possidebit. Illi haereat qui totum creavit, et habet eas de quibus dicitur:« Redemptio animae viri divitiae ejus.» Quas qui non habet, pauper est, et non suffert minas.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).