Libri deflorationum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
—
Original / primary: 10602 Libdef
48.1
DOMINICA II POST PENTECOSTEN. Secundum Lucam.
48.1
« Homo quidam fecit coenam magnam et vocavit multos,» etc. Omnipotens Deus in exordio mundanae reformationis ad se cognoscendum, seque perpetualiter laudandum duas rationales creaturas, angelicam scilicet et humanam, condidit. Sed quia angelica magna ex parte per culpam superbiae lapsa est, humanae naturae statim invidit, eamque ad lapsum peccandi conduxit, atque a paradisi deliciis privavit. De qua privatione Dominica parabola dicit:
48.2
« Homo quidam fecit coenam magnam et vocavit multos.» Spiritualiter homo iste Deus est intelligendus, de quo scriptum est: homo est, et quis cognoscit eum? Et iterum:« Homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus( Psal. LXXXVI).» Qui homo vocatur ab humanitate, quia benignissima largitate quotidie generi humano suam exhibet gratiam. Qui fecit coenam magnam, quia indeficientem satietatem in aeterna dulcedine electis animabus praeparavit. Vocavit autem multos, primum per seipsum Judaeos praedicando, postmodum per praedicationem apostolorum ex quatuor mundi partibus populum gentium ad fidem vocando. Sed notandum quod vocatio fit tribus modis. Primus ergo modus vocationis ex Deo est; secundus, per hominem; tertius, ex necessitate. Ex Deo est, quotiens inspiratio divina in cor nostrum immissa, nonnunquam etiam dormientes nos ad desiderium aeternae vitae ac salutis exsuscitat, Deumque sequi et ejus inhaerere mandatis compunctione saluberrima cohortatur, ut Abraham voce Dominica legimus vocatum. Sic enim dixit ei:« Exi de terra tua, et de cognatione tua.» Quo etiam modo Antonius est accitus. Audiens quippe in Ecclesia illud evangelicum:« Qui non odit patrem et matrem,» etc.; et illud:« Si vis perfectus esse, vade et vende omnia, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me;» et confestim, renuntians cunctis, secutus est Christum, nulla exhortatione neque doctrina provocatus. Secundus vocationis modus est cum vel exemplis sanctorum, vel monitis ad desiderium salutis accendimur. Quo ordine per Moysen filii Israel de afflictione Aegypti sunt liberati. Tertius est, cum repente ingruentibus tentationibus, quae vel mortis pericula comminantur, vel amissione bonorum ac proscriptione percutiunt, vel charorum morte compungunt, ad Deum quem sequi in rerum prosperitate contempsimus, saltem inviti properare compellimur. Cujus per se patent multa exempla. Secundum hanc vocationem multi vocantur, sed pauci veniunt, quia multi intrant in Ecclesiam per fidem, sed pauci salvantur per operationem. Et ne de ignorantia homines excusationem haberent, misit servum suum hora coenae dicere invitatis ut venirent. Servus iste, qui ad invitandos alios mittitur, ordinem praedicatorum significat. Qui, dum verbum divinum intra Ecclesiam annuntiant, quasi plurimos ad coenam vocant. Non solum enim divinae clementiae satis fuit, quod aeternas delicias nobis praeparavit, sed etiam servis missis earum dulcedinem nobis enuntiavit. Hora coenae finis est saeculi, ille scilicet de quo Paulus ait:« Nos sumus in quos fines saeculorum devenerunt.» Quamvis enim apud antiquos consuetudo fuerit, ut semel in die pranderent, et hoc convivium et prandium et coena vocaretur, tamen apud usum nostrae locutionis post prandium coena restat, post coenam autem nullum convivium remanet. Unde non incongrue per hanc coenam dies judicii sive illud aeternum convivium figuratur, ad quod qui pervenire meruerint, non esurient neque sitient amplius. Tanto ergo festinantius ad hanc coenam currere debemus, quanto post hanc aliam invenire non novimus. Nam ut fastidium auferret subjunxit dicens:
48.3
« Quia parata sunt omnia.» Omnia enim parata sicut quia ille singularis Agnus occisus est, in cujus praeparatione omnia praecesserant. Sive omnia parata sunt, quia nullum exemplum virtutis, quod ad nostram imitationem in operibus sanctorum non sit declaratum. Jam enim innocentiam Abel audivimus, obedientiam Abrahae, constantiam Isaac, tolerantiam Jacob, castimoniam Joseph, mititiam Moysi, misericordiam David, patientiam Job audivimus, et finem Domini vidimus.
48.4
« Et coeperunt omnes simul excusare.» Qui venire noluerunt excusant, et sic intercludunt sibi aeternum convivium, quod Deus non rogatus gratis offert volentibus. Excusant omnes qui plus terrena quam coelestia diligunt, etsi se ad coelestia tendere dicunt.
48.5
« Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam. Rogo te, habe me excusatum.» Villa designat terrenam substantiam, quam quidam magno labore vel etiam fidei damno sibi emunt, aut per superbiam, aut propter corporis substantiam. Exiit ergo videre illam, quia, relicta contemplatione interna, sola exteriora cogitat.
48.6
« Et alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probare illa; habe me excusatum.» Recte quinque sensus corporis juga vocati sunt, quia in utroque sexu geminantur. Qui sensus, quia sola exteriora cognoscunt, et non intima, recte per eos curiositas designatur. Grande vitium est curiositas, quae dum investigat vitam proximi, mentem exterius ducit, sua intima postponens. Notandum quia, dum dicunt,« rogo te, habe me excusatum,» humilitas sonat in voce; dum venire contemnunt, superbia in actione. Sic peccator qui dicit: Ora pro me peccatore, et peccatum non vult deserere, insinuat humilitatem, sed in superbia perstat.
48.7
« Et alius dixit: Uxorem duxi et ideo non possum venire.» In uxore voluptas carnis accipitur, non quod conjugium non sit bonum ad sobolem propagandam, sed quod nonnulli expetunt in uxore non fecunditatem prolis, sed desideria voluptatis. Conjugium ergo non reprehenditur, si integritas ad majorem honorem vocatur. Item in villa empta dominatio notatur, et superbia castigatur. Primus homo dominari voluit, quia dominum habere noluit. Quid est dominari, nisi propria potestate gaudere? Quinque juga sunt in sensibus, tria videlicet apparentia: nam duo sunt oculi, duae aures, duae nares. In gustu etiam duo sunt instrumenta, lingua et palatus. Voluptas carnis, quae ad tactum pertinet, occultius geminatur. Est enim forinsecus et intrinsecus. Juga boum dicuntur, quia per sensus istos terrena acquiruntur, et boves terram versant. Et etiam sunt homines qui nihil volunt credere, nisi quod sensibus percipiunt. Uxor pertinet ad voluptatem carnis, quae multos impedit.
48.8
« Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo.» Sicut enim tunc iratus rex dicitur, quando in peccatores vindictam exercet, ita Deus omnipotens illis iratus apparebit quos pro peccatis puniet.
48.9
« Et dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis, et pauperes ac debiles, caecos et claudos compelle intrare. Quantae sunt diversitates in hoc mundo, actuum tantae sunt viae quae ducunt ad diabolum, generalem scilicet viam perditionis. Ideo ergo dicit: ite ad exitus viarum, sicut ait in alio evangelio, ut cujuslibet conditionis homines vocentur ad fidem. Potens est enim Dei gratia quoslibet barbaros mente corrigere, qui cor Nabuchodonosor ad feralem sensum mutavit, et iterum ad humanum sensum reduxit. Mittit ergo in plateas, et vicos et civitates, invitans pauperes, debiles, et caecos claudosque, ut nulla fiat discretio locorum seu personarum venientibus ad fidem Christi. Ostendit enim quia debilitas corporis nullum excludit a regno Dei, rariusque delinquit, cui deest illecebra peccandi, et citius ad Deum convertitur qui non habet in mundo ubi delectetur. Aliter: Pauperes debiles, caeci et claudi dicuntur gentiles comparatione Judaeorum, qui per legem et prophetias divites, fortes, illuminati et erecti esse debent; sed hoc esse falso praesumunt. Mittit ad plateas, cum peccatores dilatioribus viis vocat ad angustam viam vitae. Mittit ad vicos, cum illos invitat quos temporalium vocat inopia. Mittit ad civitates, cum eos vocat qui culta ab incultis secernunt, qui tenere legem naturae suburbana conversatione noverant.
48.10
« Et ait servus: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est. Et ait dominus servo: Exi in vias et sepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea. Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabunt coenam meam.» Implenda est domus Dei numero praedestinatorum; sed superbi peccatores, quia vocati venire noluerunt, se ipsos irrecuperabiliter excluserunt. Vocat Dominus per se, vocat per angelos, per patriarchas, per apostolos, per miracula, per flagella. Nemo contemnat venire, ne dum vocatus excusat, dum voluerit intrare, non valeat. Venerunt de plateis et vicis humiliati peccatores ex gentibus: veniant et de sepibus haeretici. Nam qui sepes construunt, divisiones quaerunt. Trahantur a sepibus, evellantur a spinis. Cogi nolunt. Voluntate, inquiunt, nostra intremus. Non hoc Dominus imperavit qui ait: Compelle intrare. Foris inveniatur necessitas; intus nascatur voluntas. Itaque viae et sepes intelliguntur erroneae sectae et haereses. Liquet igitur quod alii vocantur, et venire contemnunt; alii vocantur, et veniunt; alii intrare compelluntur. Vocantur et venire contemnunt qui donum intellectus accipiunt; sed eumdem intellectum operibus non sectantur. Vocantur et veniunt, qui acceptam intellectus gratiam operando perficiunt. Compelluntur intrare, quos Ecclesia temporaliter punit, quia conversi sunt retrorsum, postquam posuerunt manum ad aratrum.
48.1
DOMINICA II POST PENTECOSTEN. Secundum Lucam. ITEM EXPOSITIO EJUSDEM EVANGELII.
48.1
« Beati qui ad coenam nuptialem Agni vocati sunt! Refert Evangelium, charissimi, quod quidam magnam coenam fecerit multosque vocavit. Paratis omnibus misit servum suum invitatos vocare. Et coeperunt omnes excusare. Et alius se dixit villam emisse, alius quinque juga boum comparavisse, alius uxorem duxisse, et ideo venire non posse. His auditis jussit dominus servum in plateas et vicos exire, pauperes, debiles, caecos, claudos introducere. Et cum adhuc locus vacaret, praecepit servo ut de viis et sepibus compulsi intrarent, jurans quod nemo de vocatis coenam suam gustaret. Homo qui coenam magnam instruens multos vocavit, est Deus pro nobis factus homo, qui omnes gentes ad epulas aeterni convivii invitavit. Hic misit servum suum ad convivium vocare, quando Moysen misit per legem populum ad vitam mutare. Sed omnes se a coena excusant, quia profecto videri convivium Dei adire recusant. Primus namque dixit se emisse villam, et se iturum videre illam. Judaicus populus quasi villam emit, dum terram repromissionis per carnales observantias obtinuit. Exiit illam videre, dum de Aegypto exiit eam possidere. Is quoque quinque juga emit, dum bis quinque gemina dilectione jugata percepit, quibus se agrum Domini velut bobus colere debuit. Sed ivit illa probare, dum ea studuit pro terrenis tantum observare. Hic etiam uxorem duxit, quia legem carnali intellectu conjunxit, et ideo se a convivio Dei subtraxit. Per illum quoque qui villam emit intelligitur ordo principum Judaeorum, qui terram populo divisit, et qui postmodum munitiones obtinuit. Per illum vero qui quinque juga boum emit, subjectus populus designatur, qui jugo legis ad subjectionem stringebatur. Per illum vero qui uxorem duxit leviticus ordo declaratur, cui lex specialiter ut uxor copulatur. Hi singuli quia terrenis negotiis insudant, se a convivio Dei excusant. Unde paterfamilias servo imperat ut in plateas et vicos civitatis exeat, pauperes ac debiles introducat. Servus, qui nunc mittitur, ordo prophetarum accipitur. Civitas autem Hierusalem notatur, in qua arca testamenti venerabatur, et in qua templum erat, in quo ab omnibus immolabatur. Hujus plateae Israelitae erant, qui se in latitudinem duodecim tribuum diffuderant. Vici autem Judaei exstiterant, qui se in angustiis duarum tribuum constrinxerant. De plateis itaque et vicis prophetae introduxerunt, dum Israelitas et Judaeos de errore scriptis et dictis correxerunt. Hi pauperes erant, quia virtutibus carebant. Debiles exstiterant, quia vitiis languerant. Caeci erant, quia sensum legis non videbant. Claudi fuerant, quia cultum Dei relinquentes post idola declinaverant. His introductis adhuc locus vacat, et Dominus servo jubet ut in vias et sepes exeat, et intrare compellat. Servus qui de viis et sepibus intrare compellitur est ordo apostolorum qui de sectis et ritibus gentilibus multos in domum Dei collegerunt. Viae namque sunt diversae sectae philosophorum, sepes, diversi ritus paganorum. De his compulsi intraverunt, dum gentes, per signa et prodigia apostolorum idololatriam respuentes, Deum verum crediderunt: Paulus etenim proconsul compulsus intravit, dum Paulus apostolus coram eo magum excaecavit. Constantinus compulsus intravit, dum Sylvester a lepra in baptismate curavit. Gente sigitur introductae cum Domino coenabunt, Judaei vero nolentes intrare de coena Domini non gustabunt. Et vos, dilectissimi, ad coenam Dei estis vocati. Videte ne quolibet negotio impliciti, ne cujuslibet amicitia impediti, ab ea sitis excusati: nos etenim servi summi patris familias sumus ab eo missi, vos ad epulas aeternae satietatis invitamus. Igitur ad nuptias Agni festinate omnes ingredi antequam janua claudatur, et tunc pulsantibus et intrare desiderantibus nunquam aperiatur. Dicit Dominus:« Si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum, et projice abs te. Et si pes tuus scandalizat te, abscide eum et projice abs te. Melius est tibi luscum vel debilem, vel claudum ad vitam ingredi, quam duos oculos, vel duas manus, aut duos pedes habentem in gehennam mitti,« ubi ignis non exstinguitur, et vermis eorum non moritur.» Notandum autem quod tria a Salvatore ponuntur, scilicet oculus, manus, et pedes: per quae infelices a convivio Dei retrahuntur, quia aut praelati, aut cognati, aut subjecti a coena Domini nos retardant quos ista membra designant. Oculus qui nos ducit est sacerdos qui nos de tenebris mundi ad lucem vitae dirigit. Qui ideo dexter oculus appellatur, quia nos de sinistris ad dexteros ducere conatur. Hic, si nos haeretica doctrina de via Dei abducere et in errorem nitatur ducere, aut pravo exemplo a coena Dei retrahere, ab injuncto officio, ut inutile membrum, est ejiciendus. Manus dextera, per quam operamur, est pater, vel mater aut uxor, vel quilibet amicissimus, per quos in omnibus juvamur. Hi, si nos aliquo modo a convivio revocant, zelus Dei eos a nobis abscidat, et procul a sedulitate nostra abjiciat. Pes per quem portamur est quilibet subjectus, per quem in necessariis vitae sustentamur. Hic, si quolibet modo nos a coena Dei impedit est nobis evellendus, et a familiaritate nostra procul excludendus. Multo enim melius est absque his salvari, quam cum his perpetuo igni deputari. Nam qui talium amicus est, inimicus Dei constituitur, et qui his hominibus placet, confusus a Deo spernitur. Qui illam emit est is qui terrenis tantum lucris inservit, et ideo a coena Dei recedit. Qui autem quinque juga bonum emit, et ea probare abiit, est is qui quinque sensus corporis per binarium jugatos ad alienos actus scrutandos convertit, et a convivio Dei divertit. Unde legitur quod Dina, filia Jacob, videre mulieres regionis egreditur, et a Sichen principe civitatis opprimitur. Penset, quaeso, vestra fraternitas quam grave vitium sit curiositas. Ecce summi patriarchae filia, dum curiositatem sectatur, a pagano homine constupratur, civitas cum omni populo ferro et flamma exterminatur. Dina quippe egressa violatur, dum quaelibet anima alienos actus curiose perscrutans diabolo copulatur. Civitas cum populo incendio vastabitur, quia corpus curiosi cum malis actibus aeterno igni cruciabitur. Qui vero duxit uxorem est is qui tantum luxuriae studet explere ardorem. Et quia vestimenta nuptialia coinquinat, coenae Domini minime appropinquat. Et quia hi a convivio Dei excusantur, de plateis et vicis pauperes et debiles vocantur. Plateae sunt latae viae publice atque per potentiam crimina perpetrantium; vici, angusta itinera occulte flagitiis insudantium. Pauperes sunt qui se bonis operibus vacuos agnoscunt. Debiles sunt qui se in praeceptis Dominicis languisse conspiciunt. Caeci sunt qui oculos cordis a luce veritatis clauserunt. Claudi sunt qui in viis Domini non ambulaverunt. Sed hi omnes vocati ad convivium Dei veniunt, dum doctrina justorum correcti per poenitentiam epulas aeternae dulcedinis adeunt. Porro plurimi de viis et sepibus intrare compelluntur, dum diversis erroribus ipsa mundi difficultate cogente ad pietatem convertuntur. Hi omnes in conspectu Dei epulentur, et in laetitia delectentur, quia magis gaudium est angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis qui non indigent poenitentia. Ad has epulas, charissimi, sponte voluntaria omnes totis nisibus curramus, ubi nunquam esuriamus et sitiamus, sed cum angelis in aeternum gaudeamus.
48.2.1
DOMINICA II POST PENTECOSTEN. Secundum Lucam. SERMO DE CORPORE DOMINI.
48.2.1
« Homo quidam fecit coenam magnam,» etc. Huic itaque coenae ille dives homo praeposuit mensam, id est altare: in qua tria composuit, panem scilicet, vinum et carnem. Igitur Christus ipse est panis angelorum. In quo quia peccavit homo in paradiso, impositum est vinum, id est austeritas legis. Sed quia panis durus et solidus comeditur difficile, vinum quia parvulos enecat, apposita est caro, cum Verbum caro factum est et habitavit in nobis. Sic igitur panis durus et solidus in carnem, vinum austerum in lac conversum est. Haec itaque tria, panis, vinum et caro, sacramentum sunt corporis et sanguinis Christi: unum, ex his in quibus principaliter salus constat, et inter omnia singulare, quia ex ipso omnis sanctificatio est. Haec enim hostia semel pro mundi salute oblata, omnibus praecedentibus et subsequentibus sacramentis virtutem dedit, ut ex illa sanctificarent et per illam salvandos omnes. Sacramentum corporis et sanguinis sui ipse Dominus Jesus Christus instituit, quando post coenam veteris Paschae panem et vinum in corpus et sanguinem suum divina potentia transmutans, apostolis sumendum distribuit, et ut idem post hoc in memoriam sui agerent praecepit.
48.2.2
Solent quidam quaerere quale corpus suum discipulis suis Dominus Jesus Christus tradidit, hoc est passibile an impassibile, mortale an immortale, etc., et alia quae ad hanc pertinent quaestionem. Ego in ejusmodi, sicut in aliis professus sum, divina secreta magis veneranda quam discutienda censeo. Simplicitati fidei hoc sufficere puto, si dicimus quia tale dedit quale voluit; et rursum quale dedit, ipse novit. Ideo enim tale dedit quale voluit, quia omnipotens erat, et potuit omne quod voluit. Ideo autem ipse novit quale dedit, quia sapientia erat, et non potuit ignorare quod fuit. Propterea levius se quaestione absolvit, et fortassis tutius in semetipso subsistit, quod non dicitur: mortale dedit, ne videatur dicere contra sacramenti dignitatem, nec dicit: Mortale dedit, ne aestimetur credere contra eam quae in Christo ante resurrectionem fuit mortalis corporis veritatem. Propter hoc fortassis melius est ut neutrum diffinire praesumamus, quamvis tamen alterum fuisse credamus. Sic itaque non dicatur: hoc vel hoc fuit, quamvis tamen credatur quia alterum fuit. Quod si alterum dicendum est, ego absque praejudicio veritatis magno sensu ad illud accedo, ut illud impassibile et immortale, quantum scilicet pertinet ad sanctificationem sacramenti tradidisse dicatur. Si quis autem objiciendum putet quod ante resurrectionem Dominus Jesus Christus corpus mortale portabat, et hoc ipsi indubitanter profitemur, mortalem fuisse Dominum Jesum secundum humanitatem susceptam, quia si mortalem fuisse non crederemus, mortuum negaremus. Humana ergo natura in Christo mortalis fuit, sed voluntate, non necessitate. Ex eo enim quod per gratiam ab omni peccato munda verbo Domini in unitatem personae juncta est, ab omni mortis necessitate et debito libera facta est, ut nihil morti deberet, pro eo quod peccati nihil haberet. Sustinuit tamen sponte mortalitatem qua mortem sustinere volebat, quia si mortalitatem non sustinuisset, mori omnino non potuisset. Sic ergo sponte mortalitatem portavit quousque mortem gustaret et ita immortalitatem deponeret. Quia ergo voluntate, non necessitate mortalis fuit, in ipsius mortalitatis proprietate, secundum quod ratio et ordo temporis postulabat, priusquam eam per mortem totam exueret, aliqua ex parte, quando voluit, deposuit, et rursum, quando voluit, recepit, ut in hoc ipso probaret quia in quantum eam sustinuit, ex necessitate non esset, qui sic pro potestate in quantum voluit eam non habere, sustinere omnino non posset.
48.2.3
Legitur in Evangelio quia Dominus Jesus Christus cum verbum vitae praedicaret, et ad vitam mortales et morituros invitaret, zelantes hostes quem ratione vincere non poterant, furore exstinguere volebant. Itaque quasi in eum qui nihil amplius mortale haberet, manus injecerunt in Jesum, et duxerunt in supercilium montis, ut illic eum praecipitarent. Cum non esset ducendus, te neri se patienter tolerabat; cum autem esset praecipitandus, potenter per medium illorum ibat: quantum voluit tenebatur, et quantum voluit non tenebatur. Quantum voluit, et quando voluit, naturam mortalitatis admisit. Quantum autem sustinere voluit eam, et quando voluit eamdem a se potestative removit.« Transiens, inquit, per medium illorum ibat.» Nunquid putas, quod Christus luctando se de manibus inimicorum subtraxerit, cum ab eis teneretur, ut transiens liber per medium eorum iret? Ergo fortitudo corporis sola in ea laudanda est, non virtus deitatis. Non ita convenit, sed exhibuit se qualem voluit, admittens ad se ex eo quod sponte portabat quantum voluit. Si ergo Christus mortalitatis naturam secundum rationem dispensationis divinae, priusquam eam, perenniter victurus exueret, secundum tempus aliquando ex parte deposuit, et iterum cum tempus postulabat, assumpsit, mirum est si dicitur aliquando pro causa et ratione temporis, secundum aliquod, et totam deposuisse, in qua tamen adhuc, cum tempus postulabat, passurus fuit. Si ergo hoc esse potuit ut ipse seipsum manibus gestaret, et discipulis sine corruptione sui edendum distribuit, et tamen ipse qui dedit et qui dabatur, qui portavit et qui portabatur, idem esse, quid mirum est si dicitur quia ipse in eo quod dabat mortalis fuit, et in eo quod dabatur immortalis fuit, et tamen ipse qui mortalis dabat, et qui immortalis dabatur, non duo, sed unus fuit ipse. Quomodo enim immortalis non dabat qui invisibiliter sumebatur, et incorruptibiliter manducabatur? Invisibiliter sumebatur, quantum ad formam dico propriam corporis sui, non quantum ad speciem sacramenti sui. Invisibiliter enim sumebatur quia in eo quod sumebatur quod ipse erat, non videbatur: Christus enim sumebatur, et species panis et vini tantum videbatur. Ideo dico invisibiliter sumebatur, et quod erat non videbatur. Si ergo in eo quod dabat, quod ipse erat videbatur, et in eo quod dabatur quod erat ipse non videbatur; et si in eo quod dabat tenebatur et crucifigebatur; et in eo quod dabatur frangebatur et non dividebatur, edebatur et non corrumpebatur, quid miraris si in eo quod dabat mortalis dicitur, et in eo quod dabatur immortalis et impassibilis fuisse praedicatur? Haec tantum sic dicta sint, ut nemini in eo quod latent praejudicium fiat. DIVISIO SERMONIS.
48.2.4
Verum corpus Christi illud fuisse credendum sit quod ipse traditori suo per intinctam buccellam porrexit. Cum tinxisset, inquit, Jesus panem, dedit Judae Simoni Iscariotae. Sed, ut dicit beatus Augustinus, non, sicut putant quidam negligenter legentes, tunc Judas Christi corpus accepit. Intelligendum est quod jam omnibus distribuerat sacramentum corporis et sanguinis sui, ubi et ipse Judas erat, sicut sanctus Lucas evidentissime narrat. Ac deinde ad hoc ventum est, ubi secundum narrationem Joannis apertissime per buccellam tinctam atque porrectam suum exprimit traditorem, fortassis per panis tinctionem illius significans fictionem. Non enim omnia quae tinguntur abluuntur, sed ut inficiantur nonnulla tinguntur. Si autem bonum aliquod significat haec tinctio, eidem bono ingratum, non immerito est secuta damnatio; et haec quidem verba sunt beati Augustini, super eo quod quaesitum est si Judas in buccella Christi accepit corpus. Ex eo tamen quod traditori suo Dominus ad notandum eum buccellam intinctam dedit, consuetudo habet ut corpus Christi fideles intinctum non accipiant. Sunt quoque et aliqui qui ex quibusdam Scripturarum locis in munimentum sui erroris ducere putaverunt, dicentes in sacramento altaris veritatem corporis et sanguinis Christi non esse, sed imaginem illius tantum, et speciem, et figuram. Propterea, quia Scriptura aliquoties dicat id quod in eucharistia altaris sumit, imaginem illius esse vel speciem, quod in participatione Christi Jesu percipietur. Qui perfecto in hoc erroris laqueum non inciderent, si vel sacramenta Dei recta et humili fide susciperent, aut Scripturas convenienti intelligentia tractarent. Nunc autem quia in sacramentis Dei sensum suum fidei praeferunt, in Scripturis sacris sanam interpretationis formam tenere contemnunt: et fit ut sermo veritatis amplius eos caligare faciat, dum non recte intellectus errorem per veritatem ministrat. Quod tamen Scripturae culpa non est, sed legentium et non intelligentium caecitas, neque sacrorum Dei confusio, sed praesumentium pravitas. Hic autem perniciose erraverunt tot manifestis sententiis et assertionibus non dubiis quidam ambigua praeferentes, et in ipsis magis mendacium quam veritatem eligentes, non quia hoc ibi magnum dicebatur, sed quia hoc ab illis magnum credebatur. Quid enim? Nunquid sacramentum altaris veritatis non est, quia figura? Ergo nec mors Christi veritas est, quia figura est; et resurrectio Christi veritas non est, quia figura est. Nam et mortem Christi et resurrectionem figuram esse, et imaginem et similitudinem et sacramentum et exemplum Apostolus manifeste declarat, dicens: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus.» Ergo mors Christi exemplum fuit, ut peccato moriamur; et resurrectio exemplum fuit, ut justitiae vivamus. Nunquid ideo veritas non fuit? Ergo Christus vere mortuus non est, et vere non surrexit, si mors ejus vel resurrectio vera non fuit. Absit! nam de ipso scriptum est:« Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit.» Ergo mors Christi vera fuit, et tamen exemplum fuit; et resurrectio Christi vera fuit, et exemplum fuit. Quare ergo sacramentum altaris similitudo esse non potest et veritas? In alio quidem similitudo, in alio veritas. Nam cum sit unum sacramentum, tria ibi discreta praeponuntur, species videlicet visibilis, et veritas corporis, et virtus gratiae spiritualis. Aliud est enim visibilis species, quae visibiliter cernitur; aliud est veritas corporis et sanguinis, quae sub visibili specie invisibiliter creditur; atque aliud gratia spiritualis quae cum corpore et sanguine invisibiliter et spiritaliter praecipitur. Quod enim videmus, species est panis et vini. Quod autem sub specie illa credimus, verum corpus est et verus sanguis Jesu Christi, quod pependit in cruce, et qui fluxit de latere. Haec per panem et vinum corpus et sanguinem tamen significari credimus, sed sub specie panis et vini verum corpus et verum sanguinem consecrari, et speciem quidem visibilem sacramentum esse veri corporis et veri sanguinis, corpus autem et sanguinem sacramentum esse gloriae spiritalis, et quemadmodum species illic cernitur, cujus res vel substantia ibi esse non creditur, sic res ibi veraciter et substantialiter praesens creditur, cujus species non cernitur. Videtur enim species panis et vini; et substantia panis et vini non creditur. Creditur autem substantia corporis et sanguinis Christi, et tamen species non cernitur. Quod vero videtur secundum speciem sacramentum est et imago illius quod creditur secundum corporis veritatem; et quod creditur secundum corporis veritatem, sacramentum est illius quod praecipitur secundum gratiam spiritalem. Sacramentum ergo altaris et eucharistia divina in verbo corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi imago est, secundum speciem panis et vini qua cernitur, et res est secundum substantiae suae veritatem; in qua creditur illic atque percipitur, et rursum quod nunc visibiliter secundum sacramenti speciem, et corporaliter secundum carnis et sanguinis Christi veritatem, Christum in altari sumimus: sacramentum est et imago, quod ipsum eumdem invisibiliter et Spiritaliter secundum gratiae infusionem, et sancti spiritus perticipationem in corde sumere debemus. Ergo divinissima eucharistia quae in altari secundum panis et vini speciem, et secundum corporis Christi veritatem visibiliter et corporaliter tractatur, sacramentum est et signum, et imago invisibilis et spiritalis participationis Jesu, quae intus in corde per fidem et dilectionem perficitur. DIVISIO.
48.2.5
Voluit Sapientia Dei, quae se per visibilia manifestat, ostendere quoniam animarum cibus et refectio est corpus et sanguis ipsius; et propterea carnem assumptam in edulium proposuit, ut per cibum carnis ad gustum invitaret divinitatis. Sed ne rursum humana infirmitas contactum carnis in assumptione horreret, consueti et principalis edulii speciem illam velavit, et sic sumendam proposuit, ut sensus in uno foveretur, et fides in altero aedificaretur. Fovetur sensus in uno, dum solita tantum et consueta percipit. Aedificatur fides autem in altero, dum in eo quod videt, quale sit illud quod non videt agnoscit. Proponitur igitur species panis et vini, ut doceatur plena et perfecta refectio esse in sumptione corporis et sanguinis Christi ex divinitate Christi. Plena autem refectio cibus et potus est; cibi autem et potus panis et vinum principalis substantia est; et proponitur species ex principali substantia refectionis, ut in eo sumatur, et ut per eam veritas corporis et sanguinis Christi significaretur, sicut ipse testatur dicens:« Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus.» Quae tamen corporis et sanguinis sumptio, quia sola sine spiritali effectu salutem non conferat, ipse idem Salvator manifestat dicens:« Caro nihil prodest; spiritus est qui vivificat.» Virtus ergo et plenitudo spiritalis refectionis, quae in corpore Christi et sanguine est, per speciem quidem panis et vini significatur; in perceptione autem gratiae infusio internae et aeternae refectionis perficitur. Et sic quidem cum tria in uno ibi sint, in primo quod signum invenitur secundi, in secundo autem causa tertii; in tertio vero virtus secundi, et veritas primi: et haec tria in uno sunt, et unum sacramentum. Claret itaque, quando divinissimae eucharistiae assumptio sacramentum est, et imago participationis Jesu, quia hoc quod ejus sacramentum visibiliter percipimus signum est, quod ei spiritaliter uniri debemus. Ipsa autem eucharistia, id est bona gratia, ipsa scilicet hostia sacra divinissima vocatur, quoniam divinos facit et participes divinitatis eos qui se digne participant, et quia ipsa signum est et veritas, in qua caro Christi sub specie panis sumitur, et in carne ejus digne sumpta, et ipsius etiam divinitatis susceptio et participatio et consortium condonatur. Propterea divinissima et sanctissima, et sanctificans sanctificantia omnia etiam sancta.
48.2.6
Per verbum sanctificationis vera panis et vera vini substantia in verum corpus et sanguinem Christi convertitur, sola specie panis et vini remanente, et substantia in substantiam transeunte. Conversio autem ipsa non secundum unionem, sed secundum transitionem consideranda est, quoniam nequaquam essentia in essentiae augmentum accedit, et per id quod accedit, id ad quod accedit majus fiat, sed transitione, ut id quod accedit, cum illo ad quod accedit, unum fiat. Nec sic in pane corpus Christi consecrari dicimus, ut de pane corpus Christi esse accipiat, nec quasi novum corpus subito factum de mutata essentia, sed in ipsum corpus verum mutatam essentiam; nec ipsam substantiam panis et vini in nihilum redactam, quia desiit esse quod fuit; sed mutata potius, quia coepit esse aliud quod non fuit, et ipsum quod coepit esse aliud, ex ea esse non accepit, quia panis fuit. Sed ipsa ejus esse accepit, quia prius panis fuit; sed ipsa ejus esse accepit quando desiit esse quod fuit. Hoc expressius distinximus propter eos qui ex sua ratione fidei praejudicium faciunt, et sensu suo incedentes asserere nituntur vel hoc esse solum quod cernitur, vel tale esse quod creditur, hoc est quod sola panis et species vini cernitur, solam ibi esse panis et vini substantiam; vel, quia ibi substantia corporis et sanguinis Christi creditur possibiliter ei inesse speciem et qualitatem panis et vini quae cernitur, quasi non possit species apparere cujus non adsit substantia, vel substantia latere cujus non appareat forma. DIVISIO.
48.2.7
Quando partes videntur in sacro altaris, non putetur quasi divisum sit vel separatum a se, aut velut per membra discerptum corpus Christi. Ipse integer manet, et in se nec dividitur nec partitur. Sed tibi secundum speciem exhiberi oportebat quod ad mysticam significationem pertinuit. Tres igitur portiones quae in altari fiunt de corpore Christi mysticam significationem habent. Est enim corpus Christi universa Ecclesia, caput scilicet cum membris, et inveniuntur in corpore isto quasi tres partes, ex quibus totum corpus constat. Una pars est ipsum caput. Caput namque caput est et pars similiter corporis. Itaque caput ipsum pars corporis una est. Alia pars corporis est in membris illis, quae jam secuta sunt, et sunt cum ipso capite, ut est ipsum caput, sicut scriptum est:« Ubicunque fuerit corpus, ibi congregabuntur aquilae.» Illi ergo qui jam de hac vita exierunt, quorum corpora in sepulcris requiescunt, et animae cum Christo sunt, isti sunt pars corporis altera; et sunt quasi simul duae partes istae: caput scilicet et haec altera pars corporis. Propterea in altari duae partes seorsum reservantur extra calicem quasi extra passionem, quoniam ipsum caput jam immortale et impassibile de morte resurrexit, amplius non moriturus neque passurus amplius, et similiter illi qui de hac vita egressi sunt sancti et cum ipso capite suo jam gloriantur et gaudent, exspectantes et ipsi resurrectionem carnis suae, et immortalitatem, jam neque dolorem neque passionem sentiunt ullam, et sunt simul istae duae partes extra calicem, et extra passionem, quoniam hinc priora transierunt. Tertia pars in calice ponitur, significans eos qui adhuc vivunt in passione, donec et ipsi ab hac vita exeant, et transeant ad caput suum ubi amplius nec moriantur nec patiantur.
48.2.8
In his igitur mysteriis monstratur tibi foris species in qua sensus tuus erudiatur, et servat intus tamen corporis sui incorruptionem, in qua unitas ejus non dividitur. Videtur pars una, et quasi pars esse videtur, si totum ibi est. Et pars altera videtur, et quasi altera videtur, et idem est totum ipsum. Et si tertia pars videtur, similiter idem ipsum est et totum. Totum hic et totum ibi, nec minus in parte quam in toto, nec majus in toto quam in parte. Quotcunque partes feceris, in singulis totum est. Nec mireris. Opus Dei est hic. Si in diversis locis potest esse unus, quare etiam non in singulis partibus potest esse totus? Utrumque mirum est. Sed non ideo falsum est, si mirum est. Et verum est quia mirum est; nec tamen sic mirum, quia opus Dei est. Non est mirum, si mirabilis mirabilia operatur. Quomodo, inquis, corpus unum eodem tempore in diversis locis esse potest? Hic est, ibi est, et totum utrobique est, et in multis locis. Similiter noli mirari. Qui locum fecit corpus fecit, et locum in corpore, et corpus in loco. Et qui fecit ut corpus unum in loco uno esset, fecit sicut voluit; et si voluisset, aliter facere potuisset. Nam et quando vult aliter facit, et est sicut ipse vult semper. Quia autem sic ipse fecit, ut corpus unum in loco uno esset, tu quod factum vidisti, et nescis aliud nisi quod factum est quod vidisti, idcirco miraris quando aliud vides vel audis, quam videre et audire consuevisti. Ipse autem non miratur, quando aliud facit quam quod facere consuevit, quia quando illud fecit, scivit et tunc quod aliter facere potuisset, si voluisset. Idcirco cum quid mirari coeperis, et dixerit forte tibi cogitatio tua quomodo hic esse possit, cogita facientem, et desinet esse mirabile, quidquid illud fuerit. Et si forte mirabile non esse desierit, tamen incredibile non erit. Si factorum omnipotens cogitatur non erit impossibile quidquid erit. Quod si contingat aliquando, sicut contingere solet, ut videas si qua fieri in hoc sacramento quae minus esse videbuntur, noli horrere: sola species quae apparet hoc habet. Tibi monstrat speciem, sibi servat veritatem. Exhibet sensui tuo similitudinem cibi corporalis, ut sensus tuus per omnia in suo erudiatur. Servat corpori suo veritatem naturae inviolabilis et immortalis, ne in suo corrumpatur. Si in aliquo a similitudine recederet, verum sacramentum non esset et perderet se ibi, et tolleret locum fidei, neque jam crederetur, etiam si videretur. Quod ita fieri non oportet. Itaque, quantum ad nos, servat per omnia corruptibilis cibi similitudinem, et tamen non amittit quantum ad se inviolabilis corporis veritatem. Videtur corrodi, et manet incorruptus. Videtur vel affici vel maculari, et perseverat inviolatus. Sustinet hic fieri circa se, ne sensus noster aliquid alienum percipiat; sed non recipit hic in se, ne incorruptibilis natura sinceritatem suam amittat. Tanta est dignitas et munditia corporis Christi, ut nec corruptione aliqua affici possit, nec sordibus maculari. Itaque si quando hoc fieri videris, noli timere ipsi, sed sollicitus esto tibi. Ipse laedi non potest; tu noceri potes, qui male credere potes.
48.2.9
Sed fortassis iterum dicit tibi cogitatio tua: Quid fiat de corpore Christi, postquam sumptum fuerit et comestum? Tales sunt cogitationes hominum, ut vix quiescere velint, in his maxime quae quaerenda non sunt. Dicit ergo tibi cor tuum: Quid factum est de corpore Christi, postquam illud sumpsi et manducavi? Audi ergo corporalem praesentiam Christi. Quaeris? In coelo quaere. Ibi Christus ad dexteram Patris sedens, tecum ad tempus esse voluit, quando et quandiu necesse fuit. Exhibuit tibi ad tempus corporalem praesentiam suam, ut te ad spiritalem excitaret. Ideo corporaliter ad te venit, et exhibuit tibi praesentiam suam, ut per illam spiritualis inveniretur quae non auferetur. Ita per carnem assumptam olim in mundum venit, et secundum praesentiam corporalem ad tempus cum hominibus conversatus est, ut eos ad spiritalem praesentiam quaerendam excitaret et inveniendam. Postea completa dispensatione secundum corporalem praesentiam recessit, et secundum spiritalem praesentiam remansit. Nam ut ostenderet quia per spiritalem praesentiam non recedebat, quando scilicet corporalem praesentiam abire disponebat, ait:« Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.» Sic ergo in sacramento suo modo temporaliter venit ad te, et est corporaliter tecum, ut per corporalem poenitentiam ad spiritalem quaerendam exciteris, et inveniendam adjuveris. Quando in manibus sacramentum ejus tenes, corporaliter tecum est. Quando ore suscipis, corporaliter tecum est. Quando manducas et quando gustas, corporaliter tecum est. Denique in visu, in tactu, in sapore corporaliter tecum est. Quandiu sensus corporaliter afficitur, poenitentia ejus corporalis non aufertur. Postquam autem sensus corporalis in percipiendo deficit, deinceps corporalis poenitentia quaerenda non est, sed spiritualis retinenda. Dispensatio completa est per factum sacramentum, intus manet Christus, de ore ad cor transit. Melius est tibi ut eat in mentem tuam quam in ventrem tuum. Cibus iste animae non corporis est. Noli in Christo quaerere consuetudinem cibi corporalis. Venit ad te ut comedatur, non ut consumatur. Venit ut gustetur, non ut incorporetur. Augustinus vocem de coelo audit, quia hoc de terrenis illi dici, aut responderi non potuit: Cibus sum grandium, cresce, et manducabis me, non ut me mutes in te, sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me. Itaque prudenter discerne quod in sacramento Domini sensui adhibitum sit, quod spiritui accommodatum, et, ut solet, si post completam perceptionem aliquid in tanto senseris, in hoc quoque species ad proprietatem sensus famulatur, ut veritas similitudinis ubique conservetur. Nam si in aliquo, quantum scilicet sensui exhibendum est, similitudo deficit, et illic procul dubio sacramentum non esset, sed res ipsa proderetur et manifestaretur evidenti miraculo: quod non convenit, quandiu fidelis locum habet. Post hoc ergo, si corporalem praesentiam Christi quaeris, in coelo quaere. Ibi quaere, ubi et prius fuit, quam per sacramentum suum corporaliter tecum esse inciperet, et unde non discessit quando ad te venit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).