Libri deflorationum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
—
Original / primary: 10602 Libdef
5.1
SERMO DE ADVENTU DOMINI.
5.1
« Beati sunt servi illi quos cum venerit, Dominus invenerit vigilantes.» Si quis vestrum, charissimi, dominum suum ad se noctu venturum speraret, tota vigilantia adventum ejus exspectaret, venientemque summopere excipere festinaret, quo se magnis gratiae ipsius commendaret. Ecce verus Dominus noster ad nos indignos servulos suos se venturos denuntiat; suum adventum pervigiles praestolantes sibi venienti occursantes beatos pronuntiat. Idcirco cum nesciamus diem neque horam quando veniat, oportet ut unusquisque nostrum in bona actione vigilare studeat, ne sero vel media nocte, aut galli cantu seu mane adveniens nos imparatos inveniat. Sero Dominus venit, cum aliquem in senectute de hac vita exire praecipit. Media autem nocte advenit, cum aliquem in juventute inopinata morte vocaverit. Galli cantu adventat, cum quemlibet in adolescentia abire imperat. Mane supervenit, cum quempiam in pueritia subtraxerit. Beati ergo sunt quos in fide et operatione invenerit vigilantes, quia erunt cum eo in aeterno convivio epulantes. Nimium vero infelices sunt quos somno desidiae deditos inveniet. Quia ab electis suis editos dividet, et partem illorum cum hypocritis, id est cum daemonibus ponet. Et notandum quod Dominus non in die, sed in nocte venturus dicitur, quia quando veniat a nullo praescitur. Si enim paterfamilias praesciret qua hora fur adveniret, utique vigilaret, et domum suam perfodi, ac res suas tolli minime sineret. Domus est nostrum corpus, paterfamilias est animus, fur est mors. Haec in nocte venit, dum hominem inopinate premit, dominum invenit dormientem, dum animum reperit in bonis torpentem. Domum perfodit, quia mox corpus occidit. Occiso autem domino bona ejus tollit, quia miseram animam a bonis aeternae vitae evellit et ad tartara crucianda pertrahit. Nox duodecim horas habere cognoscitur, quae in quatuor vigilias dividitur et unaquaeque vigilia tribus horis ascribitur. Humana quippe vita nocti comparatur, quia tenebris ignorantiae obscuratur. Haec in duodecim horas dimensuratur, quia praesens vita duodecim mensibus circumrotatur. In quatuor vigilias partitur quia annus quatuor temporibus, vere, aestate, autumno, hieme metitur. Tres horae singulis vigiliis annotantur, quia tres menses unicuique tempori assignantur. Quatuor etiam vigiliae quatuor aetates intelliguntur, in quibus bene vigilantes, coelesti praemio remunerabuntur.
5.2
De his vigiliis dicit Dominus:« Si in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, beati sunt quos vigilantes invenerit.» Prima vigilia est pueritia. In hac bene vigilant qui innocentiam conservant. Hi Domino pulsanti confestim aperiunt, dum mortem securi suscipiunt, quia mox se cum Christo regnaturos sciunt. Secunda vigilia est adolescentia. In hac pervigiles excubant qui se carnis illecebris non coinquinant. Hi quoque Domino venienti laeti ostium reserant, quia per mortem se gaudia percepturos sperant. Tertia vigilia est juventus. In hac pervigiles Dominum praestolantur, qui mundi desideriis non superantur, scilicet divinis praeceptis exercitantur. Hi etiam alacres Domino occurrunt, quia mox in gaudio metunt quae in lacrymis seminaverunt. Quarta vigilia est senectus. In hac vigilando Dominum exspectant qui in bona actione usque in finem perseverant. Hi diu desideratum Dominum ovantes suscipiunt, quia statim ab eo denarium vitae pro labore percipiunt. Sic enim celebraturi sumus. Coelestis rex venit in hujus mundi Babyloniam accipere sibi conjugem Ecclesiam, quam servis custodiendam tradidit: ipse convivium instructurus in coelum abiit. Servis praecepit. Vigilitate ut quacunque hora advenerit, parati sint cum lampadibus obviare. Promisit autem se cum magno apparatu adventurum, et sponsam suam in praeparatam civitatem inducturum. O nimium beati, qui ei occurrere tunc sunt parati. Nam in gaudium Domini sui cum eo ad nuptias intrabunt, et super omnia bona ipsius constituti, in aeternum exsultabunt. Heu! quam nimium miseri, qui tunc in peccatis sopiti inveniuntur, quia clausa jam janua ab aeternis epulis excluduntur. Igitur, charissimi, cum horam Christi adventus, scilicet diem mortis nostrae ignoremus, omnes, simul juvenes et virgines, senes cum junioribus, in bonis operibus vigilemus faciem Domini in confessione praeveniamus, ut in Nativitate ejus sacramentum corporis ejus digne percipiamus, quatenus, cum secundo venerit, cum ipso in gloria appareamus.
5.3
Hic fiat divisio sermonis, si placuerit, et hoc idem servetur in aliis ubi divisio facta fuerit.
5.4
Totum tempus hujus saeculi nocti comparatur: cui serenus dies venturi saeculi superveniens, sole justitiae illustratur. Sicut etenim tempus noctis luci diei collatum, tetra caligine offuscatur ita lux omnium dierum hujus saeculi luci venturi diei comparata, prorsus densa obscuritas reputatur. De tempore autem vel die hujus saeculi dicitur quod in principio ipsius Deus creavit XXII opera. Primo itaque die fecit septem opera, id est materiam informem, angelos, lucem, coelos superiores, terram, aquam atque aerem; secundo die firmamentum solum; tertio die quatuor, id est maria, semina, sationes atque plantaria; quarto die tria, id est solem et lunam et stellas; quinto die tria id est pisces, reptilia aquarum et volatilia; sexto die quatuor, id est bestias, pecudes et reptilia terrae, et hominem, et facta sunt omnia XXII in diebus VI. Et XXII generationes sunt ab Adam usque ad Jacob, ex cujus semine nascitur gens Israel. Et XXII libri Veteris Testamenti usque ad Esther, et XXII litterarum sunt elementa, quibus constat divinae legis doctrina. Igitur consummatis XXII operibus VI diebus requievit ab eis septimo Deus: quia sex aetatibus consummabitur iste mundus. Quarum aetatum prima est ab Adam usque ad Noe, quod fiunt secundum Isidorum anni II, MCCLII; secunda, a diluvio usque ad Abraham, quod fiunt anni III, MCLXXXVII. Tertia, ab Abraham usque ad David: quod fiunt anni IV, MCXXXIV; quarta, a David usque ad transmigrationem Babylonis, quod fiunt anni V, MDCIX; quinta, a transmigratione Babylonis usque ad Christum, quod fiunt anni V, MCLIV. A nativitate autem Christi usque ad id quod Isidorus haec scripsit, certus numerus non habetur nisi fiat illorum annorum computatio quae fuerunt ad tempora Heraclii religiosi principis. Hujus quarto et quinto Sisipoti principis anno, Judaei in Spania baptizabantur, et tunc fuerunt anni a nativitate Domini V, MDCCCXXXVI cum superioribus annis aetatum computatis. Et haec est sexta aetas quae nunc agitur usque ad diem judicii. Septima vero sanctorum erit requies, quae non habet vesperam, quia eam nullus terminus claudit.
5.5
Primo enim saeculo factus est homo in paradiso quasi lux[ AUGUSTINUS, de Genesi contra Manichaeos]; in qua aetate filios in lucis nomine divisit Deus a filiis hominum, quasi a tenebris, fitque hujus diei vespera diluvium. Secundo saeculo factum est quasi firmamentum inter aquam et aquam, arca utique illa quae natavit, inter pluvias et maria erat. Hac vespera fit confusio linguarum. Tertio saeculo factum est quod separavit populum suum a gentibus per Abraham discernens eum quasi aridam ab aquis ut proferret germen herbarum atque lignorum, id est sanctos et fructum Scripturae sanctae. Hac vespera fuit peccatum regis Saul. Quartum saeculum coepit a David, quando Deus constituit luminaria in coelo, id est David in splendore regni tanquam solis excellentiam, et in spem lunae obumbrantem tanquam Synagogam, et stellas principes ejus. Hujus aetatis fuit vespera tempus: quando populus Dei in Babylonem ductus est captivus. Quinto saeculo, id est in transmigratione Babylonis, facta sunt quasi animalia in aquis et volatilia coeli, quia tunc inter gentes tanquam in mari Judaei vivere coeperunt, nec habebant stabilem locum tanquam volantes aves. Hujus diei quasi vespera est muliplicatio peccatorum in populo Judaeorum quando sic excaecati sunt, ut etiam Dominum Jesum non possent agnoscere. Jam sextum saeculum fuit in adventu Domini nostri Jesu Christi. Nam sicut in illa sexta die primus Adam de limo terrae ad imaginem Dei factus est, sic in ista sexta diei aetate secundus Adam, id est Christus, in carne de Virgine Maria natus est: ille in anima vivente, hic in spiritu vivificante. Et sicut in illa die fit anima viva, sic in isto saeculo desiderantes vitam aeternam. Et sicut in illa die sexta serpentium et ferarum genera producit terra, ita et in hac sexta aetate saeculi gentes vitam appetentes aeternam Ecclesiam generavit. Et quemadmodum in illa die creatur masculus et femina, sic in ista saeculi aetate manifestatur Christus et Ecclesia. Et sicut homo praeponitur in die illa pecoribus, serpentibus, volatilibus coeli, ita Christus in hac aetate gentibus, populis et nationibus, ut ab eo regantur vel carnali concupiscentia dediti sicuti pecora, vel terrena obscurati curiositate quasi serpentes, vel superbia quasi aves. Et sicut in illo die pascuntur homo et animalia, quae cum ipso sunt, herbis seminalibus lignis fructiferis et herbis viridibus, sic ista aetate ipse populus spiritualiter pascitur sanctarum Scripturarum alimentis, et lege divina ad accipiendam fecunditatem rationum atque sermonum tanquam herbis seminalibus partim ad utilitatem morum conversationis humanae, partim ad vigorem fidei, spei, et charitatis in vitam aeternam tanquam herbis viridibus, quae nullo aestu tribulationum arescunt. Carnalis autem, id est parvulus in Christo tanquam pecus Dei, ut in illum credat, quem intelligere nondum potest et tamen eosdem cibos omnes habent.
5.6
Post istam vesperam fiet mane, cum ipse Dominus in claritate venturus est. Tunc requiescent cum Christo ab omnibus operibus suis. Post talia enim opera speranda est requies in die septimo qui vesperam non habet. O qualis gloria lucis illius septimi diei, in qua Christus in sua claritate praedicatur, quae ab ipso sole angelorum illuminatur, cujus pulchritudinem hic sol et luna mirantur! O qualis gratia illius diei quam omnes angeli omnesque sancti illuminabunt: qui singuli septuplum plus hoc sole radiabunt. Et si hic mundus tam amoenus judicatur, qui uno sole tamen illustratur, quid aestimandum est de illa vita quae tot solibus illustratur? Sed forte diceret aliquis: Hic sol magnum lumen exhibet, quia magno corpore fulget, animae vero, quamvis serenissimae, quid luminis praebere poterunt quae omnino parvae sunt? Certe hic sol oculis nostris circumscribitur, radius ejus quolibet corpore opposito penetrari non sinitur, nubibus obtegitur, noctibus a nobis prorsus occulitur. Angelici autem spiritus vel animae sanctorum nullo corporali loco comprehenduntur, soli Deo incomprehensibili atque incircumscripto circumscripti creduntur, cuncta obstantia lucem suae claritatis penetrare noscuntur. Hi singuli ab aeterno sole illustrati, immensum fulgorem suum cum illa die participantur, ipsique invicem alterutra claritate deliciantur.
5.1
SERMO DE ADVENTU DOMINI. DIVISIO SERMONIS.
5.1
De hujus diei incomparabili gloria cecinerunt omnium prophetarum praeconia, quia haec dies melior est vita super annorum millia. Nox itaque hujus temporis quasi in quatuor vigilias dividitur, quia hic mundus quatuor interstitiis distinguitur: Prima vigilia ab Adam usque ad Noe fuerat in qua pauci, in bono pervigiles, periculum evaserant; somno vero malitiae oppressos diluvium dimerserat. Secunda vigilia a Noe usque ad Moysen exstiterat: in qua bene vigilantes colloquio Dei frui meruerant, sopore vero negligentiae gravatos partim sulphur et ignis consumpserat, partim mare Rubrum absorbuerat. Tertia vigilia a Moyse usque ad Christum fuerat: in qua galli quasi media nocte cantus edebant, dum Moyses lege, prophetae scriptis dormientes ad laudem Dei excitabant. Vigilantes in praeceptis Domini terram lacte et melle manantem capiebant, torpore desidiae dediti, captivitate et bellis disperierant. Quarta vigilia ab adventu Christi usque ad finem mundi se tetendit: in qua verus lucifer Christus apparuit; per quem exortus aeterni diei adesse patuit. In hac nobiles, galli alis et vocibus somno desides, excitabant, dum apostoli et eorum sequaces factis et dictis omnes gentes ad lumen veri Dei evigilare incitabant. In hac vigiles sponsi laetificabuntur; erroris vero somno involuti, torrente ignis devorabuntur. His autem singulis vigiliis ternae horae ascribuntur, quia in his singulis temporibus justi fidem sanctae Trinitatis habuisse noscuntur. Harum igitur quatuor vigiliarum custodes ad vigilandum nos informaverunt, dum nos quatuor principales virtutes verbis et exemplis docuerunt. Primae namque vigiliae observatores prudentiam. Secundae excubitores, fortitudinem. Tertiae vigiliae custodes justitiam. Quartae vigiliae debellatores nos instruxerunt temperantiam. Et quia in his quatuor vigiliis adventum Christi praestolabantur, ideo quatuor Dominicae de adventu Domini inofficiantur. Et quia quatuor mundi climata per secundum ejus adventum erant purganda, ideo quadripartita Ecclesia adventum ejus celebrare solet per quaterna officia. In hujus autem temporis caliginosa nocte, quaedam stellae diversis temporibus cum jucunditate luxerunt, lumen quem suum super nos fuderunt. Et quamvis horrorem nobis effugare non potuerit tunc cum gradientibus ad verum Solem praesignaverunt. In prima quippe vigilia Abel velut stella claruit: qui nos pro justitia mori docuit, dum ipse innocens occubuit. Post hunc alii ut astra in nocte micuerunt, dum per pietatem Enos Deum invocare; Enoch per munditiam cum Deo ambulare; Lamech per piam operationem futuram requiem nos sperare docuerunt. In secunda vigilia alii ut sidera coeli resplenduerunt, dum Noe rectitudinem, Sem verecundiam, Heber stabilitatem, Melchisedech devotionem, Abraham fidem, Loth hospitalitatem, Isaac obedientiam, Jacob tolerantiam, Joseph castitatem nobis praemonstraverunt. In tertia vigilia varii stellarum globi noctem radiis depinxerunt, dum Moyses mansuetudinem, Phinees zelum, Josue constantiam, Job patientiam, Gedeon fidentiam, Samuel temperantiam, David humilitatem, Salomon prudentiam, Ezechias obsecrationes, Josias religiones, Elias abstinentiam, Eliseus honorificentiam, Isaias sanctitatem Jeremias sinceritatem nos informaverunt. Duodecim quoque prophetae ut pleiades micuerunt, dum nos concordiam docuerunt, et Ezechiel benignitatem, Daniel fidelitatem, tres pueri laudationem, Tobias eleemosinas, Esther honestatem, Judith modestiam, Machabei sufferentiam exemplis ostenderunt. In quarta vigilia, stella maris, virgo Maria, splendida flamma rutilavit, dum iter ad aeternum solem humilitate atque castitate demonstravit. In hac quoque Joannes Baptista velut planetaria stella resplenduit qui peccantes poenitentiam primus docuit. In hac etiam verus lucifer decus astrorum Christus, lux angelorum fulsit, qui fulgorem aeterni diei astruxit, dum nos charitatem instruxit. In hac nihilominus rutilantia sidera flammivomum jubar per orbem sparserunt, dum apostoli dilectionem, martyres fortitudinem, confessores sobrietatem, eremitae mortificationem, virgines pudicitiam, viduae continentiam nos instruxerunt. Hi omnes ut astra in hac nocte claruerunt, et iter nobis ad aeternum diem praebuerunt. Transacta autem ista nocte, verus sol in unitate sua splendebit. Cum Filius Dei, splendor Patris, in majestate sua ad judicium fulgebit, tunc lunam, scilicet Ecclesiam, de tenebris exemptam, aeterna claritate illuminabit, omnesque stellas in solis gloriam commutabit. Tunc harum vigiliarum excubitores remunerabit, quando a judicio transiens in nuptiis Agni eis aeterna dulcedine ministrabit. Igitur, charissimi, in hoc adventu Domini sobrie et juste et pie vivamus, quatenus in secundo adventu laeti eum suscipere et in aeternum cum eo regnare valeamus, ubi oculus non videt, nec auris audivit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).