Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Libri deflorationum
Wernerus S. BlasiiDefl 50.1 · 10602-libdefMore by Wernerus S. Blasii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
More
Original / primary: 10602 Libdef
50.1
DOMINICA QUARTA. Secundum Lucam.
50.1
« Estote misericordes sicut et Pater vester misericors est.» Natura Dei impassibilis est. Sicut autem zelat sine aliquo livore, irascitur sine aliqua perturbatione, poenitet eum sine alicujus suae pravitatis correptione, ita est patiens sine ulla passione, et miseretur sine aliquo dolore.« Estote ergo et vos perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est.» Sicut, similitudinis est, non quantitatis. Sensus ergo talis est: Prout potestis, perfecti estote, ut queatis prodesse etiam inimicis: quod Deum facere manifestum est.
50.2
« Nolite judicare ut non judicemini. In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini. Nolite condemnare, ut non condemnabimini.» De dubiis judicare, et suspectos quasi reos condemnare, penitus repellit a nobis. Dubia ergo in melius interpretemur, quia de manifestis, ut sunt stupra, blasphemiae, furta, ebrietates, et his similia, nobis tantum judicare permittitur. De dubiis scriptum est:« Nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum.» Duo sunt in quibus temerarium judicium cavere debemus, cum incertum quo animo fiant quae bene et male fieri possunt, vel cum incertum est qualis futurus sit qui nunc vel malus vel bonus apparet. Nunquid si temere judicaverimus, temere Deus de nobis judicabit? Absit! Sed intelligendum est quoniam temeritas, qua punis alium, te puniat necesse est. Hinc alibi ait:« Qui percusserit gladio, gladio peribit,» videlicet peccati, quod cum gladio ferreo committit.
50.3
« Dimittite et dimittemini, date et dabitur vobis.» Dimittite injurias et date beneficia, ut peccata vestra vobis dimittantur, et vita detur aeterna.
50.4
« Mensuram bonam et refertam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum;» Huic simile est quod alibi dicitur:« Ut et ipsi recipiant vos in aeterna tabernacula.» Illi quibus eleemosynas dabitis dabunt, id est causa erunt quare Dominus dabit in sinum vestrum, id est in magnam securitatem; mensuram bonam, vitam scilicet aeternam, confertam, omnibus videlicet sanctis collatam et cum angelis coagitatam, id est conjunctam; et supereffluentem, hoc est super meritum nostrum abundantem. Sinus ideo accipitur pro securitate, quia valde securi sumus de his quae in sinu recondimus. Vel per sinum intellige conscientiam sive coetum sanctorum.
50.5
« Et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.» Generaliter de omnibus quae mente, manu, lingua gerimus accipi potest, quia Deus reddet singulis secundum opera eorum.
50.6
« Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides. Aut quomodo dicis fratri tuo:-- Sine ejiciam festucam de oculo tuo,-- et ecce trabes in oculo tuo?» Si quis ira peccat, tu non debes odio reprehendere. Tantum enim distat inter iram et odium, quantum inter festucam et trabem. Odium enim est ira inveterata.
50.7
« Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui,» id est primo abs te, scilicet ab intentione tua et de corde tuo expelle odium, ut, de lumine mentis trabe mortalis criminis ejecta, exemplo potius quam dictis docere valeas minora excludi peccata, quae in festuca significantur. Cum necessitas nos cogit aliquem reprehendere, primo cogitemus utrum tale vitium unquam habuimus, et si nunquam habuimus, cogitemus nos habere potuisse. Homines enim sumus. Hinc est illud sapientis:« Nihil humani alienum a me puto.» Si vero habuimus, tangat memoriam communis infirmitas, ut reprehensionem illam non odium, sed misericordia praecedat. Quod si nos idem vitium habemus in quo est ille quem reprehendere volumus, non reprehendamus illum, sed congemiscamus, et non illum ad obtemperandum nobis, sed ad pariter curandum invitemus. Multi vero criminibus praeventi odio vel livore omnia accusare suscipiunt, et volunt videri consultores, sine exemplo suae emendationis leviora peccata in fratribus vituperantes et damnantes.
50.1.1
DOMINICA QUARTA. Secundum Lucam. De altercatione misericordiae et veritatis, hinc inde se accusantis ac defendentis.
50.1.1
Deus sursum erat, et homo deorsum. Veritas erat in coelo cum judice Deo, et misericordia in terra cum homine judicando. Ubi enim misericordia esset, si cum misero non esset: descenderat enim forte nesciente veritate, quoniam illam ad hominem venturam sciebat, et de illius adventu metuebat. Descendit ergo prius misericordia, ne, si veritas praeveniret, accessum ad hominem ipsa postea non inveniret. Accepto igitur tempore assumpta veritate descendit Deus, ut rationem poneret cum homine. Quod cum vidisset misericordia, non ignara divini consilii, perrexit in obviam illi, Deum cupiens mitigare, et placatum adducere. Cernens autem veritatem obstinato vultu incedentem, primum occurrit illi rogans, ut gradum sisteret, nec nimis properaret, donec ipsa funderet orationem suam ad Dominum. Ibi ergo misericordia et veritas obviaverunt sibi. Tunc misericordia clementi causatione querelam coram Deo deposuit, dicens aegre se ferre quod ad hoc negotium socia advocata non fuerit, praesertim cum nunquam Deus sine utraque comite hac iter aliquod facere consuevit. Cum enim scriptum sit:« Universae viae Domini misericordia et veritas,» quomodo veritate sola contentus, misericordiam Dominus Deus non vocavit, praecipue cum non solum aequalem, sed priorem misericordiam esse debere Scriptura ubique commemorat? Neque enim scriptum est: Veritas et misericordia, sed misericordia et veritas, universae viae Domini. Quare ergo quae prima esse debuit, nunc postrema; et, quod magis me gravat, ad comitatum tuum non vocata accedo? Econtrario veritas respondit, in hac via tua misericordiam comitem nec esse posse, nec debere, ideo quia consilium voluntati ejus contrarium sit ordinatum, et idcirco in ejus opere praesens ipsa esse non possit: tum etiam quia cum ipso egressa non sit. Dixit etiam ipsa misericordiam magis oportere rationem reddere quare ipsa egredienti Domino non affuerit, et absentia ejus magis esse( sic) Jesum Dominum, in tantum ut uno comite iter carpere compulsus sit. Ad haec misericordia respondit se nec mala intentione egressam, nec malo opere occupatam, sed magis se honori et utilitati Domini sui consulere, quae non perdere studeat et destruere, sicut ipsa veritas, sed salvare: illam autem esse notandam prius et accusandam, quae famulos et ministros Domini velit interimi, ut cum omnes abierint, nullum patiatur per indulgentiam aliquam levari et revocari. Veritas autem respondit non esse decens bonum Dominum et justum malos servos et injustos habere. Misericordia dixit tantum Dominum sine ministris esse non debere. Veritas affirmavit nequam homines merito debere damnari. Misericordia respondit eos, ut boni fierent, spontanea etiam pietate debere revocari. Veritas dixit, quia Deus malis omnino parcere non deberet. Misericordia dixit: Si nemini parceret Deus, nunquam bonos haberet. Veritas dixit se nolle nec posse tot scelera hominum tolerare. Misericordia respondit gratiam Domini ad indulgendum superabundare. Veritas dixit: Unusquisque prout gessit in corpore accipiat. Misericordia dixit: Omnis homo magis convertatur ad Dominum, et vivat.
50.1.2
His ergo ita sibi obviantibus, et ad diversa voluntatem Dei inclinare desiderantibus, videns Deus tam diversas sententias ad effectum simul non posse procedere, ait: Scriptum est:« Misericordiam et veritatem diligit Deus.» Quas ergo vult sibi semper praesto esse, et quia rursum dicitur de Deo:« In pace factus est locus ejus,» non potest illas discordes sustinere. Concordia autem esse non potest, ubi voluntas tam diversa est. Veritas enim vult ut totum imputetur; misericordia vero, ut totum condonetur: quae simul fieri non possunt. Propterea nec ego, qui amator pacis sum, compellar societatem vestram relinquere, necesse est ut vos studeatis utrinque vestras voluntates ad unum consensum inclinare. Ad hoc veritas respondit se minus laudabilem, si aliquid inultum relinquatur. Misericordia dixit se minus amabilem, si non totum gratuita pietate solvatur. Tunc Deus, si vellent ambae, interrogavit suas voluntates in ejus arbitrio ponere, et quod ipse inde discerneret sine contradictione annuere. Quod utraque inquantum fieri possit, sine diminutione nominis et dignitatis suae concedente, dixit Deus aequum sibi videri ut peccatum hominis et ex parte propter veritatem puniatur, et ex parte propter misericordiam dimittatur. In hoc ergo, ambabus consentientibus, veritas adjecit dicens, justum esse, ut sicut prius misericordia cum homine fuit, et ipsa in coelo permansit, ita nunc ipsa in terra cum homine permaneat, et misericordia cum Deo coelum conscendat. Scriptum est enim, ait:« Misericordia et veritas praecedent faciem tuam.» Si ergo misericordia praecessit, et veritas permansit, justum esse ut nunc misericordia maneat, et veritas praecedat. Tunc misericordia rogans veritatem memorem esse communis pacti, scilicet ne quidquam ultra concessum contra hominem moliatur, cum Domino ascendit. Veritas autem intrans cor hominis, invenit ibi omnia mala, et digna poenis, et clamare coepit de terra, hominem accusans. Misericordia vero non desistebat in coelo Dominum orare pro homine postulans. Homo in terra per veritatem stimulatus, peccasse confitebatur, et Deus in coelo per misericordiam flexus confitenti miserebatur. Homo confessionem ad salutem propriam ore faciebat, et misericordia precibus suis Dominum ad justificationem hominis compellebat. Veritas de terra per confessionem hominis oriebatur, et justitia de coelo prospiciens, per misericordiam Dei ad terras mittebatur. Veritas dixit prius puniendum, qui prius malum fecerat; misericordia dixit postea justificatum salvandum, qui et malum confitendo bene fecerat. Per veritatem accusabatur, et per misericordiam propter veritatem justificabatur, quia veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit. Quia ergo misericordia cum Deo pro homine erat, et justitia et veritas a Deo cum homine erat, jam inter Deum et hominem pro justitia pax erat, et ascendit justitia ad Deum ab homine, pacem postulans; et descendit pax a Deo ad hominem, justitiam amplectens et osculans. Tunc ait justitia ad pacem: Nunquid optimo satis est mala dimittere, nisi etiam studeat bona conferre? Laxavit peccata per indulgentiam, nunc conferat dona virtutum per gratiam. Respondit pax, et dixit: Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum.» Nunc autem interim« justitia ante eum ambulabit, et ponet in via gressus suos.» Quod audiens justitia praecurrens reversa est ad hominem, ut ab eo non discedat, donec Dominus ponat in via gressus suos, et veniat.
50.2
DOMINICA QUARTA. Secundum Lucam. De amatoribus misericordiae.
50.2
Graviter in Deum delinquunt, qui divitias a Deo concessas, non in rebus salutaribus, sed in usibus pravis utuntur. Nesciunt enim impartire pauperibus, oppressis subvenire despiciunt, et inde magis augent delicta, unde redimere debuerant. Hoc tantum bonum habet possessio praesentium rerum, si vitam reficiat miserorum. Propter hoc tentatio est mundi lucrum, tantoque majora supplicia in futuro dabunt, quanto et ipsa majora sunt. Potentes enim potenter tormenta patiuntur. Terrena omnia servando amittimus, largiendo servamus. Patrimonium enim terrenum perit; manet ante erogatum. Diu enim cum rebus nostris durare non possumus, quia aut nos illas moriendo descrimus, aut ille nos viventes deserunt per diversitate usus. Alii de rebus mundanis pereunt, quas cupidius rapiunt: alii vero salvantur, dum in earum pulchritudine Conditoris pulcherrimam providentiam laudantes mirantur, vel dum per misericordiae opus ex eis coelestia bona merentur. Misericordia a compatiendo alienae miseriae vocabulum sortita est. Nullus autem in alieno misericors esse potest, quandiu prave vivendo, in se misericors non est. Qui enim sibi nequam est, cui bonus est? Nulla scelera eleemosynis posse redimi, si in peccatis quisque permanserit. Tunc autem eleemosynarum fructu indulgentiam conceditur, quando ab scelerum opere desinitur. Verum est quia peccata omnia misericordiae operibus expurgentur, sed si jam caveat peccare qui misericordiam impertitur. Caeterum nulla est delictis venia, quando sic procedit misericordia, ut eam sequantur peccata. Non est eleemosyna, quae gloriae magis causa, quam misericordiae impertitur intuitu. Quali enim intentione ab unoquoque largitur taliter et apud Deum recipitur. Qui enim hic de bono opere laudem praesentem appetit, spem perdit, et gloriam mercedis in futuro non recipit. Dum enim causa jactantiae pauper pascitur, etiam ipsum misericordiae opus in peccatum convertit. Intantum eleemosynarum opera peccata exstinguunt, atque intantum ad regnum futuri saeculi perficiunt, ut etiam judex coelestis in judicio futuro veniens, in dextra consistentibus dicat:« Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et cooperuistis me.» Quibus etiam bene promittit dicens:« Venite, benedicti Patris mei, percipite paratum vobis regnum.» His autem quos nulla praecedentia eleemosynarum facta sequuntur, aeterni judicis voce sic dicitur:« Esurivi, et non dedistis mihi manducare, etc.» Quibus juste dicit:« Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus.» Non solum itaque qui esurienti et sitienti et nudo beneficium largitatis impendit, vel si quid aliud indigenti largitur, sed et qui inimicum diligit: et qui lugenti affectum compassionis et consolationis impertit, aut in quibuslibet necessitatibus consilium adhibet, eleemosynam procul dubio facit. Nam et disciplinae, vel doctrinae bonum eleemosyna est, et eleemosynae carnali eminentior est. Quicunque non egens poscit, cum se indigentem simulet, etiam toto corde illi commiserandum oportet. Et licet ille fortasse falsam indigentis speciem proferat, is tamen qui simpliciter impertit, fructum justitiae non amittit. Quamvis quisquam sit egens, nullus tamen unde tribuat indigenti, excusationem inopiae potest obtendere, quando ex praecepto Salvatoris etiam calicem aquae frigidae praecipiamur indigenti praebere. Nam si aliud non habentes, idipsum benigne tribuamus, mercedem procul dubio non amittamus. Caeterum si amplius possumus, et egestatem simulando minus largimur, non egentem sed Deum fallimus, cui conscientiam nostram abscondere non possumus. Duae sunt eleemosynae, una corporalis, egenti dare quidquid potueris, altera spiritalis, dimittere a quo laesus exstiteris. Harum prima adhibenda miseris, secunda malis. Erit ergo quod semper impertias, etsi non pecuniam, vel salutem et gratiam. Nunc erit eleemosyna cum mora praebenda, ne, comitante tristitia, merces pereat dispensata. Tunc autem bene tribuitur, quando cum mentis hilaritate praebetur. Unde et Apostolus:« Hilarem, inquit, datorem diligit Deus.» Metuendum est itaque ne pauper aut cum taedio accipiat oblata, aut ne omnino praetermissus, moerens tristisque recedat. De rapinis alienis eleemosynam facere, non est officium miserationis, scilicet emolumentum sceleris. Unde et Salomon:« Qui offert, inquit, sacrificium de rapina pauperum, tanquam si quis victimet filium in conspectu patris sui.» Qui enim injuste tollit, juste nunquam distribuit, nec bene alteri praebet quod ab alio male extorquet. Magnum scelus est res pauperum praestare divitibus, et de sumptibus inopum acquirere favores potentum; arentis terrae aquam tollere, et flumina quae non indigent irrigare. Nonnunquam largitas divitum praedica, non ad utilitatem, sed ad elationem effunditur. Comparantur hypocritis, qui non ad aedificationem docent audientium, sed ad suae gloriae exaggerandum cumulum. Reprehensibilis est superflua effusio largitatis. Nam qui modum servat, avarus nulli est, sed omnibus; largus dispensator non debet esse prodigus, sed discretus. Largiri enim debet quantum oportet, ut tenendo mensuram sufficiat plurimis.
50.3
DOMINICA QUARTA. Secundum Lucam. De hypocritis.
50.3
Hypocrita verba sanctorum habet, vitam non habet; et quos per sermonem doctrinae genuerit non fovet exemplis, sed deserit, quia quos verbis aedificat, vita et moribus destruit. Hypocritae simulatores dicuntur, qui justi esse non quaerunt, sed tantum videri cupiunt. Hi mala agunt, et bona profitentur. Per ostentationem quippe boni apparent, per actionem vero mali existunt. Omnia possunt ex simplicibus vitia perpetrari, simulatio et hypocrisis non committitur, nisi a male astutis, per calliditatem valentibus vitia sub specie virtutum celare, et non veram sanctitatem objicere. Sancti non solum gloriam supra modum suum omnino non appetunt, sed etiam hoc ipsum videri refugiunt quod esse meruerunt. Hypocritae autem malitiam suam occulte agentes, ante oculos hominum quadam innocentiae sanctitate se vestiunt ut venerentur. Quibus bene divina voce dicitur:« Vae vobis, hypocritae, quia similes facti estis sepulcris dealbatis, qui foris quidem apparent hominibus speciosa, intus vero sunt plena ossibus mortuorum,» ita et vos foris quidem apparetis hominibus justi, intus vero pleni estis avaritia et iniquitate. Dupliciter damnantur hypocritae, sive pro occulta iniquitate, sive pro aperta simulatione. Ex illo enim condemnantur quia iniqui sunt, ex isto quia ostendunt quod non sunt. Non semper latent hypocritae, quia etsi in principio sui quidem non patent, prius tamen quam vita eorum finiatur, quam simulate vixerint deteguntur. Omne enim sincerum permanet, sed quae simulata sunt, diuturna esse non possunt. Non eorum desperanda est salus, qui adhuc aliquid terrenum sapiunt, dum possint et in occultis agere unde justificentur. Hi meliores sunt hypocritis, eo quod mali sint in aperto, et in occulto boni. Hypocritae vero occulte mali sunt, et bonos se palam ostendunt. Hypocritam justus arguere prohibetur, ne deterior castigatus existat, dicente Salomone:« Noli arguere derisorem, ne oderit te.» Sciendum quoque quod vitia, non homines, odio sunt habenda. Flebiliter autem deplorandi sunt qui odio in fratre tabescunt, et contra alios perniciosum odium animi servant. A regno enim Dei se separant qui semetipsos a charitate dissociant. Sicut mater Ecclesia grave hominibus haereticis premitur, sed tamen eos ad se venientes benigna charitate amplectitur, ita et singuli nimirum quoscunque inimicos sustinemus, revertentes materna imitatione amplecti statim debemus. Cito est ignoscendum cuique, dum veniam postulat. Non enim possunt peccata dimitti ei, qui in se peccanti debita non dimittit. Formam enim nobis indulgentiae Deus ex merito conditionis nostrae imposuit, dum ita nos orare praecepit:« Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.» Justum est enim Dei judicium tantumque peccatori a se indulgeri ostendit, quantum alterutro unusquisque in se offenso indulget. Quidam de suis confidentes meritis, pigre in se delinquentibus veniam praestant. Sed nihil proficit illibatum esse a culpa qui non est paratus ad veniam, dum potius hoc magna sit culpa, quando tardius relaxantur fraterna delicta. Qui fratrem sibi tardius reconciliat, Deum sibi tardius placat. Frustra enim propitiari sibi Deum quaerit, qui cito placare sibi proximum negligit.

Intertext edge

Open linked passage

Note