Libri deflorationum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
—
Original / primary: 10602 Libdef
51.1
DOMINICA QUINTA. Secundum Lucam.
51.1
« Cum turbae irruerent ad Jesum, ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth.» Stagnum Genesareth idem dicunt esse quod mare Galilaeae, vel mare Tiberiadis. Sed mare Galilaeae adjacente provincia est dictum mare Tiberiadis a proxima civitate. Porro Genesar Graeco vocabulo quasi sibi auram dicitur a proprietate laci ipsius, qui a crispantibus aquis de se frequenter auras excitat. Aqua quidem dulcis est, sed Hebraeae linguae consuetudine omnis aquarum congregatio, sive dulcis sive salsa, mare nuncupatur. Qui lacus interfluente Jordane XL stadiis in longitudinem, et XL extenditur in latitudinem. Quia ergo stagnum sive mare praesens saeculum designat, Deus secus mare stat, postquam stabilitatem perpetuae quietis adiit devicta mortalitate labentis vitae. Turbarum conventus gentium in fidem concurrentium typus est, de quibus ait:« Et fluent ad eum omnes gentes, et ibunt populi multi et dicent: Venite, ascendamus in montem Domini.»
51.2
« Et vidit duas naves stantes secus stagnum.» Duae naves circumcisio sunt et praeputium. Quas Jesus vidit, quia de utroque populo qui sint ejus novit, et misericorditer ad futurae vitae tanquillitatem quasi ad littus provehit.
51.3
« Piscatores autem descenderant et lavabant retia.» Piscatores sunt doctores, qui nos retibus fidei comprehensos, et de profundo ad lumen elatos terrae viventium quasi littori advehunt. Quasi enim retia sunt complexae dictiones praedicantium retinentes eos in fide quos capiunt. Retia namque quasi retinentia sunt vocata. Haec retia modo laxantur in capturam, modo lota plicantur, quia nunc exercenda est doctoris lingua, nunc suimet cura agenda.
51.4
« Ascendens autem in unam navem quae erat Simonis rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas.» Navis Simonis est primitiva Ecclesia, de qua Paulus ait:« Qui operatus est Petro in apostolatu circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes.» Una dicta quia« multitudinis credentium erat cor unum et anima una.» De qua docebat turbas, quia auctoritate ipsius Ecclesiae docet usque hodie gentes.
51.5
« Ut cessavit autem loqui dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam.» Quod Simonem rogavit navem a terra reducere pusillum, significat vel temperate utendum verbo ad turbas, ne in profunda sacramentorum interim eatur, ut auditores non intelligant, vel in proximis regionibus praedicandum, ut quod dicitur, duc in altum, ad remotiores gentes pertineat, quibus postea praedicandum est. Joannes Chrysostomus: Habemus pro nave Ecclesiam, pro gubernaculis crucem, pro gubernatore Christum, pro proreta Patrem, pro vento Spiritum sanctum, pro velo gratiam, pro nautis apostolos, pro navigantibus prophetas, pro mare Vetus Testamentum, et Novum. Committamus ergo nos pelagi hujus profundo, ad perquirendam in Scripturis divinis margaritam latentem.
51.6
« Et respondens Simon dixit: Praeceptor, per totam noctem laborantes, nihil cepimus, in verbo autem tuo laxabo rete.» Nisi Dominus cor illustraverit auditorum, doctor in nocte laborat; nisi in gratia superna laxatae fuerint disputationes, frustra praedicator jaculat voces, quia fides non verbi sapientia provenit, sed munere divino. Aliter:« Praeceptor, per totam noctem laboravimus,» etc. Sanctus Petrus tota nocte in piscatione laborans nihil cepit, in verbo autem Domini rete laxans, multitudinem piscium conclusit. Ita nos cum vitiis et peccatis contenebratis praedicamus, quasi in nocte frustra laboramus, et ideo nihil capimus, sed verba incassum fundimus, quia nimirum sermo Dei in hoc non capit, qui tantum terrena sapit. In hoc verbo Domini rete laxamus, dum populo justitia esurienti verbum vitae administramus. Tunc multitudinem concludimus, quando plurimos rete sermonis captos de gurgite peccatorum ad littus poenitentiae producimus. Inde dicit Scriptura:« Loquere verbum auri audienti.» Inaniter enim perstrepit vox loquentis: ubi aversa est mens audientis. Sequitur:
51.7
« Et cum haec fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam. Rumpebatur autem rete eorum.» Rete rumpebatur, quia nunc ad confessionem fidei tot cum electis etiam reprobi intrant, ut haeresibus Ecclesia scindatur. Rumpitur rete, sed non labitur piscis, quia suos Dominus etiam inter persequentium scandala servat.
51.8
« Et annuerunt sociis qui erant in alia navi, ut venirent et adjuvarent eos.» Alia navis est Ecclesia de gentibus, quia non sunt de Judaea tot credituri, quot ad vitam sunt praedestinati. Rete enim rumpitur in Ecclesia circumcisionis, quoniam Judas proditor et Simon Magus pisces nequissimi, et Ananias et Saphira, et multi alii abierunt retro antequam Barnabas et Paulus ad gentium apostolatum fuissent segregati.
51.9
« Et venerunt et impleverunt ambas naviculas. ita ut pene mergerentur.» Haec impletio usque in in finem saeculi crescit. Merguntur, hoc est in submersione premuntur. Non enim sunt submersae, sed periclitatae. Unde Apostolus:« In novissimis diebus erunt tempora periculosa, et homines seipsos amantes.» Mergi ergo naves est homines in saeculum relabi, quos Petrus adhuc in infirmitate positus demonstrat his verbis:
51.10
« Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu dicens: Exi a me quia homo peccator sum, Domine. Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant. Similiter autem Jacobum et Joannem filios Zebedaei qui erant socii Simonis.» Carnales in Ecclesia regimen spiritualium, in quibus maxime Christi persona eminet, a se quodammodo repellunt non lingua, sed moribus et actione, timentes non posse pati regimen eorum, et tamen eos maxime honorant, licet ab eis moribus et factis dissentiant. Honorificentiam significavit Petrus cadens ad pedes Domini; mores autem dissimiles in eo quod ait:« Exi a me, quia homo peccator sum.» Dominus tamen non recessit ab eo, quod significat spirituales viros non debere commoveri peccatis turbarum ut deserant munus ecclesiasticum.
51.11
« Et ait ad Simonem: Noli timere. Ex hoc jam homines eris capiens. Carnales confortandi sunt a spiritualibus ne de conscientia culpae suae timentes, et aliorum innocentia stupentes, sanctitatis iter formident aggredi. Quod autem sequitur:« Ex hoc jam homines eris capiens,» ad Petrum specialiter pertinet: cui Dominus exponit quod captura piscium significabat capturam hominum per eum.
51.12
« Et crediderunt in eum discipuli ejus. Et subductis ad terram navibus relictis omnibus secuti sunt eum.» Multa reliquerunt qui in hoc saeculo nil amare studuerunt. Multa reliquerunt qui desideria habendi dereliquerunt. In his docemur Christum sequi, et saecularis vitae sollicitudine, ac paternae domus consuetudine non teneri.
51.13
Nota quia viso miraculo de captura piscium tanquam firmius credentes qui vocabantur, non solum retibus, sed, omnibus relictis, secuti sunt Jesum ad manendum cum illo. Naves autem idcirco subduxerunt ad terram, licet non postea redituri ad propria ut sic cautius servarentur ad usum, quousque in alicujus possessionem transirent. Decebat enim apostolos quos Deus formam verae religionis toto mundo constituebat, non superbe, non minus caute mundum contemnere: quod legimus philosophos fecisse. Crates enim Thebanus, ut ait Hieronymus ad Jovinianum, projecto in mari non parvo auri pondere:« Abite, inquit, pessum malae cupiditates. Ego vos mergam, ne ipse mergar a vobis.»
51.1.1
DOMINICA QUINTA. Secundum Lucam. SERMO DE ECCLESIA.
51.1.1
Christus et Ecclesia, qua designatur in istis evangelicis navibus, unum corpus constituunt. Christus itaque est caput, corpus vero Ecclesia. Nam sicut in capite vita et vegetatio totius corporis, ita in Christo vita et sustentamentum Ecclesiae. Haec si velit capiti conformari, et ei servire, pro diversitate personarum et officiorum fiet unum cum eo in aeternum. Hujus corporis oculi qui debent membris inferioribus providere, sunt episcopi, qui non solum oculi, sed etiam pastores et subditi, non solum membrorum nomine, sed horum respectu dicuntur. Multum interest inter pastorem et ovem, praelatum et subditum. Ille regit, iste regitur; ille pascit, iste pascitur. Et sicut pastor praeest ovibus dignitate creationis, quia rationalis et erectus ad coelum, oves autem pronae ad pascendum, ita episcopi debent dici rationales et discreti comparatione subditorum. Hi debent habere canem, funem ad tenendum illum, baculum ad arcendum tum lupum, tum etiam et canem, si opus fuerit. Virgam quoque ad regendas oves, quae non possunt baculum pati, peram ubi portet panem suum. In Ecclesia Dei sunt praedones, lupi scilicet, contra quos necessarius est canis, id est latratus asperae correptionis, et comminatio de superponendo gladio materiali, si non sufficit spiritalis. Hic tamen canis fune tenendus est, ne impetuose discurrat, quia dandae sunt induciae, faciendae vocationes pro modo facti, et dignitate personae. Baculo excommunicationis arcendi sunt lupi. Si iterum quod debetur amori Dei, et utilitati proximi, et quod est justitiae canis, ut impendet amori vel odio, utendum est baculo, id est non est sibiipsi parcendum, quia justus primo accusator est sui. Virga tenerae correctionis tangendae sunt oves, id est simplices, ne aberrent. In pera debet habere panem verbi Dei reconditum, ut sit paratus rationem reddere omni poscenti. Nares itaque sunt archidiaconi, qui sagaci odoratu debent olfacere vitam subditorum, et ad episcopum referre. Aures sunt diaconi, qui debent audire judicia, ut et secundum quod audierint judicent. Unde: Quod audio, non quod odi, non quod amo. Os et lingua sunt presbyteri, diacones, praedicatores verbi Dei. qui sic esse deberent, sed modo omnia conversa sunt, et praeposterata. Oculi non sunt erecti, imo inclinantur ad munera, ad odium, ad amorem. In eis est quod dicitur:« Tenebrae erant super faciem abyssi.» In eis facies Lazari ligata sudario. In eis sunt oculi apostolorum somno gravati. In eis est Saulus squamus habens super oculos. Nares amiserunt odoratum, putantes bonum malum, et econverso. Tuentur quos volunt, gravant quos volunt. Aures pervertunt judicia, os et lingua silent. Pectus, dorsum, brachia, et manus Ecclesiae sunt milites. In pectore est cor, in quo est audacia. Hi audacter debent defendere ministros Ecclesiae. Dorsum congruit oneribus portandis, brachia levandis, manus contrectandis. Hi debent portare, sustollere, contrectare diligenter ecclesiastica onera. Sed haec omnia conversa sunt. Quam iniquae manus quae proprios tenebrant et eruunt oculos, quos deberent abstergere, obtruncant nares quos deberent emungere, amputant aures quas deberent purgare, claudunt os cui deberent ministrare! Haec autem est vita clericorum, qui litigant in conviviis, ac disceptationes habent in trufis. Venter autem, qui pro infirmitate sua vile habetur, et est receptaculum tantum ciborum, et nutritorium corporis, decoquit cibos, porrigit vitales succos superioribus et inferioribus membris. Sunt monachi et eremitae, quos mundus despicit, et manus, id est milites opprimunt. Hi recipiunt cibum spiritalis doctrinae: hi sustentamentum Ecclesiae, significati per Moysen orantem in monte, per Samuelem excubantem in templo, per Eliam morantem in deserto. Hi porrigunt spiritales succos superioribus et inferioribus membris. His convenit quod dicitur humanum paucis vivit genus, quia nisi hi essent, mundus periret, vel fulmine, vel hiatu terrae. Pedes qui totum corpus portant, sunt rustici, de quorum labore vivunt omnes praedicti. Hos manus, id est milites persequuntur rapina, gladio, incendio, in carcerem mittunt, compedibus deputant, ad redemptiones cogunt. Haec est concatenatio Ecclesiae, si capiti suo velit uniri. Item de Ecclesia.
51.1.2
Ecclesia sancta corpus Christi est, uno spiritu vivificata et unita fide una et sanctificata. Hujus corporis membra singuli quique fidelium existunt, omnes corpus unum propter spiritum unum et fidem unam. Quemadmodum autem in corpore humano singula quaeque membra propria ac discreta officia habent, et tamen unumquodque non soli sibi agit quod solum agit, sic in corpore dona gratiarum distributa sunt et tamen, unusquisque non sibi soli habet etiam id quod solus habet. Soli enim oculi vident, et tamen sibi solummodo non vident, sed toti corpori. Solae aures audiunt, nec tamen solummodo sibi audiunt, sed toti corpori. Soli pedes ambulant, et non sibi tamen solummodo ambulant, sed toti corpori, et ad hunc modum unumquodque habet solum in se, non solummodo habet per se quatenus secundum dispensationem optimi largitoris et distributoris sapientissimi singula sint omnium et omnia singulorum. Quisquis ergo donum gratiae Dei percipere meruit, sciat non ad se solum pertinere quod habet etiam si solus habet. Hac itaque similitudine Ecclesia sancta, id est universitas fidelium corpus Christi vocatur propter spiritum Christi quem accepit. Cujus participatio in nomine designatur, quando a Christo Christianus appellatur. Hoc itaque nomen signat membra Christi participantia spiritui Christi, ut ab uncto sit unctus, qui a Christo dicitur Christianus. Christus quippe unctus in tempore illo videlicet oleo laetitiae, quod prae caeteris participibus suis secundum plenitudinem accepit, et cunctis participibus suis quasi caput membris secundum participationem transfudit. Sicut unguentum in capite quod descendit a capite in barbam, et deinde usque in oram, hoc est extremitatem vestimenti defluxit, ut ad totum deflueret, et totum vivificaret. Quando igitur Christianus efficeris, membrum Christi efficeris, membrum corporis Christi participans spiritui Christi. Quid est ergo Ecclesia, nisi multitudo fidelium, universitas Christianorum. Universitas haec duos ordines complectitur, laicos et clericos, quasi duo latera corporis unius. Quasi enim ad sinistram sunt laici qui vitae praesentis necessitate serviunt. Non ita dico ad sinistram quemadmodum illi ad sinistram statuentur, quibus dicetur:« Ite, maledicti, in ignem aeternum.» Absit a me ut bonos laicos ibi statuere praesumam! Nam qui boni erunt, sive laici sive clerici, ibi non erunt, et qui mali erunt, sive laici sive clerici, ibi erunt. Non ergo ad illam sinistram laicos Christianos, qui vere Christiani sunt, constituo, sed ad illam sinistram de qua dicitur:« In dextra ejus longanimitas vitae; in sinistra autem ejus divitiae et gloria.» Qui enim ad sinistram in corpore est, de corpore est, et bonum est, quamvis optimum non sit. Laici ergo Christiani, qua terrena et terrenae vitae necessaria tractant pars corporis Christi sinistra sunt: clerici vero quoniam ea quae ad spiritalem vitam pertinent dispensant, quasi dextra pars sunt corporis Christi. Et constat ex his duabus partibus totum corpus Christi: quod est universa ecclesia. Laicus interpretatur popularis. Graece enim laos latine dicitur populus. Unde et basileos rex dicitur, et dictus putatur quasi basilaos, id est sustentamentum populi. Clericus dicitur a Graeco cleros quod interpretatum sonat sortem, sive quod ipse sorte electus sit a Deo, et ad servitium Dei, sive quod ipse Deus sors illius sit, et quod portionem aliam in terra habere non debeat clericus nisi Deum, et ea quae ad Dei partem spectant. Cui statutum est decimis et oblationibus quae Deo offeruntur, sustentari.
51.1.3
Laicis Christianis fidelibus terrena possidere conceditur, clericis vero spiritualia tantum committuntur, quemadmodum olim in illo populo priore caeterae turbae, quae typum laicorum praeferebant, portiones in haereditate acceperunt, sola tribus Levi, quae clericos figurabat decimis et oblationibus et sacrificiorum victimis pascebatur. Gemina siquidem est Ecclesiae pulchritudo, una quam hic bene vivendo consequitur, altera per quam illuc ex tribulatione glorificabitur. Ecclesiae propter Christum geminae tribulationes existunt, id est sive quos a paganis pertulit in martyribus, sive quos ab haereticis perfert in divisis concertationibus. Utrosque autem per gratiam Dei exsuperat partim ferendo partim resistendo. Sancta Ecclesia Catholica sicut male viventes in se tolerat patienter, ita male credentes a se repellit. Sancta Ecclesia contra gentilium atque haereticorum pervicaciam, summopere sapientiae et patientiae studet. Sed exercetur sapientia cum tentatur verbis; exercetur patientia cum tentatur gladiis. Causa pravitatis haereticae doctrinis propagata est Ecclesia. Nam antea simplici tantumdem fide vigebat. Haereticorum igitur occasione propagati sunt doctores in fide et per acumen haeresium Ecclesiae magistri creverunt. Nam tunc clarius manifestatur veritatis assertio quando patuerit quaelibet dissensio. Sancta Ecclesia ideo dicitur Catholica, pro eo quod universaliter per omnem sit mundum diffusa. Nam haereticorum Ecclesiae in partibus mundi coarctantur; hic vero in toto orbe expanditur diffusa. Haereses aut in aliquo angulo mundi aut in una gente inveniuntur versari, Ecclesia vero Catholica, sicut per totum mundum extenditur, ita et omnium gentium societate construitur. Qui sunt haeretici, nisi qui, relicta Dei Ecclesia, privatas elegerunt societates. De quibus Dominus dicit:« Duo mala fecit populus meus: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas quae continere non valent aquas.» Causa haeresis ob quam rem fit, ad exercitationem fidei. Vis ergo per quam fit, obscuritas est divinarum Scripturarum, in qua caligantes haeretici, aliud quam se res habet intelligunt. Nec esse possunt haereses, quia ipsum quod existunt haereses, jam non sunt. Male enim sentiendo essentiam non acquirunt; ad nihilum enim tendunt haeretici, ingenti studio mendacia sua discunt, et labore vehementi, ne ad unitatem Ecclesiae veniant. decertant. De quibus per prophetam congrue dicitur:« Docuerunt linguam suam loqui mendacium, et ut inique agerent laboraverunt,» dum vicissim haeretici se mutuo lacerant quando alterutrum sese in proprias sectas inducunt. Sic tamen invicem collidunt sese, ut contra Ecclesiam pari erroris spiritu decertent, et qui invicem sunt divisi in adversitatem Ecclesiae, simul existant uniti. Eis autem quibus, pro eo quod tantum valeant haereses, videntur habere veritatem, hoc respondendum est: Num ideo saluti praeponendi sunt morbi, quia plerumque ita generaliter mundum occupant, ut parvum locum saluti relinquant? De ecclesiasticis doctoribus, de doctrina et eorum exemplis.
51.1.4
Ecclesiasticus doctor tam doctrina quam vita clarere debet. Nam doctrina sine vita arrogantem reddit; vita sine doctrina inutilem facit. Sacerdotis praedicatio operibus confirmanda est, ita ut quod docet verbo, instruatur exemplo. Vera est enim illa doctrina, quam vivendi sequitur forma. Nam nihil turpius est quam si bonum quod quisquam praedicat explere opere negligit. Tunc praedicatio utiliter profertur, quando efficaciter adimpletur. Unusquisque doctor et bonae actionis, et bonae praedicationis habere debet studium. Nam alterum sine altero non facit perfectum, sed praecedet justus bene agere, ut sequenter possit bene docere. Sicut in numismate metallum, et pondus et figura inquiritur, ita in omni doctore ecclesiastico quid sequatur, quid doceat, quomodo vivat. Per qualitatem igitur metalli doctrina, per figuram similitudo patrum, per pondus humilitas designatur. Qui vero ab his tribus discrepaverit, non metallum, sed terra erit.
51.1.5
Interdum doctoris vitio verax ipsa doctrina vilescit, et qui non vivit sicut docet, praedicat veritatem contemptibilem facit. Arcus perversus est lingua magistrorum docentium bene et viventium male, et ideo quasi ex perverso arcu sagittas emittunt, dum suam pravam vitam propere linguae arcu confodiunt. Qui bene docet, et male vivit, quod dicit bene viventibus proficit; quod vero male vivit, seipsum occidit. Si sacerdos dignissime agit, ut sacerdotem decet, ministerium ejus et ipsi et aliis utile est. Indigne autem vivens, aliis quidem utilis est loquendo; se autem interficit male vivendo: ac per hoc quod in illo mortuum est, proprium ejus est; quod vero vivit in eo, ideo sacrum ministerium alienum est. Qui bene docet et male vivit, videtur ut cereus, qui aliis bonum exponit, lucem praestare; se vero in malis suis consumere, atque exstinguere. Qui bene docet et male vivit, bonum malo videtur conjungere, lucem tenebris commiscere, veritatem mendacio mutare.
51.1.6
Iracundi doctores per rabiem furoris disciplinae modum ad immanitatem convertunt, et unde emendare subditos poterant, inde potius vulnerant. Ideo sine mensura ulciscitur culpas praepositus iracundus, quia cor ejus dispersum in rerum curis non colligitur in amorem unius deitatis. Mens enim soluta in diversis non astringitur catena charitatis, sed male laxata male ad omnem occasionem movetur. Bonus rector est qui in humilitate disciplinam, et per disciplinam non incurrit superbiam. Elati autem pastores plebes tyrannice premunt, non regunt quia non Dei sed suam gloriam a subditis exigunt. Multi sunt qui verbo doctrinae non humiles sed arrogantes existunt, quique ipsa recta quae praedicant, non studio correctionis, sed vitio elationis annuntiant. Multi sunt qui non ex consultu aedificandi, sed ex tumore superbiendi docent: nec ut prosint sapientes sunt, sed ut sapientes videantur docere student. Aestimatio prava arrogantium sacerdotum per quam imitantur sanctos rigore disciplinae, et sequi negligunt charitatis affectionem, videri appetunt rigidi severitate, et formam humilitatis praesentare nequeunt, ut magis terribiles quam mites videantur. Superbi doctores vulnerare potius quam emendare norunt, Salomone attestante, qui ait:« In ore stulti virga superbiae,» quia increpando rigide feriunt, et compati humiliter nesciunt. Bene alieni peccati curanda vitia suscipit qui hoc ex cordis dilectione et humili conscientia facit. Caeterum qui delinquentem superbo vel odioso animo corripit, non emendat, sed percutit. Quidquid enim protervus vel indignatus animus protulerit furor est objurgantis; non dilectio corrigentis. DIVISIO.
51.1.7
Non omnibus una eademque doctrina est adhibenda, sed pro qualitate morum diversa exhortatio erit dictorum. Nam quosdam increpatio dura, quosdam vero exhortatio blanda corrigit. Sicut periti medici ad varios corporis morbos diverso medicamine serviunt, ita ut, juxta vulnerum varietates, medicina diversa sit, ita et doctor Ecclesiae singulis quibusque congruum doctrinae remedium adhibet, et quid cuique oporteat, pro aetatis processu ac professione annuntiabit. Non omnibus ea quae sunt clausa, aperienda sunt. Sunt enim multi, qui capere non possunt. Quibus si indiscrete manifestentur, statim aut detrahunt aut negligunt. Prima quippe prudentiae virtus est eam quam docere oporteat aestimare personam. Rudibus populis seu carnalibus plana atque communia, non summa atque ardua praedicanda sunt, ne immensitate doctrinae opprimantur potius quam erudiantur. Carnalibus quippe animis, nec alta nimis de coelestibus, nec terrena convenit praedicare, sed mediocriter, ut vitia eorum moresque eorum desiderant edoceri. Corvus dum pullos suos viderit albi coloris, nullis eos cibis alit, sed tantum attendit, donec paterno colore nigrescant, et sic illos frequenti cibo reficit. Ita et strenuus doctor Ecclesiae, nisi eos quos docuerit viderit ad suam similitudinem poenitentia confessionis crescere, et, nitore saeculari deposito, lamentationis habitum de peccati recordatione induere, utputa exterioribus adhuc, id est carnalibus, non aperit intelligentiae spiritalis profundiora mysteria, ne, dum audita non capiunt, plus incipiant contemnere, quam venerari mandata coelestia. Aliter agendum est erga eos qui nostro committuntur regimini, si offendunt, atque aliter cum his qui nobis commissi non sunt. Qui justi sunt, venerandi sunt; si vero delinquunt, pro sola charitate, ut locus est, corripiendi sunt; non tamen cum severitate, sicut hi qui nobis regendi sunt commissi. Prius docendi sunt seniores plebis, ut per eos infra positi, facilius doceantur. Ingenium bonum doctoris est incipientis a laudibus eorum quos salubriter objurgandos corrigere cupit, sicut Apostolus Corinthios facit, quos a laudibus inchoat, sed increpationibus probat. Sed erant apud Corinthios qui et laudibus et increpationibus digni essent. Ille vero indiscrete sic aeque omnibus loquitur, ut omnibus utraque convenisse videatur. Pro malo merito plebis, aufertur doctrina praedicationis. Pro bono merito audientis, tribuitur sermo doctori. In potestate divina consistit, cui velit Deus doctrinae verbum dare, vel cui auferre, et hoc, aut pro dicentis, aut pro audientis fit merito, ut modo pro culpa plebis auferatur sermo doctoris, modo vero pro utilibus meritis tribuatur. Nam et bonus docet bonum, et malus malum; quod tamen fit juxta meritum populorum. Non omnia tempora congruunt doctrinae, secundum Salomonis sententiam dicentis:« Tempus tacendi, et tempus loquendi.» Non quidem per timorem, sed per discretionem, propter malorum corruptibilem iniquitatem, nonnunquam electos oportet a doctrina cessare. Interdum doctores Ecclesiae calore charitatis ardentes conticescunt, aut docendo, quia non est qui audiat, testante propheta:« Civitates austri clausae sunt, et non est qui aperiat.» Qui docendi accipit officium, interdum ad tempus facta proximi taceat; quae statim corrigere potest et dissimulat, verum est quod consensum erroris alieni habeat. Plerique sancti doctores pertinacia mali, quia iniquos emendare non possunt, his tacere disponunt. Sed calorem spiritus quo aguntur ferre non sustinentes, iterum in increpationem prosiliunt impiorum
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).