Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Libri deflorationum
Wernerus S. BlasiiDefl 52.2 · 10602-libdefMore by Wernerus S. Blasii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
More
Original / primary: 10602 Libdef
52.1
DOMINICA SEXTA. Secundum Matthaeum.
52.1
« Amen dico vobis, nisi abundaverit justitia vestra plusquam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum, etc..» Tale est hoc ac si dicat: Studete mandata implere ac docere: ego enim, cujus verba non mutantur, dico vobis quod, nisi superaveritis injustitias Scribarum et Pharisaeorum, qui propter novas traditiones justiores reputantur, non regnabitis in coelis. Nota, cum justitia sit virtus unicuique reddens quod suum est, plures sunt partes justitiae, quorum conventu justus efficitur: religio enim qua reddimus Deo quod suum est; et pietas, parentibus quae sua sunt persolvens. Similiter virtus, quae reddit majoribus et minoribus quae sua sunt, necnon virtus quae pauperibus quod suum est largitur. Haec, inquam, omnia ad justitiam tanquam integrales referuntur.
52.2
« Audistis quia dictum est antiquis: Non occides. Qui autem occiderit, reus erit judicio. Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit judicio.» Pulchro ingressu opus legis coepit excedere, non dissolvere. Aperit namque motum animi ad nocendum fratri in homicidio computari, cum prius non attenderent homicidium esse, nisi peremptionem corporis humani. Sensus est: judicio legis Moysi reus est qui occidit actu; sed ego dico vobis, quia judicio coelestis legis, quam doceo, reus est omnis qui irascitur fratri suo. In quibusdam codicibus additur sine causa; sed radendum est, quia ira penitus tollitur, et quia inimicos nostros amare jubemur. Quod si contingat irasci, non fratri, sed peccato irascendum est ut ait Psalmista:« Irascimini,» videlicet peccato. Unde sequitur:« Nolite peccare.» Sed notandum geminum esse divinum judicium: Unum, quo et hic judicantur homines; in futuro alterum. Quod propterea hic judicantur, ne illic judicentur. Ideoque quibusdam ad purgationem temporalis proficit poena; quibusdam vero hic inchoat damnatio, et illic perfecta speratur perditio. In judicio reprobi humanitatem Christi, in qua judicatus est, videbunt ut doleant; divinitatem vero ejus non videbunt, ne gaudeant. Quibus enim divinitas ostenditur, utique ad gaudium demonstratur. Pro diversitate conscientiarum et mitis apparebit in judicio Christus electis, et terribilis reprobis. Nam qualem quisque conscientiam tulerit, talem judicem habebit, ut, manente in sua tranquillitate Christo, illis terribilis solis appareat, quos conscientia in malis accusat. Duae sunt differentiae vel ordines hominum in judicio, hoc est electorum et reproborum. Qui tamen dividuntur in quatuor: Perfectorum ordo unus est, qui cum Domino judicat, et alius qui judicatur. Utrumque tamen cum Christo regnabunt. Similiter ordo reproborum partitur in duobus, dum hi qui intra Ecclesiam mali judicandi sunt et damnandi. Primus igitur ordo eorum qui judicantur et pereunt opponitur illi ordini bonorum, de quo sunt qui judicantur et regnant. Secundus ordo eorum qui non judicantur et pereunt opponitur illi ordini perfectorum, in quo sunt hi qui non judicantur et regnant. Tertius ordo eorum qui judicantur et regnant: illi ordini est contrarius, de quo sunt qui judicantur et pereunt. Quartus ordo eorum qui non judicantur et regnant opponitur illi contrario ordini, in quo illi sunt qui non judicantur et pereunt. Gemina punitur sententia impius, dum aut hic prorsus pro suis meritis mentis caecitate percutitur, ne veritatem videat; aut dum in fine damnabitur ut debitas poenas exsolvat.
52.3
« Qui autem dixerit fratri suo: raca, reus erit consilio. Qui autem dixerit: fatue, reus erit gehennae ignis.» Raca verbum proprie est Hebraeorum. Raca enim dicitur cenos, id est inanis aut vacuus, quem nos vulgata injuria absque cerebro dicere possumus. Qui ergo vacuitatis opprobrium dicit fratri suo, Spiritum pleno( sic), nimirum reus fit consilio ac judicio sanctorum, contumeliam sancti Spiritus luiturus. Raca interjectio est, affectum indignantis ostendens. Hoc enim audivi a quodam Hebraeo. Cum id interrogassem, dixit esse vocem non significantem aliquid, sed indignantis animi motum exprimentem. Frater noster est qui in Christum credit. Qui vero credenti in Deum dicit: fatue, impius est in religione. Qui ergo, quem salem Deus nuncupat vel vitio infatuati sensus lassescent( sic), prius hujusmodi maledicto aeterni ignis pabulum erit, nisi inde satisfecerit. Justitia Pharisaeorum est ut non occidatur; justitia illorum qui intraturi sunt in regnum coelorum, ut non irascantur. Qui non occidit continuo non est magnus et idoneus regno coelorum, sed tamen ascendit aliquem gradum. Perficietur autem si non irascatur. Levius est irasci fratri quam dicere: raca; et levius dicere raca quam fatue. Primo enim est ira sola; postea duo, ira et vox indignationis; postea tria, ira, et vox, et certa expressio. Judicium est irae, in quo adhuc datur locus defensioni. Est autem distinctio inter judicium et justitiam in eo quod differt justitia a judicio. Solet enim judicium pravum, quod injustum est exercere; justitia vero iniqua et injusta esse non potest. In consilio non jam cum ipso reo agitur, sed judices inter se conferunt de supplicio. Concilii autem nomen tractum est ex more Romanorum. Tempore enim quo causae agebantur, conveniebant omnes in unum, communique intentione tractabant. Unde et concilium a communi intentione dictum quasi consilium. Nam cilia oculorum sunt. Unde et considium, consilium, d in littera l transeunte. In gehenna certa est damnatio. Exprimuntur itaque pro modo peccati diversae mansiones in aeterna damnatione. Nota quamvis irasci fratri minus sit, quam conviciari, saepissime tamen a Deo accenditur ira, ut et nomen et reatum homicidii suscipiat. Unde Joannes ait:« Qui odit fratrem suum homicida est.» Raca interjectio est indignantis animi motum significans. Sed quod interjectiones in aliam non facile transferuntur, coegit tam Graecum quam Latinum interpretem ipsam ponere vocem Hebraicam. Nomen gehennae in veteriribus libris non invenitur, sed primum a Salvatore ponitur, ut inferni cruciatus designet. Tractum est itaque a nomine loci ex caede hominum ibi interfectorum horribilis ac fetidissimi, qui dicitur gehenna, id est vallis filiorum Ennom, et significat futura supplicia. In hac valle lucus erat consecratus idolo Baal, cui dementia Israel immolabat, et filios suos daemoniis incendebat. Est autem locus ipse juxta Hierusalem ad radicem montis Moria, ubi Siloa fluit. Hoc Regum volumen et Paralipomenon et Jeremias scribunt plenissime, et comminatur Deus se locum ipsum impleturum cadaveribus mortuorum, ut nequaquam vocetur Topheth et Baal, sed vocetur Poyandrum, id est tumulus mortuorum. Quoniam reus erit gehennae ignis qui dixerit fatue fratri suo, ergo reconciliatio quaerenda est a fratre laeso. Et hoc est quod sequitur:
52.4
« Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum.» Absurdum est transmarinum fratrem, si ita acciderit, credere quaerendum. Ergo ad spiritalia refugere cogimur, ut quod dictum est:« Vade prius reconciliari fratri tuo,» sine absurditate possit intelligi. Nos sumus templum, altare est fides interior. Cum ergo in corde nostro Domino volumus offerre orationem, si in aliquo laesimus fratrem, pergendum est non pedibus corporis, sed motibus animi ad reconciliationem. Si autem praesens sit, revocandus est in gratiam, postulando veniam, si prius hic coram Deo feceris.
52.1.1
DOMINICA SEXTA. Secundum Matthaeum. De ira.
52.1.1
Ira nihilominus est multimodis furiosa: ipsaque a superbia et invidia nata, nunc intrinsecus exardescens, nunc in vocem factumve prorumpens, nunc etiam inveterata se in odium vertens omne judicium et rationem mentis perturbat atque pervertit. Inter alia mala in patientiam, clamores, rixas, convicia, contentiones, indignationes, maledicta, saepe etiam plurimas proximi laesiones, sanguis effusiones, et homicidia parit. Contra hanc quoque ipsa charitas et humilitas atque patientia non solum amicos et bona nobis facientes, seu nihil mali inferentes: verumetiam persecutores et ipsos inimicos nostros diligi, et pro eis benignas preces effundi, bonaque eis pro malis rependi poscentes, ipsum Dominum haec praecipientem, et haec inimicis facientem, sibi proponunt. Et non solum hoc a nobis fieri oportere demonstravit, sed etiam mala quae patimur pro peccatis et meritis nostris minora aestimantes pro purgatione, seu probatione nostra ad toleranda adhuc majora damna, molestias et injurias, paratum et promptum animum adhibere, et ex nostra voluntate aliquid etiam boni persequentibus super impendere exposcunt, Domino sic praecipiente:« Qui te percusserit in dextram maxillam, praebe ei et alteram.» Et iterum:« Qui tibi abstulerit tunicam, da ei similiter et pallium. Et qui te angariaverit mille passus: vade cum illo alia duo.» Postulant etiam ut« passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis,» nequaquam condignas esse scientes, non solum eas aequanimiter toleremus, sed etiam spe certioris praemii in tribulationibus gloriemur, et potius gaudeamus quam aut irascamur aut doleamus. Docent etiam omnia esse spernenda, ut ira vitetur, et omnia toleranda, ut dilectionis et pacis tranquillitas servetur. Sicut autem carnales adhuc pro terrena substantia disjungit inimicus citata bilae, ita inter spiritales gignit discordiam pro intellectuum diversitate. Unde Salomon:« Odium suscitat contentio, universos autem qui non contendunt protegit amicitia.»--« Ergo servum Dei non oportet litigare, sed esse mansuetum ad omnes, et cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati.» Stultas ergo et sine disciplina quaestiones, et in quibus non est profectus scientiae devitet, sciens quia generant lites non aedificationem, errantes autem non cesset corrigere, si quando det illis Deus cognoscere veritatem, et resipiscant a laqueis diaboli, a quo captivi tenentur, ad explendam ejus voluntatem. Non solum autem nulli nos irasci convenit, sed etiam alios suo commotos vitio nostra lenitate vincere, juxta illud: Noli vinci a malo sed vince in bono malum. Talibus remediis qui contra iram curatus fuerit, evadet illud evangelicum quod Dominus ait;« Qui irascitur fratri suo, reus erit gehennae ignis.»
52.1.2
Qualia autem tormenta gehennalia sint, dignum videtur inquirere. Nam valde dignum inquisitioni videtur, utrum scilicet solus ignis cruciatibus damnatorum impositus sit, propterea quod illum solum veritas commemorat dicens:« Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus.» Cum enim in hac vita, non solum ab igne, sed ab aliis quoque elementis pene ac cruciatus proveniant, quare illic non etiam in aliis elementis sicut et in igne pene damnatorum consistant. De tormentis quippe impiorum scriptum est:« Transeunt a frigoribus nivium ad calores ignium( Job XXIV).» Et iterum alibi:« Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur.» Nam si vermem quis ad solam compunctionem conscientiae peccatricis referre velit, et ob ignem quidem corporalem vermem aut non corporalem, sed spiritalem putet, quid est quod alibi scriptum est:« Vindicta carnis impii ignis et vermis.» Si enim propterea ignis corporalis creditur, quia vindicta carnis est, quare non similiter vermis corporaliter dicitur, quia in vindictam carnis paratus commemoratur. Propter hujusmodi non leviter unum aliquid diffiniri potest. Tamen quod dixerit propterea carnis impii vindictam in verme futuram esse et igne, quia impius pro eo quod carnem maledixit, in carne cruciabitur per ignem, et in spiritu per conscientiae vermem, sane intelliget, et vermem non moriturum in aeterno cruciatu conscientiae, et ignem non exstinguendum in carne. Sed quomodo illa frigora nivium et calores ignium interpretamur, ad quae cruciandi impii alternatim transire dicuntur, an forte de illa tantum poena intelligendum est qua nunc in spiritu ante ultimi judicii diem cruciantur, ut videlicet per varietatem tormentorum ad illam unam et summam poenam transeant, in qua sicut interminabiliter, ita etiam invariabiliter subsistant. Ultima quippe damnandorum poena, sicut cunctis poenis major esse non inconvenienter creditur, ita quoque in eo quod caeteris omnibus acrius est, et vehementius excrucians, tormento non irrationabiliter putatur. Quod propterea fortassis solum erit, ut semper summum esse possit, quia quidquid pro illo mitteretur, de illo minueretur.
52.1.3
Quidam tamen fuerunt qui, sicut dictum est, tormenta gehennae spiritualiter tantum, et non corporaliter intelligenda putaverit, propterea quod quaedam verba Scripturarum quasi idem asserentia invenerunt. Dicunt enim quaedam Scripturae quia substantia inferiorum spiritualis est, non corporalis, etsi stridores dentium et fletus spiritaliter animarum intelligi oportet, flammas quoque et tormenta non corporalia, sed spiritualia cogitanda ejusmodi ambiguitatibus verborum fluctuant qui non sunt radicati in fide. Quid enim necesse fuit propterea tormenta gehennae spiritualia tantum credere, quia substantia inferiorum spiritalis et non corporalis dicta est. Qui enim sunt inferi, nisi spiritus maligni, qui a summis ad infima, et per culpam lapsi sunt, et per poenam depressi. Quorum nimirum substantia et post culpam non corporalis, sed spiritalis esse creditur, quia licet in eis voluntas per malitiam ad aliud mutata sit, natura tamen etiam post eadem permansit. Animarum quoque nunc in inferis damnatarum substantia non corporalis, sed spiritualis recte perhibetur, quia nunc a corporibus solutae, in sola spirituali natura illic in tormentis detinentur et idcirco quod de ipsis in Scriptura sacra secundum naturam rerum corporalium commemoratur, merito non corporaliter sed spiritaliter intelligendum creditur. Nam si id quod ipsae sunt, non corpus sed spiritus, quod in ipsis est non corporale, sed spirituale intelligendum est. In hunc ergo modum veraciter inferiorum substantia spiritualis et non corporalis aestimatur. Sed et aliud quoque quod dicitur quia, si fletus et stridores dentium spiritualiter accipimus, flammas quoque tormentorum in ipsis non corporales, sed spirituales credere debemus, sic sane intelligi potest, si cruciatus animarum, qui ex flammis corporalibus generari creduntur, non corporaliter, id est mediantibus corporibus, in ipsis fieri non intelligantur. Multa sunt alia, quae vel ambigue dicta sunt, vel ambigue dici possunt. Sed aliud est rerum veritas, aliud verborum varietas, neque nos oportet propter multitudinem dicendi a simplicitate credendi deviare. Dicit Augustinus, in Enchiridion, quia tempus, quod inter hominis mortem et ultimam resurrectionem positum est, animas abditis continet receptaculis, sicut unaquaeque digna est vel requie vel aerumna. Ergo abdita sunt receptacula animarum, nec potest ab homine diffiniri quod non potest ab homine sciri.
52.2.1
DOMINICA SEXTA. Secundum Matthaeum. De gehenna.
52.2.1
Quod corporeus ignis gehennae non tantum corpora cruciabit, sed et spiritus.
52.2.2
Qualis intelligendus sit ille ignis gehennae, et quemadmodum igne corporali incorporei spiritus, sive animae corporibus solutae cruciari possunt, non solum fidei Christianae sed sacri eloquii auctoritas commendat. Gehenna quid est? stagnum ignis et sulphuris dictum est. Corporeus ignis erit, et cruciabit corpora damnatorum et hominum, et daemonum. Solida hominum, aeria daemonum. Aut tantum hominum corpora cum spiritibus, daemones autem spiritus sine corporibus habentes, sumendo poenam, non impertiendo vitam corporalibus ignibus. Cur enim non dicamus, quamvis miris tamen veris modis, etiam spiritus incorporeos posse poena corporali affligi, si spiritus hominum etiam ipsi profecto incorporei nunc potuerunt concludi in corporalibus membris, et tunc poterunt suorum corporum vinculis insolubiliter alligari. Si viventis hominis incorporeus spiritus tenetur in corpore, cur non post mortem, cum incorporeus sit, spiritus etiam corporeo igne teneatur. Et per ignem spiritum teneri dicimus, ut cum in tormento ignis sit videndo atque sentiendo. Ignem namque eo ipso patitur quo videt, et quia cremari se conspicit crematur. Sicque fit ut res corporea incorpoream exurat, dum ex igne visibili ardor ac dolor invisibilis trahitur, ut per ignem corporeum mens incorporea etiam corporea flamma crucietur. Et post pauca: Dum ergo peccatorem divitem damnatum Veritas in ignem perhibet, quisnam sapiens animas reproborum teneri ignibus neget. Illa ultrix flamma vitiorum cremationem habet, et lumen non habet. Ille ignis ad consolationem non lucet; et tamen ut magis torqueat ad aliquid lucet. Nam sequaces quoque suos secum in tormento reprobi flamma illustrante visuri sunt, quorum amore deliquerunt, quatenus vitam carnaliter contra praecepta Conditoris amaverunt, ipsorum quoque intuitus eos in augmento suae damnationis affliget. Sicut electis ignis ardere novit ad solatium, et tamen ad supplicium ardere nescit, ita econverso gehennae flamma reprobis et nequaquam lucet ad consolationis gratiam et tamen lucet ad poenam, ut damnatorum oculis ignis supplicii et nulla claritate candeat, et ad doloris cumulum delictis qualiter crucientur ostendat.
52.2.3
Omnipotentis justitia futurorum prescia ab ipsa mundi origine gehennae ignem creavit: qui in poena reproborum semel esse inciperet, sed ardorem suum etiam sine lignis nunquam finiret. Ignis namque corporeus, ut esse ignis valeat, corporeis indiget fomentis: qui cum necesse est ut servetur per congesta ligna, procul dubio nutritur, nec valet nisi succensus esse, et nisi refotus subsistere. At contra gehennae ignis cum sit corporeus, et immissos reprobos corporaliter exurat, nec studio humano succenditur, nec lignis nutritur; sed creatus semel durat inexstinguibilis, et succensione non indiget, et ardore non caret. Bene ergo de iniquo dicitur.« Devorabit eum ignis qui non succenditur.» Igitur ne ad hunc ignem, si fratri quandoque irascamur, veniamus, benigne his verbis nos imbuit Dominus:« Si, inquiens, offers munus tuum ad altare,» etc.
52.2.4
Sed nunc videamus diversas causas munerum. Siquidem ille qui recta judicat, et praemium inde remunerationis exspectat, fraudem in Dominum perpetrat, quia justitiam, quam gratis impertire debuit, acceptione pecuniae vendit. Bona male utuntur, qui juste pro temporali lucro judicant. Tales quippe non defensio, sed amor provocat ad veritatem. Quibus si spes nummi subtrahitur, confestim a justitiae defensione recedunt. Acceptio munerum, praevaricatio veritatis est. Unde et pro justo dicitur:« Qui excutit manus suas ab omni munere, in excelsis habitat.» Dives muneribus cito corrumpit judicem, pauper autem, dum non habet quod offerat, non solum audiri contemnitur, sed etiam contra veritatem opprimitur. Cito violatur ab avaritia justitia, nullamque reus pertimescit culpam, quam redimere nummis existimat. Plus enim obtinet mentem censoris amor lucri quam aequitas judicii. Tres sunt munerum acceptiones quibus justitiam humana vanitas mutat, id est favor amicitiarum, adulatio laudis, et corporalis acceptio muneris. Facilius enim pervertitur animus judicis rei corporali munere quam gratiae laudisque favore. Quatuor modis humanum judicium pervertitur, timore, cupiditate, odio, amore. Timore, dum metu alicujus potestatis veritatem loqui pavescimus; cupiditate, dum praemio alicujus muneris corrumpimur; odio, cum contra quemlibet adversari molimur; amore, dum amico vel propinquis praestare contendimus. His enim quatuor causis saepe aequitas violatur, saepe innocentia laeditur. Haec de muneribus quibus justitia violatur. De muneribus autem quibus cor mundatur, Gregorius sic ait:« Respexit Dominus ad Abel et ad munera ejus; ad Cain vero et ad munera ejus non respexit. Ab omnipotente Deo munus ex manu non accipitur, quod corde obligato in malitia profertur. Mundari etenim prius debet animus qui munus offerre vult Deo; quia omne quod datur ex dantis mente pensatur. Cuncta itaque malitiae macula ab interiori nostro homine cogitationis mundatione tergenda est, quia iram judicis placare nescit, nisi ex munditia placeat offerentis. Unde scriptum est:« Respexit Dominus ad Abel et ad munera ejus, ad Cain autem et ad munera ejus non respexit.» Neque etenim sacrum eloquium dicit, respexit ad munera Abel, et ad Cain munera non respexit; sed prius ait: quia respexit ad Abel; ac deinde subdidit: et ad munera ejus, et rursum dicit quia non respexit ad Cain, ac deinde subdidit et ad munera ejus. Ex dantis quippe corde id quod datur accipitur. Idcirco non Abel ex muneribus, sed ex Abel munera placuerunt oblata. Prius namque ad eum legitur Dominus respexisse qui dabat quam ad illa quae dabat, ut audito scilicet narrationis hujus ordine discamus quia exteriora munera ex interna cordis munditia condiuntur, et discretionis virtus lectorem doceat qualis apud se esse debeat, cum exteriora bona, non solum Deo, sed etiam proximo subministrat. Hanc itaque cordis munditiam et aequanimitatem habere nos hortatur Dominus in reconciliatione fratris, cum ad altare munus offerre voluerimus. De quo munere et in officio missae dicitur: Haec dona, haec munera. Solemus illos munerare a quibus aliquid molimur obtinere. Unde Domino in oblatione nostra dicimus, quando illam sibi in munditia cordis offerimus: Quia te pane terreno muneramus, fac ut inde coelestem obtineamus. Quia te corporali cibo muneramus, fac ut inde alimentum spiritale consequamur. Quia te muneramus in substantia panis et vini, fac ut inde percipiamus corpus et sanguinem Christi.

Intertext edge

Open linked passage

Note