Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Libri deflorationum
Wernerus S. BlasiiDefl 53.1 · 10602-libdefMore by Wernerus S. Blasii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
More
Original / primary: 10602 Libdef
53.1
DOMINICA SEPTIMA. Secundum Marcum.
53.1
« Cum multa turba esset cum Jesu, convocatis discipulis suis dixit: Misereor turbae, quia ecce triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent, et dimittere eos jejunos nolo ne deficiant in via, etc.» Quia infidelitatis error insolentium animos obtinebat, potius reliquisse eos quam dimisisse scribitur. Convocat autem discipulos ut doceant magistros cum minoribus communicare consilia sua, vel ideo, ut et collocutione intelligant signi magnitudinem. Turba triduo Dominum sustinet sanationem infirmorum, et electi in fide Trinitatis supplicant Domino pro languoribus animarum sui vel suorum. Vel triduo turba sustinet Dominum, quando multitudo fidelium peccata quae perpetravit, per poenitentiam declinans ad Dominum se in opere, in locutione atque in cogitatione convertit. Quos dimittere jejunos in domum suam Dominus non vult ne deficiant in via, quia videlicet conversi peccatores in praesentis vitae via deficiunt, si in sua conscientia sine doctrinae sanctae pabulo dimittuntur. Ne ergo lassentur hujus peregrinationis itinere, pascendi sunt sacra admonitione. Valde autem pensanda est pia sententia, quae processit ex ore veritatis: quod Marcus ait:« Quidam ex eis de longe venerunt.» Est enim qui nihil fraudis et nihil carnalis corruptionis expertus, ad omnipotentis Dei servitium festinavit. Iste de longinquo non venit, quia per incorruptionem et innocentiam proximus fuit. Alius nulla impudicitia, nullis flagitiis inquinatus, sola autem conjugia expertus ad ministerium spirituale conversus. Neque iste venit de longinquo, quia usus conjunctione concessa per illicita non erravit. Alii vero per carnis flagitia, alii post falsa testimonia, alii post facta furta, alii post illicitas violentias, alii post perpetrata homicidia ad poenitentiam redeunt atque ad omnipotentis Dei servitium convertuntur. Hi videlicet ad Deum de longinquo veniunt. Quanto etenim plus quisque in pravo opere erravit, tanto ab omnipotente Deo longius recessit. Nam et prodigus filius qui patrem deseruit, abiit in regionem longinquam, in qua porcos pavit, quia vitia nutrivit. Dentur igitur alimenta eis etiam qui de longinquo veniunt, quia conversis peccatoribus doctrinae sanctae cibi praebendi sunt, ut in Deum vires reparent, quas in flagitiis amiserunt. Qui saepe a doctoribus tanto necesse est ut largioribus cibis doctrinae satientur quanto fessi majoribus vitiis venerunt.
53.2
« Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam? Ait illis Jesus: Quot panes habetis? Et illi dixerunt: Septem et paucos pisciculos. Et praecepit turbae, ut discumberet super terram.» Non otiosis, non in civitate Synagogae vel saeculari dignitate residentibus, sed inter deserta Christum quaerentibus coelestis gratiae alimonia impertitur. Qui enim non fastidiunt a Christo suscipiuntur, et spiritualiter, et corporaliter etiam, si indigent, curantur. Mystice praedicatores profectum mirantes Ecclesiae dicunt: Unde nobis tanta facundia, ut tot millibus tamque avidis auditoribus sufficere possimus in hujus mundi deserto. At vero septem panes, id est septem dona Spiritus sancti sufficiunt omnibus adjuncta apostolica auctoritate, quasi paucorum piscium sapore, qui nos exemplo suae vitae vel mortis reficiant. Qui vero ad septem panes pertinent, jam non supra fenum sedere, sed terram premere jubentur. In Novo Testamento, ipsam quoque terram et facultates temporales, ut perfecti simus, relinquere praecipimur.
53.3
« Et accipiens septem panes et pisces, gratias agens fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.» Dominus dedit panes discipulis ad dividendum turbae doctrinam spiritualem.
53.4
Fregit panes, id est aperuit sacramenta, seipsum scilicet qui panis est vitae.« Gratias egit,» ut ostenderet quantum gaudeat de salute hominum, ut nos informaret ad agendas semper Deo gratias, cum vel in carne reficimur vel in anima. Si enim in septem panibus qui non leguntur fuisse hordeacei septiformis gratia Novi Testamenti signatur, quid in pisciculis, nisi sanctos conditores illius Scripturae accipimus, vel illos quorum fidem et vitam et passiones ipsa Scriptura continet, qui de turbulentis hujus saeculi fluctibus erepti et consecrati, refectionem nobis internam exemplo suae vitae vel mortis praebuere, ne in hujus mundi excursu deficiamus.
53.5
« Et comederunt omnes et saturati sunt.» Comedimus attente audiendo, et exempla intuendo; saturamur, memoriae recondendo et operando. Huic operationi congruit illud Psalmistae:« Edent pauperes et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum. Quod enim manducans populus satiatur significat famem in perpetuum ab electis repellendam, quando non esuriet qui acceperit cibum Christi.
53.6
Et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas. Septem sportae quae superant sunt altiora praecepta vel consilia. Quae multitudo non potest attingere servando, sed tantum illi qui majori gratia pleni sunt. Quibus dicitur:« Si vis perfectus esse, vende omnia quae habes et da pauperibus.» Et quia sportae junco et palmarum foliis solent contexi, merito in sanctorum significationem ponuntur. Juncus quippe super aquam nascitur, et electi radicem cordis ne ab amore aeternitatis arescant, in ipso vitae fonte collocant. Palma victricem ornat manum, et electi mundi victores memoriam aeternae retributionis in corde retinent. Cur autem quinque millibus hominum plus redundant, et quatuor millibus minus? Quia quatuor millia triduo cum Christo fuerunt, et ideo amplius coelestis pabuli receperunt.
53.7
« Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum extra parvulos et mulieres, et dimisit eos.» In superiori signo quinque millia fuerunt juxta numerum panum, quia vicini erant V sensuum. Isti qui de septem panibus hoc est sacrato aluntur numero, quatuor millia sunt. Qui numerus semper in laude ponitur. Et quadrangulus lapis non est instabilis, et in eo numero evangelistae sunt. Numerus itaque refectorum docet eos pastos evangelicis cibariis; simulque insinuat innumerabilem multitudinem de quatuor orbis partibus ad coelestis cibi donum concursuram. Hoc igitur typice inter haec refectionem distat, quod ibi littera vetus plena esse signata est gratia spiritali. Hic gratia Novi Testamenti monstrata est ministrando fidelibus quatuor ornata virtutibus, quarum prima est cognitio rerum appetendarum et vitandarum, secunda refrenatio cupiditatis ab his quae temporaliter delectantur, tertia firmitas contra molesta saeculi, quarta quae per omnes diffunditur dilectio Domini et proximi. Et ibi et hic mulieres atque parvuli excepti sunt, qui tam in Veteri quam in Novo Testamento non admittuntur ad numerum, quia non perdurant occurrere in virum perfectum, vel in firmitate virium vel levitate mentis. Utraque refectio celebrata est in monte, quia utrumque Testamentum altitudinem mandatorum Dei, et illius montis altitudinem, qui est mons domus Dei in vertice montium, consona voce nobis praedicat.
53.1.1
DOMINICA SEPTIMA. Secundum Marcum. Item expositio de eodem.
53.1.1
Narrat Evangelium turbam multam Dominum triduo sustinuisse, eique victum defuisse, et quosdam ex eis de longe venisse. Unde Dominus misertus dixit si eos jejunos dimitteret, in via deficerent. Septem ergo panes cum paucis pisciculis inter eos divisit et plene saturatos dimisit: erant autem quatuor millia qui manducaverunt, et discipuli septem sportas de fragmentis tulerunt. Turba quae Dominum triduo sustinet est populus fidelium qui signaculum fidei in tribus personis retinet. Hic victum non habet, dum verbo Dei caret. Sicut corpus pane pascitur, ita anima verbo Dei reficitur. Qui de longe venerunt, hi sunt qui post multa flagitia ad Dominum redibunt. Nam hi de prope veniunt qui a pueritia in sanctitate vivunt. De longe venientes, ne in via deficiant, reficiuntur, quia poenitentes ne desperent sacrae Scripturae consolatione pascuntur. Turba super terram discumbit, quia populus fidelium se pulverem attendit. Quem Dominus septem panibus reficit, dum ei septem dona Spiritus sancti distribuit. Uno pane eum satiat, dum ad divina sapienda cor ejus spiritu sapientiae illuminat. Altero pane eum pascit, dum ei mysteria Scripturae spiritum intellectus aperit. Tertio pane eum reficit, dum utile eligere, nocivum respuere, spiritum consilii tribuit. Quarto pane eum saturat, dum eum in bonis spiritu fortitudinis roborat. Quinto pane eum recreat, dum eum spiritu scientiae illustrat. Sexto pane eum refocillat, dum eum ad sectandam justitiam spiritu pietatis informat. Septimo pane cor ejus confirmat, dum eum a malo spiritu timoris avocat. Pauci pisciculi adduntur, dum ei exempla fidelium proponuntur. Quatuor millia saturantur, quia quatuor mundi partes, per quatuor evangelia, ad septem dona Spiritus sancti vocantur. Septem sportae de fragmentis superaverunt, quia septem libri Hagiographiae de septem donis Spiritus sancti redundant; de quibus adhuc doctores refectionem, quasi de sportis, fidelibus ministrant. Prima siquidem sporta est liber Joannis per quem spiritus sapientiae maximam sapientiam Ecclesiae invexit. Secunda sporta est Psalterium, per quod spiritus intellectus quam maxime ad intelligenda spiritualia sensum Ecclesiae aperit. Tertia sporta sunt Proverbia, per quem spiritus consilii per plura vitae consilia Ecclesiae donavit. Quarta sporta est Ecclesiastes, per quem spiritus fortitudinis Ecclesiam abunde contra vitia fortitudine cinxit. Quinta sporta est Cantica, in quibus spiritus scientiae plurimam scientiam Ecclesiae reseravit. Sexta sporta est liber Sapientiae, in quo spiritus pietatis summa pietate Ecclesiam erudivit. Septima est liber Ecclesiastes, de qua sporta spiritus timoris Domini magis quam in ullo libro timorem Domini Ecclesiam instruxit. Ex his septem sportis per septiformem Spiritum egregii doctores Augustinus et Gregorius, alii quoque et alii sua expositione sanctam Ecclesiam quasi ad satietatem refecerunt.
53.1.2
Pisce quoque turba pascitur, dum Christi corpore vescitur. Ipse namque piscis dicitur, sicut in Evangelio legitur. Dum homines ab illo exigerent censum, sui angeli devotum impendunt obsequium, jussum Petrum hamum in mare mittere, et de ore piscis qui primus ascenderet aureum didrachma tollere, pro se et pro semetipso censum solvere. Piscis hic erat Christus, qui in hujus saeculi undis latuit. Qui didrachma in ore habuit, quia geminam legem divinis factis splendentem protulit. Hic hamo divini consilii captus est, in igne passionis nobis ad esum assus. Didrachma pro Christo, et Petro census datur, dum utraque lex vel gemina dilectio ad Christi et Ecclesiae honorem a fidelibus completur. Populus Dei septem panibus reficitur, et decem praeceptis instituitur, populus autem Pharaonis septem capitibus draconis, id est septem principalibus vitiis captivatur, et decem plagis devastatur. Prima plaga dum convertitur in sanguinem aqua. Aqua in sanguinem commutatur, dum baptisma vel sacra Scriptura illis in peccatum reputatur, qui baptisma per immunditiae opera coinquinant, ac sacram Scripturam ad suos errores corroborantes depravant. Secunda plaga cum operuit terram rana. Ranarum loquacitas est poetarum garrulitas, per quorum fabulas miseri decipiuntur, dum eas in desideriis suis sequuntur. Tertia plaga sciniphes, qui ignitis stimulis terebrabant corpora. Hoc sunt haeretici, qui nocivis argumentis simplices circumveniunt mentes eorum perfidia terebrantes, et ad ignis aeterni stimulos deducunt. Quarta plaga venit muscarum molestia. Et sunt importuni in saeculari eloquentia qui carnes alterutrum per avaritiam lacerant, et importune callidis verbis alios impetunt, ut bona eorum auferant. Quinta plaga est pestilentia perimens animalia. Est autem foeda libido irrationabiliter viventes interimens, at in turpitudine putrefactos daemonibus quasi canibus lacerandos exponens. Sexta plaga producuntur vesicae ferventes et ulcera. Ulcera sunt dolositates malitiosorum vesicae inflationes superborum. Hi malos excruciant, et moribus suis foedantes quasi peste deturpant. Septima plaga sunt grando, ignis et tonitrua. Tonitrua sunt terrores principum, grando et ignis, saevitia praedonum. Hi impios exterminant, dum eos cum rebus violenter dissipant. Octava plaga est bruchus et locusta. Bruchi sunt voraces, locustae discordes, voluptatibus salientes. Hi flores arborum et segetum devorando corrodunt, quia tales bona desideria per prava exempla et mala colloquia corrumpunt. Nona plaga erat chaos tenebrarum palpabile, et murmur quoddam formidabile. Sunt autem infideles, qui futura non credunt, et a luce fidei retrahunt, et se tenebris aeternae mortis inserunt, ubi terribile est murmur, scilicet fletus et stridor dentium. Decima plaga sunt primogenita exstincta. Primogenita Aegypti sunt principes mundi, saecularesque dignitates, quae a daemonibus bellis et variis modis exterminantur, ut potentes potenter tormenta patiantur. Charissimi, nitamur bonis actibus ab his decem plagis liberari, et septem panibus saturari, a septem capitibus draconis erui, et decem praeceptis legalibus instrui. Imitemur illos qui nos praecesserunt, et per multas tribulationes gaudia vitae intraverunt.
53.2.1
DOMINICA SEPTIMA. Secundum Marcum. De quinque septenis.
53.2.1
Quinque septena sunt in sacra Scriptura, quae prius singillatim distinguantur: postea vero quam inter se habeant convenientiam, eadem per singula sibi conferendo libeat demonstrare. Primo loco septem ponuntur vitia, id est superbia, secundo loco invidia, tertio ira, quarto tristitia, quinto avaritia, sexto gula, septimo luxuria. Contra haec secundo loco constituuntur septem petitiones, quae in Dominica Oratione continentur. Postea tertio loco septem dona Spiritus sancti. Deinde quarto loco succedunt virtutes. Primo scilicet loco, paupertas spiritus, id est humilitas; secundo mansuetudo, tertio compunctio sive dolor, quarto esuries justitiae sive desiderium bonum, quinto misericordia, sexto cordis munditia, septimo pax. Novissimo vero loco septem beatitudines. Prima regnum coelorum, secunda possessio terrae viventium, tertia consolatio, quarta justitiae satietas, quinta misericordia, sexta visio Dei, septima filiatio Dei. Haec ita primo loco distinguantur ut intelligantur ipsa vitia quidam animae languores sive vulnera hominis interioris, ipsum vero hominem quasi aegrotum, medicum autem Deum; dona quoque sancti Spiritus antidotum, virtutes vero sanitatem, beatitudines autem felicitatis gaudium. Sunt ergo vitia capitalia septem, ex quibus universa mala oriuntur. Hi sunt fontes abyssi tenebrarum, de quibus flumina Babylonis exeunt, et in omnem terram deducta, stillicidia iniquitates diffundunt. De quibus fluminibus Psalmista in persona populi fidelis cecinit dicens:« Super flumina Babylonis,» etc.
53.2.2
De his septem vitiis vastatoribus humani generis et universam integritatem naturae corrumpentibus simulque malorum omnium germina producentibus quantum ad praesens negotium explicandum sufficere putamus loquamur. Septem ergo sunt, et ex his tria hominem despoliant, quartum exspoliatum flagellat, quintum flagellatum ejicit, sextum ejectum seducit, septimum seductum subjicit. Superbia aufert homini Deum, invidia aufert ei proximum, ira aufert ei seipsum. Tristitia spoliatum flagellat, avaritia flagellatum ejicit, gula ejectum seducit, luxuria seductum servituti subjicit. Nunc revertentes, singula per ordinem explicemus. Superbia namque est amor propriae excellentiae, quando mens bonum quod habet singulariter diligit, id est sine eo a quo bonum accepit. O superbia pestifera, quid agis? Cur suades rivulo ut se a fonte dividat? Cur suades radio ut se a sole vertat? Cur? nisi ut ille, dum infundi desinit, arescat, et iste, dum ab illuminante se avertit, tenebrosus fiat; uterque vero, dum accipere cessat id quod necdum habet, continuo illud etiam quod habet amittat. Hoc profecto tutum agis, cum doces donum extra datorem diligere, ad hoc tendis ut qui partem boni quod ab alio datum est, perverse sibi vindicat, totum bonum quod in illo est amittat, sicque fiat ut nec id quod habet utiliter habere possit, dum illud in eo a quo habet non diligit. Sicut enim bonum veraciter a Deo est, ita nullum extra Deum bonum utiliter haberi potest, imo vero per hoc id ipsum quod habetur amittitur, quando in eo et cum eo a quo habetur non amatur. Nam quicunque non novit nisi hoc bonum quod habet, in semetipso diligere necesse est, ut, dum in altero bonum quod non habet aspexerit, tanto amarius sua eum imperfectio torqueat, quanto eum in quo omne bonum consistit, non amat. Et idcirco superbiam semper sequitur invidia, quia qui illic amorem non figit ubi bonum est, quantum de suo perverse extollitur, tantum gravius de bono alieno torquetur. Suae igitur elationi justissimae poena deputata est ipsa, quam de se superbia gignit invidia. Quia quo commune omnium bonum diligere noluit, recte nunc boni alieni livore tabescit. Quam profecto alienae felicitatis successus non ureret, si illum in quo omne bonum est, per amorem possideret. Nec enim alienum a se judicaret bonum alterius, si suum ibi diligeret, ubi et suum et alterius bonum similiter possideret. Nunc ergo quantum se per elationem contra Creatorem extollit, tantum per livorem sub proximo cadit, et quantum ibi fallaciter erigitur, tantum hic veraciter praecipitatur. Sed neque desistere potest semel coepta corruptio. Mox enim ut de invidia superbia nata fuerit, iram ipsam de se parit, quia miser avis. Propterea jam sibi ipsi de sua imperfectione irascitur, quia de bono alterius per charitatem non laetatur, atque ideo id etiam quod habet sibi displicere incipit, quem in alio id quod habere non potest agnoscit. Qui ergo per charitatem in Deo totum habere potuit, id etiam quod per elationem extra Deum habere conabatur, per invidiam et iram amittit, quia, postquam per superbiam Deum amittit, per invidiam perdit proximum, et per iram semetipsum. Quia ergo omnibus amissis nihil superest unde gaudeat, infelix conscientia per tristitiam in semetipsis colliditur, et quia de alieno bono pie laetari noluit, de suo malo cruciatur.
53.2.3
Post superbiam ergo, et invidiam, et iram, quae hominem spoliant, continuo tristitia sequitur, quae nudatum flagellat. Cui deinde succedit avaritia, quae flagellatum ejicit, quia interno gaudio amisso, foris consolationem quaerere compellit. Postea accedit gula, quae ejectum seducit, quia animum exterioribus inhiantem, hoc vitium in primis quasi vicino tentans per ipsum naturalem appetitum ad excelsum illicit. Postremo superveniens luxuria, quae seductum violenter servituti subjicit, quia, postquam caro per crapulam inflammata est, ardorem libidinis supervenientem emollitur atque enerviter resolutus animus vincere non potest. Servit igitur saevissime damnationi mens turpiter subacta, et nisi exorta subveniat Salvatoris pietas, non erit jam unde captivo servienti amissa restituatur libertas.
53.3.1
DOMINICA SEPTIMA. Secundum Marcum. De septem petitionibus.
53.3.1
Sequuntur septem petitiones contra septem vitia, quibus oratur ut subveniat qui nos et orare docuit, et quod orantibus Spiritum bonum ad sananda vulnera nostra, et ad solvendum jugum captivitatis nostrae daturus esset repromisit. Sed nos antequam ad explanationem harum veniamus, prius alia adhuc similitudine demonstremus quantam in nobis corruptionem supra dicta generent, ut quanto periculosior languor ostenditur, tanto magis necessaria medicina comprobetur. Per superbiam igitur cor inflatur, per invidiam arescit, per iram crepat, per tristitiam conteritur et quasi in pulverem redigitur, per avaritiam dispergitur, per gulam inficitur et quasi humectatur, per luxuriam conculcatur et in lutum redigitur, ita ut jam miser dicere possit:« Infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me.» Cumque huic limo profundi animus fuerit infixus, et luto coinquinationis et immunditiae obvolutus, evelli nequaquam potest, nisi ad illum clamet et ejus auxilium postulet. De quo Psalmista loquitur dicens:« Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi; et exaudivit preces meas, reduxit me de lacu miseriae et de luto faecis.» Propterea ergo ipse nos orare docuit ut totum bonum nostrum ab ipso sit, ut et quod petimus, et quod petentes accipimus, ejus donum non nostrum meritum esse intelligamus.
53.3.2
Prima ergo petitio contra superbiam est, qua Domino dicimus:« Sanctificetur nomen tuum.» Hoc enim petimus, ut det nobis timere et venerari nomen suum, quatenus ei per humilitatem subjecti simus, qui per superbiam rebelles et contumaces exstitimus. Huic petitioni datur donum Spiritus timoris Domini, ut ille ad cor veniens virtutem in eo exerceat humilitatis, quae superbiae morbum sanet, quatenus ad regnum coelorum quod angelus superbus per elationem perdididit, homo humilis pervenire possit.
53.3.3
Secunda petitio est contra invidiam, qua dicitur:« Adveniat regnum tuum.» Regnum siquidem Dei salus est hominum, quia tunc Deus in hominibus regnare dicitur, quando ipsi homines Domino subjiciuntur, et modo ei adhaerendo per fidem, et post inhaerendo per speciem. Qui ergo petit ut regnum Dei adveniat, ille profecto salutem hominum quaerit. Ac per hoc dum pro communi omnium salute postulat, livoris vitium se reprobare demonstrat. Huic petitioni datur Spiritus pietatis, ut ipse ad cor veniens ad benignitatem illud accendat, quatenus ad eamdem homo aeternae haereditatis possessionem, ad quam alios pervenire cupit, ipse perveniat.
53.3.4
Tertia petitio est contra iram, qua dicitur.« Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra.» Non enim vult contendere qui dicit:« Fiat voluntas tua,» sed sibi placere indicat quidquid voluntatis Dei fuerit, sive in se seu in aliis secundum arbitrium suae dignationis dispensat. Huic ergo petitioni datur Spiritus scientiae, ut ipse ad cor veniens erudiat illud, et salubriter compungat, ut sciat homo malum quod patitur ex sua culpa provenire, si quid autem boni habuerit, ex misericordia Domini procedere, ac per hoc discat, sive in malis quae sustinet, sive in bonis quae non habet, contra Creatorem non irasci, sed per omnia patientiam exhibere. Optime ergo per compunctionem cordis quae Spiritu scientiae operante interius ex humilitate nascitur, ira et indignatio animi mitigatur, quia econverso stultum ira interficit, quando in adversis per impatientiae vitium agitatus, atque caecatus, vel malum quod patitur se meruisse, vel bonum quod habet, per gratiam accepisse non agnoscit. Hanc autem virtutem, id est compunctionem sive dolorem praemium consolationis sequitur, ut qui hic sponte coram Deo per lamenta affligitur, illic verum gaudium et laetitiam invenire mereatur.
53.3.5
Quarta petitio est contra tristitiam, qua dicitur:« Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.» Tristitia namque taedium est animi cum moerore, quando mens, quodammodo tabefacta et vitio suo amaricata, interna bona non appetit, atque omni vigore est mortua, nullo spiritualis refectionis desiderio hilarescit. Propterea ad sanandum hoc vitium deprecari nos oportet misericordiam Dei, ut ipsa solita pietate animae taedio suo languenti internae refectionis pabulum admoveat, ut quod ipsa absens nescit appetere, gustu misericordiae praesentis admonita incipiat amare. Datur ergo huic petitioni Spiritus fortitudinis, ut fatiscentem animam exigat, quatenus illa pristini vigoris virtute recepta, a defectu sui taedii ad desiderium interni amoris convalescat. Creat ergo Spiritus fortitudinis in corde famem justitiae, ut, dum hic per desiderium pietatis fortiter accenditur, illic pro praemio plenam beatitudinis satietatem consequatur.
53.3.6
Quinta petitio est contra avaritiam, qua dicitur:« Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.» Justum enim est ut in reddendo debito non debeat esse anxius, qui in exigendo noluerit esse avarus. Et ideo cum a nobis per Dei gratiam vitium avaritiae tollitur, qualiter a nostro debito absolvi debeamus, ex proposita salutis conditione donatur. Huic ergo petitioni datur Spiritus consilii, qui doceat nos in hoc saeculo libenter peccantibus in nos misericordiam impendere, quatenus in futuro cum pro peccatis nostris rationem reddituri sumus, mereamur misericordiam invenire.
53.3.7
Sexta petitio est contra gulam, qua dicitur:« Ne nos inducas in tentationem,» id est induci permittas in tentationem. Haec est tentatio qua nos illecebra carnis saepe per naturalem appetitum ad excelsum trahere nititur, et latenter voluptatem subjicit, dum manifeste nobis de necessitate blanditur. In quam profecto tentationem tunc nequaquam inducimur, si sic studemus secundum mensuram necessitatis naturae subsidium impendere, ut tamen semper meminerimus appetitum ab illecebra voluptatis coercere. Quod ut impleri valeamus, datur nobis petentibus Spiritus intelligentiae, ut interna refectio verbi Dei appetitum exteriorem cohibeat, et mentem spiritali cibo roboratam, nec valeat corporalis egestas frangere, nec carnis voluptas superare Propterea namque Dominus ipse tentatori suo, dum esurienti sibi fraudulentam de exterioris panis refectione suggestionem faceret, respondit dicens:« Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei,» ut aperte demonstraret quia, cum mens illo pane intus reficitur, non magnopere curat si foris ad tempus famem carnis patiatur. Datur ergo contra gulam Spiritus intelligentiae, sed ille ad cor veniens, emundat illud atque purificat, et illum interiorem oculum ex ratione verbi Dei quasi quodam collyrio sanans, eo usque luminosum atque serenum efficit, ut ad ipsam etiam deitatis claritatem contemplandam perspicax fiat. Contra vitium igitur gulae remedium opponitur, scilicet Spiritus intelligentiae. Ex Spiritu autem intelligentiae munditia cordis nascitur. Munditia vero cordis visionem Dei promeretur; sicut scriptum est:« Beati munde corde, quoniam ipsi Deum videbunt.»
53.3.8
Septima petitio est contra luxuriam, qua dicitur.« Libera nos a malo.» Convenienter sane servus libertatem petit, et idcirco huic petitioni datur Spiritus sapientiae, qui amissam captivo libertatem restituat, et jugum iniquae dominationis quod suis viribus non valuit, per gratiam adjutus evadat. Sapientia namque a sapore dicitur, cum mens gustu internae dulcedinis tacta, totam se per desiderium intus colligit, nec foris jam enervata in carnis voluptate dissolvitur, quia totum intus possidet in quo delectatur. Congrue igitur contra exteriorem voluptatem interior dulcedo opponitur, ut quanto plus illa sapere et placere incoeperit, tanto liberius atque libentius ista condemnat, tandemque in semetipsa mens pacificata, dum nihil est foris quod appetat, tota per amorem intus requiescat. Spiritus ergo sapienter cor sua dulcedine tangens, et foris concupiscentiae ardorem temperat, et sopita concupiscentia intus pacem creat, quatenus dum mens tota ad internum gaudium colligitur, plene ac perfecte homo ad imaginem Dei reformetur, sicut scriptum est:« Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.»
53.4.1
DOMINICA SEPTIMA. Secundum Marcum. De petitionibus quae conveniant praesentibus et futuris.
53.4.1
Igitur sicut Ecclesia bipartita est, in parte scilicet triumphante, et in parte militante, ita iste numerus septenarius petitionum dividitur in quatuor et tria. Quatuor namque conveniunt parti militanti, tria vero triumphanti. Pars namque militans quandiu vivit, in lubrico est, et ideo necessaria est quidem ei quadrata forma petitionum quae firma est, ne labatur. Haec ergo quatuor petitiones, scilicet« panem nostrum quotidianum da nobis,,» et caetera quae sequuntur, praesenti vitae conveniunt, in qua inchoantur et perficiuntur. In hac enim vita pane verbi Dei et pane corporis Christi reficimur, sed ea finita, nec pane Scripturarum, nec pane corporis Christi reficimur eo modo quo nunc reficimur. Verum quod modo quasi panem cum labore sumimus, tunc quasi potum facile percipiemus. In hac etiam vita dum quasi offendimus, dimitti et dimittere necesse habemus, sed in futuro, sicut nulla erit offensa, ita nulla erit necessario indulgentia. Hic etiam tentamur, et timendum est ne tentationi succumbamus. Ibi enim nulla prorsus erit tentatio. In praesenti quoque innumerabilia mala occurrunt, hostes sunt visibiles et invisibiles, non possumus penitus carere peccatis, quia semper macula est in luna; nec« justificabitur in conspectu Dei omnis homo vivens.» Quia in angelis suis reperit pravitatem, et« inebriatus est in coelo gladius meus,» et astra non sunt munda in conspectu ejus, et ideo liberari a malo necesse esse habemus. In futuro namque nulla erit mala incussio, nec ulla necessaria liberatio. Aliae autem tres petitiones, scilicet« sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua,» etc., futurae vitae conveniunt, quia et si hic sanctificatione mentis incipiat et regnum et voluntas Dei, tamen omnia proficientur in futuro, ubi ex toto sanctificatis anima et corpore cum Christo regnabimus, et Dei voluntatem complebimus. Notandum vero quia tres petitiones, quamvis in futuro perficiantur, et ordine temporis sint posteriores, tamen in oratione sunt priores, vel pro ternario commendando, in quo Trinitatis mysterium fulget, vel quia digniores sunt.
53.4.2
Praeterea septenarius iste numerus petitionum congruere potest praecedenti septenario donorum, virtutum et beatitudinum, de quo totus sermo in monte est habitus, ut singulis petitionibus singula dona appetantur, quae singulas virtutes efficiant, quibus singulae beatitudines aptantur. Petitiones ergo sunt, quas supra diximus, scilicet:« Sanctificetur nomen,» etc.; dona vero sunt, spiritus timoris, pietatis, scientiae, fortitudinis, consilii, intellectus, sapientiae. Virtutes autem sunt: Paupertas spiritus, mansuetudo, luctus, esuries, et sitis justitiae; misericordia, munditia cordis, et pax. Beatitudines autem, regnum coelorum, terrae possessio, consolatio, satietas, misericordiae consecutio, visio Dei, et qui filii Dei vocabuntur. Videndum est autem qualiter et quae petitiones, aut quae dona petant, et quod faciant, et quare fieri postulentur. Accedat igitur iste fidelis orator geminae dilectionis virtute, coelum et mansio Dei factus, et dicat:« Sanctificetur nomen tuum.» Quasi diceret: Da nobis, Domine, Spiritum sancti timoris, qui in nobis faciat paupertatem spiritus, ut omnia temporalia postponamus, et sanctificationem in baptismo acceptam consequamur, ut tandem plene sanctificati regnum coelorum possideamus.« Adveniat regnum tuum,» id est da nobis et Spiritum pietatis, quo mites, mansueti, et humiles facti, contra inimicos nocentes nulla iniquitate moveamur, ut interim nos ipsos regentes, et a te regi cupientes, tandem in terra viventium firmam possessionem obtineamus.« Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra,» hoc est da et Spiritum scientiae, qui doceat nos lugere pro peccatis nostris cum Petro et Maria, pro alienis quoque cum Apostolo qui dicit:« Quis scandalizatur, et ego non uror?» etc. Pro desiderio quoque patriae cum Joanne qui dicit:« Et ego flebam multum,» et cum David dicente:« Heu mihi quia incolatus meus prolongatus est!» Ut per luctum istum voluntas Dei tantum in nobis perficiatur, et consolationem lugentibus promissam mereamur.« Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.» Quasi dicatur: Da nobis, Domine, Spiritum fortitudinis, quo contra omnia mala fortes pane verbi Dei et cibo corporis Christi reficiamur, ut esurientes et sitientes justitiam, tandem in beatitudine saturari mereamur:« Et dimitte nobis debita nostra,» id est, da nobis Spiritum consilii, ut si in praesenti offensas vitare non possumus, saltem hoc consilium habeamus, ut misericordes simus, et peccantibus ignoscamus, ut in futuro misericordiam consequamur.« Et ne nos inducas in tentationem,» id est da et Spiritum intelligentiae, quo tentationibus circumplicati, quae facienda sunt intelligamus, et corda nostra mundantes, aliquatenus Deum videamus, ut in futuro plena visione ipsum contueamur.« Sed libera nos a malo,» hoc est, da et Spiritum sapientiae, quo ab omni malo liberemur, ut in arca cordis animalia domita simul et indomita requiescant, ut pravis motibus sedatis, et imagine Patris restituta, filii Dei et esse mereamur. Haec hactenus de congruentia petitionum donorum virtutum et beatitudinum dicta sufficiant; quorum alia postulant, id est petitiones; alia postulantur ut faciant, ut dona; alia fiunt ut virtutes, alia perficiunt ut beatitudines

Intertext edge

Open linked passage

Note