Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Libri deflorationum
Wernerus S. BlasiiDefl 54.1 · 10602-libdefMore by Wernerus S. Blasii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
More
Original / primary: 10602 Libdef
54.1
DOMINICA OCTAVA. Secundum Matthaeum
54.1
Attendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. A fructibus eorum cognoscetis eos.» Quia paucorum est angustam viam invenire, fraudulentiam eorum qui eam quaerere mentiuntur exponit.« Attendite,» id est cavete. De omnibus hypocritis hic potest intelligi, sed specialiter de haereticis fructus animarum rapientibus. Unde et lupis comparantur. Praecipue cavendi sunt haeretici, cognitionem veritatis quam non habent promittentes. Vestimenta ovium sunt blanda verba innocentium, caeteraque religionis signa. Non autem ideo debent oves odisse vestimentum suum, quod plerumque illo se occultant lupi, dum aliud ad decipiendum, aliud excipiunt ad depraedandum. Verum per temporalis commodi tentationem, sive persecutionis tempore, aperitur quid sint. Fructus sunt mala opera eorum.
54.2
« Nunquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus?» Sapientes non colligent uvas de spinis, id est dulcia verba de haereticis, qui ideo dicuntur spinae et tribuli, quia sauciant animas per verborum blanditias. Tribulus est genus herbae spinosae.« Neque de spinis colligunt fructus, neque de rubo vindemiant uvam.» Spinae et rubi sunt curae saeculi, et punctiones vitiorum, de quibus peccatori dictum est:« Terra tua spinas et tribulos germinabit tibi.» Ficus vero et uva dulcedo novae conversationis est, quam Christus in nobis esurit, et fervor dilectionis qui laetificat cor hominis. Hinc scriptum est:« Ficus protulit grossos suos, vineae florentes odorem dederunt.» Non ficus de spinis, non uva de rubo colligitur, quia mens adhuc veteris hominis consuetudine depressa simulare potest, et fructus novi hominis ferre non potest. Quod si aliquando facta vel dicta malorum prosunt bonis, non hoc faciunt mali, sed consilium Dei; sic de illis operatur.
54.3
« Sic omnis arbor bona fructus bonos facit. Mala autem arbor fructus malos facit. Non potest arbor bona fructus malos facere; neque arbor mala fructus bonos facere.» Sicut verum est quod de tribulis non colliguntur ficus, sic verum est quod arbor bona fructus bonos facit. Arbor bona vel mala est homo, non ex natura, quae a Deo in omnibus bona creata est, sed ex voluntate bona vel mala. Fructus sunt opera, quae nec bona malae voluntatis possunt esse, nec mala bonae voluntatis. Tandiu ergo bona arbor, id est bonus homo, fructus malos non facit quandiu bonus est, et tandiu arbor mala, id est malus homo, manet in fructibus peccatorum, quandiu ad poenitentiam non convertitur. Non potest esse calida nix. Nam cum incipit esse calida, non jam nivem sed aquam vocamus. Potest ergo mutari, non calefieri. Sic etiam potest fieri ut malus non sit qui malus fuit, non tamen potest fieri ut malus bene faciat. Nam et si aliquando utilis, non hoc ipse facit, sed divina providentia fit. Non quod Pharisaei utiliter audiebantur illorum erat, sed Dei. De quibus dicit propheta:« Seminatis triticum, sed spinas metitis.» Non ergo auditores eorum de spinis legebant uvas, sed per spinas de vite, ut si quis per spineam sepem ad se traheret uvam, uva illa non esset spinarum, sed vitis.
54.4
« Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo thesauro profert mala. Ex abundantia enim cordis os loquitur.» Idem est thesaurus cordis quod radix est arboris, et quod de corde profertur, idem est quod arboris fructus. Qui ergo in corde thesaurum patientiae perfectique hujus amoris optimos fructus effundens, diligit inimicum, bene facit odienti se, benedicit maledicenti se. Omni petenti tribuit sua, errantem patienter corrigit. Atqui neque thesaurum in corde servat, odit amicum, diligenti malefacit, benedicenti maledicit. Sic quoque nec diabolus bona, nec Christus mala opera potest facere. Per oris locutionem universa quae actu vel cogitatu de corde proferuntur, Dominus significat; nam moris Scripturarum est verba pro rebus ponere, ut in Isaia dicitur de Ezechia:« Non fuit verbum quod non ostenderet eis.» Rerum utique non verborum revelavit arcana.« Omnis arbor,» id est omnis homo, sive rex, sive princeps, sive senior, sive juvenis, nulli parcetur, sed omnis arbor« non ferens fructum bonum excidetur» a secantibus angelis,« et in ignem mittetur aeternum.» Si ille qui non facit fructum bonum separandus est a justis, sicut haedi ab agnis, et in ignem mittendus est voce illa:« Ite, maledicti, in ignem aeternum;» quid erit de illo qui agit quidquid mali potest? Quia arbor mala fructus bonos facere non potest, igitur« ex fructibus eorum,» id est falsorum prophetarum« cognoscetis eos» falsos.
54.5
« Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit regnum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum.» Sicut propter dogma justitiae cavendi sunt falsi prophetae, habentes spem bonae vitae, sic et hi econtrario, qui cum integrae fidei et doctrinae sint, tamen turpiter vivunt. Utrumque enim necesse est, ut opus sermone, et sermo operibus comprobetur.« Quid vocatis me, Domine, Domine; et non facitis quae dico?» Ac si aliis verbis diceret: Quid folia rectae confessionis jactatis, qui bonos fructus non ostenditis? Hinc Apostolus secreturus perfectum discipulum ab hypocrita, dixit:« Veniam ad vos et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem.» Ille ergo proprie dicit, Domine, Domine, qui voluntatem sono vocis enuntiat. Secundum hoc quod ait Apostolus:« Nemo dicit Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto.» Vere enim dicere Dominus Jesus, est corde credere, ore confiteri, operibus attestari. Nam unum sine alio negare est. Item:« Non omnis qui dicit mihi Domine, Domine,» etc.« Non in sermone est regnum Dei, sed in virtute.» Non te juvat hoc quod dicis, Domine, Domine, nisi in timore servieris Domino, nisi alacriter mandata ejus impleveris, nisi omnem ejus feceris voluntatem, nisi ab omni te immunditia abstinueris, omnemque iniquitatem deposueris. Gratis clamas, vociferas gratis, exaltas vocem tuam, dicens: Domine, Domine, testem inobedientiae tuae vocas, eum Dominum nominans, non timens sicut Dominum neque in tremore ei serviens. Non omnis qui sine facto, sed tantum ore me Dominum appellat, introibit in regnum coelorum, sed quia opera digna meo nomine facit, et conversationem dignam meae sanctificationi adimplet.
54.1.1
DOMINICA OCTAVA. Secundum Matthaeum De mendacio.
54.1.1
Mendacium est falsa significatio cum voluntate fallendi. Non est autem falsa significatio, ubi etsi aliud ex alio significatur, verum est tamen quod significatur, si recte intelligatur. Est autem quoddam genus mentiendi, in quod omnes consentiunt, de quo inquirendum erit utrum aliquando sit utile falsum aliquod enuntiare, cum voluntate fallendi. Nam qui hoc sentiunt, adhibent testimonium sententiae suae, commemorantes Saram, cum risisset, angelis negasse quia riserit; Jacob quoque a patre interrogatum respondisse quod ipse esset Esau major filius ejus; Aegyptias etiam obstetrices, ne infantes Hebraei nascentes interficerentur, etiam Deo approbante et remunerante, mentitas. Et multa ejusmodi exempla eligentes, eorum hominum mendacia commemorant quos culpare non audeant, atque ita fatearis aliquando esse posse non solum reprehensione non dignum, sed etiam dignum laude mendacium. Addunt etiam, quo non solos premant divinis libris deditos, sed etiam omnes homines sensumque communem, dicentes: Si quis ad te confugiat, qui mendacio tuo possit a morte liberari, non es mentiturus. Si aliquid aegrotus interroget quod ei scire non expedit, qui etiam possit te non respondente gravius affligi, audebisne aut verum dicere in perniciem hominis aut silere, potius quam honesto et misericordi mendacio valetudini ejus opitulari? His itaque talibus copiosissime se arbitrantur urgere, ut si consulendi causa exigit aliquando mentiamur. Contra illi quibus placet nunquam sic mentiendum multo fortius agunt, utentes primo auctoritate divina, quoniam in ipso Decalogo scriptum est:« Falsum testimonium ne dicas.» Quo genere complectimur omne mendacium. Quisquis enim aliquid enuntiat, testimonium perhibet animo suo. Sed ne quis contendat non omne mendacium falsum testimonium esse appellandum, quid dicturus est ad id quod scriptum est:« Os quod mentitur occidit animam?» Quod ne quis arbitretur exceptis aliquibus mentientibus posse intelligi, alio loco legat:« Perdes omnes qui loquuntur mendacium.» Etenim ore suo ipse Dominus dicit:« Sit, inquit, in ore vestro, Est, est, Non, non: quod autem amplius est, a malo est.» Ex his et aliis hujusmodi argumentis probatur in ulla causa non licere mentiri.
54.1.2
Mentiendi autem octo genera sunt. Primum itaque est capitale mendacium: quod longe est fugiendum, quia fit in doctrina religionis ac pietatis, ad quod mendacium nulla conditione quisque debet adduci, quia magnum scelus est, et primum genus detestabilis mendacii. Secundum autem, quod tale est ut et nulli prosit et obsit alicui, quia nulli facienda est injuria, et in hoc genere non debet mentiri. Tertium, quod ita prodest uni ut obsit alteri, quamvis non ad immunditiam obsit corporalem, et in hoc genere nulli cum alterius injuria consulendum est. Quartum, quod fit sola mentiendi libidine fallendique, quod merum mendacium est, quia libido mentiendi per se ipsam vitiosa est. Quintum, quod fit placendi cupiditate de suaviloquio: in quo genere nec est mentiendum; quia si ipsa veritas fine placendi hominibus enuntianda non est, quanto minus mendacium per seipsum, quia mendacium est, utique turpe est. His omnibus penitus evitatis atque rejectis, est sextum genus? Quod et nulli obest et prodest alicui interroganti. Sed et in hoc genere non est mentiendum, quia nec recte corrumpitur etiam testimonii veritas, pro cujusquam temporali commodo ac salute. Ad sempiternam vero salutem nullus ducendus est opitulante mendacio: non enim malis convertentium moribus ad bonos mores convertendus est. Quoniam erga illum salus facienda est, debet etiam ipse conversus facere erga alios; atque ita non ad bonos, sed ad malos mores convertitur, cum hoc ei praebetur imitandum converso quod ei praestitum est convertendo. Septimum est quod et nulli obest et prodest alicui, excepto si judex interroget. Nec in hoc quoque genere mentiendum erit. Non enim cujusquam commoditas aut salus temporalis perficiendae fidei praeferenda est: nec si quisquam in recte factis nostris tam male movetur, ut fiat etiam animo deterior, longeque a pietate remotior. Propterea recte facta deferenda sunt, cum id nobis praecipue tenendum sit, quo vocare atque invitare debemus quos sicut nosmetipsos diligimus; fortissimoque animo bibenda est illa apostolica sententia:« Aliis quidem sumus odor vitae in vitam; aliis odor mortis in mortem.» Et ad hoc quis idoneus? Octavum genus est, quod et nulli obest, et ad hoc prodest, ut ab immunditia corporali aliquem tueamur, duntaxat ea ratione qua superius commemoravimus. Nec in hoc genere erit mentiendum, quia et in bonis castitas animi pudicitia corporis, et in malis id quod ipsi facimus eo quod fieri sinimus majus est.
54.1.3
In his ergo octo generibus tanto quisque minus peccat, cum mentitur, quanto emergit ad octavum, tantoque amplius quanto emergit ad primum. Quisquis autem esse aliquod genus mendacii quod peccatum non sit putaverit, decipiet seipsum turpiter, cum honestum se deceptorem arbitratur aliorum. Mendaces itaque faciunt ut nec vera dicentibus credatur; reddit enim saepe hominem multa falsitas etiam in veritate suspectum. Saepe vera promittit qui falsa dicturus est, ut, cum primum acquisierit fidem, ad reliqua mendacia audientes credulos faciat. Multis videntur vera esse quae falsa sunt, et ideo non ex Deo, sed ex suo mendacio loquuntur. Nonnunquam falsitas veriloquio adjungitur, et plerumque a veritate incipit qui falsa confingit; latent saepe vera circumlinita melle verborum, et tandiu deceptor veritatem simulat, quousque fallendo decipiat. Nonnunquam pejus est mendacium meditari quam loqui. Nam interdum quisque incautus solet ex praecipitatione loqui mendacium, meditari autem non potest nisi per studium. Gravius ergo ille ex studio mentiri perhibetur, quam is qui ex praecipitatione sola mentitur. Summopere cavendum est omne mendacium, quamvis nonnunquam sit aliquod mendacii genus culpae levioris, si quisquam pro salute hominum mentiatur. Sed quia scriptum est:« Os quod mentitur occidit animam,» et:« Perdes eos qui loquuntur mendacium,» hoc quoque mendacii genus perfecti viri summopere fugiunt, ut nec vitia cujuslibet per eorum fallaciam defendantur, nec suae animae noceant, dum praestare nituntur alienae carni, quanquam hoc ipsum peccati genus facillime credamus relaxari. Nam si quaelibet culpa sequenti mercede purgatur, quanto magis hoc facile abstergitur quam merces ipsa concomitatur. Multa mentiuntur, multa fingunt homines, propter hominum laudem: sicque fit ut et isti mentiendo pereant, et eos quos laudant ad vanae gloriae ruinam perducant. Sicut bene sibi conscius non metuit alienae linguae convicium, ita et qui laudatur ab alio, non debet errorem alienae laudis attendere, sed magis unusquisque testimonium conscientiae suae quaerat: cui ipse plus praesens quiam ille qui laudat.« Opus enim suum unusquisque probet,» ut ait Apostolus,« et tunc in seipso quisque gloriam habebit,» occulte in sua conscientia, non palam in aliena lingua. Perfecti, qui alta radice fundati sunt, et si flamine laudis ac vituperationis, utcunque quasi ventorum interdum curventur impulsu, funditus tamen non dejiciuntur, sed protinus firmitate radicis ad se redeunt. Bona mens ad malum nec praemiis nec terroribus vincitur; nam iniqui terrorem blanditiis miscent, ut aut oblectatione quemquam decipiant, aut terroribus frangant.
54.2.1
DOMINICA OCTAVA. Secundum Matthaeum De falsis prophetis.
54.2.1
Orare nihil aliud est quam verum putare quod falsum est, vel certum habere pro incerto, incertumve pro certo, sive falsum sit sive verum. Unde et haeretici vel falsi prophetae pseudoprophetae dicuntur. quia Scripturas non sano sensu sapiunt, sed eas ad errorem pravae intelligentiae ducunt; neque semetipsos earum sensibus subdunt, sed eas perverse ad errorem proprium trahunt. Doctores errorum, scilicet haeretici, pravis persuasionibus ita per argumenta fraudulentiae suos illigant auditores, ut eos quasi labyrintho implicent, a quo exire non valeant. Tanta est haereticorum calliditas, ut falsa veris malaque bonis permisceant, salutaribusque rebus plerumque errorum virus interserant, quo facilius possint pravitatem perversi dogmatis sub specie persuadere veritatis. Plerumque sub nomine catholicorum doctorum haeretici sua dicta conscribunt, ut indubitanter lecta credantur. Nonnunquam blasphemias suas latenti dolo in libris nostrorum interserunt, doctrinamque veram adulterando corrumpunt, scilicet vel adjiciendo quae impia sunt, vel auferendo quae pia sunt. Caute meditanda, cautoque sensu probanda sunt quae leguntur, ut juxta apostolica monita, et teneamus quae recta sunt, et refutemus quae contraria veritati existunt; sicque bonis instruamur, ut a malis illaesi permaneamus.
54.2.2
Quod autem Joannes de talibus prophetis in Apocalypsi sua dicat videamus.« Vidi,» inquiens,« de ore draconis, et de ore bestiae, et de ore pseudoprophetae spiritus tres immundos in modum ranarum exisse.» Quid est draco? hoc est et bestia et pseudopropheta, id est diabolus cum omni corpore suo. Tamen propter instantiam personarum et potestatum illa commemorat quae majorem habent potestatem in ipso malorum corpore, draconem scilicet, id est diabolum; bestiam, Antichristum; pseudoprophetam, id est, doctores ejusdem Antichristi cum subjectis plebibus. De ore omnium horum egrediuntur tres spiritus, qui nihil sunt aliud nisi unus spiritus. Tanta quippe malitia est unitas in omnibus daemonibus, ut, cum multi sint potestate et malitia, in unum tamen redigantur consensu, licet diverso modo, eadem potestate scilicet et malitia homines impugnent. Unde unus dicitur spiritus mendax, alius spiritus fornicationis, tertius spiritus immundus. Bene autem spiritus immundus dicitur propter peccata gravia quibus sordidatus est, et alios coinquinare non cessat. Ipsi quoque immundi spiritus, draco, bestia et pseudopropheta dicuntur, quia diabolus et omnes iniqui unum caput et membra sunt. De quorum ore ranae dicuntur exisse, quia sicut hujusmodi animalia molestiam inferunt hominibus, faciendo strepitum et in coeno versando, ita ministri Antichristi in coeno peccatorum versantes, electos Dei sua garrulitate, id est haeresi et blasphemia, persequuntur contra Christum, et inquietant. Ipsi quoque daemones, per eos quos inhabitabunt, facient signa, aut vera Dei permissu, aut falsa quibus reprobi decipiantur: sicut olim fecerant magi, qui homines resuscitare videbantur, sicut Simon fecit in conspectu Neronis. Quapropter septem tubae, de quibus alibi in Apocalypsi dicitur, ad interitum ipsorum sonabunt super eos. Dicit enim:« Vidi septem angelos stantes ante conspectum Domini; et datae sunt illis septem tubae.» Ecclesia septenario numero saepe commendata praedicationis officio mancipatur. Cujus praedicationis prima tuba designat impiorum interitum in igne et grandine; secunda tuba diabolum de Ecclesia propulsum, mare saeculi ardentius incendentem; tertia, haereticos ab Ecclesia decidentes, et sanctae Scripturae flumina corrumpentes; quarta, falsorum fratrum defectum in obscuratione siderum; quinta, majorem haereticorum infestationem tempus Antichristi praecurrentium; sexta Antichristi apertum et suorum contra Ecclesiam bellum. Septima tuba sonat diem judicii, quo mercedem Dominus suis redditurus, et exterminaturus est eos qui corruperunt terram.
54.2.3
Et ideo haeretici, qui sacrae Scripturae flumina corrumpunt, et super quos tuba condemnationis ecclesiasticae insonat, non possunt habere veniam, nisi per Ecclesiam catholicam: sicut et amici Job non per se placare Deum sibi potuerunt, nisi pro eis Job sacrificium obtulisset. Opera bona, quae haeretici faciunt, et justitia, nihil eis prodest, testante Domino per Jeremiam[ Isaiam]:« Quia mei oblitus es, ecce ego annuntiabo justitiam tuam, et opera tua non proderunt tibi.» Haeretici, quamvis legem aut prophetas adimpleant, ex eo tamen quod catholici non sunt, non est Deus in eorum conventibus, ipso Domino testante:« Si steterit Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum. Ejice eos a facie mea, et egrediantur.» Per Moysen quippe et Samuel legem accipe et prophetas. Quos quamvis haeretici opere implere contendant, propter erroris tamen impietatem a vultu Dei projiciuntur, et a justorum coetibus separantur paganus et haereticus. Ille quia nunquam fuit cum Dei populo; iste autem quia recessit a Dei populo. Uterque recedentes a Christo ad diaboli pertinent corpus, qui ab idololatria ad Judaismum vel haeresim transeunt, juxta prophetam:« De malo labuntur ad malum.» Et Dominum non cognoverunt, quia de infidelitatis errore in errorem alium transierunt. Cujus doctrinam quisque sequitur, hujus et filius nuncupatur, sicut et per prophetam, Amorrhaeum patrem, Cethaeam matrem esse Israel Dominus dicit, non utique nascendo sed imitando. Sic et in meliorem partem filii Dei nuncupantur qui praecepta Dei custodiunt. Unde et nos non natura, sed adoptione clamamus Deo dicentes:« Pater noster, qui es in coelis,» non solum tantum nativitate, sed etiam imitatione filios posse alicujus vocari; nam Judaei secundum carnem filii Abrahae, secundum conversationem autem filii diaboli nuncupantur: ac per hoc illi sunt semen Abrahae qui ejus imitantur fidem, non qui ex ejus generati sunt carne. De errore quoque auctoris a quibusdam et nomen et culpa trahitur, ut ipsius vocabulo censeatur cujus errorem et sequitur, sicut Ecclesiae Pergami et Thyatirae dicitur:« Habentes et tenentes doctrinam Balaam et Jezabel.» Doctrinam igitur Balaam et Jezabel in Apocalypsi dicuntur habere propter imitationem, non propter praesentiam corporalem.
54.3.1
DOMINICA OCTAVA. Secundum Matthaeum SERMO DE BONO ET MALO.
54.3.1
Deus facit bona opera sola sua bonitate, quoniam ipse creat voluntatem cum libero arbitrio et dat illi justitiam per quam operatur. Mala vero facit sola culpa hominis, quia non ea faceret, si homo illa facere non vellet. Deus igitur habet in bonis quidem quod bona sunt per essentiam, et quod bona sunt per justitiam; in malis vero solummodo quod bona sunt per essentiam, non quod mala sunt per absentiam debitae justitiae: quae non est aliquid. Homo autem habet in bonis quod mala non sunt, quia, cum posset deserere justitiam et mala facere, non deseruit, sed servavit per liberum arbitrium, dante et subsequente gratia. In malis vero hoc solum quod mala sunt, quia ea sola propria, id est injusta voluntate facit. Injustitia autem nihil est omnino, sicut caecitas; non enim est aliud caecitas quam absentia visus ubi debet esse: quae non est magis in oculo ubi debet esse visus quam in ligno ubi non debet esse. Non enim est talis res injustitia qua inficiatur et corrumpatur anima, velut corpus veneno, et quae faciat aliquid, sicut videtur quando malus homo facit mala opera. Nam quemadmodum cum indomita fera ruptis vinculis discurrendo saevit, et cum navis si gubernator dimisso gubernaculo dimittit eam, ventis vagatur et vehitur in quaelibet pericula: dicimus quia hoc facit absentia catenae aut gubernaculi; non quod absentia eorum aliquid sit aut quidquam faciat, sed quoniam, si adessent, facerent ne fera saeviret aut navis periret. Ita quoque cum malus homo saevit et in quaelibet animae suae pericula, quae sunt mala opera, impellitur, clamamus quia hic operatur injustitia, non quod ipsa ulla essentia sit aut faciat aliquid, sed quod voluntas cui subditi sunt omnes voluntarii motus totius hominis, absente justitia sine qua utitur homo voluntate diversis appetitibus impulsa, se et omnia sibi subdita in multimoda mala levis et effrenata et sine rectore praecipitat, quod totum si justitia adesset, prohiberet ne fieret.
54.3.2
Ex his ergo facile cognoscitur, quia injustitia nullam habet essentiam, quamvis injustae voluntatis affectus et actus, qui per se considerati aliquid sunt, usus injustitiam vocet. Hac ipsa ratione intelligimus malum nihil esse. Malum namque non est aliud quam absentia debiti boni. Nulla autem essentia quamvis mala dicatur est nihil, nec mala esse est illi aliquid esse. Nulli enim essentiae est aliud mala esse quam bonum illi deesse quod debet habere. Quare mala esse, non est ulli essentiae aliquid esse. Hoc de malo quod semper est nihil dictum sit. Sicut enim duo sunt bona, scilicet justitia et commodum, ita sunt duo mala eorum contraria, id est injustitia et incommodum. Hoc scilicet incommodum aliquando nihil est ut caecitas, aliquando est aliquid ut dolor et tristitia. Sed hoc malum cum aliquid est Deum facere non negamus,« quia ipse est faciens pacem et creans malum.» Item:« Non est malum in civitate, quod non faciat Dominus.» Ipse namque creat incommoda quibus exercet et purgat justos et punit injustos. Illud vero malum quod dicitur injustitia nunquam est aliquid, nec alicui rei est aliquid esse injusta esse. Vel sic creans malum et faciens bonum intelligitur: Creare est disponere et aptare aliquid. Unde dicitur: Creantur consules, id est ordinantur et aptantur ad hoc, ut postea formentur et fiant consules. Creat ergo Deus malum, id est peccatum, quando aptat et ordinat aliquem sic, ut habeat potentiam peccandi. Quod fit cum ei per liberum arbitrium dat potentiam et aptitudinem bene vivendi, sed ipsum affectum, id est bene vivere non dat, sicut facit caecum dando potentiam videndi, et ipsum habitum, id est visum vel visionem negando. Facit vero bonum, id est format justum cui largitur non solum potentiam justitiae, sed etiam ipsam justitiam, scilicet formam ejus potentiae. Hinc dicitur:« Ipse dixit, et facta sunt; mandavit et creata sunt.» Mandamus his qui longe sunt remoti, dicimus his qui prope sunt. Dum vero nihil est longe, nisi quod ei est dissimile, prope quod est simile. Sed summae essentiae, id est Deo, quid est dissimilius, quam id quod nihil est? Quid similius quam id quod non solum est, sed etiam formatum est? Mandavit igitur Deus his quae non exstiterunt, et imo procul ab eo fuerunt, et creata sunt, id est aptata et disposita ad hoc ut formas suas reciperent. Dixit autem his quae jam creata erant, et imo accesserant ei per potentiam recipiendi formam, et facta sunt, id est formata. Quod autem Deus omnia faciat, id est formet, inde probatur quia creat omnia. Qui enim initium dat creatis rebus, ipse quoque perficit eas.
54.4.1
DOMINICA OCTAVA. Secundum Matthaeum Item de bono et malo.
54.4.1
Cum bona et mala sint contraria, contraria vero nulli rei simul inesse possunt, mala tamen et bona non solum esse possunt simul, sed mala omnino sine bonis, et nisi in bonis esse non possunt, quia si bonum non esset, prorsus nec malum esse potuisset, quia non modo ubi consisteret, sed et unde oriretur malum, id est corruptio naturae, scilicet exterminatio boni, vel minui bono non haberet, nisi esset quod corrumperetur bonum: malum quippe, id est corruptio, privat semper naturam qualicunque bono. Nam minuit ejus speciem, vel modum, vel ordinem, sicut vitia animorum sunt privationes naturalium bonorum et morbi, et vulnera privant corpora sanitate. Haec namque tria, ordo, modus, species, generalia sunt bona in rebus a Deo factis, sive in spiritu sive in corpore. Omnia quippe quae a Deo facta sunt, et unitatem quamdam in se ostendunt, et speciem, et ordinem. Quidquid enim horum est, et unum aliquid est sicut naturae corporum et ingenia animarum; et aliqua specie formatur, sicut sunt figurae vel qualitates corporum, ac doctrinae vel artes animarum; et ordinem aliquem petit aut tenet, sicut sunt pondera vel collocationes corporum, atque amores atque delectationes animarum. Haec tria, ubi magna sunt, magnae naturae sunt; ubi parva, parvae naturae sunt; ubi nulla sunt, nulla natura est. Malum quippe, id est corruptio seu amissio, vel modi, vel speciei, vel ordinis naturalis, si omnem modum, speciem, ordinem auferat, nulla remanebit natura: ac per hoc quae corrumpi potest, etiam ipsa aliquod bonum est: non enim ei nocere potest corruptio, nisi adimendo et minuendo bonum. Malum quoque bene ordinatum et loco suo positum, eminentius commendat bona ut magis placeant et laudabiliora sint, dum comparantur malis. Sicut autem contraria contrariis opposita sermonis pulchritudinem reddunt, ita quadam non verborum, sed rerum eloquentia contrariorum oppositione saeculi pulchritudo opponitur, atque ordo saeculorum tanquam pulcherrimum carmen etiam quibusdam antithetis honestatur. Unde scriptum est:« Contra malum bonum est, et contra mortem vita, sicut contra pium peccator. Et sic intuere omnia Altissimi. Bina bina, unum contra unum.»
54.4.2
Ex bonis autem, id est ex libero arbitrio voluntatis orta sunt mala. Neque hoc Domini refragatur sententia qua dixit:« Non potest arbor bona fructus malos facere,» id est bona voluntas non potest facere mala opera, scilicet tandiu mala arbor manet in peccatorum fructibus, quandiu ad poenitentiam non convertitur, et tandiu bona arbor non facit malos fructus, quandiu in studio bonitatis perseverat; sed ex bona hominis natura oriri voluntas et bona potest et mala. Nunquam vero malum potest esse, ubi nullum est bonum. Unde mira res conficitur ut, quia omnis natura bona est, nihil aliud dici videatur. cum vitiosa natura mala dicitur: verbi gratia, malus homo quoniam malum bonum. Homo enim est natura, et bonum est, et vitium est malum. Non est tamen malum bonum, neque bonum malum: ideo quod homo malus non est nisi bonum malum. Homo nempe bonum est, malum iniquum. Et cavenda est illa prophetica sententia:« Vae his qui dicunt quod bonum est malum, et quod malum est bonum.» Opus enim Dei culpant quod est homo, et vitium hominis laudant quod est iniquitas. Omnis vero natura etsi vitiosa est, in quantum natura est bona est, in quantum vitiosa est mala est. Natura quoque sentiens, etiam cum dolet, melior est quam lapis quae non potest dolere; rationalis vero praestantior est etiam misera, quam illa quae rationis vel sensus est expers. Maledicti ergo sunt qui maledicunt diabolum, blasphemantes in eo opus Dei pro malo ipsius. Primum sane malum, id est prima privatio boni rationalis naturae, et causa malorum fuit voluntas mutabilis boni, ab immutabili bono deficiens. Porro malae voluntatis initium non potuit esse nisi superbia, id est amor propriae excellentiae.« Initium enim omnis peccati superbia.» Deinde etiam nolentibus subintravit ignorantia rerum agendarum et concupiscentia noxiarum, quibus comites subinferuntur error et dolor. Quae duo mala, quando imminentia sentiuntur, ea fugitantis animi motus vocatur metus. Porro cum adipiscitur avaris concupiscentia, laetitia ventilatur. Ex his morborum fontibus omnis miseria emanat.

Intertext edge

Open linked passage

Note