Libri deflorationum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
—
Original / primary: 10602 Libdef
55.1
DOMINICA NONA Secundum Lucam.
55.1
« Homo quidam erat dives, qui habebat villicum. Et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius,» etc. Nunc ad avaros superbosque Pharisaeos; nunc ad discipulos illis audientibus loquitur Dominus, ut resipiscant. Villicus proprie gubernator et custos villae est. Unde et a villa nomine accepit. Hic vero ponitur pro oeconomo, id est dispensatore, qui scilicet universam domum dispensat. Oeconomus enim tam pecuniae quam frugum et omnium, quae dominus possidet, dispensatorem significat. Villicus ergo est cui Deus aliquas pecunias ad erogandum commisit. Dissipat igitur cum male congregat, vel quando non bene expendit.« Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? Redde rationem villicationis tuae. Jam enim non poteris villicare.» Vocat Deus quando incutit timorem aeternae damnationis. Reddit homo rationem, si, cogitans villicationem cum ista vita finiendam, magis de acquirendis amicis quam de congregandis divitiis tractat.
55.2
« Ait autem villicus intra se: Quid faciam quia dominus meus aufert a me villicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco. Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas.» Ablata villicatione fodere non valemus, quia post hanc vitam non licet nobis inquirere fructum bonae conversationis ligone devotae compunctionis. Mendicare confusionis est, eo modo quo fatuae virgines mendicabunt. Domus sanctorum, quibus tempore hujus villicationis misericordiam impendimus, coelestes mansiones sunt in domo Patris.
55.3
« Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: Quantum debes domino meo? At ille dixit: Centum cados olei. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam, et scribe quinquaginta. Deinde alii dixit: Tu vero quantum debes? Centum coros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta.» Accipe litteras, subaudis in quibus debitum scripseras. Cautio est undecunque cavetur contra injuriam ut justitia teneatur. Cados[ κάδος] Graece amphora est continens urnas tres; Coros[ κόρος] vero modiis triginta completur. Quod autem uni medietas- alteri quinta pars dimittitur simpliciter acceptum docet, quia omnis qui indigentiam cujuslibet pauperis sanctorum vel ex dimidia vel ex quinta parte relevaverit, certa misericordiae suae mercede donandus sit. Vel sic accipiatur, ut cum Judaei decimas dicant debere dari sacerdotibus et levitis, nos super justitiam eorum abundantes justitia Christi demus medietatem bonorum, sicut et Zachaeus fecit non solum de fructibus, sed et de omnibus bonis suis. Aut certe duplicemus illorum decimas Ecclesiae dando quintas« Et laudavit Dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset, quia filii hujus saeculi prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua.» Cujus quisque opera facit ejus et filius dicitur. Unde et boni sunt filii lucis aeternae; mali vero filii saeculi, id est tenebrarum. De quibus Salomon[ Isaias] ait:« Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes.» In hoc dispensatore non debemus ad imitandum sumere, ut vel domino fraudem, vel de fraude eleemosynam faciamos, sed interdum similitudines econtrario ducuntur. Ut hic et de judice iniquo: unde Lucas in XVIII capitulo. Si ergo Dominus dispendium passus tantum laudat prudentiam dispensatoris, non quod adversus eum fraudulenter, sed pro se prudenter egerit, multo magis Christus, qui nullum sustinere potest, et pronus est ad clementiam, laudabit discipulos, si ad ejus praeceptum misericordes fuerint. Unde sequitur:« Et ego vobis dico: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula.» Mammona Syrorum lingua divitiae nuncupatur, et iniquitatis additum est, quod de iniquitate collectae sunt. Unde vulgata sententia dicitur: Quia dives aut est iniquus, aut haeres iniqui. Docet ergo de divitiis iniquitatis amicos facere, non quoslibet pauperes, sed eos qui nos possent recipere in coelestes mansiones. Vel ita: Faciamus amicos de iniqua mammona, ut largiendo pauperibus angelorum nobis caeterorumque sanctorum gratiam comparemus. Haec quidem male intelligendo rapiunt, ut quasi bene dispensent, sed gravantur potius quam adjuventur. Hostiae enim impiorum abominabiles. Hinc et per Salomonem dicitur:« Qui offert sacrificium de superbia pauperis, ac si victimet filium in conspectu patris.»--« Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est. Et qui in modico iniquus, et in majori iniquus est.» In minimo est fidelis qui habet viscera pietatis et opera misericordiae, dando eleemosynas, et diligendo proximos. In majori est fidelis qui omnino adhaeret Creatori, et unus spiritus cum eo desiderat effici. Qui enim fratrem non diligit, quem videt, nec miseretur egeni, quomodo diligit Deum quem non videt; et quomodo seipsum Deo tribuet? Theophilus Antiochenus, qui quatuor evangelistarum in unum opus dicta compinxit, haec super hanc parabolam in suis commentariis est locutus:« Dives habens villicum vel dispensatorem Deus omnipotens est, cujus dispensator fuit Paulus legem Dei discens a Gamaliele. Qui cum coepisset Christianos persequi, et domini sui superbiam dissipare, correctus est a Domino, audiens:« Durum est tibi contra stimulum calcitrare.» Dixitque in corde suo: Quid faciam quia magister fui et villicus, nunc cogor esse discipulus et operarius? Fodere non valeo, id est mandata enim legis terrae incumbentia destructa sunt. Mendicare erubesco, ut qui doctor fueram Judaeorum, nunc incipiam doctrinam salutis mendicare ab Anania. Faciam igitur ut me recipiant Christiani, cum ejectus fuero de villicatione mea. Coepitque eis, qui prius versabantur in lege, et sic crediderant ut arbitrarentur se in lege justificandos, dicere legem abolitam, prophetas praeterisse, et quae ante pro lucro fuerant reputari ut stercora. Vocavit itaque duos de plurimis debitoribus. Primus qui debebat centum cados olei, congregatos videlicet ex gentibus Dei misericordia indigentes. Et de centenario numero, qui plenus est atque perfectus, fecit scribi quinquagenarium, qui proprie poenitentium est juxta jubilaeum annum, et illam parabolam in LXXIV luce, in qua alteri quingenti, alteri debitori L denarii dimittuntur. Secundum autem vocavit populum, scilicet Judaeorum, qui tritico mandatorum Dei nutritus erat, et debebat ei centenarium numerum, et coegit eum, quod de centum faceret LXXX, id est crederet in Domini resurrectionem octava die factam. Octoginta enim complentur de VIII Decadibus, et ut de Sabbato transiret ad primam Sabbati. Ob hanc causam a Domino praedicatur bene fecisse, quod de legis austeritate mutatus sit in Evangelii clementiam. Quod si quaesieris quare vocetur villicus qui bene quidem offerebat, sed non bene dividebat credens in Patrem, sed Filium persequens, habens Deum omnipotentem, sed Spiritum sanctum negans. Prudentior itaque fuit Paulus in transgressione legis filiis quondam lucis, qui in lege versati Christum, qui Dei Patris verum lumen est, prodiderunt. Si autem de mammona iniquitatis bene dispensata recipiuntur in aeterna tabernacula, quanto magis sermo divinus in quo nulla est iniquitas, qui apostolis creditus est bonos dispensatores levabit in coelum? Quamobrem qui fidelis est in minimo, id est in carnalibus, et in majori fidelis erit, id est in spiritalibus. Qui autem in parvo iniquus est, ut non det fratribus ad utendum quod a Deo pro omnibus est creatum, iste et in spirituali pecunia dividenda iniquus erit, ut non pro necessitate, sed pro personis doctrinam Domini dividat. In minimo fidelem esse magnum est. Nam sicut ratio rotunditatis, id est ut a puncto medio omnes lineae pares in extrema ducantur, eadem est in magno disco quam in numero exiguo, ita ubi parva juste geruntur, non minuitur justitiae magnitudo.
55.1
DOMINICA NONA Secundum Lucam. De quatuor debitoribus.
55.1
Quatuor debitores sunt: Deus, spiritus, caro, mundus. Deus debet spiritui, ut eum et cognitione veritatis illuminet et amore virtutis inflammet; spiritus debet Deo in omnibus quae agenda sunt ab ipso erudiri et secundum ipsum operari; spiritus debet carni, ut eam et a malis cohibeat, et in bonis exerceat; caro debet spiritui in bono agendo ministerium et in commodo appetendo modum; caro debet mundo, ex ejus abundantia quod necessitatis est sumere, quod virtutis est exercere; mundus debet carni in necessitate subsidium, in exercitatione incitamentum. Sed spiritus Creatori debitum non persolvit, quia per superbiam elatus contemnit ab eo scientiam veritatis quaerere vel per pigritiam ligatus acceptam intelligentiam fastidit opere exercere. Propterea et ipse Creator spiritui debitum juste negat, ut eum nec ad cognoscendum verum illuminet, nec ad bonum amandum inflammet. Nam superbum intus a cognitione veritatis abjicit, pigrum autem in opere foris affligit. Rursus quia idem spiritus carni debitum non persolvit, ut eam videlicet vel a malo cohibeat, vel in bono exerceat, fit ut et ipsa caro justa Dei dispensatione non ea exhibeat spiritui quae debet, hoc est vel in bono agendo ministerium, vel in appetendo commodo modum. Item quia caro per negligentiam spiritus laxata mundo debitum non exhibet, sed eis affluentiam ad luxum voluptatis intorquet, et ad exercitationem virtutis ejus administrationem non obtinet, ipse quoque mundus justa recompensatione ad miseriam spiritus multiplicandam, eam et frangit adversis et prosperis dissolvit. Hujus autem discordiae quia solus spiritus auctor est, necesse est ut ipse etiam prior ad pacem redeat, et caetera post se subsequenter ad pacem componat. Si enim ipse et Creatori debitam subjectionem, et carni justum regimen exhibere studuerit, perfecta et consummata justitia subsequitur, et reformata justitia concordia quoque et pax perfecta reparatur. Sicut enim ex ejus injustitia pax et concordia cunctorum solvitur, ita per ejus injustitiam universa reconciliantur. Hanc autem justitiam spiritus habitam perdere potuit; amissam vero per se recuperare non potest, quia, ne debitum Creatori persolvat, ignorantia fallitur; ne vero debitum carni persolvat, concupiscentia praepeditur: et si forte ex parte illuminatus verum agnoscere coeperit, et ex parte confirmatus bonum adimplere non potest, tamen hic quod perfectum est adipisci, sed, sicut scriptum est, ut de gustatam pro parte justitiam esurire et sitire incipiat, et non adepta plenitudine ad satietatem pertingat.
55.2.1
DOMINICA NONA Secundum Lucam. De misericordia.
55.2.1
« Misericordias Domini,» ait Psalmista,« in aeternum cantabo.» Cantabo in me, et cantabiles aliis faciam misericordias Domini, misericordias dico in aeternum mansuras. Misericordias ideo pluraliter ponit, quia quot sunt miserati, id est per misericordiam reparati, totidem sunt et misericordiae. In aeternum autem ideo ponit, ut ostendat per hoc: sic ira per Adam fuit temporalis, sic et misericordia per Christum concessa est aeternalis. Ideoque, bone Jesu,« in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.» In generationem, inquam, et generationem, cantabo misericordias, et annuntiabo veritatem tuam, non falsitatem meam, in ore jam meo, id est cordi consono, quia quod tuum est annuntio. Obsequantur itaque membra mea Domino meo, loquar sed tua loquar, quia veritatem tuam annuntiabo in ore meo. Si enim non obsequor, servus non sum; et si mea loquor, mendax sum. Ideoque ut ego loquar, et tua loquar, duo quaedam sunt: unum meum, alterum tuum; veritas quidem tua, os meum, et ideo veritatem tuam annuntiabo in ore meo, veritatem dico pertingentem in generationem et generationem, id est in aeternum, sicut et misericordia. Quas autem misericordias cantet, et quam veritatem annuntiet videamus.« Quoniam dixisti in aeternum, misericordia aedificabitur in coelis, praeparabitur veritas tua in eis.» Ideoque secure cantabo misericordias tuas, et annuntiabo veritatem tuam, quoniam tu qui nec fallis nec falleris dixisti, id est permisisti misericordiam et veritatem, dicens ita in dispositione tua. Misericordia, id est reparatio futura, aedificabitur per gratiam, id est perficietur pertingens in aeternum, hoc est: Sic aedifico ut non destruam. Et vere ita erit, quia in illis per misericordiam reparatis factis coelum praeparabitur, hoc est exhibebitur aliis ut non desperent, sed sperent quod veritas tua, id est completio promissorum tuorum evidenter appareat in eis. Erit enim in alio scientia linguarum, in alio gratia sanitatum, in aliis discretio spirituum; et caetera spiritualia dona, sicut tu promisisti. Quod videntes alii non desperabunt de completione promissorum tuorum, quia replesti in bonis desiderium eorum, qui per misericordiam reparati facti sunt coeli. Igitur quisquis per misericordiam reparatus, ac per hoc coelum factus, hunc pius Dominus coronabit post repletionem bonorum suorum, et hoc modo coronabit, quia perducit eum ad illud bonum quod est summum omnium bonorum.
55.2.2
Itaque non in his bonis, ubi quocunque te vertas vilescit habitum, quod accendit desideratum. Nam quando non habeo, cupio; postquam vero habuero, contemno: et per illa bona quibus replesti desiderium meum renovabitur juventus mea ut juventus aquilae. Prae senectute supercrescit aquilae superius rostrum inferiori in tantum ut nec os aperire, nec se reficere possit, et sic penuria cibi deficit. In tali angustia acutum lapidem quaerit, et tandiu rostri incrementum contundit, donec se reficere possit, et tunc recipit et nitorem pennarum et vigorem virium. Sic anima nostra non erat idonea, ut pane illo quo vescuntur angeli reficeretur, quia os nostrum vetustate clausum tenebatur, sed data est nobis petra, id est Christus, ad quam, vetustate attrita, os nostrum novitate apertum idoneum factum est ad vescendum pane illo angelorum, qui de se dixit:« Ego sum panis vivus qui de coelo descendit.» Hic panis ab anima cujusque renovati hic etiam comeditur: tunc vero plenarie illo reficiemur, quando in angelicum habitum commutabimur, et ipse erit omnia in omnibus. Interim in hac peregrinatione quid? Utique non derelinquimur, quia Dominus faciens est misericordias: verumtamen non nisi facientibus misericordias.« Beati enim misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.» Quem autem modum misericordiae exigit? Hunc scilicet, dilige inimicum tuum, et omni petenti te tribue. Videtur autem repugnare quod dicitur, scilicet« iniquum ne suscipias;» et illud: tandiu desudet eleemosyna in manu tua donec justum invenias cui des eam. Sed vult Dominus ut misericordiam facias etiam iniquo, non tanquam iniquo. Occurrit tibi homo iniquus, in quo homo opus est Dei; iniquus vero opus est hominis. Da operi Dei, ita ut non attendas opus hominis, id est ut quod iniquus est non placeat tibi, quia, si recipis iniquum in nomine iniqui, mercedem iniqui recipies: sic qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet. Sed aliquis perverse et nimis large misericordiam accipiens dicit: Nunquid non corrigam filium luxuriosum, nec servum sceleratum? Is sciat quia regula Domini non reprehendit haec, si fiant: imo reprehendit, si non fiant. Debes enim corrigere omnes ad correctionem tuam pertinentes: si autem qui ad te attinent tibi inferunt injuriam, patienter sustineas eam, quia sicut misericors erit, si tu misertus fueris, ita etiam misericors erit, ut non remaneat inultum quidquid pro justitia pateris. Vere Dominus est faciens misericordias, quia est miserator et misericors. Misericors quidem affectione, miserator exhibitione, quia undique nos vocat ad conversionem, undique ad poenitentiam, sicut Apostolus ait:« An ignoras divitias gratiae Domini? An nescis quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit?» Vocat nos creaturae beneficiis, vocat nos spiritalibus donis, et ideo est miserator et misericors. Sed ita intelligatur misericors, ut et videatur justus. Sicut enim nunc est misericors, ita tandem erit verax. Et ideo timendum est ne tandem experiamur justum, quoniam nunc contemnimus benignum. Siquidem ipse pius Dominus longanimis est et multum misericors. Longanimis est, quia non statim punit peccata nostra, sed longanimitate quaerit bona opera. Si enim puniret peccatorem, quem haberet laudatorem? Nec tamen vult in corvina voce dilectationem, sed in columbino gemitu confessionem. Multum autem misericors est, quia remunerat in nobis non nostra merita, sed sua dona. Dominus itaque miserator et misericors, longanimis et multum misericors. Ipse fecit notas vias suas, misericordiam scilicet et judicium, per quas ipse ad nos venit, et nos ad eum, Moysi. Per Moysen intelligendi sunt omnes perfecti, sed ideo eum potius ponit, quia per eum legem dedit, in qua lege data magnum mysterium est. Ad hoc enim lex data est, ut, crescente peccato, superbi humiliarentur, humiliati confiterentur, confessi sanarentur. Has occultas vias suas notas fecit Moysi, per quem lex data est, quae superabundavit delictum, ut superabundaret et gratia. Nec hoc crudeliter a Deo factum est, sed salubriter. Multi enim et non sentiunt, nec medicum quaerunt. Augetur morbus, crescit molestia, quaeritur medicus, et sanatur aegrotus. Ecce quomodo pertinet ad legem misericordia. Judicium quoque per contrarium, scilicet quantum ad non attendentes hoc pertinere intelligas. Et non solum Moysi et aliis fecit vias suas notas; sed et etiam filiis Israel, id est quibuscunque minoribus nunc videntibus Deum fide, tandem visuris specie. Fecit notas voluntates suas. Hoc est autem voluntas sua, ut nos attendamus multiplicem nostram miseriam, et quaeramus medicinam, et sic in perpetuum non irascetur. Hoc infert ad consolationem nostram. Non enim satagere debemus, ut futuram iram evadamus, sed etiam ut praesentem deponamus, de qua Apostolus:« Fuimus enim aliquando et nos natura filii irae.» Et ideo consolando nos dicit, quia non irascetur in perpetuum. Jam enim spe iram in qua adhuc sumus, id est poenas peccati evasimus, tandem penitus evademus, et sicut non in perpetuum irascetur, ita nec in aeternum comminabitur. Haec enim praesens ira comminatio est aeternae. A qua nos misericorditer Dominus Jesus Christus liberare dignetur. Qui vivit et regnat Deus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).