Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Libri deflorationum
Wernerus S. BlasiiDefl 56.1 · 10602-libdefMore by Wernerus S. Blasii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
More
Original / primary: 10602 Libdef
56.1
DOMINICA DECIMA.
56.1
« Cum appropinquaret Dominus Hierusalem, videns civitatem flevit super illam, dicens: Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te, et filios tuos qui in te sunt,» etc. Litteram sic lege: Si cognovisses quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici, etc., etiam tu subaudis fleres. Quae modo quia nescis quod imminent, exsultas, dum carnem voluptatibus das. Equidem in hac tua die, id est in hac tua prosperitatis claritate, quae ad pacem tibi est temporalem, subaudis fleres, si cognovisses haec superventura mala; sed nunc abscondita sunt ab oculis cordis tui. Vel potest a principio capituli sub uno versu legi usque ad pacem tibi, hoc modo: Flevit dicens: Quia si cognovisses etiam tu mecum, subaudis ruinam quae imminet, fleres. Equidem hoc est etiam certe in hac die tua, quae ad pacem tibi est, subaudis fleres. Nunc autem abscondita sunt, erit alius versus usque ad finem capituli. Et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae. Eversionem Hierusalem factam esse a Romanis principibus Vespasiano et Tito non ignoramus. Etiam ipsa transmigratio civitatis nunc constructae extra portam ubi Dominus crucifixus fuit testatur, quod prior illa Hierusalem funditus eversa sit. Haec est causa destructionis illius, quia non cognovit Dominum quando visitavit eam. Unde illud propheticum:« Milvus in coelo cognovit tempus suum, turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui, populus autem meus non cognovit judicium Domini.» Turtur est genus volatilis, et nescit inane amare. Nam semel uni nupta marito, semper abibit simul cum ipso. Nocte dieque juncta manebit sibi. Absque marito nemo videbit eam. Sed viduata, si caret ipso, non tamen ultra nubet amico, sola volabit, sola sedebit, et quasi corde tenebit amicum operiensque casta manebit. Sic anima quaeque fidelis facta virili foedere felix, namque maritus est sibi Christus. Cum sua de se pectora replet, et bene vivit, semper adhaeret. Non alienum quaerit amicum. Quomodolibet orcus sumpserit illum, quem superesse credit in aethere, inde futurum spectat eumdem, ut microcosmum judicet omnem. Hirundo autem est volatile simili modo, et generat semel. Sic et Salvator meus natus est semel, in utero bajulatus semel, crucifixus est semel, et surrexit a mortuis semel. Unus Deus, una fides, unum baptisma. Ciconiae aves vocatae a sono quo crepitant quasi cicaniae. Quem sonum oris potius esse dicunt quam vocis, quia cum quatiente rostro faciunt. Hae veris nuntiae, societatis comites, serpentium hostes maria transvolant, in Asiam collecto agmine pergunt; cornices duces eas praecedunt, et ipsae quasi exercitus eis obsequuntur adversus inimicas aves. Eximia illis circa filios pietas. Nam adeo impensius fovent in nidis filios, ut assiduo incubitu eis plumae exeant. Quantum autem temporis impenderint fetibus educando tantum et ipsae invicem a pullis suis aluntur, hoc est moralis denotatio clementiae et compassionis. Semel itaque Dominus flevit super civitatem, cum perituram nuntiaret, sed quotidie per electos suos in Ecclesia plangit reprobos, qui nesciunt cur plangantur, quia, juxta Salomonem,« laetantur cum malefecerint et exsultant in rebus pessimis.» Qui si damnationem suam praeviderent, seipsos cum electorum lacrymis plangerent. Suam igitur habet diem anima perversa, quae transitorio gaudet in tempore. Cui ea quae assunt ad pacem sunt, quia dum ex rebus temporalibus laetatur, dum honoribus extollitur, dum in carnis voluptate resolvitur, dum nulla venturae poenae formidine terretur, pacem habet in die sua, sed grave scandalum damnationis habebit in die extrema. Inimici sunt maligni spiritus, qui animam a corpore exeuntem obsident, quam in carne positam deceptoriis delectationibus fovent. Vallo eam circumdant, quia reductis iniquitatibus, quas perpetravit ante oculos ejus, ad societatem suae damnationis eam coarctant. Undique coangustant, quando ei non solum operis, verum etiam locutionis iniquitates replicant. Tunc anima per cognitionem reatus sui ad terram prosternitur, cum caro ad pulverem redigitur. Tunc in mortem filii ejus cadunt, cum cogitationes illicitae ex illa prodeuntes in extrema ultione dissipantur, sicut scriptum est:« In illa die peribunt omnes cogitationes eorum.» Lapis super lapidem intelligitur dura cogitatio super duram cogitationem. Perversam animam visitat Deus quotidie praecepto, aliquando flagello, aliquando miraculo, ut qui nescit audiat; aut dolore compuncta redeat, aut beneficiis devicta malum quod fecit erubescat. Praeterea notandum quod quondam spiritualem naturam in nobis habemus, ubi corporalium rerum formantur similitudines. Prima, cum aliquod corpus sensu corporis tangimus; secunda, sive cum absentia corpora jam nota cogitamus; tertia, sive cum eorum corporum quae non novimus, sed tamen esse non dubitamus intuemur; quarta, sive cum aliqua quae non sunt vel esse nesciuntur, pro arbitrio vel opinatione cogitamus; quinta, sive cum neque id agentibus neque volentibus nobis variae formae corporalium similitudinum versantur in animo; sexta, sive cum aliqua corporaliter acturi, ea ipsa disponimus; septima quoque, cum jam in ipso actu, vel cum loquimur, vel cum facimus omnes corporales motus, ut exerceri possint, praeveniuntur similitudinibus suis intus in spiritu; octava, sive cum a dormientibus somnia videntur, vel nihil vel aliqua significantia; nona, sive cum valetudine corporali turbatis intrinsecus itineribus sentiendi imagines corporum, spiritus veris corporibus ita miscet, ut internosci vel vix possint vel omnino non possint, aut significent aliquid, aut sine significatione ulla oboriantur; decima, cum prorsus invalescente aliquo morbo vel dolore corporis, et intercludente intus vias quibus anima ut per carnem sentiret exercebatur, ac nitebatur intentio altius quam somno absentato spiritu corporalium rerum existunt aut monstrantur imagines vel significantes aliquid vel sine ulla significatione apparentes. Undecima cum nulla ex corpore causa existente, sed assumente atque rapiente aliquo spiritu, tollitur anima in hujusmodi videndas similitudines corporum, miscens ei visa corporalia cum similiter etiam corporeis sensibus utitur. Duodecima cum ita, spiritu assumente, alienatur ab omni corporis sensu et avertitur, ut solis similitudinibus corporum spiritali visione teneatur, ubi nescio utrum possint aliqua nihil significantia videri. Haec igitur natura spiritalis, in qua non corpora, sed corporum similitudines exprimuntur, inferioris generis visiones habet quam illud mentis ac intelligentiae lumen quo et ista inferiora dijudicantur et ea cernuntur, quae neque sunt corpora, neque gerunt formas similes corporum, velut ipsa mens.
56.1.1
DOMINICA DECIMA. Item expositio de eodem.
56.1.1
« Viae Sion lugent eo quod non sit qui veniat ad solemnitatem.» Sion quod sonat specula, est Ecclesia, quae regem gloriae in decore suo est speculatura. Hujus viae sanctorum vitae et doctrinae accipiuntur, per quos fideles ad moenia coelestis urbis perducuntur. Hae viae lugent paucos venire ad solemnitatem, quia justi graviter deflent raros frequentare Dominici sacramenti celebritatem. Nam qui se hic alienant ab Ecclesiae festivitate, utique in futuro excluduntur ab angelorum solemnitate. Unde legitur hodie quod Dominus videns civitatem Hierusalem flevit, eamque ab hostibus obsidendam, circumfodiendam, cum omnibus filiis suis destruendam praedixit. Civitas haec super quam Deus flet, est quaelibet anima, quae non plangit sua crimina. Quam inimici circumdabunt, dum imminente morte catervae daemonum eam vallabunt. In circuitu vallum fodiunt, dum transacta mala ante oculos ejus ducentes, eam in foveam desperationis ducunt. Undique coangustabunt, dum horribili vultu et gestu eam ad poenas exire compellunt. Ad terram autem prosternunt, dum corpus morte interimunt. Filios ejus trucidant, dum eam ad tartara perducentes pro malis operibus in supplicio cruciant. Lapidem super lapidem non relinquens, quia nullam duri cordis cogitationem impunitam dimittent. Et hoc totum ideo contingit, quia tempus visitationis suae non agnoscit. Anima visitatur, quando cum hominibus a Deo flagellatur. Sed ipsa visitationem non agnoscit, quia disciplinam recipere renuit. Dominus autem de templo suo vendentes et ementes ejicit, quia culpas homines diabolo vendentes, et poenas ementes, flagello poenitentiae a conversis expellit. Hoc praefiguravit Hierosulymorum subversio, quae contigit hoc modo: Hierusalem visitatio, erat Christi incarnatio. Hanc quippe oriens ex alto visitavit, dum in medio ejus regnum coelorum praedicavit, signis et miraculis illustravit. Sed ipsa tempus suae visitationis non cognovit, dum hunc a lege et prophetis promissum Deum credere noluit. Insuper dum terrenam gloriam perdere timuit, regem gloriae crucifixit, et ideo coelestem gloriam amisit. Ipse autem alas crucis expandit, atque sub umbra alarum misericordiae suae congregare voluit, quemadmodum gallina pullos suos sub alis a milvo protegit. At illi calce Dominum abjecerunt, vocantem audire noluerunt, manus post eos extendenti, dorsa in faciem dederunt. Deus autem patiens et multum misericors, qui vineam de Aegypto transplantavit, et eam agricolis locavit; cujus prophetas ipsi ad se missos contumelia affectos peremerunt; insuper et unicum Filium suum de vinea ejectum occiderunt, dedit eis quadraginta duo annos in poenitentiam, quo possent reatus sui consequi indulgentiam. Ipsi vero tempore gratiae abusi sunt in superbiam, et irritaverunt Deum jugiter augentes culpam; ideo ira Dei ascendit super eos et disperdidit eos.
56.1.2
Postquam enim prophetas sapientes et scribas ad eos missos a se repulerunt, insuper quosdam lapidaverunt; quosdam divisis poenis interfecerunt, alios de finibus suis propulerunt; Dominus ultionum, Dominus sanguinem eorum requirere est recordatus. Venitque super eos ac filios eorum sanguis Christi, omniumque justorum, quem a sanguine Abel effuderunt usquequo apostolos Christi occiderunt. Et quia Patrem et Filium offenderunt, pater Vespasianus, et filius Titus hoc vindicaverunt, ac vineam summi patrisfamilias, quam in vineam Sodomorum converterant, de qua vinum Gomorrhae biberant, exterminavit aper de silva, et singularis ferus depastus est eam. Silva erat gentilitas, de qua aper Vespasianus exercitum ducitavit, et vineam, scilicet Judaeam, ferro et igne exterminavit. Singularis ferus erat Titus, qui longa obsidione Hierosolymam est depastus. Sed antequam civitas everteretur, toto illo anno stella instar gladii super eam pendere videtur. Vitula etiam sacrificiis admota, agnum est enixa, et continuis XL noctibus igneae acies in aere cernuntur, templi januae media nocte ultro aperiuntur, maximaque luce intus coruscante voces hujusmodi audiuntur:« Transeamus de sedibus istis.» Igitur transactis post passionem Domini quadraginta duobus annis, Vespasianus et Titus, duces Romanorum, cum maximo exercitu Judaeam intrantes, universam regionem incendio devastaverunt. Populus autem ex cunctis urbibus ob paschalem festivitatem in Hierosolymam confluxerat: quem exercitus in paschali tempore obsidebat, sicut ipse Dominum in paschali die crucifixerat. Itaque secundum verba Domini, civitas vallo circumdatur, machinis undique exstructis fortiter ab hostibus impugnatur: sed et summa vi a civibus defensatur. Sed quia in Domino Deo scutum protectionis non habuerunt, in manu hostili corruerunt. Quosdam namque fames, quosdam consumpsit tabes; quidam ab ipsis civibus crudeliter trucidati, quidam mortuorum fetore sunt praefocati. Nam pessimi quique ut canes civitatem circuibant, escam de manu mulierum, de ore infantium etiam rapiebant; cives in platea jacentes, extremum spiritum prae fame trahentes, impio ferro cruciabant; volentesque mori non ex toto exstinguebant, sed miseros vulneribus torquebant. Postquam vero asinos vel equos caeteraque animalia ad esum illicita in cibos consumpserunt, ipsae matres filios suos ad edendum mactaverunt. Unde magno clamore in civitate exorto milites propugnacula relinquunt, sed hostes undique muros irrumpunt. Civitatem violenter invadunt, universa voraci flammae tradunt, cunctum populum diversis suppliciis exstinguunt, cunctas turres et ipsum templum, murumque in circuitu a fundamentis destruunt. Omnibus autem subversis, fertur quod in loco, quo civitas pridem fuerat, aratrum duxerint, salem pro semine sparserint.
56.1.3
In hac itaque obsidione legitur quod undecies centena millia fame perierint, totidemque gladio perempti sint, ejusdem numeri in captivitatem distracti, trecenti in ultionem Dominicae necis crucifixi sunt. Traditur etiam quod XXX pro denario venditi sint, sicut ipsi Dominum pro XXX denariis tradiderunt; sic, charissimi, reddidit Dominus septuplum in sinu eorum, qui effuderunt sanguinem sanctorum. Sic relicta est domus deserta, quam ipsi speluncam latronum fecerunt: sicque Romani et locum et gentem illorum tulerunt. En, dilectissimi, audistis captivitatem Judaeorum, cavendum est nobis a captione daemoniorum. Illa enim scripta est ad correctionem nostram, ne nos incautos circumcludant castra hostis maligni. Etenim ut nos essemus captivitate liberi, summi regis filius datus est obses pro redemptione nostri. Atque ut hoc tenaciter nostrae memoriae imprimatur, panis Christi in modum denarii formatur, quia profecto ille pro XXX denariis traditus est in manus impiorum: qui verus denarius dabitur in vinea usque ad vesperam laborantibus praemium omnium justorum. Haec captivitas praecessit in figura sicut nobis refert sacra Scriptura: Cum Elias igneo curru in coelum transferretur, et Eliseus pallio Eliae Jordane diviso, ad Jericho reverteretur, eo inde ad Bethel ascendente pueri ei illuserunt.«: Ascende, calve, ascende calve» clamaverunt. Quibus dum ille malediceret, duo ursi de silva egressi sunt, qui XLII pueros laceraverunt. Elias erat in figura Christus; hic ad Bethel ascendit, dum de Hierusalem ad crucem tetendit. Huic pueri illuserunt:« Ascende, calve,» clamaverunt, dum Judaei puerili sensu Domino pro nobis flagellato, decalvato in Calvariae loco in cruce illuserunt. Mos quippe apud antiquos erat crucifigendos prius flagellari ac decalvari, sic potest etiam in sacra Scriptura notari:« Devorabit, inquit, gladius carnes de cruore occisorum, et de captivitate nudati capitis inimicorum.» Nam et captivi decalvabantur, qui vendebantur. Hoc videtur nostra tonsura exprimere, qui censemur Christ figuram gerere. Pueris autem ab Eliseo maledicitur, dum maledictio sanguinis ejus super nos et super filios nostros Judaeos inducitur; duo ursi de silva egressi quadraginta duos pueros laceraverunt, dum post XLII annos duo imperatores de gentilitate egressi, armis Judaeos atrociter strangulaverunt. Nos ergo, charissimi, nitamur manus hostium effugere, captivitatem animarum effugere, ad verum regem nostrum provenire, veram libertatem obtinere.
56.2.1
DOMINICA DECIMA. De Elia et Jezabel.
56.2.1
« Elias timuit Jezabel, et fugit a conspectu mulieris fornicariae, et surgens abiit quocunque eum ferebat voluntas, venitque in Bersabee Juda, et dimisit ibi puerum suum, et abiit in desertum via unius diei.» Primo jacenda sunt fundamenta historiae, ut post quasi de pariete vel petra historiae oleum moralitatis eliciatur. Jezabel interpretatur fluxus sanguinis, et significat carnalem concupiscentiam quae occidit prophetas, id est videntes. Unde dicitur:« Ubi est domus videntis?» id est prophetae. Haec enim videlicet concupiscentia prophetas et sapientes exstinguit, dum voluptati blandissime quidem, sed turpissime et perniciosissime, et consimilibus vitiis se subjiciunt, de quibus scribitur:« Fluxus eorum, ut fluxus equorum.» Unde Elias, id est solitarius quilibet, quem Sol justitiae illuminavit, timens sibi de regione ejus, fugit in Bersabee, quod interpretatur septimus puteus, id est Ecclesiam, redundantem septiformi gratia Spiritus sancti; Juda, id est confessionis, vel puteus satietatis, quia habet Ecclesia doctrinalia praecepta vel fluenta ad satietatem, in quibus, ut ait quidam, agnus potest ambulare, et elephans natare. Inde initialis et lactea doctrina proponitur rudibus, perfectis autem solidus cibus. Reliquit ibi puerum suum, id est pueriles actus et peccata quibus pueri nutant, tetendit quocunque eum voluntas ferret. Quod uniuscujusque qui peccata sua vult redimere, significat deliberationem, ut hoc genus vivendi aggrediatur, sed tandem vadit in desertum, id est deserit mundum: via unius diei. Tres sunt dietae, quas ibunt qui Domino sacrificaturi sunt, quia omne quod Domino offerimus, in nomine sanctae Trinitatis debet fieri. Prima dieta est incipere, secunda facere, tertia perficere vel perseverare. Vel prima declinare a malo, secunda facere bonum, tertia inhabitare vel permanere in saeculum saeculi, ut dicatur de prima:« Quiescite agere perverse;» et:« Qui furabatur, jam non furetur.» De secunda:« Discite bene agere»; et« Induite novum hominem.» Tertia vero dieta est bonum consummare, de qua dicitur:« Ascensiones in corde suo disposuit;» et in Canticis:« Quae est ista quae ascendit per desertum?» De his tribus diebus dicitur in Evangelio:« Petite et accipietis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis.» Elias qui habet formam poenitentis, unam dietam tantum processit. Unde et consedit quasi meditans.
56.2.2
Notandum quod tres sunt recordationes peccati: prima afficiens et delectans, quae mala est; secunda exasperans, quae pungitiva seu conjunctiva dicitur: haec utilis est; tertia gloriosa, quae perfectorum est. Affectuosa id est afficiens peccati recordatio est, quando homo afficitur desiderio et delectatione peccandi, quando recogitat ad ollas carnium Aegyptiarum, quam deliciose et suaviter vixerit, et quam arduum sit iter quod aggressus vel cursurus sit. Recordatio pungitiva vel compunctiva dicitur, quando reminiscitur quam sordide et vagitiose vixit, non ut ad priora redeat, sed ut digne ea defleat, et semper coram se statuat. Unde dicitur:« Peccatum meum coram me est semper,» ad modum alicujus qui novellat agrum, arbusta quidem resecat, sed de agro non aufert, imo reponit et sternit super agrum, et incendit ut ager habilior sit ad deferendum et fructificandum, secundum illud:« Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis.» Tertia recordatio peccati gloriosa est, quando homo remeditans quis fuerit, qua gratia de lacu miseriae et de luto faecis liberatus sit gratias agit Deo, dicens:« Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam,» et cum Israelitis de Aegyptia servitute liberatis gratulabunde decantat:« Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est»: et cum Zacharia:« Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit remptionem plebis suae.« Elias igitur viam unius diei processerat compunctiva recordatione praeterita reminiscens, et sub umbra juniperi sedens( III Reg. XIX), quae est arbustula humilis et spinosa, significans conpunctionem et amaritudinem poenitentiae. Unde ex lassitudine et tristitia obdormivit, quia insensibilis mundo, et tanquam mortuus fieri debet, quem prioris vitae taedet. Unde et Elias ait:« Sufficit mihi, Domine, tolle animam meam, id est animalem vitam. Qui sic obdormierit, Angelus magni consilii excitat eum dicens: Exsurge a mortuis, et illuminabit tibi Christus.» Unde scribitur:« Ecce angelus Domini tetigit eum dicens: Surge, comede.» Tactus iste est animi non corporis, spiritus non carnis, rationis non sensualitatis, interioris hominis non exterioris. Iste angelus dormientes discipulos excitavit dicens:« Quid dormitis? Non potuistis una hora vigilare mecum?» Et ecce ad caput ejus subcinericius panis et vas aquae. De interioris hominis capite est sermo, id est de mente. Panis subcinericius, qui exsufflandus est et tergendus, significat asperitatem victus, quo utuntur poenitentes: de quo David ait:« Cinerem tanquam panem manducabam;» vas aquae, lacrymosam compunctionem, quae est aqua abluens et reficiens.
56.2.3
Cujus compunctionis mensura per vas significatur, quia juxta modum culpae erit mensura poenae sicut dicitur:« Potum dabis nobis in lacrymis: in mensura;» et« Exitus aquarum deduxerunt oculi mei.» Comedit ergo et bibit, et rursum obdormivit, scilicet in pace et quieta mentis tranquillitate. Et denuo reversus angelus Domini tetigit eum, dixitque illi:« Surge,» id est ad superna te subleva, qui et ad discipulos:« Dormite jam, et requiescite: sufficit.» Comede, id est praeliba et gusta de interna dulcedine. Non determinatur quid comederint, quia gustus illius dulcedinis indicibilis est, imo inexcogitabilis; acquiri potest, aestimari non potest. Huic grandis via restat, id est charitas, quae in mensa est, adeo quod Deum ad hanc vallem lacrymarum inclinavit ut se exinaniret. Grandis perfectio, quae hominem usque ad Dei dexteram sublimavit. Qui in hac via pede inoffenso incesserit potest dicere:« Transivimus per ignem, qui consumit solida, constringit et dissilire facit, id est adversa, et per aquam quae mollit, id est prospera. Notandum quod tribus modis dicitur panis: Panis purgatorius cum amaritudine, quem comedunt initiantes, quem significat panis subcinericius quo refectus est Elias. Panis consolatorius cum dulcedine: unde dicitur: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam.» Hoc vescuntur proficientes, quod significatur per hoc quod denuo comedit Elias. Panis solitarius cum fortitudine est charitas robusta et perfecta in cujus fortitudine ambulavit, XL diebus et XL noctibus, id est per impletionem decalogorum et quatuor Evangeliorum ad montem Dei Horeb. Horeb, solitudo vel conversus in vitam monasticam vel in eremum significatur, secundum illud«: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam?»
56.3.1
DOMINICA DECIMA. De verbis Sapientiae: « Transite ad me. »
56.3.1
« Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini,» ait Sapientia. Fidelis sermo et exhortatorius, alacri devotione suscipiendus. Duae sunt viae maximae inter se distantes: una quae separat et seducit a Deo, altera quae revocat et reducit ad Deum. In illa mundi amatores spatiantur, et errantes per devia exspatiantur; per hanc Christo duce et comite contemptores saeculi, de luto Aegypti ad quietem et repromissam terram viventium feliciter ingrediuntur. Sunt etiam duae concupiscentiae: una culpabilis, altera laudabilis. Culpabilis est quae nos immergit saecularibus et carnalibus desideriis. Laudabilis duplex est. Una est ex privilegio naturae; altera ex talento gratiae. Naturalis est concupiscentia qua unusquisque amat et appetit, quamvis diversa via omnes ad idem tendant, alii per divitias, alii per honores, alii per magnificentiam et amplitudinem nominis, alii per voluptates, sicut dicit Boetius. At illi falluntur et errant. Ista affectio est amor extraneus de longe olfaciens bonum, sed non contemplans e vicino suavitatem illius. Bonum enim naturae est, non reparatio gratiae. Illa altera quam gratia confert est qua etiam vera et aeterna bona affectantur, quando fidelis omnibus transitoriis calcatis in solum Deum suspirat, hunc sitit, hunc esurit, hunc cogitat. Est ergo transeundum de amore temporalium ad amorem aeternorum, sicut transiit Moyses, qui vidit rubum ardere, nec comburi. Obstupuit quidem primo qui prius sensit alium ignem, scilicet amorem Aethiopissae suae, id est prius flagrabat ardore concupiscentiae, qui offuscat amatores suos; sed viso quod rubus ardebat nec consumebatur, ait:« Transibo et videbo visionem hanc magnam, sicque transivit ad ignem divini amoris. Hic transitus non fit nisi gratia Dei. Quae una secundum affectus suos triplex esse dicitur: Prima initiat ut vocemur et simus initium creaturae ejus; secunda provehit ut justificemur; tertia consummat ut glorificemur. Prima dicitur beneplacitum, secunda meritum, tertia praemium. De prima dicitur: De plenitudine ejus omnes accepimus;» de duabus reliquis:« Gratiam pro gratia,» id est pro merito temporalis militiae, praemium aeternae gloriae. Felix hic transitus quo transitur ad sapientiam. Quisquis sic transire incoeperit, caveat summopere, ne ad modum uxoris Loth retro aspiciat; qui jam manus misit ad aratrum, videat ne ad naufragium redeat, de quo nudus evasit; nec ad ignem de quo semiustus exivit, nec ad latrones quibus semivivus relictus miserante Samaritano reductus est; ne miles Christi jam rapto coelo ab ipso introitu revocetur, velut canis ad vomitum, sus ad volutabrum.
56.3.2
« Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini.» Tres sunt generationes, carnalis, saecularis, spiritualis. Carnalis generatio est quam homo ex se genuit, opera scilicet immunda ac scurrilia, et caetera, quae sunt fructus malae arboris. Saecularis generatio est in acquisitione praediorum, in celsitudine potentiae et extensione nominis, sicut dicitur:« Vocaverunt nomina sua in terris suis.» Istae generationes, ut dicit Origenes, non sunt ex Israelitica nobilitate. Hi sunt laquei diaboli, retia Christianae animae, machinae adversarii, quae virtutum muros concutiunt. Spiritalis vero generatio est, de qua dicit Apostolus:« Fructus spiritus est charitas, pax, gaudium in Spiritu sancto, etc..» Quae sunt fructus bonae arboris. Hoc semine haereditamus terram viventium. Hi sunt masculi nostri, quos superstes Pharao usque in hodiernum diem nititur exstinguere affligens nos luto, id est immundis operibus et paleis, id est levitate cogitationum, quibus quasi vento circumferimur. Unde Psalmista plangit dicens:« Quandiu ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem.» Transite, inquit. Duo sunt quae faciunt muros inter nos et Deum: Superfluus amor nostri, et vanus amor saeculi. De hoc muro dicit Propheta:« In Deo meo transgrediar murum.» Transiliri potest murus hic in praesenti, destrui non potest penitus. Tribus modis destruitur peccatum ut non regnet, ut non sit, aut esse non possit. At non regnet, potest hic esse. Unde Apostolus dicit:« Non regnet peccatum in vestro mortali corpore,» duo alia scilicet ut non sit nec esse possit, erunt in futuro.

Intertext edge

Open linked passage

Note