Libri deflorationum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
—
Original / primary: 10602 Libdef
57.1
DOMINICA UNDECIMA. Secundum Lucam.
57.1
« Dixit Dominus Jesus ad quosdam, qui in se confidebant tanquam justi, et aspernabantur caeteros, parabolam istam: Duo homines ascenderunt in templum ut orarent, unus Pharisaeus et alter publicanus, etc..» Ascenderunt, inquit, quia ascensus templi XV graduum erat. Diligenter ostendit non ex operibus esse gloriandum, sed humiliter in gratia confidendum. Publicanus pertinet ad humilitatem Ecclesiae, Pharisaeus ad nequitiam superbiae.
57.2
« Pharisaeus stans hoc apud se orabat: Deus, gratias tibi ago quia non sum sicut caeteri hominum, raptores, injusti, adulteri, velut et hic publicanus.» Quatuor sunt species quibus omnis tumor arrogantium demonstratur. Cum autem bonum a semetipsis habere existimant, aut si desuper datum credant pro meritis suis datum sibi, aut cum jactant habere quod non habent, aut despectis caeteris singulariter volunt videri habere quod habent, ut iste Pharisaeus. Unde absque bona actione de templo discessit, quia publicano se jactanter praetulit.
57.3
« Jejunio bis in Sabbato; decimas do omnium quae possideo.» Ezechiel dicit animalia sibi ostensa fuisse oculis plena, quia sanctorum actio undique debet esse circumspecta. Sed nos saepe, dum aliis rebus intendimus, alias negligimus. Pharisaeus ad abstinentiam, ad misericordiam oculum habuerat, sed ad humilitatis custodiam non habebat. Et quid prodest civitatem custodiri, si unum foramen relinquatur, unde ab hostibus intretur.
57.4
« Et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad coelum levare, sed percutiebat pectus suum dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori.» Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo, id est ad comparationem illius, vel plusquam ille, quia ille apud se de operibus, hic vero apud Deum ex fide justificatus est. A longe stare nec oculos levare indicia sunt humilitatis quam Deus de prope aspicit. Iste conscientiam premit, sed spem sublevat; pectus percutit poenas de se exigens, ut Deus parcat; confitetur ut Deus ignoscat; ignorat Deus quod iste agnoscit. Fundere autem pectus quid est, nisi arguere quod latet in pectore, et evidente pulsu occultum castigare peccatum? Typice Pharisaeus Judaeorum est populus, qui ex justificationibus legis extollit merita sua, et superbiendo recedit. Publicanus vero gentilis, qui humiliter peccata sua confessus, appropinquat Deo et exaltatur.
57.5
« Quia omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur.» Et de utroque populo praefato et de omni superbo vel humili recte potest intelligi, sicut et illud quod alibi legimus:« Ante ruinam exaltabitur cor, et ante gloriam humiliabitur.» Quapropter et de verbis elati Pharisaei quibus humiliari meruit, possumus ex diverso formam humilitatis, qua sublimemur, assumere, ut sicut ille, consideratis et pejorum vitiis et suis virtutibus, est elatus ad ruinam, ita nos, ut nostra solum pigritia, sed et meliorum virtutibus inspectis humiliemur ad gloriam, quatenus unusquisque haec apud se supplex ac submissus obsecret. Deus omnipotens, miserere supplici tuo, quia non sum sicut innumeri servi tui contemptu saeculi sublimes, justitiae merito gloriosi, castitatis laude angelica nitidi, velut etiam multi illorum qui post flagitia publica poenitendo tibi meruerunt esse devoti. Qui etiam si quid boni tua gratia largiente fecero, quo fine haec faciam, quave a te districtione praesenter ignoro. Sed praetereundum non est quid sit quod legitur, quia Salomon ad honorem Domini templum aedificaverit, ad quod XV gradibus ascendebatur et hoc non vacat a mysterio. Templum enim illud praefigurabat templum illud quod in coelesti Hierusalem aedificat Dominus ex vivis lapidibus: ad quod quasi XV gradibus ascenditur. Quindecim enim numerus est, et constat ex septenario et octonario. Septenarius vero haec terrena significat, quae volvuntur septenario numero. Quibus spretis et contemptis ascenditur ad templum Domini per octogenarium numerum, id est per coelestia, quae per octo beatitudines acquiruntur. Vel quia sunt septem criminalia vitia, possunt intelligi per septenarium numerum; quae quisque debet contemnere qui ad templum Domini vult ascendere, quomodo debet ascendere per octo beatitudines, quae intelliguntur per octavum numerum.
57.1.1
DOMINICA UNDECIMA. Secundum Lucam. Expositio de eodem.
57.1.1
« Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum.» Qui hic peccata sua lacrymis abluit, eleemosynis redimit, huic Dominus ea in futuro non imputabit, quia ipsemet ea hic puniens damnavit. Qui autem non cogitat quid jam fecerit, sed quid adhuc facere possit, hic provocat Dei vindictam, quia« qui diligit iniquitatem, odit animam suam.» Et qui animam suam odit, Deum utique odit; hujus iniquitas invenietur ad odium. Sunt plerique in peccatis sordidi qui se justos reputant, et alios velut peccatores damnant. Horum pervicaciam Dominus hodierno evangelio reprimit, ab eis autem despectos ad spem veniae erigit. Narrat quippe duos in templum Hierosolymis causa orationis ascendisse: unum Pharisaeum, scilicet Judaeorum clericum, alium publicanum fuisse Pharisaeus altare appropinquans, manus et oculos ad coelum elevans, Deo grates retulit, quod aliis hominibus dissimilis fuerit, qui raptores, injusti, adulteri forent, ut ille publicanus qui retro astaret; bis in hebdomada jejunaret, decimas omnium rerum suarum daret. Publicanus autem in angulo quodam latebat, et oculos ad coelum levare non audebat; pectus tantum percutiebat, Deum sibi propitium fieri petebat. Deinde dicit Dominus quod peccata confitens descenderit justificatus, facta autem sua jactans abierit reprobatus, quia omnis se exaltans humiliabitur, et se humilians exaltabitur. Ideo, dilectissimi, cum ad orationem convenitis, non bene facta vestra jactare, nec alios damnare, sed vosipsos accusare, alios omnes justos reputare debetis. Animas vestras in conspectu Dei humiliate, ipsum ore et corde invocate, et in die tribulationis vos liberabit et super inimicos vestros exaltabit. Prohibete linguam vestram a malo, et labia vestra a dolo, quia ex verbis suis quisque justificabitur, et ex verbis suis condemnabitur. Qui ita orat sicut Dominus docuit, hunc Dominus exaudiet; qui vero aliter orat, hujus oratio in peccatum fiet. Vitae necessaria et gaudia aeterna petite, et dabit vobis Pater utraque. Multi orant, et non impetrant; sed oratio eorum erit exsecrabilis, quia aurem suam avertunt a clamore pauperis.« Non enim omnis qui dicit ei: Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum; sed qui facit voluntatem Patris ejus, ipse intrabit in regnum coelorum.» Voluntas Patris est ut in nobis peccantibus dimittamus, et rebus nostris opem indigentibus feramus. Per haec petitiones cordis nostri impetrabimus; per haec regnum coelorum intrabimus.
57.1.2
Per duos homines qui in templum ascendisse leguntur, duo populi, Judaicus scilicet et gentilis, intelliguntur. Pharisaeus qui ad altare accedebat, est Judaicus populus, qui sanctuarium et arcam habebat. Hic merita sua in templo replicat, quia de observantia legis in mundo se jactat. Non erat sicut caeteri hominum, quia circumcisione discretus erat a populis nationum. Gentiles raptores erant, quia bona Domini quasi per vim rapiebant, dum ei de collatis beneficiis debitum servitium non reddebant. Injusti exstiterant, dum, Creatore spreto, creaturam colebant. Adulteri erant, dum vero sponso Deo deserto, cum daemonibus se polluebant. Judaei quoque raptores erant, qui sibi merita justorum usurpabant. Rapina namque est laudem velle justi habere, et sanctitatem justi imitari nolle. Unde scriptum est:« Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo.» Quam aequalitatem dum primus homo rapere voluit, a beatitudine corruit. Injusti exstiterant, dum nec Deo sua, nec homini sua solvebant. Adulteri fuerant, dum lege, nobili sponsa abjecta, cum idololatria se commaculabant. Per septimanam omne tempus intelligitur, quod septem diebus volvitur. Bis in hebdomada jejunat qui opere et voluntate malum declinat. Decimas dat omnium quae possidet qui decalogum legis per decem sensus corporis implet. Quinque namque duplicata decem faciunt, ut duo oculi, duae aures, etc. Sed Judaei malum actu et voto operabantur, praecepta Dei cunctis sensibus transgrediebantur. Publicanus qui a longe stabat, est gentilis populus, qui a cultu Domini procul erat. Oculos ad coelum non levabat, quia terrenis tantum inhiabat. Pectus percutiebat, dum errorem suum per poenitentiam deflebat. Et quia se per confessionem humiliabat, Deus illum per veniam exaltabat.
57.1.3
Et nos ergo, charissimi, a longe stemus, ut nos Dominicis sacramentis et sanctorum consortio indignos judicemus. Oculos ad coelum non levemus, ut nos indignos coelo reputemus. Pectus tundamus, ut commissa fletibus puniamus. Ante Deum procidamus, coram Domino qui fecit nos ploremus, ut ipse planctum nostrum in gaudium convertat, et scisso sacco tristitiae, laetitia nos induat. Non simus raptores, quia rapaces regnum Dei non possidebunt. Nullius rem concupiscamus, nullius laudem meritis nostris indebitam nobis ascribamus, quia haec facientes erunt raptorum consortes. Non simus injusti, quia iniqui regnum Dei non consequentur. Deum diligamus, proximis nostris necessaria impendamus. Non simus adulteri, quia fornicatores et adulteros judicabit Deus. Rectam fidem servemus, ad nullam haeresim declinemus, quia hoc spiritalis fornicatio appellatur, et Deus perdet omnem qui ab eo fornicatur. Bis in hebdomada, scilicet IV et VI feria jejunemus, quia si hoc fecit Pharisaeus, multo magis nos facere debemus. Et si cibis minime abstineamus, cor a mala voluntate, manus a prava actione contineamus. Decimas omnium rerum nostrarum Deo demus, quia si hoc fecit Judaeus, multo magis debet hoc facere Christianus.
57.1.4
Non solum, charissimi, sacri apices ad vitam aeternam nos ducunt, sed etiam gentilium litterae nos instruunt: de quibus quaedam ad aedificationem praeferenda sunt. Et ut nemo inde scandalizetur, sacra auctoritate exemplificetur. Filii quippe Israel Aegyptios spoliaverunt, aurum, argentum, gemmas, vestes pretiosas tulerunt: quae postea in donaria Dei ad conficiendum tabernaculum obtulerunt. Dum vero ipsi de Aegypto exierunt, omnia templa idolorum corruerunt. De Aegypto exeunt, et ad terram repromissionis tendunt qui hoc saeculum deserunt, et se ad sanctam conversationem transferunt. Tunc namque delubra dissolvuntur, quia ipsi qui templa vitiorum erant, a peccatis destruuntur. Jam enim Dei habitaculum esse incipiunt, et ideo malignus spiritus in eis manendi locum diutius habere non poterit. Qui Aegyptios despoliant, dum saecularia studia in spiritale exercitium commutant. Ad faciendum tabernaculum ea offerunt, dum philosophica argumenta ad aedificationem Ecclesiae proferunt. Aurum Aegyptiorum donant, dum per saecularem sapientiam spiritalem disciplinam ornant. Argentum Aegyptiorum offerunt, dum saecularem eloquentiam ad utilitatem Ecclesiae convertunt. Gemmas illorum donant, dum sententias bene prolatas ad exhortationem proximorum narrant. Vestes eorum offerunt, dum exempla gentilium ad imitationem fratribus referunt. In magna enim domo non solum vasa aurea et argentea, sed etiam ferrea et fictilia sunt necessaria. Domus magna est Ecclesia. Vasa aurea et argentea, sunt sacrae auctoritatis volumina. Vasa ferrea et fictilia sunt saecularium scripta ad exteriora necessaria. Sicut enim aurum per ferrum splendescit, sic sacra Scriptura per saeculares disciplinas fulgescit. Traditur etiam quod reversi a captivitate templum Dei reaedificaverint per pecuniam quam apud Babyloniam acquisierint. Apud Babylonios captivi tenentur qui, a fide Catholica deviantes, apud haereticos vel a sancto proposito apostatantes, apud saeculares in captione daemonum habentur. Qui si Deo propitio ad Hierusalem, scilicet ad matrem Ecclesiam reverti fuerint, et utilia quae foris didicerint, ad aedificationem proximorum protulerint, profecto templum Deo ex pecunia construunt, quam apud Babylonios lucrati sunt. In lege quoque praecipitur si populus civitatem obsideret, et aliquis puellam pulchram apud hostes conspiceret, ungues et crines ejus praescideret: postea uxorem duceret. Civitatem obsidemus dum aliquam per haeresim vel errorem gentilium scriptis vel disputatione impugnamus. Puellam pulchram apud eos conspicimus, cum aliquam sententiam bene ab eis prolatam invenimus. Cui debemus ungues et crines praescindere, et sic nobis conjungere, quia superflua et contra fidem posita debemus spernere; bene autem dicta, et fidei nostrae minime contraria ad instructionem fidelium libris nostris intexere.
57.1.5
Scribunt itaque philosophi quod mulier rotae innexa jugiter circumferatur, cujus caput nunc in alta erigatur, nunc in ima demergatur. Rota haec quae volvitur est gloria hujus mundi, quae jugiter circumfertur. Mulier rotae innexa est, fortuna gloriae intexta. Hujus caput aliquando sursum, aliquando fertur deorsum, quia plerique multoties potentia et divitiis exaltantur: saepe etiam egestate et miseriis humiliantur. Dicunt etiam quod quidam apud inferos damnatus per radios rotae sit divaricatus; quae rota sine intermissione ab alto montis in ima vallis feratur, et iterum alta repetens denuo relabatur. Ferunt etiam quod quidam ibi saxum in altum montis evolvat, ac pondus saxi volventem de vertice montis praecipitem pellat, rursumque miser saxum in altum revolvat. Tradunt iterum quod cujusdam jecur ibi vultur excedat, quod jam consumptum iterum recrudescat. Haec quia sapiens ratio composuit, debet scire vestra dilectio quid velint. Is qui in rotae vertigine de monte in ima praecipitatur, est ille qui de altitudine potestatis vel divitiarum in profundum baratri praeceps rotatur. Qui autem saxum in montem evolvit, quod ipsum mox revolvit, est is qui cum magna difficultate dignitates, vel quaelibet cupita assequitur, et per eadem ad ima inferni dimergitur. Cujus vero jecur vultur vescitur, et denuo revirescere fertur, est is de cujus cordis luxuria pascitur, et expleta concupiscentia, iterum foeda libido renascitur. In jecore enim est concupiscentia; vultur vero amat mortuorum cadavera. De hac peste iterum dicunt quod Medusa egregia forma plurimos ad amorem sui incitaverit: quae omnes se intuentes in saxa commutaverit. De hujus facie se Perseus crystallino clypeo protexit, eamque falcato ense interemit. Haec femina est luxuria quae se formosam fingit per hominum pectora. Sed se inspicientes in lapides commutat, quia corda libidinosorum per dilectionem indurat. Ab hac se Perseus crystallino clypeo protegit, quia vir fortis speculum virtutum intendens ab hujus intuitu vultum cordis avertit. Falcato ense eam interimit, quia timore aeterni ignis eam a se abscidit. Unde legitur quod quidam Patrum parvulum filium in eremo nutrierit, quem adultum luxuria titillaverit. Pater autem jussit eum in eremum secedere et solum jejuniis orationibus XL diebus vacare. Expletis vero XX diebus vidit tetram et nimis foetidam mulierem nudam super se irruere, cujus fetorem ferre non valens coepit a se repellere. At illa:« Cur, inquit, me interim exhorrescis, cujus amore tantum inardescis? Ego enim sum luxuriae imago, quae dulcis in hominum cordibus appareo. Et nisi patri tuo obedisses, sicut et alii, a me prostratus esses.» Ille ergo grates Deo retulit, qui eum a spiritu fornicationis eripuit. Multa alia exempla deducunt nos ad vitae itinera.
57.1.6
Legitur quod quidam Patrum egressus, vidit quemdam Aethiopem in silva ligna succidentem, ac ligata levare tentantem. Quae dum viderentur gravia, dissolvens auxit onera. Et cum tunc magis essent onerosa, addens fecit ea importabilia. Quae dum tollere nititur, a pondere opprimitur. Ille autem progressus vidit ubi quidam aquam in vas fundebat: quae infusa subtus effluebat, quia vas fundum non habebat. Alterius progreditur, et ecce duo viri portae civitatis appropinquabant, qui lignum transversum ante se ferebant, et neuter alteri volens cedere ambo foras remanebant. Aethiops qui auget onus lignorum est is qui semper cumulat pondus peccatorum. Et cum vix sufficeret tempus ad emendanda transacta, semper infelix non cessat addere recentiora, usque dum desperationem incidens poenitentiam non meretur, sed mole criminum in mortem deprimitur. Ille autem qui aquam vasi fundo carenti immittit, est is qui eleemosynas vel alia aliqua bona committit, sed ea per immunditiam vel alia vitia amittit. Unde scriptum est:« Congregavit pecuniam, et misit eam in saccum pertusum.» Pecuniam in sacculum pertusum congregat qui bona quidem perpetrat, sed ea pravis operibus coinquinat. Qui vero ligna ferebant transversum, sunt hi qui ferunt grave jugum superbiae. Qui dum alterutrum cedere nolunt, portam coelestis civitatis ingredi non poterunt. Qui autem suave jugum Domini cervicibus suis imponunt, et leve onus tollunt, hi portam supernae urbis intrabunt. Ad hanc, charissimi, toto corde suspiremus, totis viribus properemus, quatenus puteum non habentem evadamus, et hostiam laudis Domino in atriis Hierusalem sacrificare valeamus. Ubi oculus non vidit.
57.2.1
DOMINICA UNDECIMA. Secundum Lucam. De verbis David: « Ascensiones in corde. »
57.2.1
« Ascensiones in corde suo disposuit, etc.» Homo tres descensorios gradus ruinae incurrit. Primus est propriae voluntatis praesumptio; secundus, carnalium illecebrarum abusio; tertius, fallax temporalium affectatio. Eadem via qua descendit, ascendere debet reciprocis gressibus; sed concurso ordine, ut primus gradus sit ascensionis saecularibus abrenuntiare; secundus, carnem mortificare; tertius, propriam voluntatem abjicere. Istae sunt tres diaetae, quibus ad Christum redimus. Unde Moyses:« Viam, inquit, trium dierum ibimus in desertum, ut sacrificemus Domino.» Sed abrenuntiantibus saeculo, et ad Christum redeuntibus, confessio pura et fidelis agenda est. Unde Apostolus:« Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere.» Peccator alius vero corde fideli sermone peccata confitetur. De quo dicitur:« Beati quorum remissae sunt iniquitates.» Alii sunt qui se excusant. De quibus Dominus per prophetam:« Plui, inquit, super civitatem unam: et super alteram non plui.» Hoc est devotam animam per verbum doctrinae compunctam irrigavi, duram et obstinatam in peccato reliqui. Alii partem de peccatis suis confitentur, de quibus pars quam confitentur compluta est verbis doctrinae vel confessionis, et pars incompluta remanet. Praecepit Deus filiis Israel, ut ingredientes terram repromissionis, hostes omnes interficerent.« Si qui remanserint, inquiens, erunt vobis quasi clavi in oculis, et quasi lanceae in lateribus vel in costis.» Per confessionem enim de Aegypto, id est de mundo egredientes, terram repromissionis ingredimini, id est coelestem patriam; si vitia usque ad unum occidimus, quae superfuerint, erunt nobis quasi clavi in oculis, et quasi lanceae in costis. Hoc est impedimenta bonae intentionis sive tormentum in conscientia, ut per haec et fortia virtutum dissipentur opera, quibus infirmiora nostra quasi costis interiora contecta muniuntur. Sed oportet scire qua via et quo viatico utendum sit. Transeundum igitur est per Jericho, id est per defectum hujus vitae. Jericho enim luna interpretatur. Et sicut luna nunc cava, nunc plena cernitur: ita hic alii pauperes, alii divites. Haec mystica Jericho septem muris munita est. Quorum primus est superbia, acedia, et caetera vitia sibi cohaerentia, secundus invidia, tertius ira, quartus tristitia, quintus avaritia: singulae cum cohaerentibus sibi vitiis et peccatis. Et haec quidem vitia sunt animae; alia vero duo sunt corporis, gastrimargia et luxuria. Haec omnia praecipiuntur mortificari volentibus intrare et pervenire ad terram repromissionis; nec intrabit quis nisi transeat Jericho per locum sibi oppositum ingrediens, quia destructa superbia humilitati fit ingressus. Invidiae charitas, irae patientia, luxuriae castitas, avaritiae largitas, gastrimargiae abstinentia opposita est. Haec ergo via est, qua ad coelestem patriam tendimus. Viaticum est corpus et sanguis Domini. Quo qui caret, ad destinatum locum non pervenit, aut magis inde discedit.
57.2.2
Sed quia quidam mendicant quibus non datur, ait Salomon:« Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo aestate, et non dabitur ei.» Quod est dicere: Propter hoc saeculum reprobus quisque bonis actibus exerceri noluit; mendicabit ergo in ultimae diei claritate stipem salutis aeternae, et non dabitur ei. Hiems enim praesens saeculum intelligitur, ubi, quia abundat iniquitas, refrigescit charitas; aestas autem dies judicii, ubi electis quasi bonis operariis de agricultura sua messis perpetuae salutis redditur.
57.3
DOMINICA UNDECIMA. Secundum Lucam. De jactantia.
57.3
Tam in dictis quam in factis est cavenda jactantia: flenda est tamen ruina velle sibi quemquam magis quam Deo placere, et laudem ab hominibus comparare. Vanus et erroris est animus plenus famam appetere, et ad capiendam terrenam laudem studium dare. Circumspice temetipsum, o homo! nihilque tibi arroges quae in te sunt praeter peccatum. Non declinat ad dexteram qui non sibi, sed Deo tribuit bona quae agit, neque ad sinistram se vertit qui de divina indulgentia peccandi licentiam non praesumit. Hoc est quod Propheta ait:« Haec via: ambulate in ea, neque ad dexteram, neque ad sinistram.» Verum est quod natura exspectat delectari in laudibus, sed tunc recte, si in Deo, non in se, quisque laudetur. Sicut scriptum est:« In Domino laudabitur anima mea.» Saepe vanam gloriam contemnendo in aliud genus elationis inciditur, dum in se quisque gloriatur pro eo quod contempserit ab hominibus laudem. Quibusdam concessum est tantum bene agere, et fructum boni operis non habere, quem ipsi sibi auferunt per studium humanae jactantiae. Semper suam aspiciant foeditatem qui vanae gloriae favores diligunt, et perdidisse bonum se opus doleant, quod pro humana ostentatione fecerunt. Amator vanae gloriae unde possit semper laudari agere non quiescit, et subinde illi vires vanitatis pravus appetitus auget. Boni operis inchoatio non debet palam citius ad hominum cognitionem venire, ne dum boni inchoatio humanis oculis reseratur, a virtute perfectionis inanescat coeptio sanctitatis. Ante maturitatis enim tempus messes florentes cito pereunt, semina quoque inutilia fiunt. Virtutes sanctorum per ostentationis appetitum dominio immundorum spirituum subjiciuntur. Sicut Ezechias rex, qui divitias suas Chaldaeis per jactantiam prodidit, et propterea perituras per prophetam audivit, ut significaret Dei servum virtutes suas, dum per vanae gloriae studium prodiderit perdere, et statim daemones suorum operum dominos facere, sicut ille per ostentationem Chaldaeos rerum suarum dominos fecit. Optima est illa discretio, ut et nota sint opera nostra ad audiendam Dei gloriam, et occulta pro vitanda laude humana. Ille enim debet publicare bona quae agit, qui tam perfecta humilitate fundatus est, ut nulla jam elatione contingatur. Nam is qui se intelligit adhuc amore laudis pulsari, facta sua bona in occulto agat, ne forte quod egerit perdat. Interdum viri sancti dum cupiunt funditus suam mutabilitatem corrigere, aliquando tanguntur tumore elationis suae, conscii actionis suae, sed ab hujus abreptionis malo humilitatis compunctione purgantur. Viri sancti nonnunquam quosdam de se audientes instruunt, et tamen in his alta consideratione se custodiunt, nec dum alios a terrena intentione erigunt, ipsi in terrenae laudis appetitu dimergantur. Quidam per incautam virtutum jactantiam relabuntur ad vitia, et quidam, dum vitiorum impulsum frequenter plangunt, de infirmitate validius per humilitatem convalescunt. Plerumque utile est arrogantibus deseri a Deo, quatenus suae infirmitatis conscii ad humilitatem redeant, et humiles post casum existant. Nonnulli falsa opinione arrogantiae se esse perfectos existimant, dum non sint, quia obortis tentationibus innotescunt. Quanto quisque fit veritati vicinior, tanto longius se esse ab ea arbitretur. Hoc enim humilitatis est, quae Deo hominem jungit. Caeterum jactantia oculos quibus Deus videri poterit dividit. Sicut solis radius dum conspicitur, acies oculi hebetatur, sic et qui immoderate altiora sibi scrutatur, ab intentione veri obtunditur. Sicut aquila ex alto ad escas collabitur, sic homo de alto bonae conversationis per carnalem appetitum ad inferiora demergitur.
57.4
DOMINICA UNDECIMA. Secundum Lucam. De compunctione.
57.4
Compunctio cordis est humilitas mentis cum lacrymis, exoriens de recordatione peccati et de timore judicii. Illa est conversis perfecta compunctionis affectio, quae omnes a se carnalium desideriorum affectus refellit, et intentionem suam toto mentis studio in Dei contemplationem defigit. Geminam esse compunctionem, qua propter Deum anima cujusque electi afficitur: id est vel dum operum suorum mala considerat, vel dum desiderio aeternae vitae suspirat. Quatuor esse qualitates affectionum, quibus mens justitaedio salubri compungitur, hoc est memoria praeteritorum facinorum recordatione futurarum poenarum, consideratione peregrinationis suae in hujus vitae longinquitate, desiderio supernae patriae, quatenus ad eam quantocius valeat pervenire. Quisquis peccatorum memoria compungitur ad lamenta, tunc Dei servus se visitari sciat per praesentia, quando id quod se amisisse recolit, interius erubescit, suoque judicio poenitendo jam punit. Nam tunc Petrus flevit, quando in eum Christus respexit. Unde et Psalmista:« Respexit, inquit, et commota est, et contremuit terra.» Gressus Dei sunt in corde hominis interioris, qua bona desideria surgunt, ut calcentur mala. Quando ergo ista in corde hominis fiunt, sciendum est tunc esse Deum per gratiam cordi humano praesentem. Unde se tunc magis homo acuere ad compunctionem debet, quando sentit et Deum interius operantem. Quo mens hominis justi ex vera compunctione rapitur, et qualiter infirmata revertatur. Degustata lucis magnitudine illum nosse posse qui jam aliquid exinde gustavit. Sunt qui nec ex vera cordis compunctione sui accusatores fiunt, seu tantum ad hoc se esse peccatores assignant, ut ex ficta humilitate confessionis, locum inveniant sanctitatis. Ex eo unusquisque justus esse incipit, ex quo sui accusator exstiterit. Multi autem contra semetipsos peccatores fatentur, et tamen semetipsos a peccato non subtrahunt. Magna justitiae pars est seipsum nosse hominem, quia parvus est, ut ex eo divinae virtuti subdatur humilius ex quo suam infirmitatem agnoscit. Bene se judicat justus in hac vita, ne judicetur a Deo damnatione perpetua. Tunc autem judicium de se quisque sumit, quando per dignam poenitentiam sua prava facta condemnat. Amaritudo poenitentiae facit animum et sua facta subtilius discutere, et dona Dei quae contempsit flendo commemorare. Nihil autem pejus est, quam culpam agnoscere nec deflere. Duplicem debet habere fletum in poenitentia omnis peccator, sive quia per negligentiam bonum non fecit, seu quia malum per audaciam perpetravit. Quod enim oportuit non gessit, et gessit quod agere non oportuit. Ille poenitentiam digne agit qui reatum suum satisfactione legitima plangit, contemnendo scilicet haec quae deflendo gessit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).