Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Libri deflorationum
Wernerus S. BlasiiDefl 58.2 · 10602-libdefMore by Wernerus S. Blasii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
More
Original / primary: 10602 Libdef
58.1
DOMINICA DUODECIMA. Secundum Marcum.
58.1
« Exiens Jesus de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilaeae, quod est inter medios fines Decapoleos, etc.» Decapolis est regio decem urbium trans Jordanem ad orientem circa Hippum et Pellam et Gadaram contra Galilaeam. Quod ergo dicitur, quia Dominus venit ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos, non ipsos fines Decapolis eum intrasse significat. Neque enim mare transnavigasse dicitur, sed potius usque ad mare venisse, et ad ipsum provenisse locum qui melios fines Decapoleos longe trans mare positos respicit. Inter, id est contra. Vel Galilaeae quae est inter medios fines Decapoleos.
58.2
« Et adducunt ei surdum et mutum, et deprecabantur eum ut imponat illi manum. Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos in auriculas ejus, et expuens tetigit linguam ejus. Et suspiciens in coelum ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est adaperire. Et statim apertae sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguae ejus, et loquebatur recte.» Sardus et mutus est qui nec aures nec os aperit ad audienda verba Dei et pronuntianda. Prima salutis janua est, infirmum de turba seduci. Quod fit cum apprehendens Dominus mentem peccatis languidam, evocat a consuetis moribus, et provocat ad sua praecepta. Mittit digitos in auriculas, cum per dona sancti Spiritus aures cordis aperit ad intelligentiam. Exspuens Dominus linguam tangit aegroti, cum ad confessionem fidei ora catechizatorum instruit. Sputum namque sapor est sapientiae. Unde illud:« Ego ex ore Altissimi prodivi.» Suspexit Dominus in coelum, ut inde mutis loquelam, surdis auditum, cunctis infirmis medelam doceret esse quaerendam. Ingemuit ut daret nobis exemplum gemendi et pro nobis, et pro proximis. Ephphetha proprie pertinet ad aures. Unde et subditur:« Et statim apertae sunt aures ejus.» Hic notatur utraque Redemptoris natura. Coelum suscepit ut homo, curat ut Deus. Qui sic curatur, bene potest dicere:« Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam.»
58.3
Aliter. Genus humanum tanquam unus homo varia peste assumptus in protoplasto caecatur, dum videt; surdus fit, dum audit; dum odorat, emungitur; obmutescit, dum loquitur; mancus fit, dum manum erigit; incurvatur, dum erigitur; hydropicus fit, dum concupiscit; claudus, dum progreditur; lepra suffunditur, dum nudatur; daemone impletur, dum divinitatem appetit; moritur morte, dum audacter excusat. Patriarchae autem et prophetae incarnationem desiderantes misericordiae manum precantur imponi. Semper a turbulentis cogitationibus et actis inordinatis sermonibusque incompositis quasi de turba deducitur qui sanari meretur. Digiti qui in aures mittuntur sunt verba Spiritus sancti, de quo dicitur:« Digitus Dei est hic,» et:« Opera digitorum tuorum sunt coeli.» Sputum de capite descendens est sapientia ex Patre, quae solvit labia humani generis, ut dicat:« Credo in Deum Patrem,» etc.« Suspiciens in coelum ingemuit», id est gemere nos docuit, et in coelum thesaurum nostri cordis erigere, quod post compunctionem a frivola laetitia carnis purgatur, ut dicitur:« Rugiebam a gemitu cordis mei.» Aperiuntur aures ad hymnos et cantica, et psalmos. Solvitur lingua, ut eructet verbum bonum, quod non possunt minae nec verba cohibere. Unde Paulus:« Ego vinctus sum; sed verbum Dei non est alligatum.»
58.4
« Et praecepit eis ne cui dicerent. Quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant, et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit; et surdos fecit audire et mutos loqui.» Non in virtutibus gloriandum esse docuit, sed in cruce et humiliatione. Humilitas enim praecedit super gloriam. Ordo verborum est: Quanto autem eis praecipiebat, tanto plus praedicabant. Civitas enim in monte posita undique circumspecta abscondi non potest. Sciebat igitur qui omnia novit ante quam fiant quia magis praedicarent, sed hoc praecipiendo voluit pigris ostendere, quanto studiosius quantoque frequentius praedicare debeant quibus jubetur ut praedicent, quando quidem illi qui prohibebantur, tacere non poterant.
58.1
DOMINICA DUODECIMA. Secundum Marcum. Expositio Gregorii de eodem.
58.1
GREGORIUS:« Audivimus verba Dei. Si facimus, et tunc ea recte proximis loquimur, cum prius ipsi fecerimus.» Quod bene Marcus evangelista confirmat cum factum Domini miraculum narrat, dicens:« Adducunt enim surdum et mutum, et deprecabantur eum ut imponat illi manum.» Cujus ordinem curationis insinuat, cum subdit dicens:« Misit digitos suos in auriculas, exspuens tetigit linguam ejus, et suspiciens in coelum ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est adaperire: et statim apertae sunt aures ejus et resolutum est vinculum linguae ejus: et loquebatur recte( ibid).» Quid est enim quod Creator omnium Deus, cum surdum et mutum sanare voluisset, in aures illius digitos suos misit, et exspuens linguam ejus tetigit? Quid per Redemptoris digitos, nisi dona sancti Spiritus designantur? Unde cum in alio loco ejecisset daemonium, dixit:« Si in digito Dei ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.» Qua de re per evangelistam alium dixisse describitur:« Si ego in Spiritu ejicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei.» Ex quo utroque loco colligitur, quod digitus Dei Spiritus sanctus vocatur. Digitos ergo in auriculas mittere est per dona sancti Spiritus mentem surdi ad audiendum aperire. Quid est vero quod exspuens linguam ejus tetigit? Saliva nobis est ex ore Redemptoris accepta sapientia in eloquio divino. Saliva quippe ex capite defluit in ore. Cum ergo sapientia, quae ipse est, dum lingua nostra tangitur, mox ad praedicationis verba formatur. Qui suspiciens in coelum ingemuit, non quod ipse necessarium gemitum haberet qui dabat quod postulabatur, sed nos ad Deum gemere qui coelo praesidet docuit, ut et aures nostrae per bona Spiritus aperiri, et linguam per salivam oris, id est per scientiam divinae locutionis solvi debeat ad verba praedicationis. Cui mox« Ephphetha, id est adaperire» dicitur,« et statim apertae sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguae ejus.» Qua in re notandum est quia propter clausas aures dictum est« adaperire.» Sed cujus aures cordis ad obediendum apertae fuerint, ex subsequenti procul dubio etiam linguae ejus vinculum solvitur, ut bona quae fecerit, etiam facienda aliis loquatur. Unde et bene additur,« et loquebatur recte.» Ille enim recte loquitur qui prius obediendo fecerit, quae loquendo admonet etiam facienda. Aliter. Humani generis formam surdus ille et mutus habuit, quando Dominus ut sanaret per fines Decapoleos transivit. Decapolis est regio decem civitatum, et significat legem decem praeceptorum. Per Decapolim Dominus transit, cum sub decalogo legis nasci voluit. Surdum et mutum ei adducunt, cum praedicatores genus humanum ad fidem convertunt, quod surdum erat, quia mandata Dei audire nolebat. Mutum erat, quia a laude Conditoris tacebat. Cui Dominus auditum reddidit, dum ei ad intelligendas Scripturas sensum aperuit.»
58.2.1
DOMINICA DUODECIMA. Secundum Marcum. De sacerdotibus et sex aetatibus saeculi.
58.2.1
Populus ad fidem vocatus visibilibus sacramentis erat instruendus, ut per exhibitionem visibilium posset venire ad intellectum invisibilium. Nosse oportet Domini sacerdotes, qui hoc sacramentum contractant, modum et ordinem sacramentorum, et veritatem rerum significatarum. Alioquin dispensatores sunt tantum mysteriorum tanquam caeci duces caecorum, utilitatis tantum inde habituri quantum capiunt jumenta, quae portant panes ad usus aliorum, licet divina gratia non deserat sacramentum, quod per eos ad salutem aliorum administratur. Attendant ergo Dominicorum sacramentorum dispensatores, quia Ecclesia Christi quotidie ex gentibus, operantibus iisdem sacramentis, aggregatur populus acquisitionis, cujus caput est Christus; per fidem generatur, per charitatem in virum perfectum nutritur, spe aeternitatis in eadem fide et charitate solidatur, et omnium sanctorum administratione ad hunc finem refertur, ut intelligat Ecclesiam Dei tanquam domum in fide fundari dilectione Dei et proximi, tanquam parietes bene sibi cohaerentes superaedificari, ejusdem altitudinem spe aeternitatis gloriosissimae cumulari. Hoc corpus Christi licet nativitate capitis sui consueto nascendi ordine subsecutum est, tamen hujus capitis nativitem in unitate subsecuturi, corporis quaedam membra praecesserunt, patriarchae scilicet et prophetae, et multi justi qui prodigiis et praeconiis multis nativitatem capitis et secuturi corporis praemonstraverunt. Quod bene ostensum est in Jacob interioris populi typum habentem: qui ad ortum festinans manum praemisit, plantam fratris majoris natu manu tenens, hoc facto significans quia reprobato priori populo, cujus typum gerebat Esau, nasciturus esset minor populus, Christianus videlicet, qui benedictionem Dei Patris aeterna haereditate possideret. Illius quippe Patris sacramenta sunt nostra documenta, quibus ille tanquam parvulus est lactatus, et circa unius veri Dei cultum, non post deos falsos vel alienos oberrantes occupatus.
58.2.2
Unde ab initio saeculi omni aetate sacramenta Christi et Ecclesiae celebrata sunt, quibus ille populus nutriretur, et nostrae redemptionis modus insinuaretur. Nam prima aetate Adam de terra matre sine terreno patre homo ad imaginem Dei a Deo sexta die plasmatus est, et in novissima aetate saeculi per Christum de terrena matre natum, sine terreno patre homo ad eamdem imaginem Dei reformatus est. Ad cujus rei consonantiam eadem aetate de latere Adae, qui erat forma futuri, Eva formata est, et per sanguinem de Christi latere manantem cum aqua sanctificationis Ecclesia fabricata est. Secunda vero aetate mundi per octo animas a submersione diluvii, id est per arcam liberatas eadem Ecclesia figurata est, quae in spe octavae, id est resurrectionis per aquas baptismi non sine auxilio ligni salutaris a submersione exuberantium tentationum liberata est. Tertia denique aetate populus Dei ab Aegyptiaca servitute liberatus est, transiit mare Rubrum, cedit mare virga percussum a Moyse, praebet viam populo Dei. Hostes a tergo sequuntur et submerguntur, et hic repetita est baptismi per lignum salutiferum consecuti sanctificatio. Nam rubet mare Rubrum, rubet et baptismus Christi sanguine consecratus. Hostes a tergo sequentes moriuntur, quia peccata praeterita et praesentia per baptismum delentur. Dehinc in quarta aetate in illa terrena aeterna Hierusalem claruit regnum David, Christi et Ecclesiae regnum praefigurans: de cujus semine idem Christus natus est, in Ecclesia sua spiritaliter regnans et eam sibi obtemperantem post tempora gloriose coronans. Inde est quod qui in Sabbato sancto sunt baptizandi, quarta hebdomada quadragesimalis observantiae, quae continentiae nobis arma ministrat, et quarta hebdomade feria catechizandi et exorcizandi deferuntur ad Ecclesiam: ibi audituri et instruendi qualiter contra spiritales nequitias sint pugnaturi, sed tamen usque in Sabbatum paschale baptismus eorum differtur, hoc attendente Ecclesia, quia qui ad agonem in praesenti vita vocantur, in spe futurae quietis baptizantur. Sicut enim contra visibiles hostes pugnaturi, non antequam quarta, id est juvenili aetate eliguntur: sic in hac aetate pugnaturi validiores ad invisibiles hostes repellendos, sicque ad Christianam militiam sub typo hujus numeri electi Christianum nomen viriliter exerceant, et ut coronari mereantur, ab acie non recedant.
58.2.3
Post tempora vero regni Israel quinta aetate in choante propter perversitatem praetaxati populi captivante Babyloniae rege transmigravit idem populus in Babyloniam, et qui confusioni servierat voluntarius regi Babylonis, quod interpretatur confusio, servivit invitus. Post LXX annos faciente Christo Cyro reversus est idem populus, sicut praedixerat primo Isaac, deinde Jeremias. Quod bene ad statum pertinet Ecclesiae, quae post hujus saeculi finem quae septenario numero volvitur dierum, post multas angarias quas passa vel passura est sub regibus hujus spiritualis Babyloniae, in coelestem Hierusalem reversa est, nulli ulterius confusioni servitura. Unde dicit Apostolus:« Vanitati creatura subjecta est non volens, sed propter eum qui subjecit eam in spe, quoniam et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis hujus in libertatem gloriae filiorum Dei.» Per haec tempora omnia non defuerunt viri justi, futurae Ecclesiae membra; non defuerunt cuique tempori congrua sacramenta tanquam populi nutrimenta. De quibus possent multa recitari, nisi studeremus brevitati. Ad ultimum sexta aetate de Virgine natus est Christus, sicut sexta die de terra virgine plasmatus est protoplastus. Hic Christus finis est legis, et veritas et plenitudo omnium qui praecesserant in umbras sacramentorum. In plenitudine temporis, sicut dictum est, natus est Christus, crevit, ad virilem aetatem pervenit, tricesimo vitae suae anno( sicut tradunt evangelistae) a Joanne baptizatus est, non quia indiguit, sed quia ejus vita Christianis disciplina morum fuit. Dehinc elegit apostolos, praedicavit Evangelium, crucifixus est, dans nobis exemplum humilitatis et patientiae, tertia die resurrexit, in quo membra sua resurrectionis suae spe confirmavit proxime coelos ascensurus, discipulos quid agere deberent admonuit, dicens:« Ite, docete omnes gentes, praedicate omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit.» Hic paucis verbis docemur sacerdotes Domini apostolorum successores et vicarios, de quibus dicitur:« Pro patribus tuis nati sunt tibi filii:» qualiter debeant rudes populos terreni hominis imaginem adhuc portantes catechizare, qualiter in novitatem et Christi conformitatem lavacro aquae in verbo transformare. Hoc ita factum est temporibus apostolorum et martyrum, qui in Judaeis et gentibus Evangelium juris intelligentibus et quibuscunque personis verbi Dei capacibus annuntiaverunt.
58.3.1
DOMINICA DUODECIMA. Secundum Marcum. DIVISIO.
58.3.1
Postquam Ecclesia dilatata est et congregata est in gentibus, nec inter fideles repertus est aliquis adultae fidei non fidelis, ne parvuli eorum de hac vita ante rationabiles annos exeuntes alieni remanerent a consortio Christi, provisa est illis etiam medicina salutis, ut in sacramentorum genere vel fide ad catechizandos parvulos, exorcizandos, initiandos, et demum baptizandos. In quibus pro parvulo audit Ecclesia, et ad interrogata respondet, donec parvulus ad intelligibiles annos perveniat, et sacramenta fidei, charitatis et spei sibi imposita per se intelligat. De quibus quoque sacramentis quid significent, prout Dominus voluerit inspirare charitati vestrae aliquid dicere proposuimus, ut et ipsi virtutem sacramentorum intelligatis, et auditores vestros docere studeatis. Notandum ergo est prius quomodo baptizandus in utero matris Ecclesiae puer concipiatur, quibus alimentis usque ad nativitatem novi hominis in eodem utero nutriatur. Tria quippe sunt quibus usque ad indumentum novitatis baptizandus concipitur, catechismi scilicet et exorcismi, et orationes. Catechizatur ad hoc qui ad fidem vocatur, ut ad quod vocatur, proprio moveatur voluntatis arbitrio. Exorcizatur, ut ab eo diaboli potestas iniqua depellatur. Additur pro eo oratio, ut gratia praeveniat et sequatur, quae vires praebeat libero arbitrio, et qua procul fiat maligni spiritus illusio. Signatur itaque primo baptizandus crucis signaculo in fronte, in pectore, in oculis, in auribus, in ore, cujus virtute victus est diabolus, et exaltatus est Christus. Unde Habacuc dicit:« Cornua in manibus ejus: ibi reposita est fortitudo ejus.»
58.3.2
Hoc ergo signo muniuntur totius corporis sensus, cujus virtute et omnia nostra sacramenta complentur, et omnia diaboli figmenta frustrantur; sicut cum primogenita delerentur Aegypti, populus Hebraeorum signatis postibus domorum suarum sanguine agni paschalis, in typo Dominicae passionis, salvatus est, et populus Aegyptius qui hoc signo caruit, in primogenitis suis graviter percussus est. Sicut apud Ezechielem Hierusalem ab imminente clade liberanda esse promittitur, si tanquam figuram crucis exprimens gementium atque dolentium, id est poenitentium signaretur. Postea datur sal benedictum in os pueri, ut per typicum sapientiae salem conditus, fetore careat iniquitatis, ne a vermibus vitiorum ultra putrefiat, sed incorruptus servetur ad percipiendam Christi gratiam, neque ultra a condimento sapientiae desipiat, neque retro aspiciat sicut uxor Loth. Exsufflatur postea malignus foras. Quae mysteria sacra significant quod non parvulus exorcizatur, et exsufflatur, sed ille sub quo sunt qui sub peccato nascuntur, et nondum per sacrum baptisma renati sunt, sed jam per signum crucis in utero matris Ecclesiae concepti sunt. Omnia enim charismata sacerdotalis ministerii crucis figura percipiuntur. Omnia autem sacramenta quae acta sunt et quae aguntur exorcismis, orationibus, insufflationibus, quasi esca sunt quae parvulos reficiunt in utero, ut renatos aqua salutis hilares mater Ecclesia exhibeat Christo. Postea tanguntur ei aures et nares cum saliva. Saliva quippe a capite descendit in os supernam significans sapientiam, cujus tactu et aures cordis aperiuntur ad intelligendum verbum Dei, et nares ad repellendum fetorem noxiarum cogitationum et delectationum. Unde ait beatus Ambrosius in libro De sacramentis:« Quod egimus nempe apertio est, quia sacramenta sunt apertionis quando aures ejus tetigit et nares. Quod significat in Evangelio Dominus noster Jesus Christus cum ei oblatus esset surdus et mutus, cujus os tetigit et aures quia surdus erat; os quia mutus erat, et ait.« Ephphetha, quod est adaperire.»
58.3.3
Deinde venit sacerdos ad fontem, consecratur fons in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti; quibus verbis si aqua salutis consecretur, nec a bono nec a malo pejus accipitur baptismus. Unde Augustinus in libro tertio De unico baptismo:« Non est aqua profana, nec adultera super quam nomen Dei invocatur, etsi a profanis et ab adulteris invocetur, quia nec ipsa creatura, nec ipsum nomen adulterum est.» Traditur etiam novae vitae auditoribus symbolum fidei: quod per duodecim apostolos ordinatum est, et totidem sententiis comprehensum. Postremo parvulus ad baptismum interrogatur a sacerdote:« Abrenuntias Satanae et omnibus operibus ejus, et omnibus pompis ejus?» ut primum respuat errorem, et approximet ad veritatem, ut possit, juxta Apostolum, deponere veterem hominem cum actibus suis, scilicet pristinam conversationem, abnegans impietatem et saecularia desideria( Ephes. IV). Respondet parvulus per ora gestantium.« Abrenuntio.» Unde Augustinus contra Julianum in lib. IV:« Quisquis negat per ora gestantium parvulos abrenuntiare et credere, et neget eos accipere baptismum, quia in manibus gestantium reluctantur.» Item in libro De poenitentia:« Parvulis ad consecrationem et remissionem originalis peccati prodest eorum fides a quibus offeruntur, ut quascunque maculas delictorum per alios, a quibus nati sunt contraxerunt, aliorum etiam interrogatione et responsione purgentur.» Post abrenuntiationem ungitur catechumenus oleo sacro in pectore, tanquam muniatur adversus hostem invisibilem, ne ei immunda et noxia persuadeat desideria. Ungitur et inter scapulas, ubi est vigor portandi oneris, ut fortitudinem accipiat ad portandum pondus diei et aestus, sicut bonus athleta.
58.3.4
Exinde exquiritur ab eo si credat in Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum, et in Spiritum sanctum, unum Deum in Trinitate, et trinum in unitate; si confiteatur unam esse sanctam Ecclesiam Catholicam, et si credat remissionem peccatorum et vitam aeternam. Haec omnia si profiteatur se credere, jam incipit in eo mori vetus homo, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis. In abrenuntiatione prioris possessoris, suadente charitate, jam vult in jus legitimi possessoris transire: in quem jam profitetur se credere et ab eo aeterna praemia exspectare. Jam expurgatum est vetus fermentum, sed nondum est nova conspersio, ubi sacri fontis sequatur ablutio. Sub responsione trinae interrogationis trina mersione catechumenus a sordibus vetustis abluitur, et novum hominem indutus, triduanae Domini sepulturae consepelitur. Unde Apostolus ait:« Consepulti enim sumus per baptismum in mortem, ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus.» Hinc etiam beatus Ambrosius dicit in libro De sacramentis:« Interrogatus: Credis in Deum Patrem omnipotentem? dixisti: Credo, et mersus es, id est sepultus es. Iterum interrogatus es: Credis et in Jesum Christum Dominum natum et passum? dixisti: Credo; et mersus es, id est Christo consepultus es. Qui autem Christo consepelitur, cum Christo resurget. Tertio interrogatus es: Credis et in Spiritum sanctum? dixisti: Credo; et mersus es tertio, ut multiplicem lapsum cogitationis, locutionis, operationis aboleret trina confessio.» Hanc sacri baptismatis emundationem in similitudinem mortis Christi celebratam praefigurabat aqua aspersionis in veteri lege, qua emundabatur qui mortuum tetigerat, ut in castra reverteretur: cui immistus erat cinis vitulae rufae extra castra combustae, hyssopus quoque coccus et cedrus. Vitula quippe illa quae femineus est sexus fragilitatem, id est passibilitatem carnis Christi significat, rufa propter sanguinis effusionem. Quae etiam extra castra ejecta est. In quo figurabatur quod et Dominus passurus extra civitatem ductus est. Quod etiam sanguine ejusdem vitulae aspergebatur septies tabernaculum, et omnia vasa tabernaculi, plenam significat emundationem quam intus et extra contulit sanguis Christi. Anima enim constat triplici virtute, corpus vero quaterna elementorum complexione, quia uterque mundata est Christi sanguinis effusione.
58.3.5
Quod vero carnes ejusdem vitulae et corium et stercora comburebantur hoc significatum est quia tota humilitas et ignominia passionis versa est in gloriam resurrectionis. Quod bene ignis significat qui semper ad superiora tendit, et quod absumit in se convertit. Quod autem hyssopus huic aspersioni admiscetur, hoc significat quod in fide mortis Christi peccata mundantur. Unde ait Apostolus:« Fide mundans corda eorum.» Hyssopus quippe ideo fidem significat, quod cum sit herba humilis, firmiter haeret in petra. Coccus quoque huic adhibetur emundationi, quae flammeo colore charitatem significat sine qua mortuum est quidquid fides operatur. Cedrus etiam huic opitulatur mundationi, quae imputribilis arbor dicitur, et in excelsis montibus radicat, et ideo spem incorruptionis et supernae gloriae significat. Horum omnium conjunctione aqua aspersionis consecratur, et qui mortuum tetigerat, ut dictum est, emundabatur, quia qui operibus mortuis, id est peccatis originalibus coinquinatur, liberatur baptismate sacro in fide mortis Christi et resurrectionis cum sponsione charitatis et spei baptizabatur.

Intertext edge

Open linked passage

Note