Libri deflorationum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
—
Original / primary: 10602 Libdef
59.1
DOMINICA DECIMA TERTIA. Secundum Lucam.
59.1
Beati oculi, qui vident quae vos videtis. Dico autem vobis, quod multi reges et prophetae videre voluerunt quae videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt.» Illos oculos dicit beatos qui sacramenta Christi cognoscunt. Prophetae et justi sicut Isaias et Abraham viderunt in aenigmate et non in specie. Abraham exsultavit ut videret diem Christi: et vidit et gavisus est. Isaias et alii prophetae viderunt gloriam Domini: unde et videntes sunt appellati; sed aenigmate viderunt, non in praesentiarum, ut apostoli, qui nequaquam per angelos ut varias visionum species opus habebant doceri. Quos Lucas reges dicit, Matthaeus justos appellat, quia magni reges sunt qui tentationum suarum motibus regendo praeesse noverunt, non succumbere. Nota quia minor gratia minorque sacramentorum Christi notitia fuit in prophetis quam in apostolis, qui praesertim accepto Spiritu sancto mundum etiam illustraverunt. Verumtamen aliqui prophetarum, et aliquando supra hominem rapti, sine aenigmate contemplati sunt intellectuali visione, ut Apostolus. Unde Dominus in libro Numeri:« Si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. At non talis servus meus Moyses. Ore enim ad os loquor ei et non palam, non per aenigmata et figuras Dominum videt.» Sequitur:« Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, dicens: Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? Pharisaei videntes quia silentium imposuisset Sadducaeis, convenerunt in unum. Et accessit unus de Scribis, legis doctor, tentans eum, et dicens: Magister, quod est mandatum magnum in lege?» Videlicet Pharisaei et Sadducaei inter se contrarii essent, tamen pari mente consenserunt ad Dominum tentandum. Quod legimus fecisse Haerodem et Pilatum in nece Domini. Pharisaeis saepe confutatis, malitia et livor nutrit impudentiam. Itaque nudi a veritate multitudine se armaverunt dicentes apud se: Omnes loquamur per unum, ut si fuerit victus, videatur confusus. Magistrum vocat, cujus non vult esse discipulus. Simplicissimus interrogator et malignissimus insidiator de magno mandato interrogat qui nec minimum observat. Ille enim debet interrogare de majori justitia qui minorem complevit.
59.2
« Ait illi Jesus: Primum omnium mandatum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est. Et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum et maximum mandatum. Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae.» Primum et maximum est mandatum unum Deum super omnia diligere, et hoc ante omnia debemus quasi unicum pietatis fundamentum locare. Ideo non dixit cognosces, sed diliges, quia cognoscere unum Deum pene proprium est humanae naturae; diligere autem, religiosi cordis et recti. Huic simile est de dilectione proximi, quia imago Dei est homo. Dilectio in Deum est origo dilectionis in proximum, et dilectio in proximum cognitio est dilectionis in Deum. In tribus rebus dilectio Dei exprimitur, ut nihil remaneat in homine quod non divinae dilectioni subdatur. Nam dum dicitur:« Dilige Deum ex toto corde tuo,» omnes cogitationes in Deum referendas praecepit. Dum vero dicitur« ex tota anima,» omnes affectiones animae ad Deum referri jussit. Dum vero adjecit« ex tota mente» omnem rationem indicat humanam, qua intelligimus et discernimus in rebus divinis esse occupandam. Ubi autem dicit« ex tota virtute» bonum perseverantiae injungit. Item duo sunt erga proximi dilectionem servanda, ut et beneficii impensione foveatur, et nulla malitia laedatur. Hoc est:« Quod tibi non vis fieri, aliis ne feceris,» et:« Omnia quaecunque approbatis ut faciant vobis homines, haec et vos facite illis.» Licet igitur diversa sint praecepta, quibus aut utiliter quae sunt appetenda cupimus, aut quae vitanda sunt utiliter praecaveamus, unum tamen sunt in radice charitatis, quia in dilectione Dei et proximi facere debemus. Recte itaque dicit legem et prophetas referri ad duo mandata charitatis, quia totus Decalogus et monita prophetarum ibi habent finem.
59.3
« Et ait illi Scriba: Bene, magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non alius praeter eum, et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine: et diligere proximum tanquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus et sacrificiis.» Ostendit ex hac responsione Scriba gravem saepe inter Scribas et Pharisaeos fuisse quaestionem quod esset mandatum maximum, quibusdam hostias et sacrificia laudantibus, aliis fidei et dilectionis opera praeferentibus, eo quod plures Patres ante legem absque omni victimarum et sacrificiorum consuetudine ex fide tantum, quae per dilectionem operatur placuissent, nemo autem absque fide et dilectione per sacrificia. Nos autem magnum et primum mandatum dicimus quantum ad dignitatem. Alioquin utilitas mandatorum Dei una est, et sic omnia sibi cohaerent, ut alterum esse non possit sine altero, ut fundamentum dicimus melius esse, cum tamen nec fundamentum sine aedificatione, nec ista sine illo esse possit. Non igitur fundamentum est utilius aedificatione, sed dignius, sicut caput dignius est membris:
59.4
« Jesus autem videns quia sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Recte respondisti: hoc fac et vives.» Quia salus nostra consistit in cognitione veritatis et amore virtutis, Sadducaei longe sunt a regno Dei, cum nec cognoscenda cognoscant, nec diligenda diligant. Hic autem superbus tentator minus longe erat extra regnum, quia jam per scientiam evangelicae perfectioni consensit. Esset autem in regno Dei si augeretur ei cognitio veri et dilectio boni, ut Christum tam in Deum quam in proximum susciperet.
59.5
« Ille autem, volens justificare seipsum, dixit ad Jesum: Et quis est proximus?» Nemo proximior homini quam Deus, qui intrinsecus et extrinsecus novit, et omnia curare potest. Sed omnis incredulus vel tentator nec Deum nec hominem proximum habet. Legisperitus ob vulgi favorem captandam, quod sapienter respondisse jactaretur, interrogat Dominum quid faceret. Sed quia seipsum justificare desiderat, Dominus temperavit responsum suum parabolice loquens ei, ita ut et omnis qui misericordiam facit proximus intelligatur, et specialiter Dei Filius, qui nobis per humanitatem proximus factus est, designetur.
59.6
« Suscipiens autem Jesus dixit: Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Jericho, et incidit in latrones.» Homo iste Adam intelligitur; Hierusalem civitas coelestis, a cujus beatitudine lapsus est in hanc vitam mortalem. Quod bene Jericho, quae luna interpretatur, significat variis effectibus incerta. Latrones intellige diabolum et angelos ejus, in quos non incideret nisi prius vitiis tumuisset. Vera est enim sententia dicens:« Ante ruinam exaltabitur cor.»
59.7
« Qui etiam despoliaverunt eum, et plagis impositis, abierunt, semivivo relicto.» Despoliaverunt eum gloria immortalitatis et veste innocentiae. Plagae peccata sunt quibus naturae humanae integritas violata fuit. Abierunt autem non ab insidiis aliquatenus cessando, sed earumdem insidiarum fraudes occultando. Semivivum reliquerunt, quia rationem ejus abolere non valuerunt. Ex qua enim parte sapere et cognoscere Deum potest, vivit homo; ex qua vero peccatis tabescit, lethifero vulnere foedatus jacet quasi mortuus.
59.8
« Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via, et viso illo praeterivit. Similiter et levita cum esset secus locum et videret eum pertransivit.» Sacerdos et levita qui sauciatum transierunt, sacerdotium et ministerium Veteris Testamenti significant, ubi mundi languentis vulnera monstrari poterant, non autem curari. Ait enim Apostolus, quia« impossibile erat sanguine vitulorum et agnorum et hircorum auferri peccata.» Itaque sacerdos Dei, lege in mundum descendente per Moysen, nullam sanitatem contulit homini. Sic et descensus levitae qui typum ostendit prophetarum, nullum sanat; sed cum peccata arguit pertransit, quia indulgentiam non largitur.
59.9
« Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum, et videns eum misericordia motus est.» Samaritanus qui custos interpretatur Dominum significat, cui Propheta contra latrones istos ita supplicat.« Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.» Ipse Dominus homo factus vitae praesentis iter arripuit, et venit secus vulneratum, compassionis nostrae finitimus et misericordiae collatione vicinus. Lex autem non habuit misericordiam, sed judicium et vindictam.
59.10
« Et approprians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.» Peccata enim quae in hominibus invenit redarguendo cohibuit, spem veniae poenitentibus promittens, terrorem poenae peccanti incutiens. Alligat ergo vulnera, dum praecipit:« Poenitentiam agite.» Infundit oleum, dum addit:« Appropinquabit regnum coelorum» Infundit et vinum, dum dicit:« Omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur.» Vel alligat vulnera in baptismo, infundit oleum et vinum, id est chrisma sancti Spiritus et calicem passionis suae.
59.11
« Et ponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit.» Jumentum caro ejus est in qua peccata nostra portavit super lignum, et juxta aliam parabolam, ovem erroneam reportavit ad gregem. Itaque imponi jumento est incarnationem Christi credere, ejusque mysteriis tutari ab hostili incursione. Stabulum est Ecclesia praesens, ubi sperando reficiuntur viatores, in aeternam vitam redeuntes. Stabuli nomine miserias et fetores hujus vitae signanter insinuat, ne homo in hoc exsilio tanquam in patria gaudeat. Curam egit, ne aeger in Ecclesiam ductus, praecepta quae acceperat dimitteret.
59.12
« Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabellario et ait: Curam illius habe, et quodcunque supererogaveris, ego, cum rediero, reddam tibi.» Altera dies est post Domini resurrectionem, quae magis splendet quam tempus praecedens. Duo denarii duo sunt Testamenta, in quibus aeterni Regis nomen et imago continentur. Stabularius est chorus discipulorum, quibus aperuit sensum ut intelligerent Scripturas per Spiritum sanctum. Supererogat stabellarius, quod in duobus denariis non accepit, cum Paulus dicit:« De virginibus praeceptum Domini non habeo, consilium autem do.» Itemque supererogat cum dicit:« Dominus ordinavit his qui Evangelium annuntiant: de Evangelio vivere, sed nos non usi sumus hac potestate, ne quem vestrum gravaremus.» Debitor rediens reddet quod promisit, cum Dominus in judicio dicet:« Quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam: intra in regnum Domini tui.»
59.13
« Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones? At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi: Vade, et tu fac similiter.» Nemo nobis magis est proximus quam qui vulnera nostra curavit, quam caput membris Diligamus ergo eum ut Deum et Dominum, diligamus quasi proximum, diligamus et omnes imitatores Christi. Quod ait:« Fac et tu similiter,» tale est. Quidquid vales in proximi necessitate sublevanda vel corporali, vel spirituali, devotus operare, ut manifesteris esse proximus. Recte misericordia proximum facit, quia est secundum naturam. Nihil enim secundum naturam, quam naturam juvare consortem.
59.1.1
DOMINICA DECIMA TERTIA. Secundum Lucam. Item expositio de eodem.
59.1.1
« Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum.» Adam infelix vir fuit, qui per consilium impiorum de patria paradisi abiit, et omnes posteros suos in hoc exsilium traduxit. Nec in via peccatorum stetit, quia in peccatis stabilis mansit. In cathedra pestilentiae sedit, quia peccata alios per mala exempla docuit. Christus autem beatus vir exstitit, qui consilio Patris de aula coeli in carcerem post perditum servum abiit, in consilio vero impiorum non abiit, quando diabolus omnia regna mundi et gloriam eorum ei ostendens, se adorare persuasit. In via peccatorum non stetit, quia peccatum non fecit. In cathedra pestilentiae non sedit, quia nec verbo nec facto malum docuit. Et ideo sicut ille infelix omnes carnales filios in mortem attraxit, ita iste beatus vir cunctos filios spiritales in vitam revexit. Sicut enim ipse refert in Evangelio, homo quidam descendit ab Hierusalem in Jericho, in quem latrones irruentes vulneraverunt, ac despoliantes eum, abierunt. Porro sacerdos eamdem viam pergens, ac semivivum videns, pertransiit. Similiter levita iter faciens, viso eo praeterivit. Samaritanus autem per eamdem protendens, miseri miseretur, ac ligatis vulneribus, vino et oleo medetur, impositumque jumento in stabulum duxit; altera die duos denarios stabulario protulit, curam illius gerere petit, si quid de suo supererogaverit, in reversione se ei redditurum promittit. Homo quippe ab Hierusalem in Jericho descendit, dum primus parens de gaudiis paradisi ad defectum mortis venit. Jericho namque quod luna sonat, defectum nostrae mortalitatis designat. Qui latrones incidit, quia exsulem protinus turba daemonum circumdedit. Qui etiam eum despoliaverunt, quia non solum deliciis paradisi, sed et veste immortalitatis denudaverunt. Plagas imposuerunt, quia ei peccata inflixerunt. Semivivum reliquerunt, quia in anima mortuum in corpore vero per Dei mysteria circumdatum dimiserunt. Per eamdem viam sacerdos descendit, dum patriarcharum ordo pariter mortalitatis tetendit. Qui vulneratum pertransiit, quia generi humano opem ferre non valuit, dum se etiam peccatis graviter sauciatum doluit. Levita quoque idem iter carpebat, quia ordo prophetalis etiam per callem mortis tendebat. Qui saucium praeterivit, quia perdito homini adjutorium ferre non potuit, dum se quoque peccatis vulneratum ingemuit.
59.1.2
A Samaritano autem semivivus curatur, quia homo seductus per Christum sanatur. Samaria erat civitas caput regni Israelitici, cujus captivi ad idololatriam in Ninive erant captivati, et gentiles in ea locati. Quorum consortia in tantum Judaei exhoruerunt, ut illos participio eorum addicerent quibus maledicere voluerunt. Unde et Dominum maledicendo Samaritanum vocaverunt. Ipse enim verus Samaritanus erat, quod custos dicitur, quia ab eo genus humanum custoditur. Hic iter fecit, dum de coelis in hunc mundum venit. Viatorem vidit plagatum, quia hominem conspicit peccatis et miseriis circumdatum. Super eo movetur misericordia, quia omnes dolores pro eo experitur et approprians vulnera ejus alligavit, dum vitam aeternam nuntians a peccatis cessare praedicavit. Per duas partes ligaminis vulnera constrinxit, dum per duos timores peccata compescuit. Servilis enim timor poenas a peccatis prohibet; filialis autem sanctus ad bona opera monet. Inferiorem partem ligaminis traxit, dum gehennae timorem sic cordibus hominum incussit.« Vermis, inquit, eorum non moritur et ignis non exstinguitur.». Superiorem partem traxit, dum boni studii timorem instruxit.« Filii inquit, regni ejicientur in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium.» Vinum et oleum infudit, dum poenitentiam et veniam docuit. Per vinum quippe putrida expurgantur; per oleum fota curantur. Vinum infudit dum dixit:« Poenitentiam agite.» Oleum addit dum subjunxit:« Appropinquabit enim regnum coelorum.» In jumentum posuit, dum peccata in corpore suo super lignum crucis pertulit. In stabulum duxit, dum eum supernae Ecclesiae conjunxit. Stabulum quo animalia in nocte congregantur, est praesens Ecclesia in qua justi in caligine hujus vitae stabulantur, donec aspiret dies aeternitatis et inclinentur umbrae mortalitatis. Altera die protulit duos denarios. Una dies erat mortis, altera vitae. Dies mortis coepit ab Adam in quo omnes moriuntur; dies vitae inchoavit a Christo in quo omnes vivificabuntur. Ante Christi resurrectionem omnes homines ad mortem tendebant; post suam resurrectionem omnes fideles ad vitam surgebant. Altera vero die duos denarios protulit, dum post resurrectionem suam duo Testamenta per duo praecepta charitatis impleri docuit. Stabulario denarios dedit, dum ordini doctorum leges vitae docendas commisit. Aegrum praecepit curari, quia genus humanum jussit a peccatis salvari. Quem aegrum fetor de stabulo exire compellit, quia justos adversitas hujus mundi ad coelestia appetenda impellit. Duo etiam denarii stabulario dantur, dum doctores scientia Scripturarum et honore saecularium sublimantur. Si quid ipsi supererogaverint, ille reddet cum redierit, quia si bona quae populis praedicant, operibus exemplificant, cum verus Samaritanus ad judicium redierit, et olim saucium tunc jam sanatum de stabulo in coeleste palatium induxerit, sollicitis curatoribus sempiterna praemia recompensabit.
59.2.1
DOMINICA DECIMA TERTIA. Secundum Lucam. De verbis: « Egredimini, filiae Sion, » et de tribus visionibus Christi.
59.2.1
« Egredimini, filiae Sion, et videte regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua..» Delicatis et infirmis proponitur haec exhortatio per Spiritum sanctum. Delicati sunt qui in Aegypto et in Babylone volunt prosperari: hi propter infirmitatem suam femineo sexu appellantur filiae, nondum perfecti filiorum nomine honorandi. De perfectis enim dicitur:« Filii Sion inclyti..» Tres itaque sunt visiones regis nostri: Prima in hoc mundo, secunda in judicio, tertia in regno. De prima dicitur:« Multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis et non viderunt.». Et illud:« Beati oculi qui vident quae vos videtis.» De secunda:« Videbit omnis caro salutare Dei..» De tertia:« Videbimus eum sicuti est..» Prima visio durat quandiu est hodie praesentis vitae. In hac apparuit humilis et pius, dicens:« Venite ad me, omnes qui laboratis.» Hoc et hodie similiter dicit hominibus. In secunda apparebit terribilis et justus. Unde dicitur:« Judicabit populos in aequitate..» In tertia gloriosus videbitur. Unde canitur: Gloriosus Deus in sanctis suis; mirabilis in majestate sua. In prima visus est a bonis et malis, sed non ab omnibus; in secunda videbitur a bonis et malis omnibus; in tertia, a bonis tantum, quia non videbunt mali essentiam Deitatis. Unde scriptum est:« Tollatur impius, ne videat gloriam Dei.» In prima sui visione Dominus est corrector morum dicens:« Discite a me quia mitis sum et humilis corde;» et in propheta:« Convertimini ad me, et salvi eritis.» In secunda discretor meritorum est, dicens bonis:« Venite, benedicti..» Malis vero:« Ite in ignem aeternum.» In tertia distributor erit praemiorum pro diversitate morum, quia stella differt a stella in claritate. Omnibus tamen communis laetitia erit, etsi dispar singulorum gloria: nec erit labor in desiderio, nec in saturitate fastidium, quia tunc non esset perfectum bonum.
59.2.2
Juxta has tres visiones dicitur idem Rex et Dominus noster Jesus Christus tribus nominibus mystice appellari: Salomon, Ecclesiastes, Idida. Salomon, id est pacificus, quia in prima visione pacem fecit inter Deum et homines, inter angelos et homines. Unde dicit Apostolus:« Pacificans non solum quae in terra, sed etiam quae in coelis sunt.» Ecclesiastes, id est concionator, quia in secunda sui visione concionem et diversitatem gentium congregabit. Idida, id est dilectus, quia in tertia cognoscent sancti quomodo Filius diligat Patrem et diligatur a Patre, cum tradiderit regnum Deo et Patri, et ipse erit omnia in omnibus( I Cor. XV). Praeterea notandum quod his tribus libris qui intitulantur: Proverbia Salomonis, Ecclesiastes, Canticum Canticorum, annotantur tres abrenuntiationes. Quarum prima est, qua corporaliter universas divitias mundi facultatesque contemnimus; secunda, qua mores ac vitia affectusque pristinos animi carnisque respuimus; tertia, qua mentem nostram de praesentibus universis ac visibilibus evocamus, et futura tantummodo contemplamur, et ea quae sunt invisibilia concupiscimus. Quae tria etiam Abrahae Dominus praecepit, cum diceret:« Exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui.» Primum dixit« de terra tua,» id est de facultatibus mundi hujus operibusque terrenis. Secundo, de cognatione tua, id est de conversatione et moribus vitiisque prioribus, quae nobis a nativitate nostra cohaerentia velut quadam affinitate cognata sunt. Tertio,« de domo patris tui,» id est omni memoria mundi hujus, qui oculis occurrit. Quod ita fit, cum mortificati cum Christo ab elementis hujus mundi contemplamur, secundum apostolum, jam non ea quae videntur, sed quae non videntur.« Quae enim videntur temporalia sunt, quae autem non videntur aeterna.» Et exeuntes corde de hac temporali ac visibili domo in illam in qua sumus jugiter oculos nostros mentesque dirigimus. Quod tunc implebimus cum in carne ambulantes non secundum carnem militare Domino coeperimus, juxta hoc: noster autem municipatus est in coelis. His itaque tribus abrenuntiationibus, ut praefatum est, conveniunt proprie tres libri Salomonis. Nam Proverbia aptantur primae, quibus concupiscentia carnalium rerum ac terrena vitia resecantur; secundae, Ecclesiastes, ubi universa quae aguntur sub sole vanitas pronuntiantur; tertiae, Canticum canticorum, in quo mens visibilia cuncta transcendens verbo jam Dei rerum aeternarum contemplatione conjungitur. Nam superata tellus sidera donat. Felix ergo qui potuit boni fontem visere lucidum. Quod facere valet mens, ab illicito amore penitus pura. Nam econtra qui tartareum in specus, scilicet in amorem temporalium victus lumina flexerit, quidquid praecipuum trahit perdit, dum videt inferos. Qui enim intentus est temporalibus, amittit quidquid boni acquisierat. Enimvero, heu! noctis prope terminos Orpheus Eurydicem suam vidit, perdidit, occidit. Nam inde summe dolendum est, cum aliquando sapiens et eloquens quispiam multos ad justitiam convertit praedicando, sed ipse propria victus in concupiscentia perit, quia dum ad terrenas cupiditates respicit, quas pene spreverat, omnia bona quae egerat perdit, et ipse occidit de summo rationis ad ima terrenorum. Unde dicitur Orphoeus, quasi aurea phone[ φωνή], id est optima vox. Hujus conjux est Eurydices, id est naturalis concupiscentia. Eurydices nempe dicitur boni judicatio, quia quod quisque judicat bonum, sive ita sit sive non sit, id concupiscit. Quapropter festinare debemus, ut quemadmodum corpore petentes patriam, divitias mundi despeximus voluptatesque, ita etiam corde haec omnia relinquentes, nulla rursus ad haec, quae dimisimus, concupiscentia revertamur. Sed non proderit primam abrenuntiationem cum summa devotione fidei suscepisse, si secundam non eodem studio et ardore implemus: et ita cum etiam hanc fuerimus indepti, ad illam quoque tertiam pervenire poterimus: qua egressi de domo prioris nostri parèntis omnem mentis intuitum ad coelestia deflectemus. Hujus tertiae abrenuntiationis veram perfectionem tunc merebimur obtinere, quando mens nostra, nullo carneae pinguedinis hebetata contagio, sed peritissimis eliminationibus expolita ab omni affectu et qualitate terrena, per indesinentem divinarum rerum meditationem spiritalesque theorias ad illa invisibilia transierit.
59.3
DOMINICA DECIMA TERTIA. Secundum Lucam. Item de eodem.
59.3
« Egredimini, filiae Sion, ut videre possitis regem Salomonem.» Unde dictum est Abrahae:« Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui.» Terra lata et spatiosa: haec est curiositas. Quae dum late vagatur per exteriora, interim subintrat serpens: porrigit pomum, et subripit paradisum. Dina foris inventa corrumpitur. De hac curiositate exeundum est, conservando mentem. Cognatio autem dicitur voluptas quae nobis innata est a primo parente, qui voluptuose voluit vivere sine jugo obedientiae: de hac exeundum est, mortificando carnem. Qui propriam retinet voluntatem, patrem habet diabolum: qui se voluit alterum facere principium, de domo ejus exeundum est, propriam voluntatem deponendo: imo, ut aliis verbis dicatur de cavea, de carcere, de compedibus fugiendum est. Mundus dicitur captivorum et redimendorum carcer. Infernus carcer est captivorum et non solvendorum. De mundano carcere liberat Dominus. Unde dicitur:« Dominus illuminat caecos» illos videlicet quos mundana excaecant. Cavea est caro nostra, quae elidit animam: sed« Dominus erigit elisos.» Compede tenetur qui propriam voluntatem sequitur: Dominus autem solvit compeditos. Videte regem Salomonem. Multi vident regem, sed non Salomonem, qui regunt et cohibent in se motus illicitos, et tamen odio habent proximos. Sic econverso multi Salomonem, sed non regem vident, qui pacem servantes vitia non corrigunt. Illi regem et Salomonem vident qui motus pravos comprimunt, et ab odio cessant.« In diademate quo coronavit eum mater sua.» Tria sunt veri Salomonis diademata: Unum quo coronavit eum Judaea, quod est misericordiae quantum ad illum, non quantum ad Judaeos. Hoc fuit de spinis. Spinae significant peccata quibus pungimur. Haec ipse portavit, non per experientiam, sed per compassionem. Unde dicit propheta:« Ipse languores nostros tulit, et peccata nostra ipse portavit.» Secundum est carneum diadema, quo coronavit eum Maria mater sua, in quo affectiones nostras habuit. Tertium est diadema gloriae, quo coronavit eum Pater suus sedentem ad dexteram suam: Unde Apostolus:« Videmus Jesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum.» Et in psalmo:« Gloria et honore coronasti eum.»
59.4.1
DOMINICA DECIMA TERTIA. Secundum Lucam. De eo quod nonnulli inconsiderate affirmant justos in futuro Dei regnum Deum visuros corporeis oculis. De verbis Augustini.
59.4.1
Quidam promittunt nobis, imo sibi, quod beatiores angeli sint futuri, asserentes quod non solum per hoc quod creati sunt ad imaginem Dei, visuri sunt Deum, sicut angeli beati vident Deum, sed etiam per corporeos oculos in spirituali corpore. Quod si verum fuerit, quia visio Dei est creaturae rationalis beatitudo, sicut plures habebunt Dei visiones, scilicet et rationalem et corporalem, plures quoque habebunt beatitudines quam angeli. Nam angeli per hoc solum quod rationales sunt, videbunt Deum, secundum quod facti sunt ad imaginem Dei. Hoc autem, quod angeli futuri sint digniores, Veritas non pollicetur. Porro qui hoc asserunt quod corporeis oculis visuri sint Deum homines, ut tanta res eis credatur, adducunt beatum Augustinum in testimonium qui hoc eis affirmare videtur in ultimo libro De civitate Dei. Ait ergo finita quaestione quam proposuerat de hoc utrum visuri sint homines Deum per corpus, sicut videmus solem et lunam et caetera corpora, an non. Aut ergo, inquit, sic per illos oculos videbitur Deus, ut habeant aliquid in tanta excellentia menti simile, quo et incorporea natura cernatur, quod ullis exemplis sive Scripturarum testimoniis divinarum vel difficile est vel impossibile ostendere. Ecce audis ab Augustino quod impossibile sit ostendere ex divinis Scripturis quod Deus in futuro corporeis oculis videatur, et tu dicis eum affirmare hoc quod ipse negat aliquo modo posse probari. Ecce audis quod spiritale corpus habiturum esset simile aliquid menti, quo Deus invisibilis cerneretur, quia aliter non posset videri Deus per corpus, nisi imago Dei per quam solam videri potest Deus, ipso Augustino teste, crearetur in corpore spirituali. Quod si fieret, non jam corpus, sed spiritus futurum esset ipsum corpus: quod nefas est credere. Deinde alteram partem quaestionis subjungit, aut quod est facilius intelligendum: ita Deus nobis erit notus atque conspicuus, ut videatur spiritu a singulis nobis, in singulis nobis; videatur ab altero in altero; videatur in seipso, videatur in coelo novo et terra nova, atque in omni quae tunc fuerunt creatura, videatur et per corpora in omni corpore, quocunque fuerint spiritualis corporis oculi acie perveniente directi. Ecce totam quaestionem quae fuit bimembris recollegit sub disjunctione. Non enim dixit: Istud est; sed dixit: Aut istud est, aut illud: Et ideo quamvis alterum sit verum, affirmavit nihil tamen hic, suo more agens, nisi hoc solum quod praeter quaestionem ex sententia posuit non posse ostendi exemplis ullis vel Scripturarum testimoniis, quod Dei incorporea substantia per corporis oculos videnda sit. Porro quod in posteriori parte quaestionis et disjunctae dixit, videatur et per corpora in omni corpore, quocunque fuerint spiritalis corporis oculi acie perveniente directi; aut idem est quod in parte superiori posuerat, scilicet per oculos corporeos videbitur Deus, et sic ipsa quaestio non constat ex contrariis partibus, et jam non erit quaestio, neque disjuncta; aut si est aliud quam illud quod posuerat, ut sit quaestio sicut ipse nominavit eam, et ut valeant illa signa disjunctionis, id est aut videndum est quid sit quod dixit: videatur et per corpora in omni corpore, et caetera. Nimirum idipsum quod supra praemiserat hoc scilicet credibile est, sic nos visuros esse mundana corpora coeli novi et terrae novae, ut Deum ubique praesentem et universa etiam corporalia gubernantem per corpora quae gestabimus et quae conspicimus quocunque versum oculos duxerimus, clarissima perspicuitate videamus: sicut homines inter quos viventes motusque vitales exercentes vivimus, mox ut aspicimus, non credimus vivere, sed videmus: cum eorum vitam sine corporibus videre nequamus quam tamen in eis per corpora conspicimus.
59.4.2
Prius inspiciamus exemplum. Vita, quae vegetat membra et qua vivunt corpora, invisibilis est, sicut ipse Augustinus dicit: Quare nullatenus ipsa videtur per oculos corporis, sed cordis. Unde ergo discernimus viventia a non viventibus corpora, nisi quod simul corpora vitasque videmus? Sic idem doctor asserit homines viventes vitalesque motus exercentes videmus. Quid enim est, videmus homines viventes, quod ipse mox exposuit subjungens, vitalesque motus exercentes, nisi videmus non ipsam vitam, sed motus factos a vita, quia sunt certissima signa vitae, non ipsa vita? Sic enim dicere solemus: Audio illum in domo flentem, vel ridentem, vel absentem clamantem, id est auditu capio fletum, vel risum, vel clamorem ipsius, non ipsum. Sic dicitur: Video te juste agentem, benigne et hilariter tua distribuentem, cum tamen justitia, vel benignitas, vel hilaritas a nullo cernantur ipsae, sed opera earum quae testantur causas adesse sine quibus non fierent. Hoc modo dicimus Deum invisibilem omnia gubernantem nos visuros, cum in spirituali corpore clarissima perspicuitate oculorum spiritualium conspecturi sumus non ipsam ejus naturam, sed subtilissimam incorruptionem, et gloriosam immortalitatem, et caetera insignia, quae Deus operabitur in futuris corporibus: quod pertinet ad gubernationem ejus. Notandum vero quod dicit quocunque oculos direxerimus. Per hoc enim innuitur oculos etiam tunc non ubique visuros, sed ibi tantum quo fuerint directi. Alioquin frustra posuisset conspiciemus corporalia quocunque versum oculos direxerimus. Denique si hoc exemplo demonstravit posse Deum videri corporeis oculis in futuro, contrarius est sibimet qui dixit paulo ante nullis exemplis hoc posse ostendi. Valde quippe sibi adversantur nullo exemplo posse ostendi illud et hoc exemplo posse ostendi illud. Et si contrarius est sibi, non potest non esse etiam falsus. Contraria enim simul non possunt esse vera. Sed absit, ut quod dicit Augustinus, aliquis praesumat dicere falsum esse. Quare nec contrarius est sibi. Restat ergo ut hoc exemplo non ostendat Dei substantiam ipsam corporalibus oculis posse videri, quando asseruit nullis exemplis ostendi posse. Quod ergo ostendit videri posse nisi quod diximus clarissima indicia suae praesentis potentiae, sapientiae, benignitatis: quibus glorificabit et configurabit corpora immortalia facta corporis nostri Domini claritati, et renovabit coelum et terram.
59.5.1
DOMINICA DECIMA TERTIA. Secundum Lucam. Quomodo sanctus Augustinus ponit et exponit dicta sancti Ambrosii de eadem quaestione.
59.5.1
Quod Deus videndus sit corporaliter in spirituali corpore post resurrectionem a sanctis, quid de hac re senserit beatus Augustinus videamus. Nam a Paulina Dei famula inquisitus de re ista, posuit et exposuit verba beati Ambrosii disserentis de hac quaestione, hic videlicet:« Deum nemo vidit unquam,» quia eam quae habitat in Deo plenitudinem divinitatis nemo conspexit, nemo mente aut oculis comprehendit.« Vidit» enim ad utrumque est referendum. Denique cum additur« unigenitus Filius ipse enarravit.» mentium magis quam oculorum visio declaratur. Species enim videtur, virtus narratur: illa oculis, hic mente comprehenditur. Et quid mirum, si in praesenti saeculo, nisi quando vult, Dominus non videtur? In ipsa quoque resurrectione non facile est Deum videre, nisi his qui corde sunt mundo. Et ideo: Beati mundo corde ipsi enim Deum videbunt. Quantos jam nuntiaverat beatos; sed tamen videndi his Deum non promiserat facultatem. Si ergo Deum hi qui mundo sunt corde videbunt, utique non alii videbunt. Neque enim indigni Deum videbunt, neque is qui Deum videre noluerit, potest Deum videre. Nec in loco videtur Dominus, sed mundo corde nec corporalibus oculis Dominus quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu, et cum absens putatur judicetur, et cum praesens est, non videtur. Denique nec apostoli omnes Christum videbant, et ideo ait:« Tanto tempore vobiscum sum, et adhuc non cognovistis me.»
59.5.2
« Si haec verba intelligis, quid restat quod a me amplius requiratur, cum jam illa quae difficilis videbatur soluta sit quaestio? Sed propterea Deum nemo vidit unquam, quia sicut ait disputator, cujus verba consideramus, plenitudinem divinitatis ejus nemo conspexit, nemo mente, aut oculis comprehendit; restat inquirere quomodo angeli Deum videant. Si enim et ipsis non sicuti est, sed latente natura sua in spem quae voluerit apparet, magis requirendum est, quomodo nos videbimus eum sicuti est. Hoc enim summum praemium in resurrectione promittitur quod erimus aequales angelis Dei; ac per hoc, si nec ipsi eum vident sicuti est, quomodo nos visuri sumus, ita cum eis aequales in resurrectionem facti fuerimus. Nota autem, quia istud est contra homines, quo dicunt nullam creaturam, nec angelos, nec homines visuros Deum in sua ipsius substantia, sed in phantasiis quibusdam. Sed vide quid consequenter dicat Ambrosius:« Denique,» inquit, cum additur, unigenitus Filius ipse narravit, mentium magis quam oculorum visio declaratur. Species enim videtur, virtus narratur: illa oculis; haec mente comprehenditur. Quia vero species usitatius in corporibus dicitur, vel in similitudinibus corporum, ideo dixit: Species videtur, virtus narratur, Proinde narravit Unigenito, qui est in sinu Patris in narratione ineffabili, quod creatura rationalis munda et sancta, impletur Dei visione ineffabili, quam tunc consequamur, cum aequales angelis facti fuerimus. Eo quippe modo quo videbitur sicuti est, nunc fortasse videtur a quibusdam angelis: a nobis autem tunc ita videbitur, cum eis facti fuerimus aequales. Nunc sane quaeritur quomodo videatur Deus, non ea specie qua et in isto saeculo quibusdam voluit apparere; quando non solum cum Abraham aliisque justis, verum etiam cum Cain fratricida locutus est, sed quomodo videatur in illo regno, ubi eum filii ejus videbunt sicuti est. Quo desiderio flagrabat Moyses, cui loqui ad Deum facie ad faciem non sufficiebat, et dicebat:« Ostende mihi temetipsum manifeste ut videam te,» quasi diceret quod in psalmo canitur ex eodem desiderio:« Cum manifestabitur gloria tua.»
59.5.3
De hac visione loquens etiam ipse amator et desiderator ejus Ambrosius: Non in loco, inquit, videtur Deus; et sicut ad ilicem Mambre, et sicut in monte Sina, sed mundo corde; et sequar, sciens quid desideret et quid aestuet, et quid speret: nec corporalibus, inquit, oculis quaeritur Deus, quibus se ostendit Abrahae, Isaac, Jacob et aliis in hoc saeculo, nec circumscribitur visu propter illud quod dictum est:« Posteriora mea videbis.» Nec tactu tenetur, sicut luctatus est cum Jacob; nec affatu auditur, sicut non solum a tot sanctis, verum etiam auditus est a diabolo; nec sentitur incessu, sicut aliquando cum in paradiso ambularet ad vesperam. Vides quemadmodum vir sanctus enitatur mentes nostras ab omnibus carnis sensibus evocare, ut aptas ad videndum Deum faciat. Et tamen quid agit talis extrinsecus plantator et rigator, nisi intrinsecus operetur, qui dat incrementum Deus? Quis enim sine adjutorio spiritus Dei cogitare valeat esse aliquid; magisque esse quam omnia quae per corpus sentiuntur, quod nec in loco videatur, nec quaerendum sit oculis, nec audiatur affatu, nec tactu teneatur, nec sentiatur incessu, et videatur tamen, sed mundo corde? Neque enim de hac vita ille loquebatur, cum hoc diceret: quandoquidem ab hoc saeculo in quo Deus apparuit, non sicuti est, sed in specie qua voluit, quibus voluit, satis discrevit futuri saeculi vitam discretione apertissima, ubi ait: et quid mirum, si in praesenti saeculo nisi quando vult Deus non videtur? In ipsa quoque resurrectione non facile est Deum videre, nisi his qui mundo sunt corde. Et ideo,« beati mundo corde, ipsi enim Deum videbunt.» Hinc jam de illo saeculo dicere exorsus est, ubi Deum videbunt non omnes qui resurgent, sed qui resurgent ad vitam aeternam. De qualibet dixit ipse Dominus, cum praesens non videretur:« Qui diligit me, mandata mea custodit, et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et ostendam ei meipsum.» Et quae est vita aeterna, nisi quod ipsa alibi dicit:« Haec est vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum?» Sed sic quomodo promisit ostensurum se dilectoribus suis cum Patre unum Deum, non quomodo in hoc saeculo in corpore visus est bonis et malis. In illa quippe forma Dei, in qua non rapinam arbitratus est esseae qualis Deo, videbunt eum, qui videbunt eum sicuti est. Nec ideo videbunt quia pauperes spiritu in hac vita fuerunt, quia mites, quia lugentes, quia esurientes et sitientes justitiam, quia misericordes, quia pacifici, quia persecutionem passi propter justitiam, quamvis et haec omnia idem ipsi sint, sed quia mundo corde sunt. Ideo quippe inter alias beatitudines cum omnia faciant qui cor mundum habent, non est tamen alibi positum Deum videbunt, nisi ubi dictum est:« Beati mundi corde,» quoniam mundo corde videbitur, qui nec in loco videtur, nec oculis corporalibus quaeritur, nec visu circumscribitur, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu.« Deum enim nemo vidit unquam,» vel in hac vita sicuti est ipse, vel etiam in angelorum vita sicut visibilia ista quae corporali visione cernuntur, quia unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse narravit. Unde non ad oculorum corporalium, sed ad mentium visionem dictum est pertinere quod narrat, quomodo et verbum est, non sonus auribus instrepens, sed imago mentibus innotescens, ut illic interna et ineffabili luce clarescat quod dictum est:« Qui me videt, videt et Patrem.» Ecce sanctus Augustinus affirma per haec verba sancti Ambrosii solutam esse quaestionem illam, quomodo videatur Deus a filiis suis in futuro saeculo: et verum est. DIVISIO.
59.5.4
Beatus Ambrosius apertissime confirmat quod in resurrectione ab his etiam qui indigni erunt Dei visione non videatur corporalibus oculis, nec aliquo sensu corporis sentiatur, sed mundo corde. Sanctus quoque Augustinus in explanatione dictorum ejusdem sui dilecti Ambrosii asserit non ad corporalium oculorum, sed mentium visionem pertinere eam narrationem, qua Dei Verbum mentibus indicat seipsum et Patrem suum. Quod vero potest esse clarius ea sententia quam beatus Augustinus paulo ante posuit:« Deum nemo vidit unquam,» in hac vita sicut ipse est, nec in angelorum vita, sicut visibilia ista quae corporali visione cernuntur. Audiamus adhuc Augustinum explanantem verba sui Ambrosii: Potest, inquit, movere quomodo ipsa Dei substantia videri potuerit a quibusdam in hac vita positis, propter illud:« Nemo potest videre faciem meam, et vivere;» nisi quia humana mens potest divinitus rapi ex hac vita ad angelicam vitam ante mortem carnis communem. Sic enim raptus est qui audivit illa ineffabilia verba quae non licet homini loqui, ubi usque adeo facta est ab hujus vitae sensu quaedam intentionis aversio, ut sive extra corpus fuerit, id est utrum, sicut solet in vehementiori exstasi, mens ab hac vita in illam vitam furit alienata, manente corporis vinculo, an omnino resoluta fuerit, qualiter in plena morte contingit, nescire se diceret. Ita fit ut et illud verum sit quod dictum est:« Nemo potest videre faciem meam et vivere.» Quia necesse est abstrahi ab hac vita mentem, quando in illius ineffabilitatem visionis assumitur. Deinde Augustinus subjungit dicens: Quod mihi proposueras, utrum explicatum sit, diligenter attende recolendo quae dicta sunt. Si enim quaeris utrum possit Deus videri, respondeo: Potest. Si quaeris unde sciam, respondeo: Quia in verissima scriptura legitur:« Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.» Si quaeris unde eum videbimus, respondeo: Unde angeli vident, quibus tunc erimus aequales. Sicut enim videntur ista quae visibilia nominantur, Deum nemo vidit unquam: Nec videri potest, quoniam est natura invisibilis, sic est incorruptibilis; quae contextim posuit Apostolus dicens:« Regi autem saeculorum invisibili, incorruptibili,» quia sicut nunc incorruptibilis, nec postea corruptibilis: ita non solum nunc, sed etiam semper est invisibilis. Nec in loco enim videtur, sed mundo corde; nec corporalibus oculis quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec affatu auditur, nec sentitur incessu. Unigenitus autem Filius, qui est in sinu Patris, deitatis naturam atque substantiam insonanter narrat, et ideo dignis idoneisque tanto conspectu oculis etiam invisibiliter monstrat. Ipsi enim sunt oculi de quibus Apostolus dicit illuminatos oculos cordis nostri( Ephes. I), et de quibus dicitur:« Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte.» Dominus enim spiritus est. Unde:« Qui adhaeret Domino, unus spiritus est.»
59.5.5
Proinde qui potest Deum invisibiliter videre, ipse potest Deo incorruptibiliter adhaerere. Puto jam non esse in quaestione quam proposuisti amplius quod requiras. Haec sunt verba Augustini: Qui intelligit, certissime videt nunquam per oculos corporis se Deum visurum. Ut caetera omittam, Deus et nunc et semper est invisibilis, sicut nunc et semper incorruptibilis: ideo autem est invisibilis, quia non potest videri corporeis oculis, quibus videntur ista visibilia, et ob hoc dicta visibilia. Unigenitus etiam narrat et monstrat invisibiliter oculis cordis Dei substantiam et incorruptibiliter possumus Deo qui spiritus est, adhaerere, si possumus eum invisibiliter videre. In resurrectione divinae sapientiae agnitione replebimur, nec rerum intellectus veracissimus disciplinis onerosis imbuitur, sed in elaborato mentis lumine declaratur. Ibi beatis talis splendor mentis est, et lumen intelligentiae, ut ipsum sicut in majestate sua est, mereantur conspicere Creatorem. Quocirca libris commonemur veris, quod pars illa emundata atque meliorata divino munere veraciter speculetur auctorem, qui ejus nihilominus portat imaginem. Inde denique Deum videbimus, unde credimus, et ex ea parte illud summum eximium singulare contemplabimur: Unde utique meliores sumus.( HIERONYMUS):« Quicunque Spiritum sanctum repromissionis acceperit, simul consequetur et arrhabonem haereditatis, quae haereditas vita aeterna est. Quomodo autem arrhabo, qui nobis tribuitur, non est extra nos, sed intra, sic et haereditas ipsa, hoc est regnum Dei quod intra nos est, in nobis versatur intrinsecus. Quae enim potest esse major haereditas quam contemplari et videre sensu pulchritudinem Sapientiae, et Verbi, et veritatis, et luminis, et ipsius Dei ineffabilem naturam considerare, omniumque quae ad similitudinem Dei condita sunt substantia contueri. Iste autem Spiritus sanctus qui est arrhabo haereditatis nostrae, ideo nunc sanctis datur ut redimantur et copulentur Deo.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).