Libri deflorationum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
—
Original / primary: 10602 Libdef
6.1
DOMINICA TERTIA ANTE NATIVITATEM DOMINI.
6.1
« Et erunt signa in sole et luna et stellis, et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum. Arescentibus hominibus prae timore et exspectatione quae supervenient universo orbi,» etc. Paulo superius Dominus praemisit dicens: Exsurget gens contra gentem, et regnum adversus regnum, et erunt terrae motus magni per loca, et pestilentiae, et fames: et quibusdam interpositis, hoc evangelium adjunxit: Et erunt signa in sole, et luna, et stellis. Ex quibus profecto omnibus, alia jam facta cernimus, e proximo ventura formidamus. Nam gentem super gentem exsurgere, earumque pressuras terris insistere, plus tam in nostris tribulationibus videmus quam in codicibus legimus. Quod terrae motus urbes innumeras subruat ex aliis mundi partibus pene quotidie audimus. Signa vero in sole et luna et stellis adhuc aperte minime vidimus. Sed quia et haec non longe sint, ex ipsa jam aeris immutatione colligimus, quamvis prius quam Italia gentili gladio ferienda traderetur, igneas in coelo acies vidimus, et ipsum qui postea humani generis fusus est sanguinem coruscantem. Confusio autem maris et fluctuum necdum nova exorta est; sed dum multa jam praenuntiata completa sunt, dubium non est quin sequantur et pauca quae restant, quia sequentium rerum certitudo est praeteritarum exhibitio. Haec idcirco diximus, ut ad cautelae studium vestrae mentes evigilent, ne securitate torpeant, ne ignorantia languescant, sed semper eas et timor in bono opere sollicitet, et sollicitudo confirmet. Quod autem prae confusione, hoc est ante confusionem, ut antea signa sint, et pressura gentium. Deinde sequatur confusio sonitus maris et fluctuum. Sol convertetur in tenebras, ait Joel propheta, et luna in sanguinem antequam veniet dies Domini magnus et manifestus. Merito incumbente judicio, sonitu maris et fluctuum confunditur orbis terrarum, prementibus se invicem colonis, inficitur, maxima coeli luminaria turbantur, quia quomodo impulsae ad casum arbores fragoris motusque sui praemittere solent indicia, sic termino mundi appropinquante quasi paventia nutant elementa. Nec mirum homines arescere prae timore, in quibus illud implebitur:« Pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatos.» Omnia namque quae ad usum accepimus vitae, ad usum convertimus culpae. Sed cuncta quae ad usum infleximus pravitatis, ad usum nobis vertuntur ultionis. Tranquillitatem namque humanae pacis ad usum vertimus vanae securitatis: peregrinationem terrae pro habitatione dileximus patriae. Salutem corporum redegimus in usum vitiorum. Ubertatis abundantiam non ad necessitatem carnis, sed ad perversitatem intorsimus voluptatis. Ipsa serena blandimenta aeris ad amorem nobis servire coegimus terrenae delectationis. Jure igitur restat ut simul nos omnia feriant, quae simul omnia vitiis nostris male subacta serviebant, ut quot prius in mundo incolumes habuimus gaudia, tot de ipso postmodum cogamur sentire tormenta.
6.2
Et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi. Sensus est. Nisi Deus qui dat virtutem patiendi dispositione sua breviasset potentiam persequendi, rarus vel nullus fieret salvus. Non ergo hoc dicit ut tempora mutentur secundum deliramenta quorumdam non attendentium quod scriptum est:« Ordinatione tua perseverat dies:» sed ne malitiae mora fides credentium concutiatur. Quanto enim tempore tribulatio Antichristi gravior est futura caeteris, tanto moderatior est futura brevitate temporis. Tribus annis et dimidio impugnabitur Ecclesia per Antichristum.
6.3
« Statim autem post tribulationes dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo, et virtutes coelorum movebuntur, et tunc parebit signum Filii hominis in coelo.» Signum intellige crucem aut vexillum victoriae. Non diminutione luminis, sed comparatione verae lucis omnia erunt tenebrosa in die judicii, de quo prophetavit Isaias dicens:« Erubescet luna et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Hierusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.» Caeterum, peracto die judicii et clarescente gloria futurae vitae, tunc incipiet coelum novum esse et terra nova; tunc fiet quod idem propheta alibi dicit:« Tunc erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum.» Quid Dominus virtutes coelorum nisi angelos, archangelos, thronos, dominationes, principatus et potestates appellat quae in adventu sui oculis nostris visibiliter apparent, ut districte tunc a nobis erigant hoc quod nos modo invisibilis conditor aequanimiter portat? Quid nimirum tremere homines cum aspectu judicii tremant angelicae potestates. Unde Job:« Columnae coeli contremiscunt et pavent ad nutum ejus.» Quid ergo faciunt tabulae quando tremunt columnae. Quid virgula deserti patitur cum cedrus paradisi concutitur.« Et tunc mittet angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos ejus a quatuor ventis a summis coelorum usque ad terminos eorum.» Tuba et potestas suscitandi mortuos, vox magna, ut nullus remaneat non suscitatus, et ut omnes sint in judicio. A quatuor ventis, id est a quatuor climatibus mundi, oriente, occidente, aquilone et austro. Et ne quis putaret non etiam a Mediterraneis regionibus congregandos, subjunxit Marcus:« A summo terrae usque ad summum coeli,» id est ab extremis terrae finibus per directum usque ad ultimos terminos ejus ubi longe exspectantibus circulus coeli et terrae videtur insidere. Omnes ergo occurrent ad judicium et electi et reprobi. Matthaeus dicit:« A summis coelorum usque ad terminos eorum,» quod significat omnes qui sunt sub curvitate coeli quasi per horizontem. Aliter: Statim post tribulationem dierum illorum incoeptam, non adhuc finitam, sol justitiae obscurabitur ad gelida corda. Sicut ei per captum videntis radius mundani solis aut pallidior videtur, aut clarior, ita per devotionem credentis unicuique spirituale lumen infunditur. Luna non dat lumen, si objectu terrae radii solis excludantur, sic et Ecclesia non dabit, cum vitia carnis obsistent, ne fulgorem divini luminis de radiis possit mutuari. Namque in persecutionibus lucem Dei solus plerumque amor vitae hujus excludit. Stellae cadent de coelo, idem de Ecclesia, quoniam pene deerit semen Abrahae cui assimulatae sunt stellae. Virtutes coelorum movebuntur, quia quidam fideles fortissimi turbabuntur, impiis ultra modum saevientibus. Vel angeli movebuntur ad iram vindictae, qui cum tuba mittendi sunt a Filio hominis. In tuba enim dicuntur descendere, hoc est nomine Dei bellum ingerere, quia per novissimam tubam intelligitur ultimum bellum malignorum spirituum qui saepe victi sunt ab angelis, ut ait Joannes apostolus:« Vidi Michael et angelos in coelo pugnantes adversus draconem.» Extremum bellum tunc erit, quia in gehennam mittentur. Tempore tribulationis Antichristi apparebit signum Filii hominis, in coelo subaudis, et non in terra. Efficacia enim crucis tunc latitabit in terris, sed in millibus sanctorum manifestissima est in coelis.« Tunc plangent omnes tribus terrae,» id est digna planctu facient, et quae planctus necessario sequetur. Nullum enim malum erit impunitum. Et tandem« videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli,» id est in sanctis, sicut et nunc venire non cessat secundum id quod ait:« Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus coeli.» Sed ideo tunc cum potestate magna et majestate veniet, quia major potestas et majestas illius apparebit sanctis, quibus magnam virtutem dabit, ne tanta persecutione vincantur.« Et mittet angelos suos,» id est praedicatores;« in tuba,» id est manifestatione. In lege enim praecipiuntur fieri tubae ductiles ex auro et aere et argento, ut sublimia doctrinarum resonent sacramenta.
6.4
« Et congregabunt electos ejus de IV mundi partibus,» id est de toto orbe terrarum. Haud dubie magna erit sanctorum constantia cum auditum fuerit quod Antichristus spiritu oris Domini interfectus sit, et omnis Israel conversus ad fidem.
6.5
« His autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra quoniam appropinquat redemptio vestra.» Cum plagae mundi crebrescunt, et terror judicii commotis virtutibus ostenditur, levate capita, id est exhilarate corda, quia dum finitur mundus cui amici non estis, prope fit redemptio quam per fidem quaesistis. In Scriptura sacra saepe caput pro mente ponitur, quia sicuti capite reguntur membra, ita cogitationes mente disponuntur. Capita itaque levare est mentes nostras ad gaudia patriae coelestis erigere. Qui ergo Deum diligunt ex mundi fine gaudere atque exhilarescere jubentur, quia eum quem amant mox inveniunt, dum transit is quem non amaverunt. Absit enim ut fidelis quisque, qui Deum videre desiderat, de mundi percussionibus lugeat quem finiri eisdem suis percussionibus non ignorat. Scriptum namque est:« Qui voluerit amicus esse saeculi hujus inimicus Dei constituitur.» Qui ergo appropinquante mundi fine non gaudet, amicum se illius esse testatur, atque per hoc inimicus Dei convincitur. Sed absit hoc a fidelium cordibus! absit ab his qui et esse aliam vitam per fidem credunt, et eam per operationem diligunt. Ex mundi enim destructione lugere eorum est qui radices cordis in ejus amore plantaverunt, qui sequentem vitam non quaerunt, qui vel illam neque aliam esse suspicantur. Nos autem qui coelesti patriae gaudia aeterna cognovimus, festinare ad eam quantocius debemus. Optandum nobis est citius pergere, atque ad illam via breviori pervenire.
6.1
DOMINICA TERTIA ANTE NATIVITATEM DOMINI. De tempore Antichristi novissimo, et de ultima tribulatione.
6.1
De Salvatoris adventu qui exspectatur in fine, tempora dinumerare non audemus, nec aliquem prophetam de hac re numerum annorum existimamus praefinisse, sed illud potius praevalere, quod ipse Dominus ait:« Nemo potest cognoscere tempora quae Pater posuit in sua potestate.» Tempora ergo computare hoc est chronologis, ut sciamus quando sit finis hujus saeculi vel adventus Domini. Nihil aliud mihi videtur quam scire velle quod ipse ait:« Scire neminem posse.» Opportunitas vero illius temporis profecto non erat, antequam praedicetur Evangelium universo orbi in testimonio omnibus gentibus. Apertissima enim de hac re legitur sententia Salvatoris dicentis:« Et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe in testimonio omnibus gentibus; tunc veniet finis.» Tunc veniet finis, quid est nisi ante non veniet. Quando ergo post veniet, incertum est nobis, ante tamen non esse venturum dubitare utique non debemus. Si ergo latet quando Ecclesia fructificante atque crescente universus a mari usque ad mare orbis implebitur, procul dubio latet quando finis erit. Ante quippe non erit.« Tunc revelabitur ille iniquus,» id est Antichristus,« quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui.» De ultima autem tribulatione dicit idem Augustinus in libro De civitate Dei. Tunc solvetur Satanas de custodia sua, et exibit ad seducendas nationes, quae sunt in quatuor angulis terrae, Gog et Magog, quorum interpretationem nominum esse comperimus: Gog tectum, Magog de tecto, tamquam domus et ipse qui procedit de domo. Gentes ergo sunt, in quibus diabolum, velut in abysso superius intelligebamus inclusum, et ipse de illis quodammodo sese efferens et procedens, ut illae sint tectum, ipse de tecto. Videndum est autem quare diabolus modo ligetur. Alligatio diaboli est non permitti exercere totam tentationem quam potest, vel vi, vel dolo ad seducendos homines in partem suam cogendo violenter, fraudulenter, vel fallendo. Quod si permitteretur, in tam longo tempore et tanta infirmitate multorum plurimos tales quales deos, id perpeti non vult, et fideles dejiceret, et ne crederent impediret. Quod ne faceret alligatus est. Tunc enim solvetur, quando et breve tempus erit. Nam tribus annis et sex mensibus legitur suis totis suorumque viribus saeviturus, et tales erunt cum quibus ei belligerandum est, ut vinci tanto ejus impetu insidiisque non possint. Solvetur autem Satanas in fine saeculi ut quam fortem adversarium Dei civitas superavit, cum ingenti gloria sui redemptoris, adjutoris, liberatoris aspiciat. Quare vero in novissimo solvatur videatur: Exibit, ut dictum est, Satanas in apertam persecutionem, de latebris erumpet odiorum. Haec enim erit novissima persecutio. Novissimo imminente judicio quando sancta Ecclesia toto orbe terrarum patietur, universa fidelis civitas Christi ab universa civitate diaboli quamtacunque erit utraque super terram. Unde Apostolus:« Refrigescet charitas multorum, et abundabit iniquitas.» Unde Daniel:« Et erit tempus,» inquit,« tribulationis, qualis non fuit ex quo nata est gens super terram usque ad tempus illud.» Haec persecutio novissima futura ab Antichristo tribus annis et sex mensibus erit. Non enim veniet ad vivos et mortuos judicandos Christus, nisi prius venerit ad seducendos in anima mortuos adversarius ejus Antichristus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui. Veniet tunc quoque Elias Thesbites, antequam veniat dies Domini magnus et illustris, qui convertet cor patris ad filium, et cor hominis ad proximum suum, ne forte veniens percutiam terram penitus.» Per hunc Eliam magnum mirabilemque prophetam exposita sibi lege novissimo tempore ante judicium Judaeos in Christum verum, id est in Christum nostrum esse credituros celeberrimum est in sermonibus cordibusque fidelium. Ipse quippe ante adventum judicis Salvatoris non immerito speratur esse venturus, qui etiam nunc vivere non immerito creditur. Curru namque igneo raptus est de rebus humanis: quod evidentissime Scriptura sacra testatur.» Cum venerit ergo exponendo legem spiritualiter, quam nunc Judaei carnaliter sapiunt. Convertet cor patris ad filium, id est cor patrum ad filios. Sic enim cor patrum ad filios convertetur, cum intelligentia patrum perducetur ad intelligentiam filiorum, et cor filiorum ad patres eorum, dum in id quod senserunt illi consentiunt et isti.
6.2.1
DOMINICA TERTIA ANTE NATIVITATEM DOMINI. Item narratio de Antichristo.
6.2.1
Ante terribilem adventum nostri Redemptoris, ut praefatum est, venturus est Antichristus, qui in magna Babylonia de meretrice generis Dan nascetur. Sed volens de eo scire, primo notabit quare sic vocatus sit. Ideo fit, quia Christo in cunctis contraria faciet. Christus venit humilis humiles erigere, peccatores justificare: ille econtra venturus est superbus, dejiciet humiles, peccatores magnificabit, impios exaltabit, et vitia quae sunt contraria virtuti docebit. Legem evangelicam dissipabit, daemonum culturam in mundum revocabit, gloriam vanam quaeret: et omnipotentem deum se nominabit. Hic itaque Antichristus multos habebit suae malignitatis ministros, ex quibus jam in mundo praecesserunt quidam, qualis fuit Antiochus, Nero, Domitianus. Nunc quoque nostro tempore Antichristos multos novimus esse. Quicunque enim laicus sive clericus, seu etiam monachus contra justitiam vivit, et ordinis sui regulam impugnabit, et quod bonum est blasphemat, Antichristi sunt et ministri Satanae. Sed jam exordium Antichristi videamus. Non enim quod de eo dico ex proprio sensu excogito sed in libris diligenter relegendo omnia scripta invenio. Sicut ergo auctores nostri dicunt, Antichristus ex populo Judaeorum nascetur de tribu Dan, secundum prophetam qui dicit:« Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita.» Sicut enim serpens in via sedebit, et in semita erit, ut eos qui per semitam justitiae ambulant feriat, et veneno suae malitiae occidat. Nascetur autem ex copulatione maris et feminae, ut alii homines, non ut alii dicunt, de sola virgine, sed tantum totus in peccato generabitur. In ipso conceptionis suae initio diabolus simul introibit in uterum matris ejus, et ex virtute diaboli confovebitur, et tutabitur in ventre matris, et ipse diabolus semper cum illo erit. Et sicut in matrem Domini nostri Spiritus sanctus venit, et eam virtute sua obumbravit, et divinitate replevit, ut de Spiritu conciperet, et quod nasceretur divinum et sanctum esset, ita quoque diabolus in matrem Antichristi descendet, et totam eam replebit, ut quod natum fuerit, totum sit iniquum, malum, perditum. Unde et ille homo filius perditionis appellatur, quia in quantum potuerit, genus humanum perdet, et ipse in novissimo perdetur. Ecce audistis qualiter nascetur, audite et locum ubi nasci debeat. Nam sicut Dominus Bethlehem sibi praevidit, ut ibi pro nobis humanitatem assumeret, et nasceretur, sic diabolus illi homini perdito qui Antichristus dicitur, locum novit aptum, unde radix omnium malorum oriri debeat, scilicet Babylonem. In hac enim civitate quae quondam inclyta et gloriosa urbs gentilium fuit et caput regni Persarum, Antichristus nascetur, et in civitatibus Bethsaida et Corozain conversari dicitur.
6.2.2
Quibus civitatibus Dominus in Evangelio improperat dicens:« Vae tibi, Bethsaida, vae tibi, Corozain!» Habebit autem Antichristus magos, maleficos, divinos et incantatores: qui eum, inspirante diabolo, nutrient et docebunt in omni iniquitate, falsitate, et nefaria arte, et maligni spiritus erunt duces ejus et socii, et comites indivisi. Deinde Jerusalem veniens omnes Christianos, quos ad se convertere non potuerit, per varia tormenta jugulabit, et suam sedem in templo sancto parabit. Templum etiam destructum quod Salomon aedificavit, in statu suo restaurabit, et circumcidet se, et filium Omnipotentis se mentietur. Totum genus hominum sibi quatuor modis subjugabit, quia universo orbi imperabit. Uno modo nobiles sibi divitiis asciscit, quae sibi maxime affluent, quia omnis abscondita pecunia erit ei manifesta. Reges et principes primum ad se convertet, deinde per illos, alios. Secundo modo vulgus sibi terrore subdit, quia maxima saevitia in Dei cultores furit. Tertio modo sapientia et incredibili eloquentia clerum obtinebit, quia omnes artes et omnes Scripturas memoriter scit. Quarto modo mundi contemptores, ut sunt monachi, signis et prodigiis fallit. Loca vero per quae Christus Dominus deambulavit et illustravit destruet. Deinde per universum orbem mittet nuntios et praedicatores. Praedicatio autem ejus et potestas a mari usque ad mare, ab oriente ad occidentem, ab aquilone ad septentrionem erit. Faciet quoque signa multa, magna et mirabilia et inaudita. Faciet ignes de coelo terribiliter descendere, arbores subito florere et arescere, mare turbari subito et tranquillari. Naturas in diversis figuris mutari, aquarum cursus et ordinem converti, agitari aera ventis, et multimodis commotionibus, et cuncta innumerabilia et stupenda, mortuos in conspectu hominum suscitari, ut in errores ducantur, si fieri potest, etiam electi. Faciet quoque ut ignis qui quasi jussu suo de coelo descenderit adversarios suos coram se consumere, et mortuos qui surrexerint sibi testimonium dare. Suscitabit autem mortuos vere? Nequaquam; sed diabolus ejus maleficio alicujus damnati corpus intrat, et illud apportat, per illud loquitur quasi vivum videatur. Hic antiquam Jerusalem reaedificabit, in qua se ut Deum coli jubebit. Quando talia et tanta signa vident etiam illi qui perfecti et electi sunt Dei, dubitabunt utrum ipse Christus sit qui in fine mundi venturus est an non. Haec autem omnia miracula, ut dictum est, modis omnibus falsa erunt per incantationes diabolicas, sed peccatoribus et incredulis videbuntur vera.
6.3.1
DOMINICA TERTIA ANTE NATIVITATEM DOMINI. Divisio narrationis.
6.3.1
Excitabit Antichristus persecutiones sub omni coelo in Christianos et in omnes electos. Eriget se itaque tribus modis contra fideles, scilicet terrore, miraculis, muneribus. Dabit enim in se credentibus abundantiam auri et argenti. Quos vero non potuerit decipere muneribus tentabit terrore. Quos non terrore, signis et miraculis tentabit. Quos nec signis illudere potuerit, in conspectu omnium miserabili morte necabit.« Tunc erit talis tribulatio, qualis non fuit ex quo gentes esse coeperunt usque ad illud tempus. Tunc qui in agro sunt fugient ad montes; et qui supra tectum, non descendet in domum ut tollat aliquid de ea.» Tunc omnis fidelis Christianus qui inventus fuerit, aut Deum negabit, aut per ferrum, aut per ignem fornacis, sive per serpentes, seu per bestias, sive per aliud quodlibet genus tormenti interibit, si in fide permanserit. Haec autem terribilis tribulatio tribus annis et dimidio durabit in toto mundo.« Tunc breviabuntur dies propter electos. Nisi enim Dominus abbreviasset dies non fuisset salva omnis caro( ibid).» Tempus siquidem quando Antichristus veniat, vel quando dies judicii apparere incipiat, Paulus apostolus in Epistola ad Thessalonicenses dicit:« Rogamus vos per adventum Domini nostri Jesu Christi.» Manifestat eo loco ubi dicit:« Quoniam, nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccator et filius perditionis.» Scimus enim quoniam post regnum Graecorum, sive etiam post regnum Persarum, ex quibus unumquodque suo tempore magna gloria viguit, et maxima potentia floruit, ad ultimum quoque post caetera regna, regnum Romanorum coepit: quod fortissimum omnium superiorum regnorum fuit, et omnia regna traxit ac sub dominatione sua habuit, omnesque nationes Romanis servierunt sub tributo. Inde ergo dicit apostolus Paulus Antichristum non in mundum autem esse venturum, nisi venerit discessio primum; hoc est, nisi discesserint omnia regna a Romano imperio, quo prius subdita erant. Hoc autem tempus nondum venit, quia, licet videamus Romanum imperium ex maxima parte destructum, tamen reges Francorum quamdiu duraverint, qui Romanum imperium tenere debent, Romani regni dignitas ex toto non peribit, quia in regibus suis stabit. Quidam vero doctores nostri dicunt quod unus ex regibus Francorum Romanum imperium ex integro tenebit, qui in novissimo tempore erit maximus et ultimus omnium regum. Qui postquam regnum suum feliciter gubernaverit, ad ultimum Jerosolymam veniet et in monte Oliveti sceptrum et coronam suam deponet. Hic erit finis et consummatio Romanorum, imperiique Christianorum. Statimque secundum praedictam sententiam apostoli Pauli Antichristum dicunt adfuturum, et tunc revelabitur quidam homo, Antichristus videlicet, qui licet homo sit, fons enim erit omnium peccatorum, filius perditionis, hoc est filius diaboli, non per naturam, sed per imitationem, quia per omnia adimplebit voluntatem diaboli, quia plenitudo diabolicae potestatis et totius mali ingenii corporaliter habitabit in illo, in quo erunt omnes thesauri malitiae et nequitiae et iniquitatis.
6.3.2
Qui adversatur, id est contrarius est Christo et omnibus membris ejus, et extollitur, id est in superbiam erigitur supra omne quod dicitur Deus, id est supra electos vel deos gentium, Jovem, Apollinem, Mercurium, quos pagani deos existimant. Supra omnes istos extollitur Antichristus, quia majorem et fortiorem se faciet illis omnibus. Et non solum supra illos, sed etiam supra omne quod colitur, id est sanctam Trinitatem, quae solummodo colenda et adoranda est ab omni creatura. Ita se extollet, ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus. Nam sicut supra diximus, in civitate Babyloniae natus, Jerusalem veniens, circumcidet se dicens Judaeis: Ego sum Christus vobis repromissus, qui ad salutem vestrum veni, ut vos qui dispersi estis congregem et defendam. Tunc confluent ad eum omnes Judaei, aestimantes se Christum suscipere, cum suscipiant diabolum. Sed ne subito et improvise Antichristus veniat, et totum simul humanum genus decipiat, et suo errore perdat, ante exortum ejus duo magni prophetae mittentur Enoch et Elias in mundum, qui contra impetum Antichristi fideles Dei divinis armis permunient, et instruent, et confortabunt electos ad bellum, et praedicabunt tribus annis et dimidium. Quali aetate veniunt illi duo? In ea qua assumpti sunt. Filios autem Israel quicunque eo tempore fuerint inventi, hos prophetae et doctores ad fidei gratiam convertent, et pressuram tanti turbinis in parte electorum superabilem reddent. Tunc implebitur quod Scriptura dicit:« Si fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquae salvae fient.» Postquam ergo per tres annos et dimidium praedicationem suam compleverint, mox incipiet excandescere Antichristi persecutio, et contra eos Antichristus primum arma sua arripiet, eosque interficiet, sicut in Apocalypsi legitur:« Et cum finierint, inquit, testimoniium suum, bestia quae ascendit de abysso adversus eos faciet bellum, et vincet eos, et interficiet.» Postquam isti duo interfecti fuerint, inde caeteros fideles persequens, aut martyres gloriosos faciet, aut apostatas reddet. Et quicunque in eum crediderint, signum caracteris ejus in fronte accipient. Sed de principio ejus jam satis diximus: nunc quem finem habeat dicamus.
6.4.1
DOMINICA TERTIA ANTE NATIVITATEM DOMINI. Divisio narrationis.
6.4.1
Hic Antichristus, diaboli filius et totius malitiae artifex, in tribus partibus mundi, Asia, Africa, et Europa, tribus linguis appellatur. In Hebraea, Amoime, id est nego; in Graeca, Antimosi, id est contrarius; in Latina, Titan, id est sol vel gigas. Qui per tres annos et dimidium, sicut supra dictum est, magna persecutione totum mundum vexabit, et omnem populum Dei variis poenis circumdabit. Postquam Enoch et Eliam interficiet, et caeteros in fide permanentes martyrio coronaverit, ad ultimum veniet ira Dei super illum. Nam tentorium suum ad expugnandos justos in monte Oliveti extendet, in quo invenitur subita morte mortuus. Et sicut beatus Paulus scribit dicens:« Quoniam Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui,» sive Dominus Jesus interficiet illum potentia visionis suae, sive archangelus Michael interficiet illum per virtutem Domini nostri Jesu Christi; non per virtutem cujuslibet angeli vel archangeli occidetur. Tradunt quoque doctores quod in monte Oliveti, sicut jam praemisimus, Antichristus occidetur in papilione, et in solio suo in illo loco quo Deus ascendit in coelum Debemus autem scire quod, postquam fuerit occisus, non statim veniet dies judicii, sed sicut libro Danielis legimus, quadraginta ies concedet Dominus electis ut agant poenitentiam, qui aliquantulum seducti erant ab Antichristo.
6.4.2
Postquam vero poenitentiam egerint, quantum temporis fiat quousque Dominus veniat, nullus est qui sciat, sed in dispositione Dei manet, qui ea hora saeculum judicabit, qui ante saeculum judicandum esse praefixit. Erit autem judicium in valle Josaphat, ut dicitur. Vallis Josaphat dicitur vallis judicii. Vallis est semper juxta montem. Vallis est hic mundus, mons est coelum. In valle igitur fit judicium, id est in isto mundo, scilicet in aere, ubi justi ad dexteram Christi, ut oves statuentur; impii autem, ut haedi ad sinistram ponentur. Quomodo ad dextram vel sinistram? Ad dextram, scilicet sursum in gloria; ad sinistram, deorsum in terra. Justi geminis alis charitatis ad alta sublevantur, ut dicitur, sancti sument pennas ut aquilae, impii peccatis, ut plumbum ad terrena quibus toto corde inhaeserant, deorsum deprimuntur. De celeritate vero hujus judicii Augustinus ait ad Consentium: In atomo, inquit Apostolus, hoc est in puncto temporis, quod dividi non potest, in ictu oculi hoc est in summa celeritate, novissima tuba, hoc est in novissimo signo quod dabitur, ut ista compleantur. Canet enim, inquit, tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur, et istam commutationem in melius sine dubitatione oportet intelligi, quia omnes, et justi et injusti, resurrecturi sunt. Sed sicut Dominus in Evangelio loquitur:« Quod bonum fecerit, in resurrectionem vitae; quod male egerit, in resurrectionem judicii,» judicium appellans poenam sempiternam; sicut alio loco:« Qui non credit, inquit, jam judicatus est.» Proinde illi qui ad judicium resurrecturi sunt, non commutabuntur in illam incorruptelam, quae nec doloris corruptionem pati potest. Illa namque fidelium est atque sanctorum. Isti vero perpetua damnatione cremabuntur, quia ignis eorum non exstinguetur, et vermis eorum non morietur. Ac per hoc incorrupti quidem resurgent integritate membrorum, sed tamen corrumpendi dolore poenarum, cum audierint:« Ite in ignem aeternum qui praeparatus est diabolo et angelis ejus,» a quo auditu malo justus non timebit.
6.4.3
De eodem. Ut radius oculi nostri non citius pervenit ad propinquiora, nec tardius ad longinquiora, sed utraque intervalla parili celeritate contingit, ita cum in ictu oculi, sicut Apostolus dicit, sit resurrectio mortuorum, omnipotentiae Dei et ineffabili nutui tam facile est quaeque recentia quam diuturno tempore dilapsa cadavera suscitare. Item de eodem. Erit judicium ipso inopinato Domini adventu celerrimum: quod tardissimum putabatur, quia ipsas conscientias, si non sermonis prolixitate, convincet. In cogitationibus enim, sicut scriptum est,« impii interrogatio erit( Sap, I).» Et Apostolus:« Cogitationibus,» inquit,« accusantibus vel excusantibus in die qua judicabit Deus occulta hominum secundum Evangelium meum per Jesum Christum.» Etiam Dominus sic futurus est testis intelligendus velox, cum sine mora revocaturus est in memoriam, unde convincat puniatque conscientiam. Quali autem forma apparebit ibi Dominus? Electis in ea forma qua in monte apparuit; reprobis vero in ea forma qua in cruce pependit. Erit ibi crux, scilicet lignum in quo passus est Dominus? Nequaquam, sed lux in modum crucis, splendidior sole. Qua hora fiet judicium? Media nocte qua hora angelus Aegyptum devastavit, et Dominus infernum despoliavit, ea hora electos suos de hoc mundo liberabit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).