Libri deflorationum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
—
Original / primary: 10602 Libdef
60.1
DOMINICA DECIMA QUARTA. Secundum Lucam.
60.1
« Cum iret Jesus in Hierusalem transibat per mediam Samariam et Galilaeam. Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi. Qui steterunt a longe, et levaverunt vocem dicentes: Jesu, praeceptor, miserere nostri.» Leprosi sunt qui scientiam verae fidei non habentes, varias erroris doctrinas profitentur. Veras falsis permiscent inordinate, quasi diversos leprae colores ostendentes. Hi vitandi sunt ab Ecclesia, et longe remoti necesse habent ut magno labore clament, quousque per cognitionem praeceptoris redeant ad formam salutis.
60.2
« Quos ut vidit dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt.» Solos leprosos invenitur Dominus misisse ad sacerdotes, quia sacerdotium Judaeorum figura erat sacerdotii quod nunc est in Ecclesia. Et quisquis vel haeretica pravitate vel gentili superstitione vel Judaica perfidia, vel etiam fraterno schismate per Dei gratiam mundatus caruerit, necesse est ut ad Ecclesiam veniat, coloremque fidei verum aliis similem ostendat. Unde Paulus ad Ananiam missus est, ut sacramentum fidei perciperet, et verus ei color approbaretur, non quod Dominus omnia per se nequeat, sed ut ipsa societas fidelium invicem communicando unam speciem veri coloris in fide confirmet. Cornelius etiam precibus ejus auditis jussus est mittere ad Petrum propter unitatem confirmandam.
60.3
« Unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est, regressus est cum magna voce magnificans Deum. Et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens. Et hic erat Samaritanus.» Unus qui regressus est gratias agens significat humilitatem unitatis Ecclesiae. Samaritanus interpretatur custos. Quo nomine ille significatur, qui omne robur suum Deo attribuit, juxta Psalmistam:« Fortitudinem meam ad te custodiam, quia tu es Deus susceptor meus.» In faciem cadit qui de malis perpetratis erubescit. De persecutoribus vero Domini scriptum est quia« abierunt retrorsum et ceciderunt.» Qui ante se cadit, videt quo cadat; qui autem retro cadit non videt. Iniqui ergo retro cadunt, quia cor ante ruinam exaltatur, ut non videant quid eos sequatur. Justi autem ante se cadunt, quia compuncti humiliantur.« Respondens autem Jesus dixit:« Nonne decem mundati sunt, et novem ubi sunt? Non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena. Et ait illi: Surge, vade quia fides tua te salvum fecit.» Si fides hunc salvavit, perfidia novem perdidit. Unum si addatur ad novem quaedam effigies unitatis impletur, quo fit tanta complexio, ut ultra non progrediatur numerus nisi ad unum redeat. Novem itaque indigent uno ad quamdam unitatem, unum vero non indiget eis ad unitatem sui. Quamobrem unus qui gratias egit significat illos qui in unitate sunt Ecclesiae; novem vero illos qui extra sunt. Dominus quaerit ubi sint, quia scire Dei eligere est; nescire vero, reprobare. Quando mundati sunt cognoverunt Deum, sed abierunt retrorsum. De talibus dicit Apostolus:« Qui cum cognovissent Deum, non ut Deum magnificaverunt aut gratias egerunt.» Sciendum quia unus dicitur prima unitas, decem vero secunda. Et illa confertur Deo, quia in se multiplicata, nec augetur nec minuitur; haec, Ecclesiae, quia in se multiplicata crescit in centenarium. Dicitur vero in denario, qui est unitas centenarii, varietas per sui multiplicationem generatur; bene dicuntur fuisse decem leprosi, qui a fide unius Dei fuerant diversi. Et sicut omnes fideles per denarium signari possunt ob custodiam decem mandatorum, sic omnes infideles eodem numero intelligi possunt econtrario ob negligentiam eorumdem mandatorum. Unus qui rediit ad Dominum curatus dicitur alienigena, vel quia prius alienus fuit ab Ecclesia, vel quia se alienavit a sociorum suorum perfidia. Aliter: Decem leprosi Domino castellum introeunte mundati sunt: Dominus quippe intravit castellum, dum incarnandus descendit in Virginis uterum, Spiritus sancti saccellum. Decem viri leprosi erant omnes homines X Praeceptorum transgressione vel X plagarum Aegypti percussione maculosi. Sciendum est autem quod hae decem plagae contrariae sunt decem praeceptis legis. Prima plaga est aqua versa in sanguinem; secunda, ranae; tertia, sciniphes; quarta, omne genus muscarum; quinta, mors in pecora Aegyptiorum; sexta, pustulae et vesicae turgentes in hominibus et jumentis; septima, grando super omnes fructus praeter serotinos; octava, locustae, quae comedebant quod residuum fuit; nona, triduanae tenebrae; decima, mors primogenitorum omnium. His ut jam diximus contraria sunt decem praecepta legis. Primum enim praeceptum est:« Non habebis deos alienos. Ego enim sum Dominus Deus tuus.» Compara primum praeceptum primae plagae, scilicet unum Deum ex quo sunt omnia intellige in similitudinem aquae a qua generantur omnia. Aqua igitur versa in sanguinem significat Deum, quem tunc homines verterunt in sanguinem, cum eum coeperunt credere corruptibilem. Unde Apostolus dicit:« Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis.» Imago enim corruptibilis est sicut sanguis. Secundum autem praeceptum est:« Non assumes nomen Dei in vacuum.» Hic assumit nomen Dei in vacuum qui in nomine Dei jurat, non credit se puniendum. Huic praecepto contrariae sunt ranae strepentes: quod significat fallaces homines veritati repugnantes, et mendacium per nomen Dei ponentes. Tertium praeceptum est:« Memento ut Diem Sabbati sanctifices; nihil operis facies in eo.» In tertio isto praecepto insinuatur quoddam vacationis judicium. Quae vacatio est tranquillitas mentis vel sanctificatio Sabbati, quia ibi requiescit spiritus Dei, sicut ipse dicit:« Super quem requiescet spiritus meus, nisi super humilem, et quietum et trementem sermones meos?» Huic tertio praecepto, scilicet vacationis, opponuntur sciniphes et muscae, quae sunt ingentis inquietudinis. Quartum praeceptum:« Honora patrem tuum et matrem.» Huic contraria est quarta Aegyptiorum plaga, scilicet caninae muscae. Caninum est enim parentem non agnoscere, et caecitatem mentis, qua canes nascuntur, contra parentes exhibere. Quintum praeceptum est: Non moechaberis.» Huic praecepto opponitur quinta plaga, scilicet mors in pecora Aegyptiorum. Et coire et generare est pecudum, ratione intelligere humanum est. Ideo ratio, quae praesidet imminentes motus inferiores carnis tanquam dominantes, debet non immoderate et illicite passim vageque laxare. Ideoque ipsis pecoribus natura datum est instituente Creatore ut non moveantur ad feminas nisi certis temporibus. Neque enim ratione se cohibet alio tempore pecus, sed ipso motu frangente torpescit. Homo autem ideo semper moveri potest, quia et refrenare motus potest. Sextum praeceptum est:« Non occides.» Huic sexta plaga contraria est, scilicet pustulae et vesicae in omni carne. Quod significat sicut caro accenditur ad odium proximi et ad fundendum sanguinem, sic ardebit igne aeterni judicii. Septimum praeceptum est:« Non furaberis.» Huic praecepto contraria est septima plaga, scilicet grando in fructibus. Quod significat: Quidquid proximo furtim subtrahis, coelestis judex vindicabit. Octavum praeceptum est:« Non dices falsum testimonium.» Huic contraria est octava plaga, locustae, animal dente noxium. Quod significat quod fallax mordendo et mentiendo nitatur infestare proximum. Unde Apostolus ait:« Si mordetis et comeditis invicem, videte ne ab invicem consumamini.» Nonum praeceptum est:« Non concupisces rem proximi tui.» Huic opposita est octava plaga, scilicet densae tenebrae. Quod significat in tenebris esse et ad aeternas tenebras tendere qui quod sibi non vult, hoc alii meditatur inferre. Decimum praeceptum est:« Non desiderabis uxorem proximi tui. Non servum, non ancillam.» Huic praecepto contraria est decima plaga, scilicet mors primogenitorum. Quod significat quod qui volunt haereditarie aliena possidere, et desiderant mortem momentaneam aliorum, incurrunt aeternam. His decem plagis pro transgressione decem praeceptorum legis erant homines maculosi, et quasi ex percussione earum leprosi. Qui a domino ad sacerdotes destinantur, sed in itinere mundantur, quia dum peccatores delicta sua confiteri ad sacerdotes currunt, protinus veniam de commissis habebunt. Unus qui pro sanitate grates retulit est catholicus populus qui pro salute sua jugiter Deo gratias agit.
60.1.1
DOMINICA DECIMA QUARTA. Secundum Lucam. De sex speciebus leprae.
60.1.1
« Homo in cujus carne et cute ortus fuerit diversus color sine pustula, vel quasi lucens quidpiam, id est plaga leprae, adducetur ad Aaron sacerdotem vel unumquemlibet filiorum ejus. Quisque cum viderit lepram in cute, et pilos in albo mutatos colore lepra est, et ad arbitrium ejus separabitur.» Lepra quippe doctrina falsa est. Proinde leprosi non absurde intelliguntur haeretici qui unitatem verae fidei non habentes varias doctrinas profitentur veraque falsis admiscent: sicut et lepra veris falsisque locis humana corpora variando commaculat. Hujus scilicet leprae invenimus legislatorem sex species in homine posuisse: primam capitis et barbae, secundam calvitii et recalvationis, tertiam carnis et cutis, quartam cutis et corporis et cicatricis albae cum rubore; quintam ulceris et cicatricis; sextam ustionis. In capite lepram portant qui in divinitate Patris vel in ipso capite, quod est Christus, peccant. Caput enim viri Christus. Hanc lepram habuerunt Judaei, Valentiniani, Marcianitae et Fotiniani: qui omnes in calvitio lepram gerunt, quia errorem suum aperta pravitate defendunt. In barba lepram gerunt, qui de apostolis et sanctis Christi aliquid perverse sentiunt, atque eos pravum quodlibet praedicasse confingunt. Sicut enim barba ornamentum est fieri, ita scilicet Apostoli et doctores ornamentum praestant in corpore Christi. Corpore lepram habent qui Ecclesiae detrahunt, sicut Exariani qui negant carnis resurrectionem, et sicut Novatiani, qui nuptias damnant, et peccantibus poenitentibus denegant, et sicut ex calice qui inter alios errores regnum coelorum parvulos habere non credunt; et Ariani qui vetant pro defunctis offerri sacrificium. In carne et cute lepram gerit, qui carnalia vel exteriora suadere conatur, ut Cerinthiani, qui resurrectionem futuram in carnis voluptate existimant, vel sicut illi qui dicunt in fide manentibus, quamvis carnaliter vivant, non posse imputari peccata. In cicatrice sanati ulceris lepram portat, qui post cognitionem et medicinam Dei et manifestationem fidei quam a Christo suscepit, rursus in ipsa cicatrice accedit ad aliquod erroris prioris indicium, aut ad perfidiam veteris dogmatis. In carne viva gestant lepram, qui de anima quae vita est aliquod falsum existimant, sicut illi qui dicunt animam de carnis substantia propagatam, et sicut qui animam simul cum corpore mori putant. In cicatrice ustionis lepram habent Manichaei, qui inani abstinentiae cruciatu corpora sua exurunt, et per infidelitatem non munditiam, sed lepram inde gignunt. De talibus enim dicit Apostolus:« Discedent,» inquit,« quidam a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentes mendacium, et cauteriatam suam habentes conscientiam, prohibentes nubere, et abstinere a cibis quos Deus creavit.»
60.1.2
Sed adhuc adjicit colores leprarum, id est pallidam, rubentem, albam, lividam, nigram, florescentem. Itaque dum pallidam lepram dicit imbecillem et fragilem fidem animi denotat, quae prodito colore nigritatis erroris infirmitate languescit. Cum autem rubicundam lepram ostendit homicidii cruore infectos denotat et urit; cum vero albam, illos qui se mundos appellant, sive illos qui de falso merito gloriantur. Cum albam vel lividam lepram commemorat, invidiae vel livoris notas exprimit. Cum vero nigram insinuat, sacrificiorum furno et busto idololatriae denigratam conscientiam detestatur; cum florescentem, toto corpore, et cooperientem pelliculam corporis a capite usque ad pedes dicit, avaritiae crimen ostendit, quia cum floridum et jucundum hominem putant felicem esse in hoc mundo et divitem videri, tunc pestis avaritiae omne genus hominum quasi totum corpus crebro erroris illius contagio commaculat. Cum autem lepram habet cum rubore et pallore permistam, eum hominem denotat qui, cum sit imbecillis animo et mendax, facile in furorem prorumpit, et levitate mox facile petulat. Pallor mentientem linguam significat, rubor vero iracundiam. Est autem lepra peccati, quae sacrificiorum oblationibus emundatur, id est corde contrito et humiliato. Est et idololatriae, quae aqua abluitur baptismi. Est haereticorum qui, VII dierum purgatione extra castra esse jubentur, ut per septiformis Spiritus agnitionem purificentur. Est et quae visui sacerdotum offertur per doctrinam. Ulcus autem leprae quod omnino mundari non potest, eorum est qui in Spiritum sanctum peccant, nec dicunt poenitentes posse consequi veniam. De his autem ait Veritas:« Qui peccaverit in Spiritum sanctum,» non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro. Quod vero jubetur leprosis ut exeant de castris et sedeant foris, donec mundetur lepra eorum, intelligitur haereticos debere projici ab Ecclesia, donec a proprio errore mundentur, et sic revertantur. Ejusmodi vero dissolutis tunicis, capite discooperto, et ore obvoluto sedere jubentur, mundationem leprae exspectantes: dissolutis tunicis, id est omnibus secretis manifestis, capite discooperto, ut a cunctis ejus nudatio videatur; ore clauso, ne ulterius impia doceat vel loquatur. Sed adhuc adjecit Scriptura lepram esse in vasis, parietibus domus, in vestimento, intra maceriam. Lepra in parietibus domus haereticorum congregatio denotatur, quae per sacerdotem purgari debet. Lepra in vasculis unicuique homini proprii corporis delictum. Lepra in domibus vel in vestimento, quae extra corpus nutriuntur, vel quae in ipso corpore perpetrantur, tamen et hominis anima intelligitur, et turma mollissimi corporis sensus. Quod vero leprosi in lege ad sacerdotem mittuntur, judicatur pro mundatione haereticorum annua sacrificia in Ecclesia debere offerri, et sic reconciliari unitate Ecclesiae.
60.2.1
DOMINICA DECIMA QUARTA. Secundum Lucam. Moralitas de Naaman Syro, et die septimo lavatur in Jordane.
60.2.1
Naaman princeps militiae regis Syriae erat vir magnus et dives, sed leprosus, et habebat in domo sua puellam quamdam ancillam ex terra Israelis. Haec est series historiae quam retexuimus. Historia est doctrinalis area, in qua boni discursores flagellis diligentiae et ventilabro inquisitionis grana a paleis separant. Sicut latet mel sub cera, et nucleus sub testa: sic sub cortice historiae dulcedo moralitatis. Naaman interpretatur decor, vel decorus, et significat divites hujus mundi, qui videntur in oculis suis potentes et praeclari. Hi praediti copia rerum, gloriosi titulis parentum, sublimes celsitudine notorum, habentes scientiam litteralem et forensem, leprosi tamen sunt varietate criminum. Multiplicati fructu frumenti, vini et olei sunt, quod est materia et opportunitas peccandi, proniores sunt ad vitia, et paratiores ad scelera, ad injuriam liberiores, sicut dicitur:« Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum.» Cum tamen venerit tempus miserendi, et tempus visitationis eorum habent consilium puellae. Puella ista est divina gratia vel sapientia quae virgo est propter integritatem, sicut illa Abisag qua senes calefacit, juvenes non urit. Quae etiam puella ancilla est, quia omnibus officiosa. Unde dicitur:« Sapientia clamitat in plateis. Usquequo, parvuli, diligitis infantiam.» Et subinde:« Donum bonum tribuam vobis.» Et rursum:« Bibite vinum quod miscui vobis.» Haec tamen vel ancilla sedula et puella, cum in se non habeat maculam aut rugam, servit tamen leprosi principis conjugi, dum sceleratorum potentum naturali interius rationi salutis desiderium ac cognitionem subministrans, decoloratos peccatis praeclaros reddit et fulgidos. Haec ergo dat consilium Naaman, dicens:« Vade in Samariam ad Eliseum prophetam, et sanabit te a lepra quam habes.» Samaria interpretatur custodia. Vade in Samariam, redi ad tuam custodiam, vigila supra actiones tuas: pastoribus vigilantibus supra gregem suum angelica facta est visio et allocutio.
60.2.2
Scito teipsum, unde dicitur:« Redite, praevaricatores, ad cor.» Dina quae evagatur a principe terrae corrumpitur. Non vadit in Samariam qui excussus a propriis, aliena negotia curat. Consilio puellae abiit ad Eliseum, et pulsavit ad ostium domus ejus. Eliseus salus Domini interpretatur. Hic est Jesus Salvator mundi, qui salvum fecit populum suum a peccatis eorum. De quo Propheta:« Salus tua, Deus, suscepit me.» Et ipse de se:« Salus populi ego sum.» Domus ejus sunt sanctae Scripturae, vel Ecclesia vel religiosae personae, in quibus habitat per gratiam. Ostium est poenitentia, per quam intramus ad eum, et ipse ad nos. Unde dicitur:« Adhuc te loquente, dicam, ecce adsum;» et illud:« Revertimini ad me, et ego revertar ad vos.» Aversi sumus ab illo, et ille aversus est a nobis, revertamur ad illum, et ille revertetur ad nos: Eliseus sedens in cathedra sua, misit ad eum puerum suum in haec verba: Vade, descende in Jordanem, et lavare septies, et mundaberis. Eliseus noster sublatus a nobis corporaliter, sedet ad dextram Patris, in his scilicet quae sunt potiora, nec apparet modo corporaliter, sed mittit puerum suum. Puer iste intellectus est vel ratio pura, ad imaginem Dei facta. Hic est puer qui de strage filiorum et filiarum solus evasit, ut renuntiaret Job. Vel puer iste est Spiritus sanctus, quia pueros facit malitia parvulos, et pueros simplicitate. Vel puer in sacra Scriptura ob puritatem sermonis, et ob eloquia casta. Hic itaque puer dicit:« Descende de Syria, id est de elatione. Syria quippe sublimis interpretatur, in Jordanem, id est ad conformitatem Christi quae est humilitas.» Titulus namque diaboli superbia est, titulus Christi humilitas. Hujus enim disciplinae proposuit se scholarem magistrorum dicens: Non ad oracula prophetarum, non ad aenigmata vos mitto, sed« a me ipso discite quia mitis sum et humilis corde.» Ipsum me propono vobis speculum. Humilitas autem exterior parum valet, nisi adsit interior, vera scilicet obedientia. Haec tria exigit a te, ut humilitas sedeat in corde, patientia servetur in ore, perseverantia teneatur in opere. Verba etiam consonant,« descende in Jordanem.» Jordanis descensus interpretatur. Et haec est quaedam causa quare Dominus hunc fluvium specialiter eligeret, ut in eo baptizaretur.« Lavare septies,» id est perfecte. Et indignatus Naaman, respondit:« Nunquid non meliores sunt Abana et Parphar fluvii Damasci omnibus aquis Israel, ut laver in eis et munder?» Damascus interpretatur bibens sanguinem. Hic est mundus qui nostra aeterna morte delectabiliter per cruentum peccati poculum inebriatur. Parphar talpa dicitur, illud deforme et caecum animal pro domicilio latebras terrae et cavernas inhabitans, hortosque et sata suffodiens. Significat autem aviditatem terrenorum, qui oculos suos statuerunt declinare in terram. Haec est et mulier curva, quam Dominus erexit. Abana latere lapides ejus interpretatur.
60.2.3
Per quod praecipui quique signantur Ecclesiae vel hujus saeculi. Ecclesiae, secundum illud:« Dispersi sunt lapides sanctuarii in capita omnium platearum;» saeculi, juxta illud ejusdem prophetae contra Babylonem:« Tollite de via lapides, quia videlicet honores ambiunt qui humilitatis formam abnuunt. Hoc respondent quotidie dicentibus nobis ut visibilia contemnant: Nonne melius est divitias habere, epulari laute et delicate, molliter cubare, ad libitum deambulare, et in honoribus oblectari, quam expendere dies nostros in afflictionibus? Hoc est dicere:« Nunquid non meliores sunt Abana et Farphar omnibus aquis Israelis?» Constipatores dixerunt ei et laterales:« Et si rem grandem dixisset tibi propheta, certe debueras facere; quanto magis quia dixit tibi: Lavare et mundaberis.» Laterales nostri angeli sunt, dati nobis ad custodiam, et viri religiosi qui dicunt: Etsi ultra facultatem esset quod praecipitur, facere debueras, et proponunt crucem Petri, ensem Pauli, equuleum Vincentii, craticula Laurentii. Ipse etiam camelus noster per foramen acus, id est Christus angustiam passionis transivit; quae si intueamur, etiam si grandis res nobis imperetur, recusare non debemus, quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam. Et si rem grandem, in prima creatione Deus me dedit mihi, in regeneratione me mihi reddidit, se etiam pro me dedit. Quid magni faciam pro tali dato, pro tanto pretio, pro me erogato?« Quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi?» Moriar, dixit Propheta, hoc est enim, calicem salutaris accipiam.
60.2.4
Eorum consiliis descendit, et lavit se septies in Jordane. Septem sunt lavationes vel purgationes: Lavatio extra corpus, lavatio circa corpus, lavatio in corpore, duplex in lingua, duplex in mente. Lavatio extra corpus est abrenuntiatio divitiarum et possessionum, quae extra dicuntur, quia nec corpori adhaerent, nec de ejus substantia sunt. Secunda lavatio circa corpus, est contemptus pretiosae vestis, quia si non esset peccatum uti pretiosa veste, non diceret Apostolus:« Non in veste pretiosa.» Item: si non esset laudabile uti veste vili, non tot haberemus testimonia, tot commendationes Christi de Joanne et Elia, qui vilibus usi sunt. Jacob quoque ait:« Si Dominus Deus meus dederit mihi panem ad edendum et vestimentum quo operiar.» Non dixit quo superbiam, sed ad tegendam nuditatem. Tertia lavatio in corpore est mortificatio membrorum, castigatio corporis. Unde Paulus ait:« Castigo corpus meum, et in servitutem redigo.» Haec videlicet caro est Agar, contradicens dominae suae. De qua Ambrosius: Jure pertulit injuriam, quae induerat insolentiam. Caro nostra est animal lasciviens, asina petulca, sed castiganda est, ut dominae obediat. Duae lavationes in lingua sunt cavere verbum jactantiae in prosperis, si quando prosperitatem dat Deus in carnalibus vel spiritualibus, et cavere verbum patientiae in adversis. Qui juste punitur et impatiens est, socius est latronis a sinistra Domini pendentis; qui injuste punitur et patienter fert, consors Christi est; qui et juste punitur et patiens est, similis est latroni a dextris qui dixit:« Nos quidem digna factis recipimus.» Duae lavationes in mente sunt propriae voluntatis abdicatio, et propriorum consiliorum non praesumptuosa defensio. Abdicanda est voluntas, ut qui habet exterius silentium et in prosperis et in adversis, non retineat interius propriam voluntatem, ne sit conformis diabolo. Sicut enim Deus se voluit unum esse principium omnium, ita et suam voluntatem retinens non submittens eam Deo, constituit quasi alterum principium voluntatum. Non est praesumendum de consilio. Quidam enim addunt auctoritatem Scripturae ad obstruenda ora aliorum et astruendam sententiam suam. Hae septem lavationes in Christo fuerunt. Lavatio extra corpus, quia cum dives esset, pauper pro nobis factus est; lavatio circa corpus, quia natus est, in praesepi est positus, pannis obsitus; in corpore, quia jejunavit et in oratione pernoctavit; in linguam non offendit per prospera, quia cum vellent eum regem facere, fugit; non offendit in adversis, quia sicut ovis coram tondente se obmutuit. Lavationem in corde habuit, quia non venit facere voluntatem suam, sed Patris, et divinum consilium praeposuit consilio Petri dicentis:« Absit a te, Domine, non erit tibi hoc.» Iterum cum dicerent Joseph et mater sua:« Fili, quid fecisti nobis sic? respondit: Quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse,» et tamen sequebatur eos, et erat subditus illis.« Et facta est caro ejus, sicut caro pueri,» id est ad similitudinem Christi. Iste est puer, de quo dicitur:« Puer natus est nobis.» Adam perdidit conditionem, innocentiam, immortalitatem. Haec tria retulit nobis iste puer. Ista est septem ablutio Naaman in Jordane.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).