Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Libri deflorationum
Wernerus S. BlasiiDefl 61.15 · 10602-libdefMore by Wernerus S. Blasii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
More
Original / primary: 10602 Libdef
61.1
DOMINICA DECIMA QUINTA. Secundum Matthaeum.
61.1
« Nemo potest duobus dominis servire. Aut enim unum odio habebit et alterum diliget: aut unum sustinebit et alterum contemnet.» Non potestis Deo servire et mammonae, id est opus diversae voluntati dominorum non convenit: Mammona Syriace, divitiae nuncupantur Latine. Audiat hoc avarus. Non dixit, qui habet divitias, sed qui servit, id est qui custodit ut servus, et non distribuit ut dominus. Mammona apud Hebraeos divitiae dicuntur, Punice autem mammon, id est lucrum dicitur. Qui servit mammonae diabolo servit, qui princeps hujus saeculi a Domino dicitur.« Et alterum diliget,» id est Deum. Quis enim diabolum diligit? Patitur tamen aliquis eum, sicut qui in magna domo aliqua alienae ancillae conjunctus propter cupiditatem suam duram patitur servitutem, etiam si dominus ancillae non diligat.« Et alterum contemnet.» Quis Deum potest odisse? Contemnit tamen aliquis eum, id est non timet, cum nimis de ejus misericordia praesumit. Unde illud:« Fili, ne adjicias peccatum super peccatum, et dicas: misericordia Dei magna est.» Lucas habet« adhaerebit,» ubi Matthaeus dicit« sustinebit.» Et utrumque respicit ad diabolum, cui male acquirentes divitias adhaerendo sustinebunt illum.
61.2
« Ideo dico vobis, nec solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini.» De carnali cibo et vestimento hoc accipiendum est, quia de spiritualibus semper debemus esse solliciti. Labor exercendus, sed sollicitudo est tollenda, de carnalibus quidam addunt, neque quid bibatis.
61.3
« Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum?» Sensus est: Qui praestitit majora, praestabit et minora. Pro hac vita posuit animam, juxta illud:« Qui amat animam suam perdet eam.»
61.4
Respicite volatilia coeli, quoniam non serunt neque metunt, neque congregant in horrea, et Pater vester coelestis pascit ea: Nonne vos magis pluris estis illis? Hoc ad litteram intelligendum est, quia Dominus manifeste omnem curam rerum praesentium admonet, et attentos tantum esse in spe futuri docet. Rationale animal cui aeternitas promittitur plus est quam irrationale.« Magis pluris,» hoc est multo pluris pretii estis vos quam volatilia coeli aerii.
61.5
« Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum?» Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de caeteris solliciti estis? Illi relinquite tegendi corporis curam, cujus cura factum est.
61.6
« Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant neque nent.» Non hic est igitur quaerenda allegoria, sicut nec in avibus, sed de minoribus persuasio fit ad majora.
61.7
« Dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.» Quae purpura regum, quae pictura textricum potest floribus comparari? Ipse color dicitur operimentum florum, sicut dicitur: Operit istum rubor.
61.8
« Si autem fenum, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, modicae fidei?» Vestit, id est adornat Deus fenum, hoc est herbas et pulchro colore et bono odore. Quod cum siccatum fuerit mittetur in clibanum, id est in acervum habentem speciem clibani. Modica fides est quae nec de minimis certa est, necdum aeterna sperat.« Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? Haec enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis. Quaerite autem primum regnum Dei, et justitiam ejus: et haec omnia adjicientur vobis.» Gentibus nulla cura est de futuris, sed semper praesentia quaerunt. Filiorum autem est quaerere regnum Dei; et haec omnia paterna gratia adjicientur etiam non quaerentibus, ut nec in praesenti nec in futuro desit eis aliqua gratia. Verumtamen si praesentia subtrahuntur, ad probationem est; si dantur, ad gratiarum actionem: quae omnia comparantur in bonum. Scit enim coelestis medicus quae nobis daturus est ad consolationem; quid vero subtracturus ad exercitationem. Non enim jumento suo homo cibaria sine causa detrahit. Cum dixit:« Primum quaerite regnum Dei,» significavit temporale posterius quaerendum non tempore, sed dignitate. Illud tanquam bonum, hoc tanquam necessarium, sed necessarium propter illud bonum. Aperte enim ostendit non temporalia sic appetenda, ut propter ipsa bene facere debeamus, licet sint necessaria. Quaecunque enim facimus, propter regnum Dei facere instituimur. Non enim evangelizare debemus ut manducemus, sed manducare ut evangelizemus; quia quidquid propter aliquid aliud quaeritur, vilius est quam id propter quod quaeritur. Non omnes propter salutem Ecclesiae ministrant, sed propter temporalia, aut propter utrumque. Sed supra dictum est:« Nemo potest duobus dominis servire,» ergo tantummodo propter regnum Dei debemus operari bonum, et non in hac operatione vel sola vel cum regno Dei mercedem temporalium cogitare. Quorum omnium temporalium nomine Christianum posuit, dicens:
61.9
« Nolite solliciti esse de crastino.» Non enim dicitur crastinus dies, nisi in tempore. Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse.
61.10
« Sufficit diei malitia sua.» De praesentibus concedit esse sollicitos, non de futuris. Unde Apostolus:« Nocte et die manibus nostris laborantes, ne quem vestrum gravaremus.» Cras in Scripturis futurum tempus intelligitur, dicente Jacob:« Exaudiet me cras justitia mea.» Per diem intelliguntur homines quorum dies est, ut ait Apostolus:« Redimentes tempus quoniam dies mali sunt.» Sensus ergo est: Dies crastinus, id est futuri temporis, homines erunt solliciti sibi. Tu vero sis sollicitus de te in praesentiarum. Sollicitus in supradictis significat anxietatem; hic vero providentiam, quam futurum tempus afferet secum, ut cum necesse erit sumere aliquid temporale adsit, quia novit Deus quid indigemus. Curam autem praesentium malitiam vocat, quia poenalis est et pertinet ad mortalitatem quam peccando meruimus; quae in se satis onerosa est, necdum etiam futurorum curam superaddamus. Hoc loco vehementer cavendum est, ne cum viderimus aliquem servum Dei providere, ne ista necessaria desint vel sibi, vel sibi commissis, forte judicemus eum contra praecepta Domini facere. Nam et ipse Dominus loculos habere dignatus est cum pecunia: ne quis in hoc scandalum pateretur: Paulus etiam videtur cogitasse de crastino, cum dicit:« De collectis autem sicut ordinavi facite.» Ad hanc ergo regulam totum hoc praeceptum redigitur, ut etiam in istorum provisione regnum Dei cogitemus, in malitia vero regni Dei non ista cogitemus. Itaque non labor et providentia damnantur, sed mentem praefocans cura.
61.1
DOMINICA DECIMA QUINTA. Secundum Matthaeum. Collatio Dei cum diabolo de jure Dei et hominis.
61.1
Deus, per hominem mundum redempturus, in mundum venit, et toti mundo diabolum dominantem invenit. Deus per hominem mundum visitans in propria venit, et homo per Deum mundum non amans, ubi reclinaret caput non habuit. Deus homo in hoc mundo elementis imperavit, et homo Deus de hoc mundo regnum se non habere dixit. Ergo ad aliquid totum Dei erat, et ad aliquid totum diaboli. Totum Dei quod ipse fecerat; totum diaboli quod ipse possidebat. Deus in principio mundum creaverat, et diabolus a principio mundum possidebat. Ergo certamen factum est Deo, et certamen factum est diabolo. Deus dixit se quod suum erat debere recipere; diabolus dixit se in suo non debere calumniam sustinere. Deus dixit se post tam longam patientiam digne satisfactione honorandum; diabolus dixit se post tam longam negligentiam sua possessione non privandum. Deus dixit aliena eum fraudulenter abstulisse, violenter tenuisse; diabolus dixit eum nec cum abstulit contradixisse, nec cum tenuit aliquando repetisse. Deus dixit potenter se ad sua recipienda, si vellet, viribus uti; diabolus dixit eum contra justitiam non debere viribus abuti. Deus dixit justum non esse si quod pie creaverat perire permitteret; diabolus dixit injustum esse si quod sponte perierat, restauraret. Deus dixit se velle misereri per benignitatem propriam; diabolus dixit se nosse damnum pati per potestatem alienam. Deus dixit justum esse ut de peccato poenitentes ad salutem reciperentur; diabolus dixit justum non esse ut in peccato persistentes ad salutem cogerentur. Deus dixit se venisse ut volentes non cogeret, sed ut volentes adjuvaret; diabolus dixit interim pro tempore aequanimiter se passurum volentes amittere, si nolentes retineret. Deus dixit in aliena se manum non mittere, si sua redderentur; diabolus dixit se aliena paratum reddere, si sua non auferrentur. Deus dixit se nullum a misericordia posse repellere; diabolus dixit, si omnes perderet, non se posse aequanimiter tolerare. Deus dixit se suadere ut in toto ab alieno jure secederet; diabolus dixit se postulare ut saltem pro reverentia pristinae dominationis aliquam in parte requiem sibi non negaret. Deus dixit se cum prius potiora elegisset, post illi abjectiora concessurum; diabolus dixit jure se, dum electionem habere non posset, saltem partitionem facturum. Deus dixit se privilegio dominationis utriusque potestatem vindicare; diabolus dixit se, quia jam amplius non posset, nihil ex jure, sed ex permissione postulare. Deus dixit se tantum permissurum quod etiam avari famem satiare posset; diabolus dixit se non tantum accepturum quin amplius cupiat, si fieri possit. His dictis jussit Deus tendi funiculos in partitionem, et invenit virentia et irrigua in vallibus imis; minora spatio, majora pretio, et hoc praecepit seponi ad partem alteram; deserta autem et arida in rupibus et montibus altis; lata et aspectui patentia magna spatio; vilia pretio, et hoc jussit ad alteram partem discerni. Tunc mandavit diabolum adesse. Et assistenti sic ait: Ne forte aut violentiam judicantis, aut avaritiam dantis causari valeas, quidquid oculus tuus videt, tibi dabo. Tunc diabolus qui omne sublime considerat, et humilia non valet intueri, levans oculos aspexit montes altos et saxa prominentia in rupibus, ac deserta patentia, et quasi totum sibi cessisse glorians, despexit quod Deus elegerat. Cui Deus increpans ac caecitatem elati deridens ait:« Funes ceciderunt mihi in praeclaris.» Tu laudas quod vides, et ego laudo quod video. Tu in imo es, et propterea oculis tuis nisi alta et exstantia non patent: ego desuper contemplor quam habeant amoenitatem humilia, etenim haereditas mea praeclara est mihi.
61.2.1
DOMINICA DECIMA QUINTA. Secundum Matthaeum. De duobus dominis, et duabus civitatibus, et diversis aliis rebus.
61.2.1
Duae sunt civitates, Hierusalem et Babylon, et duo populi; amatores Dei, cives Hierusalem, et amatores mundi, cives Babylonis; et duo reges, Christus rex Hierusalem et diabolus rex Babylonis. Inter has duas civitates et duos populos, et duos reges, bellum est jugiter, et discordia, et pugna, et signat uterque milites suos: Christus suos, et diabolus suos, ut agnoscant quique regem suum, et agnoscantur ab eo et sequantur eum. Hierusalem enim civitas est in coelo, Babylon deorsum in terra; similiter Christus sursum est, diabolus deorsum. Milites Christi sequuntur regem suum, et milites diaboli sequuntur regem suum. Christus tribus exemplis viam nobis ostendit, quam cum sequi debeamus, similiter diabolus tria proposuit, quibus post eum praecipitentur qui eum sequuntur. Iter enim ad Christum, quia sursum est, arduum est et arctum est, et longum in sublime; iter ad diabolum, quia deorsum est, latum est, breveque in profundum et ad praecipitium facile. Ideo Christus exemplum paupertatis reliquit, ut exonerati sarcina terrenarum rerum, leves ascendamus per arduum exemplum humilitatis, ut modici sine difficultate transeamus per arctum exemplum patientiae, ne deficiamus in longum. Exemplum paupertatis dedit cum dixit:« Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet.» Exemplum humilitatis dedit, cum dixit:« Discite a me quia mitis sum et humilis corde.» Exemplum patientiae dedit quando, cum percuteretur, non repercussit, cum joco caederetur, sustinuit; exemplum paupertatis, quia in hoc mundo divitias habere noluit; exemplum humilitatis, quia gloriam sprevit, exemplum patientiae, quia mala sustinuit. Cum laudaretur non laetabatur; cum malediceretur, non tristabatur; cum premeretur, non frangebatur. Ait quidam illi:« Magister bone. Et respondit. Quid me dicis bonum?» Ecce humilitas. Et alii dixerunt:« Daemonium habes. Et dixit: Ego daemonium non habeo, sed honorifico Patrem meum.» Ecce patientia. Et cum requireret eum populus, ut regem faceret, ille humilitatis exemplum nobis relinquens fugit, et gloriam sprevit: et multa sunt ad haec pertinentia exempla.
61.2.2
Prima ergo est paupertas, ut abjiciamus quod gravat, in quo est peccandi occasio. Et quia paupertas despicitur, sequitur humilitas, qua ipsa etiam propter Dominum vilitas amatur, et quia rursum qui vilis est sine reverentia laeditur, necessaria est post humilitatem patientia, cum omnia adversa propter Deum fortiter tolerentur. Paupertas levem facit et expeditum, humilitas modicum, patientia fortem et robustum. Econtra diabolus suos primum divitiarum pondere in amore et in sollicitudine onerat ut deorsum ruant; secundo per superbiam inflat, ut per latum incedant; tertio per impatientiam frangit ut cito deficiant. Hi duo populi ab initio sui duas civitates aedificaverunt: Babylon a Cain coepit, et Hierusalem ab Abel.
61.2.3
Primus enim homo duos genuit filios, divisionis principium, et divisionis signum; quia illa massa naturae humanae, quae in ipso primum per conditionem tota condita erat ad gloriam, postea per praevaricationem tota erat addicta ad poenam, ut ostenderetur quod misericordia et veritas jam tunc dividi coeperunt in vasa misericordiae et in vasa irae, et abjectus est primogenitus terrae, sicut primogenitus coeli corruerat, si tamen primogenitus erat qui genitus non erat. De ipso enim dictum est:« Ipse principium viarum Dei.» Et reprobata sunt prima ut ostendatur quia finis principio melior est, quia quae in principio facta sunt, a Deo bona quidem facta sunt, sed bona incipientia; quae autem in fine facienda erant, bona facienda erant, et bona consummata. Propter hoc etiam in ipsa rerum conditione primum materiam fecit, postea formam superaddidit; ut ostenderet quod similiter in rationali natura quod primum esse primum factum erat, postea autem pulchrum esse et formosum esse; et melius addendum erat, ut non nimis gloriaretur in eo quod bonum primum acceperat, sed ad illud potius festinaret quod postea melius acceptura erat. Sed primogenitus primum dilexit ut perderet novissimum, et ideo reprobatus est et ille in coelo et in terra. Sed ille de coelo ejectus in terram hominem per invidiam supplantavit; iste in terra reprobus effectus fratrem suum zelando occidit, quia enim vita illius gravis ei fuit: ideo ad mortem illius festinavit. Cruciabatur enim nequam conscientia quotidie contra se testimonium cernens vitam justi, et quasi gravis ei ad videndum fuit, ex cujus poenitentia sua condemnabatur malitia. Idcirco auferre festinavit e medio ipsum, ne eum videret ad confusionem suam quem videre noluit ad correctionem suam et emendationem, fortasse aestimans postea non fore Deum vindicem iniquitatis, si non superesset homo justus testis veritatis. Sic ergo Cain interlector fratris Babylonis fundamenta posuit, Abel autem interfectus sanguine suo primordia Hierusalem in terra consecravit. Sic Ismael primogenitus reprobus fuit, Isaac vero electus; Esau quoque ab haereditatis sorte et dono benedictionis reprobatur, et Jacob diligitur et erigitur; et reprobato Eliab primogenito, David junior ad regni fastigium sublimatur. Semper autem milites diaboli furore pugnaverunt, et milites Christi patientia vicere, regem suum paupertatis amore et humilitatis studio sequentes, patientia autem ad ipsum pervenientes.
61.3
DOMINICA DECIMA QUINTA. Secundum Matthaeum. Exempla de variis generibus avium.
61.3
Quomodo in praesenti evangelio mentio facta est avium et herbarum, ratum duximus aliqua de eis huic operi inserere ad utilitatem moralitatis. Dicit enim beatus Ambrosius in Exameron de hirundine: Hirundo minuscula corpore, sed egregie pia, sublimis affectu: quae indiga rerum omnium pretiosiores auro nidos struit, quia sapienter aedificat.» Nidus enim sapientiae pretiosior est auro. Quid enim sapientius quam ut et volandi vaga libertate potiatur et hominum domiciliis parvulos suos et tecta commendet, ubi sobolem nullus incurset? Nam et illud est pulchrum, ut a primo ortu pullos suos humanae usu conversationis assuescat, et praestet ab inimicarum avium insidiis tutiores. Est tamen illud praeclarum, qua gratia domos sibi sine ullo adjutore tanquam artis perita componat. Legit enim festucas ore, easque luto illinit, ut conglutinare possit. Sed quia lutum pedibus non potest deferre, summitatem pennarum aqua infundit, ut facile his pulvis adhaereat et fiat limus, quo paulatim festucas, vel minutos surculos sibi colligat, atque adhaerere faciat. Eo genere nidi totius fabricam struit, ut quasi pavimenti solo, pulli ejus intra aedes suas sine offensione versentur, nec pedem aliquis interserat per rimulas texturarum, aut teneris frigus irrepat. Sed hoc industriae officium prope commune multis avibus; illud vero singulare, in quo est praeclara cura pietatis et prudentis intellectus, et cognitionis insigne, tum quaedam medicinae artis peritia, quod si qua pulli ejus fuerint caecitate suffusi in oculos sive compuncti, habet quoddam medendi genus quo possit eorum lumina intercepto visui reformare. Nemo igitur de inopia quaeratur, quod vacuas pecuniae proprias aedes reliquerit, pauperior est hirundo, quae vacua aeris abundat industria. Aedificat nec impendit, tecta attollit, et nihil aufert de proximi indigentia, nec paupertate ad nocendum alii compellitur, nec in gravi filiorum imbecillitate desperat. Nos vero et paupertas afficit, et plerosque indigentia cogit in flagitium, lucri quoque studio in fraudes versamus ingenium, atque in gravissimis passionibus spem deponimus, improvidi et inertes jacemus, cum de divina miseratione tunc sperandum amplius sit, cum praesidia humana defecerint.
61.4
DOMINICA DECIMA QUINTA. Secundum Matthaeum. De cornice.
61.4
Discant homines amare filios ex usu et pietate cornicum, quae etiam volantes filios comitatu sedulo prosequuntur et sollicite, ne teneri forte deficiant, cibum suggerunt, ac plurimo tempore nutriendi officia non relinquunt.
61.5
DOMINICA DECIMA QUINTA. Secundum Matthaeum. De accipitribus.
61.5
Accipitres feruntur duram inclementiam in eo adversum proprios fetus habere, quod ubi eos adverterint tentare volatus primordia, nidis ejiciunt suis, continuoque eliminant, ac si morentur, propulsant, verberant alis, coguntque audere quod trepidant, nec ullum postea deferunt his munus alimoniae. Cavent itaque ne in tenera aetate pigrescant, ne solvantur deliciis, ne marcescant otio, ne discant cibum magis exspectare quam quaerere, ne naturae suae deponant vigorem. Intermittunt studia nutriendi, ut in usus rapiendi audere compellant.
61.6
DOMINICA DECIMA QUINTA. Secundum Matthaeum. De aquila.
61.6
Aquila plurimo sermone usurpatur, quod suos abdicet fetus; sed non utrumque verum: unum ex pullis duobus, quod aliqui putaverunt, geminandorum alimentorum fastidio occidere. Sed id non facile creditur, praesertim cum Moyses tantum testimonium pietatis in pullos suos huic dedit avi ut diceret: Sicut aquila protegit nidum suum, et super pullos suos considit, expandit alas suas et assumpsit eos, et suscepit super scapulas suas, Dominus solus ducebat eos. Quomodo ergo expandit alas suas, si occiderit alterum? Unde non puto avaritia nutriendi eum inclementem fieri, sed examine judicandi. Semper enim fertur probare quos genuit, ne generis sui inter omnes aves quoddam regale fastigium degeneris partus deformitas decoloret. Itaque asseritur quod pullos suos radiis solis objiciat, atque in aeris medio pio parvulos ungue suspendat; ac si quis repercussus solis lumine intrepidam oculorum aciem inoffenso intuendi vigore servaverit; is probatur quod veritatem naturae sinceri obtutus constantia demonstraverit; si vero lumina sua praestrictus solis radio inflexerit, quasi degener et tanto indignus parente rejicitur, nec aestimatur educatione dignus qui fuit indignus susceptione. Non ergo eum acerbitate naturae, sed indicii integritate condemnat, nec quasi suum abdicat, sed quasi alienum recusat.
61.7
DOMINICA DECIMA QUINTA. Secundum Matthaeum. De fene vel fulica.
61.7
Avis quae Graece dicitur fene susceptum illum sive abdicatum aquilae pullum cum sua prole connectit, atque intermiscens suis, eodem quo proprios fetus maternae sedulitatis officio et pari nutrimentorum subministratione pascit et nutrit. Ergo fene alienos nutrit; nos vero nostros immiti crudelitate projicimus. Aquila vero si projicit, non quasi suum projicit; sed quasi degenerem non recognoscit: nos, quod pejus est, quos nostros recognoscimus abdicamus.
61.8
DOMINICA DECIMA QUINTA. Secundum Matthaeum. De turturibus.
61.8
Turturibus Deus infudit hunc affectum, hanc virtutem continentiae dedit: qui solus potest praescribere quod omnes sequantur. Turtur non uritur flore juventutis, non tentatur occasionis illecebra. Turtur nescit primam irritam facere, quia novit castimoniam servare, prima connubii sorte praemissa. Caetera de turture quae in Evangelio,« Videns Dominus civitatem flevit super illam.»
61.9
DOMINICA DECIMA QUINTA. Secundum Matthaeum. De vulture.
61.9
Negantur vultures indulgere concubitui et conjugali quodam usu nuptialisque copulae sorte misceri, atque ita sine ullo masculorum concipi semine et sine conjunctione generare, natosque ex his in multam aetatem longae vitae procedere, ut usque ad centum annos vitae eorum series producatur, nec facile eos angusti aevi finis excipiat. Quid aiunt qui solent nostra ridere mysteria, cum audiunt quod virgo generavit, et impossibilem innuptae, cujus pudorem nulla viri consuetudo temerasset, existimant partum? Impossibile putatur in Dei matre, quod in vulturibus possibile non negatur. Alius sine masculo parit, et nullus refellit, et quia desponsata viro Maria peperit, pudoris ejus faciunt quaestionem. Nonne advertimus quod Dominus ex ipsa natura plurima exempla ante praemisit, quibus susceptae incarnationis decorem probaret, et astrueret veritatem?
61.10
DOMINICA DECIMA QUINTA. Secundum Matthaeum. De apibus. Quomodo vivant.
61.10
Apes solae in omni genere animantium communem omnibus sobolem habent, unam omnes incolunt mansionem, unius patriae clauduntur limine; in commune omnibus laborum communis cibus, communis operatio, et communis usus et fructus est, communis volatus. Quid plura? Communis omnibus generatio, integritas quoque corporis virginalis; omnibus communis et partus, quoniam ullo neque concubitu miscentur, nec libidine resolvuntur, nec partus quatiuntur doloribus. Et subito maximum filiorum examen emittunt, e foliis et herbis ore suo prolem legentes. Ipsae sibi regem ordinant, ipsae sibi populos creant, et licet positae sub rege, sunt tamen liberae: Nam et praerogativam judicii tenent, et fide devotionis affectum, quia et tanquam a se substitutum diligunt, et tanto honorant examine. Apibus rex naturae clarus formatur insignibus; ut magnitudine corporis praestet et specie, tum quod in rege praecipuum est morum mansuetudo. Nam etsi habet aculeum, tamen eo non utitur ad vindicandum. Sunt enim leges naturae, non scriptae litteris, sed impressae moribus, ut leniores sint ad puniendum qui maxima potestate potiuntur. Sed et apes illae quae non obtemperaverint legibus regis poenitenti se multant condemnatione, ut immoriantur aculei sui vulnere. Nullae e domibus exire audent, non in aliquos prodire pastus, nisi rex fuerit egressus, et volatus sibi vindicaverit principatum. Processus autem est per rura redolentia, ubi inhalantis horti flores, ubi fugiens rivus per gramina, ubi amoena riparum: illic ludus alacris juventutis, illic campestre exercitium, illic curarum remissio. Opus ipsum suave de floribus, de herbis dulcibus: fundamina castrorum prima ponuntur. Quid enim aliud est favus, nisi quaedam castrorum species? Denique ab his praesepibus apum succus arcetur. Omnes certant de munere, aliae invigilant quaerendo victui, aliae sollicitam castris adhibere custodiam, aliae futuros explorare imbres et speculari cursus nubium; aliae de floribus ceras fingere, aliae rorem infusum floribus ore colligere videntur. Nulla autem alienis laboribus insidiatur et rapto vitam quaerit: atque utinam raptorum insidias non timeret! Habent tamen spicula sua, et inter mella fundunt venena. Si fuerint lacessitae, animas quoque ponunt in vulnere ardore vindictae. Ergo mediis castrorum vallibus humor ille roris funditur; paulatim processu temporis in mella cogitur: cum fuerit liquidus ab exordio et coalitu cerae florumque odore flagrare melle incipit suavitatem. Quod mel non solum voluptati, sed etiam saluti est: fauces obdulcat et curat vulnera; internis quoque ulceribus medicamentum infundit. Itaque cum sit infirma robore, apis valida est vigore sapientiae et amore virtutis. Denique regem suum summa protectione defendunt, incolumi rege nesciunt mutare judicium, mentem inflectere amisso; fidem servandi muneris derelinquunt, atque ipsae sua mella diripiunt, quando is qui principatum habuit muneris interemptus est. Itaque cum aves aliae vix in anno edant singulos fetus, apes geminos creant, et duplici caeteris fecunditate praeponderant. Merito quasi bonam operariam Scriptura apem praedicat dicens: Vade ad apem et vide quomodo operaria est. Operationem quoque quam venerabilem mereatur, cujus laborem reges et mediocres ad salutem sumunt! Audis quid dicat propheta. Mittit utique te, ut apiculae illius sequaris exemplum, imiteris operationem, quia appetibilis est et omnibus clara.
61.11
DOMINICA DECIMA QUINTA. Secundum Matthaeum. De luscinia.
61.11
Luscinia est avis quae pervigil custos, cum ova quodam sinu corporis et gremio fovet, insomnem longae noctis laborem cantilenae suavitate solatur, ut mihi videatur haec summa ejus esse intentio, quo possit, non minus dulcibus modulis quam fotu corporis animare in fetus ova quae fovet. Hanc imitatur tenuis illa mulier sed pudica, in usum molae lapidem brachio trahens, ut possit alimentum panis suis parvulis non deesse nocturno cantu moestum paupertatis mulcet affectum, et quamvis suavitatem lusciniae non possit imitari, imitatur tamen eam sedulitate pietatis.
61.12
DOMINICA DECIMA QUINTA. Secundum Matthaeum. De noctua.
61.12
Noctua ipsa, quemadmodum magnis et glaucis oculis nocturnarum tenebrarum caligantem non sentit horrorem, et quo fuerit nox obscurior, eo contra usum avium caeterarum inoffensos exercet volatus. Exorto autem die, et circumfuso splendore solis, visus ejus hebetatur, quasi quibusdam erret in tenebris. Quo indicio sui declarat esse aliquos, qui cum oculos habeant ad videndum videre non soleant, et visus sui officium solis infundantur tenebris. Quos habent sapientes mundi et non vident, in luce nihil cernunt, in tenebris ambulant, dum daemoniorum tenebrosa rimantur, et coeli alta se videre credunt, describentes radio mundum, mensuram aeris ipsius colligentes, et caetera hujusmodi; hebetes ad aeterna, et quasi scientes omnia acuta ad vana.
61.13
DOMINICA DECIMA QUINTA. Secundum Matthaeum. De vespertilione.
61.13
Vespertilio, animal ignobile, a vespere nomen accepit. Est autem volatilis eadem quadrupes, et dentibus utitur: quos in aliis avibus reperire non soleas. Parit, ut quadrupedia, non ova, sed pullos viventes; volitat autem in aere avium more, sed crepusculo vespertino consuevit offundi. Volitat autem non aliquo pennarum, sed membranae suae fulta remigio, quo suspensa velut pennarum volatu circumfertur atque vegetatur. Habet et illud hoc vile animal, quod sibi invicem adhaerent, et quasi in speciem botri ex aliquo loco pendent; ac si se ultima quaeque laxaverit, omnes resolvuntur. Quod fit quodam munere charitatis: quae difficile in hominibus hujusmodi reperitur.
61.14
DOMINICA DECIMA QUINTA. Secundum Matthaeum. De gallo.
61.14
Galli cantus suavis est in noctibus: nec solum suavis, sed etiam utilis. Qui quasi bonus cohabitator et dormientem excitat, et sollicitum admonet, et viantem solatur, processum noctis canora significatione protestans. Hoc canente latro suas relinquit insidias. Hoc ipse lucifer excitatus oritur, coelumque illuminat. Hoc canente moestitiam trepidus nauta deponit, omnisque crebro vespertinis flatibus excitata tempestas et parcella mitescit. Hoc devotus affectu exsilit ad precandum, legendi quoque munus instaurat. Hoc postremo canente ipse, Ecclesiae petra, culpam suam diluit, quam, priusque gallus cantaret, negando contraxerat. Istius cantu spes omnibus redit, aegris levatur incommodum, minuitur dolor vulnerum, febrium flagrantia mitigatur, revertitur fides lapsis, Jesus titubantes respicit, errantes corrigit. Denique respexit Petrum, et statim error abscessit, pulsa est negatio, secuta confessio. Respice nos quoque, Domine Jesu, ut et nos propria recognoscamus errata, solvamus piis fletibus culpam, mereamur indulgentiam peccatorum. Haec de avibus dicta sufficiant. Quid autem de herbis considerandum sit, aliqua intimemus.
61.15
DOMINICA DECIMA QUINTA. Secundum Matthaeum. Exempla de herbis.
61.15
Admonet nos beatus Ambrosius in Exameron considerare lilia agri: quantus sit candor in foliis, quemadmodum stipata ipsa folia ab imo ad summum videantur assurgere, ut scyphi exprimant formam, ut auri quaedam species intus effulgeat: quae tamen vallo in circuitu floris obsepta nulli pateat injuriae. Si quis hunc florem decerpat, et sua solvat in folia, quae tanti est artificis manus quae possit lilii speciem reformare? Quis tantus imitator naturae, ut florem hunc redintegrare praesumat, cui Dominus tantum testimonium dedit, ut diceret:« Nec Salomon in omnia gloria sua sic vestiebatur, sicut unus ex istis. Rex opulentissimus et sapientissimus inferior judicatur; quamque hujus floris pulchritudo est. Quid enumerem sucos herbarum salubres? quid virgultorum ac foliorum remedia? Cervus aeger ramusculos oleae mandit, et sanus fit: locustas quoque folia oleae arrosa liberant ab aegritudine Rubi folia superjecta serpenti interimunt eum. Culices non tangunt te, si absynthii herbam cum oleo coquas, et eo te perunxeris. Sed forte dicant aliqui: Quid? quod cum utilibus etiam lethalia et perniciosa generantur, cum tritico lolium, quod inter alimenta vitae noxium reperitur, et nisi praevisum fuerit, consuevit saluti nocere. Inter alia quoque nutrimenta vitae helleborum deprehenditur, aconita quoque fallunt frequenter et decipiunt colligentem, sed hoc ita est ac si reprehendas terram, quia non omnes homines boni: sed quod plus est accipe, quia non omnes boni angeli in coelo. Num igitur dignum est ut in his quae utilia sunt posthabentes conditoris gratiam confiteri, quam propter aliqua alimentorum noxia Creatoris prospicientiae derogemus, quasi omnia gulae causa debuerit procreari, aut exigua sint, quae ventri nostro divina indulgentia ministraverit? Definitae nobis escae sunt et notae omnibus quae et voluptatem generent, et corporis salubritatem. Singula autem eorum quae generantur e terris specialem quamdam habent rationem, quae pro virili portione complent universae plenitudinem creaturae. Alia ergo esui, alia alii nascuntur usui. Nihil vacat, nihil inane germinat terra. Quod tibi putas inutile, aliis utile est: imo ipsi tibi frequenter alio est usui utile. Quod escam non adjuvat medicinam suggerit, et saepe eadem quae tibi noxia sunt, aut avibus, aut feris innoxium ministrant pabulum. Denique sturni vescuntur conio: nec fraudi est eis, quoniam qualitate sui corporis venenum succi lethalis evadunt. Frigida enim vis ejus est succi, quam subtilibus poris in cordis sui sedem ducentibus, praecoci digestione praeveniunt, priusquam vitalia ipsa pertentet. Helleborum autem periti loquuntur escam esse coturnicum, eo quod naturali quodam temperamento sui corporis vim pabuli nocentis evitent. Etenim si ratione medicinae plerumque ad salubritatem humani quoque corporis temperatur, cui videtur esse contrarium, quanto magis proprietati naturae ad cibum proficit quod medica manu convertitur ad salutem? Per mandragoram quoque somnus frequenter accersitur ubi vigiliarum aegri afflictantur incommodo. Nam quid de opio loquar? quod etiam nobis quotidiano propensu innotuit, quantum dolores eo gravissimi internorum saepe viscerum sopiuntur. Nec illud praeterit quod conio plerumque furores libidinum marcuerunt, et helleboro vetustae passiones aegri corporis sunt solutae. Non solum igitur nulla in his reprehensio Creatoris, sed etiam incrementum est gratiarum. Si quidem quod ad periculum putabas esse generatum, ad remedia tibi salutis operatur. Nam et id quod periculi est per providentiam declinatur, et id quod salutis per industriam non admittitur. An oves et caprae ea quae sunt sibi noxia declinare didicerunt, et solo odore per quoddam naturale mysterium, cum sint rationis expertes, rationem tamen evadendi periculi vel tuendae salutis agnoscunt, noxiaque pariter ac profutura distingunt: ita ut plerumque cum armata venenis tela senserint, notas petere herbas, atque his remedium vulneri dicantur adhibere. Cibus illius medicina est, ut resilire sagittas videas e vulnere et fugere, venena non serpere. Denique cervis cibus venenum est. Coluber cervum fugit, leonem interficit. Draco elephantem ligat, cujus ruina mors victoris est: et ideo summe utrinque certant: ille ut pedem alliget, in quo casus victi sibi nocere non possit; iste ne posteriore extremus pede aut calle capiatur angusto, ubi vel ipse se non queat retorquere, et draconem gravi proterere vestigio, vel sequentis elephanti auxilium non habere. Ergo si irrationabilia animalia norunt quibus sibi aut medicentur herbis, aut subsidiis opem afferant, homo nescit cui rationabilis sensus innascitur. Et ideo de irrationabilibus rebus dantur nobis exempla, ut per haec veniamus ad rationabilitatem.

Intertext edge

Open linked passage

Note