Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Libri deflorationum
Wernerus S. BlasiiDefl 63.1 · 10602-libdefMore by Wernerus S. Blasii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
More
Original / primary: 10602 Libdef
63.1
DOMINICA DECIMA SEPTIMA. Secundum Lucam.
63.1
« Cum intraret Jesus in domum cujusdam principis Pharisaeorum Sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum.» Hydropisis morbus ab aquoso humore vocabulum trahit; Graece enim udor[ ῦδωρ] aqua vocatur. Est autem subcutaneus de vitio vesicae natus, cum inflatione et anhelitu foetido, propriumque est hydropici, quanto magis abundat humore inordinato, tanto amplius sitire. Et ideo recte comparatur ei quem fluxus carnalium voluptatum exuberans aggravat, comparatur et diviti avaro, qui quanto copiosior est divitiis quibus non bene utitur, tanto ardentius alia concupiscit.
63.2
« Et respondens Jesus dixit ad legisperitos et Pharisaeos, dicens: Si licet Sabbato curare. At illi tacuerunt.» Merito tacuerunt qui se contra dictum quidquid dixerint vident; si enim curare licet, cur observant si Sabbatum solverit. Si non licet, cur pecora curant. Dixit dicens: talis positio est qualis:« Exspectans exspectavi,» significans perseverantiam loquentis, donec expleat quod intendit.
63.3
« Ipse vero apprehensum sanavit eum, ac dimisit. Et respondens ad illos dixit: Cujus vestrum asinus aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die Sabbati? Et non poterant ad hoc respondere illi.» Ideo ante Pharisaeos hydropicum sanat, et mox contra avaritiam disputat, ut per ejus aegritudinem corporis in illis exprimeretur aegritudo mentis, et corporalis exemplo curationis discerent spiritualiter curari. Congruenter etiam hydropicum animali quod cecidit in puteum comparat. Humore enim laborat. Bos et asinus sapientes et hebetes significant, vel bos populum significat jugo legis attritum; asinus gentilem populum nulla ratione domitum, quasi animal stolidum et brutum. Nos a puteo concupiscentiae Salvator extrahit: omnes enim peccaverunt.
63.4
« Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab eo, et veniens is qui te et illum vocavit et dicat tibi: Da huic locum. Et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere.» Intendens quomodo de primis accubitibus laborent vel intendens in doctrina sua quomodo debeant accubitus in Ecclesia eligere docet humilitatem non solum apud Deum sed etiam apud homines. Et quoniam haec admonitio ab evangelista vocatur parabola, intuendum est quid designet. Nuptiae sunt conjunctio Christi et Ecclesiae. Unde Matthaeus ait:« Simile factum est regnum coelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo.» Ad has nuptias quilibet invitatus, id est Ecclesiae membris conjunctus, non discumbat in primo loco, hoc est non extollat se gloriando de meritis suis quasi sit sublimior caeteris. Studeat veste nuptiali vestiri, hoc virtutum fulgore coruscare, sed cum humilitate. Honoratiori invitato dat locum, qui de aliis meliora cognoscens quidquid de sua operatione celsum sentiebat parva reputat, et cum Propheta se humiliat, dicens:« Pauper sum ego et in laboribus a juventute mea, exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus.» Merito cum rubore poenitens novissimum locum in Ecclesia tenet qui se super alios exaltat plus quam Deum.
63.5
« Sed cum vocatus fueris ad nuptias, recumbe in novissimo loco, ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius; tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus.» Quanto magnus es, humilia te in omnibus, cum Psalmista dicens:« Humiliatus sum usquequaque.» Veniens Dominus ad judicium vel ad quotidianam visitationem Ecclesiae praecipit ascendere quem magis invenerit se humiliare. Unde illud:« Quicunque humiliaverit se sicut parvulus, hic major est in regno coelorum.» Pulchre dicitur:« Tunc erit tibi gloria,» ne nunc ad plenum velis recipere quod tibi servatur in fine. Hinc Salomon ait:« Haereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit( Prov. XX).» In hac etiam vita humilis sublimatur in Ecclesia ad majora dona sancti Spiritus impetranda.
63.6
« Quia omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur.» Qui se incaute de meritis allevat, humiliabitur a Domino, et si non coram hominibus; et qui provide se de benefactis humiliat, exaltabitur ab eo.
63.1.1
DOMINICA DECIMA SEPTIMA. Secundum Lucam. De avaritia et ejus remedio.
63.1.1
Avaritia multis et ineffabilibus modis humanum genus atterens et infestans, et ipsa de superbia quodam modo originem trahens, mentem hominis allicit, ut exteriora et visibilia bona sola diligat, concupiscat, et ea summa credat, ac variis curis ad ea acquirenda, multiplicanda custodiendaque animum et labores impendat. Nonnullos enim ita desiderio eorum facit exardescere, ut ea etiam per scelus acquirere vel vindicare, non timentes bella, homicidia, rapinas, violentias, praedas, sacrilegia, furta, falsa testimonia, perjuria, fraudes, mendacia, lites, rixas, oppressiones suorum vel quorumlibet inferiorum, inhumanitates, primorum deceptiones et alia hujusmodi ad laesionem proximi seu contemptum Dei pertinentia exercere non pertimescant. Alios vero, quos ad tam scelerata seducere non potest, tamen turpis lucri cupidos et insatiabiles efficiens, res suas usuris et fenoribus multiplicare, mercimoniis non aequis jugiter insudare, omnes curas, labores et intentionem, ipsamque vitam suam spe et appetitu multiplicandae rei familiaris impendere, quasi absque proximi laesione, et ideo etiam veluti sine peccato instigat. Alios qui etiam in hac parte suadenti resistunt, non adhuc deserens, suggerit ut ipsa, quae dono Dei, haereditate aut alicujus liberalitate honeste et sine peccato accepta possident, quamvis multiplicare per aliquod peccatum vel augere non appetant, tamen plus justo diligant, et in eis fruendis spem suam, et delectationem consolationemque ponant; vel in eorum qualicunque amissione seu diminutione plus aequo tristentur et doleant; vel in eorum repositione, aut in posterum reservatione nimis tenaces cauti parcique custodes indigentibus ea proximis largiri pro facultate sua renuant; vel quasi sub specie frugalitatis et parcimoniae, fugaque effusionis, opibus adeo ad usum necessarium tam sui quam proximorum concessis, quasi sacris et non tangendis parcant; vel certe futuram inopiam contra praeceptum Domini plus quam necesse est formidantes, et de crastino, id est futuro tempore sollicite et superflue cogitantes, promissionibus ejus quibus necessaria pollicitus est increduli vel diffidentes appareant. Ipsos quoque qui consilium Domini quasi secuti cunctis quae possident, abrenuntiare videntur impellit, ut aut partem sibi imperfecte abrenuntiantes retineant, aut ea quae prorsus dimiserant denuo vesana apostasia concupiscant, aut certe plura quam vel prius habuerant affectent. Alios ad hoc adducit, ut sub obtentu relicti saeculi vel specie religionis, vel occasione ecclesiastici ordinis, vel multorum procurationis vel eleemosynarum largitionis, vel alicujus aedificii ad pium cultum pertinentis, ipsi divitiis locupletari appetant.
63.1.2
Denique cupiditas atque superbia in tantum unum sunt malum, ut nec superbus sine cupiditate, nec sine superbia possit inveniri cupidus. Si enim aliquod peccatum perpetrare non possum, nisi meae delectationi consentiam( quod cupiditatis est proprium), et Dei praecepta contemnam( quod est superbiae malum), quomodo non ex cupiditate, quae est radix malorum omnium, et ex superbia quae initium omnis peccati dicitur, procedit omne peccatum. Si enim cupiditas amor est cujuslibet rei illicitae vel amor habendi plus quam oportet, nullum peccatum sine cupiditate committitur. Quid vero avarius est illo cui non sufficit Deus, et qui bono universo plus appetit.
63.1.3
Adversus hanc igitur furiam, his et similibus versutiis armatam, charitas, misericordia, largitas, benignitas, contemptus divitiarum, et voluntaria paupertas mentem hominis defendere parantes, dum vanitatem et incertitudinem omnium praesentium rerum, ipsius quoque vitae nostrae brevitatem et dubietatem demonstrant, dum naturae paucula postulantis, et victu tantum vestituque, juxta Apostolum, contentae mediocritatem intimant, pias mentes facile adducunt, ne pro vili incoepta et superflua qualibet re, grave certum et damnabile aliquod crimen seu peccatum incurrentes, juste damnandi divinorum transgressores praeceptorum fiant. Quae etiam dum stultissima esse docuerint, ut intentionem nostram, curas, studia, servitia, labores, quibus etiam minus impensis, aeternam gloriam divitiasque perennis vitae promereri potuissemus, pro caducae et fumaticae rei vana spe incassum perdamus; profecto, si sapiens, minus pro his vanescentibus nugis amplius quam pro permanentibus bonis satagere et servire studebimus, maxime cum ipse Dominus dicat:« Non potestis Deo servire et mammonae,» et cum Scriptura iterum dicat:« Qui amat pecunias, fructus non capiet ex eis.» Et iterum:« Avaro nihil est scelestius, nihilque iniquius quam amare pecuniam,» et quoniam« avari et rapaces regnum Dei non possidebunt;» et:« Vae vobis divitibus qui habetis consolationem vestram!» Et cum ipsis inculcantibus fixum corde tenemus quod quaelibet bona nobis a Deo pro usura in praesenti accommodata, non ut avare recondamus accepimus, sed ut necessariis usibus nostris superflua indigentibus proximis fideliter distribuamus, ipsique Domino inde servire satagamus, nimirum, sicut ipse jussit, necessitatem proximorum nostram reputantes, ut fideles dispensatores ex communis Domini donis eis, ut possumus, opem ferimus, eisque potius sua ex debito reddimus quam nostra tribuimus, quia si hoc quidem non fecerimus, non ut propriarum rerum cauti conservatores, sed ut alienarum iniqui fraudatores et violenti raptores ex divino judicio justae ultioni subjacebimus. Ipsae quoque persuadent perniciosiora et a remediis longinquiora esse vitia, quae sub specie virtutum emergunt, quam illa quae ex aperto exeunt pro carnali voluptate. Hi namque velut palam expositi ac manifesti languores, et arguuntur cominus et sanantur.
63.1.4
Illud namque valde ridiculosum est quod nonnulli post illum primae abrenuntiationis ardorem, quo res familiares vel opes plurimas ac malitiam saeculi reliquerunt, tanto studio in his quae penitus nequeunt in suo ordine non haberi, quamvis parva viliaque sint, esse devinctos, ut horum cura pristinarum omnium facultatum superet possessionem. Quibus profecto parum proderit majores opes contempsisse, quia affectus corum ob quos illae contemnendae sunt, in res parvas atque exiguas transtulerunt. Nam vitium cupiditatis et avaritiae quod erga species pretiosas exercere non possunt, circa viliores materias retinentes non abscidisse, sed commutasse se probant pristinam possessionem. Nam nimia devincti diligentia, erga curam sportellae, sagelli, codicis, aliarumque similium rerum, quamvis vilissimarum, eadem tamen qua antea libidine detinentur. Quae etiam tanta aemulatione custodiunt atque defendunt, ut pro ipsis adversus fratrem commoveri se, et( quod est turpius!) etiam litigare non pudeat. In hoc quoque sui cordis avaritiam designant, cum vel ea quibus uti necesse est propensius student habere quam caeteri, vel excedentes diligentiae modum peculiarius ea attentiusque custodiunt et ab aliorum contrectatione defendunt, quae universis fratribus deberent esse communia, quasi vero differentia tantummodo metallorum et non ipsa passio cupiditatis habeatur in noxa, et pro rebus quidem magnis irasci non liceat, pro vilioribus vero hoc ipsum fecisse sine culpa sit, et non idcirco pretiosiores abjecerimus materias quo facilius disceremus viliora contemnere. Quid enim differt utrum quis perturbationem cupiditatis erga opes amplas atque magnificas, seu erga viliores exerceat species, nisi quod in eo reprehensibilior judicandus est quod dum maxima sprevit imis obligetur; ideoque perfectionem cordis abrenuntiatio ista non obtinet, quia cum censum habeat pauperis, non abjecit divitis voluntatem.
63.2.1
DOMINICA DECIMA SEPTIMA. Secundum Lucam. De duobus generibus humilitatis.
63.2.1
Duo sunt genera humilitatis. Primum ad se, secundum ad alios. Humilitas ad se est qua quisque de semetipso parva existimat; humilitas ad alios est, qua bona illorum homo sine invidia et livore commendat. Per primam humilitatem praeesse non cupit; per secundam subesse non contemnit. Humilitas facit ut sua occulta homo non abscondat; pietas facit ut aliena occulta judicare non praesumat. Humilitas facit ut mala sua homo non excuset; pietas facit ut mala aliena non aggravet. Item humilitas facit ut quae in se latent secundum veritatem judicet; pietas facit ut quae in aliis non patent ad meliorem partem inclinet. Hinc est quod sancti viri semetipsos tam districte dijudicant, et cunctos sibi merito anteponendos putant. Vident enim et quae manifesta sunt sua et quae occulta; aliorum autem manifesta tantum. Cum itaque de alienis occultis judicare non praesumant, nisi quantum pietatem monente bona esse existimant, plura sunt quae in se mala vident ubi et manifesta et occulta vident, quam qui in aliis vident ubi manifesta tantum vident. Nam, et si quando quaedam occulta aliena ex manifestis deprehendunt, sua tamen districte per veritatem judicant; illa autem per pietatem judicare, nisi excusando non praesumunt. Hinc vero fit ut inferiores se cunctis existiment, et hoc illis sentire dulce sit, quod sua mala aggravare et aliorum alleviare possint.
63.2.2
Verum et hoc notandum est qualem humilitatem Scripturas legentes debeant habere. Principium itaque liberans disciplinae humilitas est. Cujus cum multa sint documenta, haec tamen tria praecipue ad lectorem pertinent: primum, ut nullam scientiam, nullam scripturam vilem teneat; secundum, ut a nemine discere erubescat; tertium, ut, cum scientiam adeptus fuerit, caeteros non contemnat. Multos hoc decipit, quod ante tempus sapientes videri volunt. Hinc namque in quemdam elationis tumorem prorumpunt, ut jam et simulare incipiant quod non sunt, et quod sunt erubescere, eoque longius a sapientia recedunt, quo non esse sapientes, sed putari cupiunt. Cujusmodi multi hactenus erant qui cum primis elementis adhuc indigerent, non nisi summis interesse dignarentur, et ex hoc solummodo se magnos fieri putarent, si magnorum et sapientum vel scripta legerent vel verba audirent. Nos, inquiunt, vidimus illos; nos ab illis legimus; saepe nobis illi loqui solebant, illi summi, illi famosi cognoverunt nos. Sed utinam me nemo agnoscat, et ego cuncta noverim! Platonem vidisse, non intellexisse gloriamini. Puto indignum est vobis deinceps ut me audiatis. Non ego sum Plato, nec Platonem videre merui. Sufficit vobis ipsum fontem philosophiae potastis. Sed utinam adhuc sitiretis! Rex post aurea pocula de vase bibit testeo. Quid erubescitis? Platonem audistis, audiatis et Chrysippum. In proverbio dicitur:... Quod non nosti, fortassis novit asellus.
63.2.3
Nemo est cui scire omnia datum sit, neque quisquam rursus cui aliquid speciale a natura accepisse non contigerit. Prudens igitur lector omnes libenter audit, omnia legit, non scripturam, non personam, non doctrinam cujusquam spernit. Indifferenter ab omnibus quod sibi desse videt quaerit, nec quantum sciat, sed quantum ignoret considerat. Hinc illud Platonicum aiunt: Malo aliena verecunde discere, quam mea imprudenter ingerere. Cur enim discere erubescis, et nescire non verecundaris? Pudor iste est major illo. Aut quid summa affectas cum tu jaceas in imo? Considera potius, quid vires tuae ferre valeant. Aptissime incedit, qui incedit ordinate. Quidam dum magnum saltum facere volunt, praecipitium incidunt. Noli ergo nimis festinare. Hoc modo citius ad sapientiam pertinges. Ab omnibus libenter discere, quantum tu nescis, quia humilitas commune tibi facere potest quod natura proprium cuique fecit. Sapientior omnibus eris, si ab omnibus discere volueris. Qui ab omnibus accipiunt, omnibus ditiores sunt.
63.2.4
Nullam denique scientiam vilem teneas, quia omnis scientia bona est. Nullam, si vacat, scripturam, vel saltem legere contemnas. Si nihil lucraris; nec perdis aliquid, maxime cum nulla scriptura sit, secundum meam aestimationem, quae aliquid expetendum non proponat, si convenienti loco et ordine tractentur, quae non aliquid etiam speciale habeat quod diligens verbi scrutator alibi non inventum, quanto rarius tanto gratius carpat. Nihil tamen tam bonum est quod semel melius tollit. Si omnia legere non potes, ea quae sunt utiliora lege, etiamsi omnia legere potueris, non tamen idem omnibus labor impendendus est. Sed quaedam ita legenda sunt, ne sint incognita; quaedam vero, ne sint inaudita, quia aliquando pluris esse credimus qui non audivimus, et facilius aestimatur res cujus fructus agnoscitur. Videre nunc potes quam necessaria tibi sit haec humilitas, ut nullam scientiam vilipendas, et ab omnibus libenter discas. Similiter tibi quoque expedit ut cum tu aliquid sapere coeperis, caeteros non contemnas. Hoc autem tumoris vitium; hinc quibusdam accidit, quod suam scientiam nimis diligenter inspiciunt; et cum sibi aliquid esse visi fuerint, alios quos non noverunt, tales nec esse nec potuisse fieri putant. Hinc etiam ebullit quod nugigeruli nunc quidam nescio unde gloriantes priores patres simplicitatis arguunt, et secum natam, secum morituram credunt sapientiam. In divinis eloquiis simplicem loquendi modum esse aiunt, ut in eis magistros audire non oporteat posse satis quemque proprio ingenio veritatis arcana penetrare. Cor rugant, nasum et labium torquent in lectores divinitatis, et non intelligunt quod injuriam faciunt ei cujus verba, pulchro quidem vocabulo simplicia, sed sensu pravo insipida praedicant. Non est mei consilii hujusmodi imitari. Bonus enim lector humilis debet esse et mansuetus, a curis inanibus et voluptatum illecebris prorsus alienus, diligens et sedulus, ut ab omnibus discat libenter, nunquam de scientia praesumat sua, perversi dogmatis auctores quasi venena fugiat; diu rem pertractare, antequam judicet, discat; non videri doctus et esse quaerat, dicta sapientum intellecta diligat, et ea semper oculis quasi speculum vultus sui tenere studeat; et si qua forte obscuriora intellectum ejus non admiserint, non statim in vituperium prorumpat, ut nihil bonum esse credat, nisi quod ipse intelligere potuit. Haec est humilitas disciplinae legentium.
63.3.1
DOMINICA DECIMA SEPTIMA. Secundum Lucam. De commendatione humilitatis, et invectione in superbiam.
63.3.1
O praeclara humilitas qua amplexatur omnipotentis majestas! O beata humilitas, quam visitare, sanare, glorificare non dedignatur propitia divinitas! O prudens humilitas, quae propriam contemnis excellentiam et Dominum solum magnificas animae judicio et in ejus salutari exsultas spiritus gaudio. Dum teipsam despicis, Deus te in coelo et in terra respicit. Dum te pulverem et cinerem confiteris, super inimicos tuos divinitus exaltaris. Tu conscientiam bonam modo a mordacibus curis facis quietam, in futuro a minacibus poenis securam. Aemula tua superbia a superbis diabolum praecipitavit in infernum, de paradiso Adam expulit in exsilium, tu latronem introduxisti in paradisum, meretrices et publicanos in regnum coelorum. Illa nititur supra se, et ruit infra se; tu, ut bene funderis, in altum fodis; ut Deum ipsum videas, in templum Dei erigeris. Illa se similem facit Altissimo, imo supra omne quod dicitur Deus aut colitur extollitur, et ab omni dignitate abjicitur, et amplius non erit: tu te pauperem et vermem asseris, et de stercore elevaris, ac cum coeli principibus collocaris. Illa bona sua laudat et pereunt; tu mala tua accusas, et evanescunt. Illa sibi vult sufficere et nequit deficere; tu gratia Dei inniteris sola, et in Domino potes omnia. Illa sicut dum est, non potest non esse quod est, id est superbia, sicut subdi non potest ulli praeposito, nec ipsi Deo; tu quia es quod es, id est humilitas, omnibus etiam infimis spreta substerneris. Illa sublime omne videt; tu quia nihil per contentionem agis, ut aliis praeponaris, vel per inanem gloriam, sed in humilitate facis tuos arbitrantes vere alios esse superiores sibi invicem, quia potest esse in alio occultum quo superior fit, et apud Deum dignior: et hoc ideo quia non quae sua sunt singuli considerant, sed ea quae aliorum bona. Illa sana sauciat, integra corrumpit; tu saucia sanas, corrupta integras. Illa communia et usitata, licet sint grandia; fastidit rara et singularia, et si vilia extollit; tu gaudes omnibus bonis tanquam Dei donis, et non tua, sed aliena quaeris lucra. Illa virtutibus aliis armatur et elevatur; a te sola vincitur et exstinguitur. Tu laudem divinam, illa concupiscit humanam. Tu gloriaris in conscientiae testimonio, illa in linguae vaniloquio. Tu colis cor, illa corpus. Tu ornas animum, illa vultum. Tu places Deo, illa diabolo. Tu interemptrix es vitiorum, illa virtutum. Tu aedificas Hierusalem, illa Babyloniam. Tu doces animum, quidquid extra molitur suis retrusum possidere thesauris, illa quod stelliferum transabiit coelum tellure demersa petit. Tu es fons, incrementum, finis virtutum; illa incipit, adauget, perficit omne malum. Illa blasphemat Dei opera; quasi sapientior Deo, commutat ea quasi meliora Deo; tu quia scis sapientiae nil inde convenire justitiae Dei, nil pravum adhaerere omnipotentiae, nil posse resistere: idcirco omne quod est tanquam opus Dei pulcherrimum, optimum, perfectissimum judicas, dicis« omnia opera Domini magna et exquisita in omnes voluntates ejus.»
63.3.2
Quapropter omnia opera Domini benedicis, laudas et superexaltas. Et sicut duo genera tui existunt quibus tu agnosceris, ita et duo genera illius existant, per quae et ipsa agnoscitur. Duo itaque sunt genera elationis: aliud intus per superbiam mentis, aliud foris per typhum elationis. Superbia enim intus est, jactantia foris. Superbia alia est qua in sui consideratione animus intumescit, alia qua in sui comparatione caeteros despicit. Similiter jactantia foris alia est qua in sui ostentatione homo blandum se simulat, alia qua se crudelem et metuendum demonstrat. In prima placere nititur, in secunda placere dedignatur. Ex primo igitur genere superbiae in quo homo sibi placet, primum nascitur genus jactantiae, in quo caeteris placere desiderat, et ex secundo genere superbiae in quo alios despicit; secundum nascitur genus jactantiae, quo se aliis non amabilem sed metuendum monstrare laborat.

Intertext edge

Open linked passage

Note