Libri deflorationum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
—
Original / primary: 10602 Libdef
64.1
DOMINICA DECIMA OCTAVA. Secundum Matthaeum.
64.1
« Accesserunt ad Jesum Sadducaei; et interrogavit eum unus ex eis, tentans eum: Magister, quod est mandatum magnum in lege?» etc. Primum omnium non pro ordine, sed pro dignitate intellige dictum, id est maximum omnium, sive primum, quia ante omnia debemus intimo corde singuli quasi unicum pietatis fundamentum locare. Ergo primum omnium et maximum mandatum est cognitio atque confessio divinae unitatis cum exsecutione bonae operationis. Bona autem operatio dilectione Dei et proximi perficitur. Quod breviter aliis verbis commendat Apostolus dicens:« In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides quae per dilectionem operatur.»
64.2
Ostendit ex hac responsione Scribae gravem saepe inter Scribas et Pharisaeos quaestionem esse versatam quod esset mandatum primum sive maximum divinae legis, quibusdam videlicet hostias et sacrificia laudantibus, aliis vero majore auctoritate fidei et dilectionis opera praeferentibus, eo quod plurimi patrum ante legem absque omnium victimarum et sacrificiorum consuetudine ex fide tantum, quae per dilectionem operatur, placerent Deo, summique apud ipsum loci haberentur. Nemo autem unquam absque fide ac dilectione per holocausta solum et sacrificia Deo placuisse invenitur. In qua sententia Scriba iste etiam se fuisse declaravit.
64.3
« Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua Hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. In his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae.»
64.4
Totam magnitudinem et latitudinem divinorum eloquiorum secura possidet charitas, qua Dominum proximumque diligamus. Docet enim nos coelestis unus magister et dicit:« Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo,» etc. Si ergo non vacat omnes paginas sanctas perscrutari, omnia in volumine sermonum, quod volvitur evolvere, omnia Scripturarum secreta penetrare, tene charitatem ubi pendent omnia. Ita tenebis, quia ita didicisti, tenebis etiam quod nondum didicisti. Si enim nosti charitatem, aliquid nosti, unde et illud pendet quod forte nosti, et in eo quod Scripturas non intelligis, charitas patet. Illa itaque tenet et quod patet et quod latet in divinis sermonibus. Qui charitatem tenet in moribus, hoc est quod breviatum sermonem faciet Dominus super terram.
64.5
« Congregatis autem Pharisaeis, interrogavit eos Jesus, dicens: Quid vobis videtur de Christo? Cujus filius est? Dicunt ei: David. Ait illis: Quomodo ergo David in libro Psalmorum vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?»
64.6
Istud dicere Domini Domino est aequalem sibi generare Filium. Domino meo, dicit David, non secundum quod de eo natus est, sed secundum quod de Patre semper fuit. Quod autem a Patre subjiciuntur inimici, sive volentes sive nolentes, non infirmitatem Filii, sed unitatem naturae qua in altero alter operatur significat; nam et Filius subjicit inimicos Patri, quia Patrem clarificat super terram. Sic interrogatio Jesu nobis proficit contra Judaeos. Judaei autem frivola multa confingunt asserentes centesimum nonum psalmum, scriptum in persona Eliezer filii vernaculi Abrahae, revertentis de caede quinque regum: Sede ad dexteram meam. Sed sequentia psalmi non ad hoc concordant. Recte itaque opponitur, non quia Christum, quem confitentur esse venturum, David filium dicunt, sed quia simpliciter hominem et non Dei Filium credunt.
64.7
« Si ergo David in spiritu vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est? Et nemo poterat ei respondere verbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.» Quia in sermonibus confutantur, ultra non interrogant, sed aperte comprehensum potestati tradunt Romanae. Unde patet venena invidiae superari posse, sed difficile quiescere.
64.1.1
DOMINICA DECIMA OCTAVA. Secundum Matthaeum. De charitate.
64.1.1
Geminam nobis Scriptura sacra charitatem commendat, Dei videlicet et proximi. Charitatem Dei, ut sic ipsum diligamus, ut in ipso gaudeamus; charitatem proximi, ut sic ipsum diligamus, ut non in ipso, sed cum ipso in Deo gaudeamus: hoc est ut Deum diligamus propter se ipsum, proximum autem propter Deum. Deus autem idcirco propter se ipsum diligendus est, quia ipse est bonum nostrum; proximus autem ideo propter Deum diligendus, quia cum ipso in Deo est bonum nostrum. Illum diligamus, ut ad ipsum veniamus, et in Christo gaudeamus, istum diligamus, ut cum ipso curramus, et cum ipso perveniamus. Illum ut gaudium, istum, ut gaudii socium. Illum ut requiem, istum ut requiei consortem. Quid est Deum diligere? habere velle. Quid est Deum diligere propter se ipsum? ideo diligere, ut habeas ipsum. Quid est proximum diligere propter Deum? ideo diligere quia habet Deum. Sicut diligimus hominem propter justitiam, id est quia habet justitiam, et sicut diligimus hominem propter sapientiam, id est quia habet sapientiam, sic diligimus hominem propter Deum, id est quia habet Deum, vel si forte nondum habet, tamen quia habiturus est eum velut habeat eum. Sic itaque propter Deum hominem diligimus, quem utique propter Deum non diligeremus, si Deum non diligeremus, quemadmodum cum hominem propter sapientiam diligo, ideo diligo, quia ipsam sapientiam diligo: quem profecto non diligerem, si sapientiam ipsam propter quam ipsum diligo non diligerem. Ita cum proximum propter Deum diligo, ideo diligo quia Deum diligo: quem utique non diligerem, si Deum propter quem ipsum diligo non diligerem. Sic igitur: si bene diligo, et bonum diligo. Non enim bene diligo, nisi cum bonum diligo: et cum bonum quod diligo, non ob aliud quam propter bonitatem sic diligo. Quomodo? Amicum in Deo, inimicum propter Deum. Quid est amicum diligere in Deo? ideo diligere quia Deum habet. Non in divitiis suis, non in fortitudine sua, non in pulchritudine sua, sed in justitia sua, in sanctitate sua, in bonitate sua. Illa enim, etsi a Deo sunt, extra Deum diligi possunt, et saepe cum diliguntur, avertunt et pervertunt mentem diligentem se, ut Deum non diligant. Ideoque pro his est laudandus, quia cum dantur ab ipso dantur, et dona ejus sunt, sed in his non est amandus proximus, quia virtus ejus non sunt, neque bonum faciunt ista hominem, etiam si abundaverit, nec non si defuerit malum.
64.1.2
Bonitas autem bonum facit et justitia justum, et veritas verum, et haec cum adsunt, adest Deus, quia Deus bonitas est, et justitia et veritas. Ideo in bonitate, et justitia, et veritate diligendus est homo, et quando in istis diligitur, in Deo diligitur, quia Deus bonitas est, et justitia et veritas. Si ergo bene diligimus, et bonum diligimus, boni sumus. Non enim bonos facit, nisi dilectio bona et dilectio boni. Si autem boni sumus, nullos amicos habemus nisi bonos; et nullos inimicos, nisi malos, quia si boni sumus, nihil nisi bonum diligimus, et nihil praeter malum odimus. Si autem amicos bonos habemus, et inimicos malos, amicos quidem in bonitate sua diligere debemus, id est in Deo, quia boni sunt; inimicos autem, quia in bonitate diligere non possumus, quia boni non sunt: tantum propterea diligere debemus, ut bonitatem habeant, et boni sint. Et in his omnibus non nisi bonitas diligitur, quando nihil diligitur, nisi propter bonitatem. Simili modo cum Deus diligitur, propter se diligitur, quia ab alio non est, neque aliud ab ipso quod diligitur in ipso. Cum vero proximus diligitur, non propter se diligitur, sed propter Deum, alter ut amicus qui Deum habet, alter ut inimicus ut Deum habeat. Et in his omnibus non nisi Deus diligitur, quia aliud non est quam Deus, quod in illo diligitur quia est, in isto diligitur ut sit. Ergo cum Deus diligitur, et cum proximus diligitur, Deus diligitur. Quare ergo dicit Scriptura:« Ut et Deum diligas, et proximum.» Si in Deo Deum diligis, et in proximo Deum diligis, nec aliud in proximo quam quod in Deo diligis, quare sunt duo praecepta charitatis? Si enim utrobique Deus diligitur, in utroque unum impletur, nec opus fuerat praeceptum geminari de opere uno: Sufficeret si dixisset: Dilige Dominum Deum tuum; in hoc enim totum est. Qui enim Dominum vere diligit, ubique diligit. Si vere diligitur, diligitur ubicunque invenitur. In se ipso et in proximo, intus et foris, sursum et deorsum, longe et prope. Si mel dulce est, dulcis est et favus. Si mel diligis, diligis et favum receptaculum mellis. Sed cum mel diligitur, ideo diligitur, quia dulcedo ipsum est. Cum vero favus diligitur, ideo diligitur quia dulcedo in ipso est. Mel propter se ipsum diligitur, favus autem propter mel diligitur. Et si forte videris favum non habentem mel, vides receptacula, ubi mel esse debuerat, et doles esse vacua, et non placent tibi quia arida sunt, et cupis mel illic esse, quod diligis: et si venerit, magis diligis. Ita diligito Deum tuum, quia dulcedo est, ipse et bonitas et veritas. Proximum autem tuum dilige, quia receptaculum est dulcedinis et veritatis, et si in eo inveneris quod habere debet, dulcedinem et bonitatem, et veritatem, dilige in ipso illas, et dilige ipsum propter illas. Si autem vacuum inveneris bonis suis, dole quia receptaculum inane vides, et opta ut veniant ad eum, et intrent in eum bona sua, ut fiat ipse bonus, habens bona sua, sine quibus bonus esse non potest. DIVISIO.
64.1.3
Dilige Deum, quia bonitas est; dilige proximum, quia ex bonitate bonus est, vel si bonus non est, ut sit qui bonus esse potest. Qui enim jam esse non possunt boni, diligendi non sunt, quia nec proximi sunt, sed alieni et remoti et extranei.« Ne des, inquit, alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli, ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena.» Isti ergo sunt alieni et extranei nimis remoti, et longe facti quibus amplius non patet reditus ad bonum, daemones scilicet et mali homines cum daemonibus damnati. Qui idcirco a nobis amplius diligendi non sunt, quia ab illo bono propter quod diligitur omnis qui bene diligitur, irrecuperabiliter corruerunt. Nusquam nobis dicit Scriptura ut daemones diligamus, neque illos homines qui jam cum daemonibus damnati sunt. Illi enim proximi non sunt, sed remoti et alieni facti a nobis. Nos autem proximos diligere debemus, non alienos, id est homines, non daemones, et illos homines, qui vel per bonitatem non recesserunt, vel per arbitrii libertatem redire possunt. Non enim omnino longe sunt qui, etsi abierint, adhuc redire possunt. Isti sunt proximi quos diligere debemus, vel in Deo, si recesserunt, vel propter Deum, si redire possunt. Quos quando diligimus, vel in eis Deum diligimus si boni sunt, vel eis bonum diligimus et optamus, cum quod non sunt boni esse possunt.
64.1.4
Propter hoc ergo duo sunt praecepta charitatis, Dei videlicet et proximi ut per charitatem Dei ipsum bonum diligas, per charitatem proximi bonum quod diligis proximo non invideas. Poteras aliquid diligere et proximo non diligere; poteras aliquid velle habere, et tamen nolle ut illud haberet proximus tuus: in Deo tamen non poteras. Non enim poteras Deum diligere, nisi diligeres et proximum tuum, quia cum invidia et odio Deus diligi non potest, tamen quia in aliis rebus hoc facere poteras, ut aliquid velles et proximo tuo non velles, distinctum est ut utrumque tibi faciendum esse intelligas, quamvis alterum sine altero facere non possis. Quamvis simul sint, tamen duo sunt dilectio Dei et proximi. Neque ideo debuerunt in praeceptione confundi, quamvis non possint in actione separari. Duo igitur praecepta sunt charitatis: unum quo Deum diligere praecipimur; alterum quo proximum amare jubemur. Sed dicis: Quare tria data non sunt praecepta charitatis ut similiter diligat homo se ipsum, sicut diligere jubetur Deum et proximum. Sed considera quia superfluum foret ut illud fieri juberetur ad quod faciendum sic homo pronus fuerat ex se, ut illud aut non posset, aut non vellet dimittere, etiamsi prohiberetur. Non igitur praecipiendum erat homini ut se diligeret, sed timendum vel cavendum magis erat ne nimis diligeret. Hoc siquidem naturae insitum erat, ut se odire non posset secundum quam nemo carnem suam odio habuit cujus commodum qui naturae insitus est appetitus inseparabiliter diligit, et quod adversum est illi, semper detestatur et fugit.
64.2.1
DOMINICA DECIMA OCTAVA. Secundum Matthaeum. De anima. Quare sic dicatur. De appellatione animi. De mentis appellatione, et de spiritus appellatione.
64.2.1
Animae concessum est a Deo ingenitium( sic) rerum secreta penetrare ac penetrata viventibus per eam reserare. Unde ineptum ducitur illam per quam plura cognoscimus, quasi a nobis alienam nos ignorare. In primis ergo insinuetur, cujus anima proprie dicatur et quare sic appelletur. Proprie igitur hominis anima et non pecudum dicitur, quoniam vita pecudum in sanguine tantum constituta noscitur. Haec vero, quia immortalis est, anima recte quasi anaema[ άναἷμα], id est a sanguine longe discreta vocatur, cum post mortem corporis perfectam ejus constet esse substantiam. Quidam animam dicunt appellatam, eo quod animet atque vivificet sui corporis substantiam. Animus autem appellatur, quia velocissima cogitatio ejus ad similitudinem venti motu celeri pervagatur, qui fit ex appetitu animae commoto pro desiderii ejus qualitate. Mens dicitur a mene[ μήνη], id est a luna, quia licet mutetur vicissitudine varia, se tamen restituit in id quod fuit quadam novitate perfecta. Spiritus etiam triplici modo dicitur. Appellatur enim veraciter et proprie nullius indigens, ipse vero a creaturis omnibus indiget, inspirans quod vult, et dispensans omnia prout vult, universa complens, totus in toto, immobilis loco, et voluntate aeternus cunctaque quae summa sunt singulariter potens. Vocamus et spiritum substantiam tenuem nobisque invisibilem, creaturam immortalem, quantum illi datum est, utiliter valentem. Tertio spiritum dicimus per totum corpus emissum atque receptum, per quem vita mortalium continetur; nec aliquando otium capiens, jugi mobilitate reparatur.
64.2.2
Sciendum est igitur animum et mentem proprie animam non vocari. Haec Cassiodorus. Caeterum Isidorus sic ait:« Una est anima quae dum contemplatur, spiritus est, dum sentit, sensus; dum sapit, animus; dum intelligit, mens; dum discernit, ratio; dum consentit, voluntas; dum recordatur, memoria; dum membra vegetat, anima est.» Hominis ergo anima, ut veracium doctorum consentit auctoritas, est a Deo creata spiritualis propriaque substantia sui corporis vivificatrix rationalis quidem et immortalis, sed in bonum malumque convertibilis. Edita est quasi parturiale ovum, ubi vita futurae avis pennarum grata varietas continetur. Insuper a Deo fieri vel factas animas prudentium nullus nescit, quando Creator est aut creatura omne quod existit. Creatrix igitur nulla creatura potest esse substantia, quoniam ut ipsa subsistat indiget Deo, et dare non potest alteri subsistentiam, quam tantum habere accepit. Superest ut eam verissime a divinitate conditam esse fateamur quae sola potest creare mortalia et immortalia. Evidenter enim legitur in Salomone:« Et revertetur pulvis in terram sicut erat, et spiritus revertetur ad eum qui dedit illum.» Et alibi:« Omnem flatum ego feci.» Illud autem quod diximus sui corporis vivificatrix, ideo dicitur quia mox ut data fuerit ineffabili conditione, diligit carcerem suum, amat propter quod libera esse non potest, doloribus ejus vehementer afficitur, formidat interitum quae non potest mori; et sic est ad corporis sui casus trepida, ut ipsam, quae non potest deficere per naturam, magis sustinere credas extrema. Et licet rebus corporalibus nullatenus ipsa vescatur subductis tantum talibus gravissimo moerore conficitur, desiderans non sibi naturaliter accommoda, sed adjunctis artubus profutura. Vita ergo corporis susceptae animae praesentia est, mors autem ejus probatur abscessus. Sic diem dicimus lustrante sole, qui cum discesserit nox vocatur. Vivit itaque corpus animae praesidio, et ex ipsa probatur accipere, unde se praevaleat commovere. Per totum vero corpus quod animat, non locali diffusione, sed quadam vitali intentione porrigitur. Nam per omnes ejus particulas tota simul adest, nec minor in minoribus, nec in majoribus major, sed alicubi intensius, alicubi remissius, et in omnibus tota, et in singulis tota est. Quamvis enim in corpore non toto sentit, tamen tota sentit. Nam cum exiguo puncto in carne viva aliquid tangitur, et si locus ille totius corporis non sit, sed vix in corpore videatur, animam tamen totam non latet. Neque id quod sentitur per corporis cuncta discurrit, sed ibi sentitur tantum ubi fit. Unde ergo ad totum mox pervenit: quod in toto non fit, nisi quia ibi tota est ubi fit. Et cum tota ibi sit, non tamen caetera deserit. Vivunt enim ex illa ea praesente ubi nihil factum est tale. Quod si fieret et utrumque simul fieret, simul utrumque totam pariter non lateret. Proinde et in omnibus simul et in singulis particulis corporis sui tota simul esse non posset; si per illas ita diffunderetur, ut videmus corpora diffusa per spatia locorum minoribus suis partibus majora occupare et amplioribus ampliora. Latum est animae quodammodo cogitationes apprehendere et per obsequium linguae motione volubili disserere. In corpore posita quam multa cernit, a se non egrediens quam diversa circumspicit. Ubique quasi distenditur, et animae fieri discessio non probatur. Movetur, erigitur, fluctuari cognoscitur, et in se ipsa tanquam in magno currens spatio pervagatur. Ad causas non exit, sed tractatibus suis repraesentat sibi quod sua cogitatione respicit, modo quod oculis carnalibus vidit, modo quod imaginatione phantastica concepit. Hanc proinde spiritualem substantiam probabilis et absoluta ratio confitetur, quia dum omnia corporalia tribus noverimus lineis contineri longitudine, latitudine, profunditate, nihil tale in anima probatur reperiri. Deinde quod corpori sociata, quamvis ipsius mole praegravetur, opiniones rerum sollicita curiositate perpendit coelestia profunde cogitat, naturalia subtili indagatione investigat et de ipso quod conditore suo ardua nosse desiderat. Quod si esset corporalis, cogitationibus suis spiritualia nec cerneret utique nec videret.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).