Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Libri deflorationum
Wernerus S. BlasiiDefl 66.1 · 10602-libdefMore by Wernerus S. Blasii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
More
Original / primary: 10602 Libdef
66.1
DOMINICA VIGESIMA. Secundum Matthaeum.
66.1
« Loquebatur Jesus cum discipulis suis in parabolis, dicens: Simile factum est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo,» etc. In parabolis audiunt quod aperte non merebantur audire. Sciens Dominus voluntatem saevientium contra se, nihilominus tamen increpat illos. Rex iste Deus Pater est. Qui fecit nuptias filio suo, quando in utero Virginis eum humanae naturae conjunxit. Quae conjunctio ex duabus exstitit naturis, non ex duabus personis. Apertius dici potest: Nuptiae sunt societas Christi et Ecclesiae, tam ex Judaeis quam ex gentibus congregatae. Hujus Sponsi thalamus fuit uterus Virginis. Congregatio justorum regnum coelorum dicitur, quia in ea coelestes virtutes regnant. Quae in hoc similis est Deo Patri, quia sicut ille Filio suo conjunxit Ecclesiam, ita illa congregatio filios suos quos Deo generat per verbum praedicationis, per fidei sacramenta conjunxit Ecclesiae fidelium.
66.2
« Et vocavit plures, et hora coenae misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.» Lucas describit sub appellatione coenae quod Matthaeus dicit prandium esse, cum apud antiquos quotidie ad horam nonam prandium fieret, quod coena vocabatur. Prandium seu coena doctrina est justitiae et verba divina. Manna figuram habens verbi in deserto ideo dicebatur manna, quod Hebraice dicitur quid est hoc, ut quotiescunque audimus verbum admoneat nos ipsum nomen requirere: Quid est hoc quod audimus? Et sicut cibum cum masticaverimus, dimittimus in stomachum, ita et verbum bene tractatum commendandum est memoriae quasi stomacho. Invitatio fuit quando Dominus dixit ad Abraham:« Exi de terra tua et de cognatione tua, et veni in terram quam monstravero tibi, et dabo tibi illam et semini tuo.» Quam terram? Orientalem, fluentem lac et mel. Quod verum non est de terra Judaeae. Nunquam enim illa fluxit lac et mel. Sed est rationalis qua Christus suscepit, de cujus incarnatione lac et mel processerunt. Lac, id est opus miraculorum, per quod rudes quasi pueri sustentantur; mel, id est eloquium doctrinae, ut ait Propheta:« Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel et favum ori meo.» Bene ergo dictum fuit Abrahae:« Exi de terra tua, et de cognatione tua,» id est de Judaismo, et de circumcisione intellige exeundum esse qui salvari vult. Nec solum Judaei, sed et nullus homo potest manducare lac et mel Dei, nisi terram et cognationem suam relinquat, ut est illud:« Nisi quis reliquerit patrem et matrem, etc., non potest esse meus discipulus.» Item:« Qui vult meus esse discipulus, abneget semetipsum.» Relinquit ergo cognationem suam, qui non contemnit eam, sed qui plus diligit Deum quam parentes; relinquit terram suam, qui carnis suae non sequitur voluptatem. Ex tempore Moysi coepit convivium istud praeparari quando lex data est. Quod convivium ita diversis speciebus justitiae decoratum est, sicut regale prandium diversis cibis ornatur. Ex eodem tempore exierunt invitatores, id est prophetae.
66.3
« Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa, et omnia parata. Venite ad nuptias.» Servi primi fuerunt prophetae praenuntii incarnationis; secundi sunt apostoli, qui facta asserunt. Unde hic dicitur prandium paratum, id est mysterium incarnationis completum, et introitus regni apertus qui ante fuerat clausus. Tauri et saginata occisa intelliguntur sancti occisi. Omnes prophetae et Christus ideo occisi sunt, ut hoc spirituale tabernaculum firmiter figeretur. Nam sicut viscera agni, id est eloquia Christi homines non manducaverunt, nisi postquam occisus est, sed post mortem ejus Evangelia praedicaverunt, sic et viscera, id est eloquia prophetarum non sunt suscepta, nisi postquam occisi sunt. Si enim suscepissent sermones Isaiae, nunquam serrassent eum, sed postquam occisus est, Judaei coeperunt eum lugere. Sicut enim nullius viventis animalis viscera manducantur, ita viventium prophetarum sermones nemo suscepit. Saginata sunt gratia Dei plena. Nec ideo dixit tauros et saginata quin tauri fuerunt saginati, sed non omnes saginati fuerunt tauri. Quidam enim tantum prophetae fuerunt, quidam autem prophetae et sacerdotes, sicut Jeremias et Ezechiel. Ergo saginata dicit prophetas tantummodo, quia repleti fuerunt Spiritu sancto; tauros autem qui et prophetae fuerunt et sacerdotes. Sicut enim tauri duces sunt gregis, ita et sacerdotes principes populi. Aliter: Tauri sunt Patres Veteris Testamenti, qui inimicos suos ex permissione legis quasi cornibus virium repercutiebant. Altilia vero significant Patres Novi Testamenti, evangelica praecepta ferentes, et pennis sanctae contemplationis ad sublimia elatos per gratiam aeternae pinguedinis perceptam saginatos, sicut altilia saginata dicimus, ab eo quod est alere. Nota quod in priori invitatione nihil de tauris et altilibus dicitur, sed in secunda, quia Deus, cum verba ejus audire nolumus, adjungit exempla.« Omnia, inquit, parata sunt,» quia quidquid ad salutem quaeritur, totum jam adimpletum est in Scripturis. Qui ignarus est, inveniet ibi quid discat; qui contumax est et peccator, inveniet ibi futuri judicii flagella. Omnes cibi inveniuntur in Scripturis et parvulorum et majorum.
66.4
« Illi autem neglexerunt, et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam.» Non dixit malignati sunt, sed neglexerunt, quia non omnes Judaei crucifixerunt Christum, aut in morte ejus consenserunt. Omnis actus humanus duplex est, aut villa scilicet aut negotiatio. In villa intelligitur omne opus terrenum, sive in agro, sive in vinea, sive in ferro, et quidquid labore manuum fit. Quod autem in labore manuum, sed et aliis lucris consequimur, ut in honoribus permanere, aut in militia, aut in mercatione, omne hoc negotiatio appellatur. Duobus ergo verbis omne opus humanum conclusit sive honestum, ut est villae cultura. Unde Salomon:« Ne oderis operationem rusticam,» sive inhonestam, ut est negotiatio dignitatis, sive militiae, sive mercaturae: unde nihil antea Judaei tenebant. Sed forte dicis: Et villam colere peccatum est, quia impedimentum est? Non est cultura villae peccatum, sed in praeferendo eam Deo facis esse peccatum. Aut ita: Villa est mundus iste, circa quem amatores mundi occupantur; negotiatio autem praedicatio legis et procuratio templi quam avari sacerdotes et caeteri ministri templi quasi negotiationem existimant. Sequitur:
66.5
« Reliqui vero tenuerunt servos ejus; et contumelia affectos occiderunt.» De sua morte tacet, quia in priori parabola inde dixerat: et ostendit mortem discipulorum suorum, quos post ascensum suum occiderunt Judaei.
66.6
« Rex autem cum vidisset iratus est, et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit.» Magni criminis arguuntur qui servos regis occiderunt. Quando venit ad ultionem homo siletur, et rex tantum dicitur. Exercitibus, id est malis angelis seu Romanis sub Vespasiano et Tito Judaeos interemit, et praevaricatricem succendit civitatem. Vel ita: Exercitibus, id est sanctis angelis per quos judicium exercebit, persequentes perdet, et civitatem, id est carnem in qua habitaverant cum anima in gehenna cremabit.
66.7
« Tunc ait servis suis: Nuptiae quidem paratae sunt; sed qui invitati erant non fuerunt digni. Ite ergo ad exitus viarum, et quoscunque inveneritis vocate ad nuptias.» Si in Scriptura sacra vias actiones accipimus, exitus viarum intelligimus defectus actionum, quia illi plerumque facile ad Dominum veniunt, quos in terrenis actibus prospera nulla comitantur.
66.8
« Et egressi servi ejus in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos, et impletae sunt nuptiae discumbentium.» Per malos et bonos aperte ostenditur quia per nuptias Ecclesia designatur, quae nunc et indiscreta suscipit, et postmodum in egressione discernit: Mali miscentur bonis, quia nequaquam perducit ferrum animae ad subtilitatem acuminis si in hoc non eraserit lima alienae pravitatis. Debent enim boni tolerare malos sicut in arca Noe diversa fuerunt genera animalium, et in horreo sunt grana cum paleis.
66.9
« Intravit autem rex ut videret discumbentes. Et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali, et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem?» Rex, id est Deus intravit, non quin ubique sit, sed ubi vult aspicere ibi dicitur praesens; ubi autem non vult, dicitur absens. Intravit ut videret, id est videri faciat singulorum merita. De futuro loquitur hic per tempora praeterita. Dies aspectionis dies est judicii quando visitaturus est Christianos qui super mensam Scripturarum recumbunt, id est requiescunt, et coelestibus replentur doctrinis. Vestem nuptialem accipe praecepta Domini: Si quis igitur in tempore judicii fuerit inventus, sub nomine Christiano indutus exuviis veteris hominis audiet illud:« Amice, quomodo huc intrasti?» Amicum vocat, quia invitatus fuit. Amplius: Vestis nuptialis est charitas, quam habere debet omnis baptizatus, et quae ita habetur in duobus praeceptis, id est in dilectione Dei et proximi, sicut in duobus lignis superiori et inferiori vestis texitur. Amice, dicit, ac si aperte dicat: Amice, et non amice: amice per fidem, sed non amice per operationem. At ille obmutuit: Hic abscondimus opera, et celamus corda nostra; sed in illo die quando sol et luna et totus mundus stabit adversum nos in testimonium peccatorum, et si omnia taceant, ipsae tamen cogitationes nostrae et ipsa opera specialiter stabunt ante oculos nostros ante Deum, dicente Apostolo:« Cogitationibus invicem accusantibus aut etiam defendentibus in die quando judicaverit Dominus occulta hominum per Jesum Christum.»
66.10
« Tunc dixit rex ministris: Ligatis manibus ejus et pedibus, mittite in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium.» Ligatas manus et pedes fletumque oculorum et stridorem dentium, vel ad comprobandam resurrectionis veritatem intellige, vel certe ideo ligantur manus et pedes, ut desistant male operari, et currere ad effundendum sanguinem. Quae nunc sponte ligantur in vitio, tunc in supplicio ligabuntur dolendo. In fletu quoque oculorum et stridore dentium per metaphoram membrorum corporalium magnitudo ostenditur tormentorum. Exteriores tenebrae sunt novissimae, id est aeterna nox damnationis, quia interiores sunt caecitas cordis. Repulso uno iniquo omne corpus malorum exprimitur, et generalis sententia infertur.
66.11
« Multi autem sunt vocati, pauci vero electi.» Tale est quod dicit: Non unus tantum de vocatis est ejectus de nuptiis, sed de multis est intelligendum. Divini enim verbi nunc epulas sumimus, sed in die judicii rex intrans nos distinguet. Aliter: Ex hoc quod non dixit, intravit rex ut remuneraret, sed, ut videret, datur suspicio ne forte hoc non de vindicta judicii intelligatur. Neque enim dixit: Mittite eum in tenebras inferiores, id est in inferiora loca inferni. Unde alibi:« Et eripuisti animam meam ex inferno inferiori,» sed dixit exteriores. Ergo secundum hanc sententiam dies aspectionis dies tentationis est, quando dignatus est tentare Ecclesiam suam, ut videat qui fidem habeat et opera. Quoties ergo tentat Ecclesiam ingreditur ad eam, ut videat qui sunt digni nuptiis coelestibus, et si tunc invenit indignum aliquem, interrogat eum. Quia humana simplicitas difficile fraudulentiam simulatae mentis intelligit, idcirco hunc indignum coetu nuptiali Deus solus invenit. Nuptiale autem vestimentum est fides vera. Unde Apostolus ait:« Exspoliate vos veterem hominem cum actibus ejus, vestientes vos novum qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis.» Justitia pertinet ad conversionem bonam, sanctitas veritatis ad fidem veram. Interrogatio autem fit in cogitationibus impii, quasi dicat: Utquid Christianus es factus? Opera tua non sunt Christiani. Habet tale, cum viderit Deus non habentem quid respondeat conscientiae suae, tradit eum spiritibus inductionum. Nam mala per malos ministros reddit, et ligant ei manus, id est opera rectitudinis, et pedes, id est motus animae, quibus incedit non de loco ad locum, sed de malo ad bonum, et de bono ad malum, ut sic laqueum perditionis incurrat. Et ita mittitur in exteriores tenebras, vel gentilium vel Judaeorum vel haereticorum. Et forsitan propinquiores sunt tenebrae gentilium qui veritatem spernunt quam non audierunt; exteriores autem Judaeorum qui non crediderunt, magis exteriores haereticorum qui didicerunt. Modo mittuntur in tenebras exteriores; postea patientur fletus et stridores dentium.
66.1.1
DOMINICA VIGESIMA. Secundum Matthaeum. Expositio de eodem.
66.1.1
« Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud!» Multi sunt, charissimi, qui verbum Dei nec aure corporis audire volunt. Plerique vero hoc aure quidem audiunt, sed minime beati sunt, quia illud operatione non diligunt. Qui autem illud sollicita aure audiunt, intento corde custodiunt, devoto opere implere satagunt. Hi beati sunt, quia cum verbo Dei in aeternum exsultabunt.
66.1.2
Idem Verbum refert hodie in evangelio quod quidam rex fecit nuptias filio suo. Qui misit servos suos invitatos vocare, et nolebant venire. Iterum alios misit: quibus ut invitatis prandium paratum, tauros et altilia occisa, et omnia parata dicerent praecepit. At illi negligentes, alius in villam, alius ad negotiationem suam abierunt; alii tentos servos et contumeliis affectos occiderunt. Quos rex missis exercitibus perdidit, et civitatem illorum succendit. Deinde ad exitus viarum misit, et quoslibet advocari jussit. Postquam autem impletae sunt nuptiae discumbentium, intrans rex vidit quemdam non habere vestem in nuptiis utentium, jussit eum ligatis manibus et pedibus projici in tenebras exteriores, ubi esset fletus et stridor dentium; dixitque multos esse vocatos, paucos vero electos. Rex qui nuptias filio fecit est Deus Pater, qui Jesu Christo Filio suo sponsam Ecclesiam conjunxit. Hujus nuptialis thalamus erat sacrae Virginis uterus. Servi qui invitatos vocaverunt, erant prophetae, qui Judaeis per patriarchas invitatos Christum incarnandum praenuntiaverunt. Qui venire nolebant, erant hi qui prophetis non credebant. Servi secundo missi apostoli fuerunt qui per totam Judaeam Christum pro nobis incarnatum praedicaverunt. Prandium paratum erat saginati vituli, scilicet corpus pro nobis jam oblatum. Tauri feroces tyranni exstiterunt qui cuncta orbis regna perdomuerunt. Altilia vero erant philosophi, qui omnia perscrutando volaverunt mente usque ad sidera coeli. Hi occisi erant, dum Dei sapientia superborum colla, et sublimium calcaverat humiles et pauperes parentes elegerat, sapientiam prudentium reprobaverat, idiotas et simplices homines ad praedicandum constituerat. Omnia erant parata, quia cuncta ad salutem pertinentia fuerant prolata. Scripturam omnibus aperuerat, baptismus et poenitentia cunctis patebat. At illi neglecta salute, ad nuptias Domini venire noluerunt, sed alius in villam, alius ad negotiationem abierunt, quia tantum terrenis lucris inhiaverunt, et ideo coelestia amare non potuerunt. Reliqui vero servos regis contumeliis affectos occiderunt, quia Pharisaei et principes sacerdotum apostolos carcere, vinculis, verberibus affecerunt, quosdam ex eis occiderunt, alios de finibus suis cum contumelia propulerunt.
66.1.3
« Rex autem missis exercitibus homicidas illos perdidit, et civitatem illorum succendit,» quando nutu Dei Romani principes cum exercitibus Judaeam intraverunt, parricidas Judaeos variis suppliciis interemerunt, civitatem Hierusalem igni succenderunt. Deinde ad exitus viarum servi diriguntur, et quoslibet vocare praecipiuntur, quia profecto, dum Judaei ad nuptias Dei venire recusant, apostoli in viam gentium abeuntes, idololatras ad epulas Dei invitant. Bonos et malos congregaverunt, quia multos reprobos cum electis ad fidem traxerunt. Nuptiae discumbentium implentur, quando numerus electorum implebitur. Rex intrabit discumbentes videre, quando ad judicium veniet cunctos pro meritis discernere, sicut scriptum est:« Veniet Dominus in judicium cum omni despecto,» hoc est tam diligenter judicabit in hoc mundo despectissimum, quam omni gloria excellentissimum. Non vestitus veste nuptiali foras projicitur, quia carens charitate Dei, nuptiis ejus qui est charitas non admittetur. Vestis namque nuptialis est charitas, per quam adipiscitur aeterna claritas. Manus et pedes ibi funibus peccatorum ligabuntur, quae hic pravis operibus constringuntur. Membra quippe quae hoc ad malum laxantur, ibi ad supplicium coarctantur. In tenebras exteriores projiciuntur qui nunc interiores tenebras delectabiliter patiuntur. Ibi erit fletus et stridor dentium, quia transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium. A fumo etenim ignis fletum, a nimio frigore patiuntur stridorem dentium.« Multi autem sunt vocati, pauci vero electi,» quia videlicet multi ad fidem vocantur, sed soli electi salvantur. Duae vocationes sunt, una exterior, alia interior. Per exteriorem, multi per apostolos et praedicatores vocati sunt ad fidem; per interiorem pauci per Filium tracti sunt ad Patrem. Per exteriorem multi pisces sagenae fidei inhaeserunt, quos electores iterum foras miserunt; per interiorem pauci latuerunt, quos in vasa elegerunt. Nunc sunt reprobi permisti electis, ut paleae granis; Christo autem cum ventilabro veniente, paleae excussae igni inexstinguibili traduntur; grana autem in horreum congregabuntur Dei.
66.1.4
Et nos, dilectissimi, ad nuptias Dei cum multis vocati sumus, studeamus bonis actibus, ut cum paucis electi simus. Prandium nobis quotidie paratur, dum sacra Scriptura cum corpore Christi nobis proponitur. Tauri ad hoc convivium occisi sunt, quia apostoli tauri gregis Domini pro invitatione harum epularum exstincti occubuerunt. Ad hoc etiam convivium altilia occisa sunt, quia quicunque ad coelestia mente convolantes, pro his epulis prostrati sunt. Tauri quoque persecutores fuerunt, qui cornibus crudelitatis fideles ventilaverunt, sed Christo veniente jam enervati sunt. Volatilia autem haeretici exstiterunt, qui quodammodo ad alta volaverunt, quando in coelum os posuerunt, et iniquitatem in excelso contra Deum locuti sunt; sed a Catholicis victi et exterminati sunt. Et quia haec omnia per Christi potentiam sunt sedata, omnia sunt nobis ad salutem parata. Ideo ob nulla negotia negligamus, quin tota festinantia ad epulas Dei veniamus. Dei quippe convivium est perennis vitae gaudium. Ad hoc currit quisquis Dei precepta implere satagit. De exitibus viarum vocati ad nuptias jam discumbimus, quia de variis erroribus ad sacramenta dominica convenimus. Et ideo, dilectissimi, veste nuptiali resplendeamus, ut videlicet Deum pro omnibus, et proximos tanquam nos ipsos diligamus. Quem in hac veste rex intrans non invenerit, ligatum de convivio ejici in tenebras infernales jubebit. Horum autem civitates ipsis perditis cremantur a quibus servi missi injuriis affecti enecantur, quia nimirum daemonibus perdendi permittuntur: a quibus praedicatores hic contumeliis affliguntur, et corpora illorum demum igni inexstinguibili succenduntur.
66.1.5
De his nuptiis texuit rex Salomon dulce epithalamium, dum in laudem Sponsi et Sponsae per Spiritum concinuit Cantica canticorum. Filius quippe regis Hierusalem desponsavit sibi filiam regis Babylonis, acceptamque tradidit erudiendam, atque ornandam sub manu custodis; ipse vero abiit instruere convivium, quoniam denuo reversus cum ingenti apparatu maximoque cultu installatum introducet thalamum secum ad nuptias, sponsae ornatores ducens in palatium, ejus vero corruptores tradens in carceris supplicium. Rex Hierusalem est Deus, cujus filius est Christus. Rex Babylonis est diabolus. Gentilitas vero erat ejus filia, cum esset idololatriae dedita. Hanc ipse a Patre desponsavit, dum pro ea sanguinem fundens de diabolo in cruce triumphavit. Hanc custodi tradidit, dum eam ordini doctorum divina lege instruendam, gemmis virtutum decorandam commendavit. Ipse vero abiit convivium procurare, quia profecto ascendit in coelum, locum ei aptum in domo Patris per multas mansiones preparare. Denuo cum exercitu omnium angelorum veniet, eamque de Babylonicae peregrinationis exsilio eruet, atque in civitatem Patris sui gloriosam Hierusalem cum summo tripudio introducet. Tunc Sponsae ornatores simul intrabunt, quia qui Ecclesiam hic scriptis vel dictis instruxerint, et bonis exemplis perornaverint, cum illa tunc in nuptiis Agni ut sol fulgebunt. Persecutores vero qui eam lacerantes vim intulerunt, et haeretici atque schismatici qui eam corruperunt, tunc in stagnum ignis et sulphuris missi perpetuo ardebunt.
66.1.6
Ne hujus exsortes convivii simus, variis documentis instruit nos Dominus. Narrat enim quod quidam ficulneam in vinea sua habuerit, et per tres annos veniens, fructum in ea non invenerit, et ne diutius terram sterilis occuparet, succidere praeceperit. Ficulnea sterilis in vinea erat Synagoga in lege infructuosa. De qua Dominus tribus annis fructum quaesivit, quia eam ante legem per patriarchas, sub lege per prophetas, sub gratia per apostolos ad fructum boni operis monuit. Sed quia per perfidiam arefacta terram sterilis occupavit, securim judicii sui ei ad radicem posuit, dum eam gladio Romanorum succidit. Ficus etiam sterilis in vinea, est quilibet homo sine bonis operibus in Ecclesia. De hoc fructus trium annorum quaeritur, dum operatio fidei Trinitatis ab eo exigitur. Et nisi citius confessione circumfodiatur, et stercus poenitentiae mittatur, morte excidetur, et in ignem gehennae mittetur.
66.1.7
Hoc quoque praefiguravit mulier inclinata, sed a Domino pie sanata. Mulier ad terram inclinata erat, Synagoga sub pondere legis curvata. Quae a Domino erigitur, dum multitudo de Judaeis conversa de onere legis per gratiam eripitur. Mulier decem et octo annis incurvata est quaelibet anima sub utraque lege infirma. Denarius namque ad Vetus Testamentum propter decalogum legis, octogenarius autem pertinet ad Novum Testamentum propter octavam Dominicae resurrectionis. Decem ergo et octo annis mulier incurvatur, dum anima utriusque legis praevaricatione praegravatur, sed a Domino ad salutem sublevatur, dum gratia ipsius per poenitentiam salvatur. Per pauperes, charissimi, debemus pervenire ad convivium Dei; praecepit enim Dominus ne ad prandium nostrum divites vel potentes invitemus, a quibus retributionem hic recipiemus; sed ut ad convivium nostrum pauperes, debiles, claudos, caecos convocemus, a quibus nullam retributionem speremus. Hoc enim facientes, beati erimus, quia recipient nos in aeterna tabernacula, cum defecerimus.
66.2
DOMINICA VIGESIMA. Secundum Matthaeum. De sacramento conjugii et de origine conjugii, et causa institutionis, et de duplici institutione conjugii.
66.2
Dum omnia sacramenta post peccatum et propter peccatum sumpserint exordium, solum nuptiarum vel conjugii sacramentum etiam ante peccatum legitur institutum, non tamen ad remedium, sed ad officium. In conjugio autem haec primum consideranda sunt et discernenda: origo et institutio cum modo et causis suis, et secundum tempus, et locus, et ritus variatio. Conjugii auctor Deus est. Ipse enim conjugium esse discernit, quando mulierem ad propagationem generis humani homini adjutorium fecit. Adam quoque in spiritu cognoscens ad quem usum mulier facta esset, cum adducta ad eum fuisset, dixit:« Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Propter hoc relinquit homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.» Christus etiam in Cana Galilaeae non solum praesentia corporali, sed exhibitione quoque miraculi nuptias consecravit. In quibus omnibus ostenditur conjugium a Deo esse, et bonum esse. Institutio conjugii duplex est. Una ante peccatum ad officium, alia post peccatum ad remedium. Prima, ut natura multiplicaretur; secunda, ut natura exciperetur, et vitium cohiberetur. Prima institutio conjugium proposuit in foedere dilectionis, ut in eo esset sacramentum societatis, quae in spiritu constat inter Deum et animam. Officium autem conjugii in commistione carnis proposuit, ut in eo sacramentum esset societatis quod in carne futura erat inter Christum et Ecclesiam. Secunda institutio conjugium in foedere dilectionis sancivit, ut per ejus bona id quod in carnis commistione infirmitatis erat et delicti excusaretur; officium autem conjugii in commistionem carnis concessit, ut in eo praeter generis multiplicationem generantium infirmitas exciperetur. Quare autem institutum sit conjugii sacramentum apostolis innuit, ubi virum imaginem Dei esse, ac per hoc quodammodo mulierem animae rationalis typum portare ostendit. Quare iterum institutum sit primo conjugii officium, ipse Deus institutor et ordinator ostendit, dicens:« Crescite et multiplicamini, et replete terram.» Officium conjugii, hoc est carnis commistionem, ante peccatum non ad remedium infirmitatis, sed ad multiplicationem prolis institutum esse; post peccatum autem idem ipsum ad remedium infirmitatis concessum, beatus Augustinus testatur his verbis dicens:« Utriusque sexus infirmitas propendens in ruinam turpitudinis, recta honestate nuptiarum excipitur, ut quod sanis esset officium sit aegrotis remedium.» Item in conjugio aliud esse et alterius rei sacramentum esse ipsum conjugium, et aliud esse et alterius rei sacramentum esse ipsum conjugii officium, idem ipse in libro De bono conjugii testatur, dicens:« In conjugio aliquid boni esse videtur, non solum propter propagationem filiorum, sed etiam propter naturalem in diverso sexu societatem. Alioquin tamen non diceretur conjugium in senibus si vel amisissent filios vel non genuissent, in quibus etsi emarcuerit ardor carnis, viget tamen ordo charitatis.» Item in nuptiis plus valet scientia sacramenti quamfecunditas ventris.»« Unde quidam non intelligentes hoc quod dictum est: Illa mulier non potest pertinere ad Christi et Ecclesiae sacramentum, cum qua noscitur non fuisse carnale commercium, aestimant enim sacramentum conjugii esse non posse, ubi commistio carnalis non fuerit. Nesciunt enim quia officium conjugii, in carnis commistione, illam quae inter Christum et Ecclesiam per carnis susceptionem facta est unionem figurat: proptereaque Christi et Ecclesiae sacramentum esse non possit. Ubi carnale commercium non fuerit, conjugium tamen verum, et verum conjugii sacramentum esse, etiam si carnale commercium non fuerit subsecutum. Imo potius tanto verius et sanctius esse, quanto nihil in se habet unde castitas erubescat, sed unde castitas glorietur. Nam et ipsum conjugium sacramentum est, sicut et ipsum officium conjugii sacramentum esse cognoscitur. Sed conjugium, ut dictum est, sacramentum et illius societatis quae in spiritu est inter Deum et animam. Officium vero conjugii sacramentum est illius societatis quae in carne est inter Christum et Ecclesiam. Scriptum est, inquit:« Erunt duo in carne una.» Et si duo in carne una, jam non duo, sed una caro. Hoc est sacramentum quod ait Apostolus:« Magnum in Christo et in Ecclesia,» ad quod sacramentum pertinere non potest mulier, cum qua noscitur non fuisse carnale commercium: potest tamen pertinere ad aliud sacramentum, non magnum in Christo et Ecclesia, sed majus in Deo et anima. Quid enim? Si magnum est quod in carne est, magnum non est in uno multo majus quod in spiritu est.« Caro, inquit, nihil prodest, spiritus est qui vivificat.» Si ergo magnum est quod in carne est, majus utique est quod in spiritu est, si recte per Scripturam sanctam Deus sponsus dicitur, et anima rationalis sponsa vocatur. Aliquid profecto inter Deum et animam ejus, cujus id quod in conjugio inter masculum et feminam constat, sacramentum et imago est: et forte, ut expressius dicatur, ipsa societas, quae exterius in conjugio pacto foederis servatur. Sacramentum et ipsius sacramenti res est dilectio mutua animorum, quae ad invicem societatis et foederis conjugalis vinculo custoditur. Et haec ipsa rursus dilectio, qua masculus et femina in sanctitate conjugii animis uniuntur, sacramentum est et signum illius dilectionis qua Deus rationali animae intus per infusionem gratiae suae et spiritus sui participatione conjungitur. Copula igitur carnis quae ante peccatum in conjugio officium fuit, et post peccatum in eodem pro remedio concessa est, sic utrobique conjugio adjungitur, ut cum conjugio ipsa sit, non conjugium ex ipsa. Nam et ante ipsam conjugium verum est, et sine ipsa sanctum esse potest: tunc quidem si illa non adesset infructuosius, nunc autem si illa non affuerit sincerius. Quod enim post peccatum copula carnis in conjugio admittitur, indulgentiae magis est et compassionis, ne vitium concupiscentiae quod in humana carne post peccatum radicavit, turpius in omnem excessum proflueret, si nusquam licite excipi potuisset.

Intertext edge

Open linked passage

Note