Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Libri deflorationum
Wernerus S. BlasiiDefl 67.1 · 10602-libdefMore by Wernerus S. Blasii
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
More
Original / primary: 10602 Libdef
67.1
DOMINICA VIGESIMA PRIMA. Secundum Joannem.
67.1
« Erat quidam regulus cujus filius infirmabatur Capharnaum. Hic, cum audisset quia Jesus adveniret a Judaea in Galilaeam, abiit ad eum, et rogabat ut descenderet et sanaret filium ejus. Incipiebat enim mori. Dixit ergo Jesus ad eum:« Nisi signa et prodigia videritis, non creditis, etc..» Credebat regulus illum Salvatorem, a quo salutem quaerebat; sed in fine dubitavit, in hoc quod potentiam ejus petivit. Agnoscens itaque Dominus cor diffidentis arguit illius diffidentiam, dicens:« Nisi signa et prodigia videritis non creditis.» Prodigia sunt quae aliquid portendunt. Et dicitur prodigium quasi prodicium: quod porro dicat, id est significat aliquid futurum. Illa quae tunc fiebant, ea quae nunc aguntur portendebant. Omne prodigium est signum, sed non convertitur, quia signum est tam de praeterito et praesenti quam de futuro; prodigium autem est tantum de futuro. Signum fuit de praesenti quod Dominus aquam vertit in vinum, designans gloriam suam sicut circulus significat in praesentiarum vinum venale. Signum de praeterito, est vestigium pedum in nive apparens.
67.2
« Dicit ad eum regulus: Domine, descende priusquam moriatur filius meus. Dicit ei Jesus: Vade, filius tuus vivit.» Indicans se non deesse ubi invitatur, solo jussu sanat. In hoc ergo quod servo centurionis non dedignatur occurrere cum ad filium reguli dedignaretur ire, nostra retunditur superbia, quia in hominibus non naturam qua ad imaginem Dei facti sunt, sed honores et divitias veneramur. Videte distinctionem. Regulus iste Dominum ad domum suam descendere cupiebat, centurio indignum se esse dicebat. Hic cessum est elationi, illic concessum est humilitati, tanquam huic diceretur: Noli mihi taedium facere: potentiam meam vis in domo tua: verbo possum filium tuum sanare. Centurio alienigena credidit me verbo hoc posse facere; vos nisi signa et prodigia videritis: non creditis.
67.3
« Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat: jam autem eo descendente servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes quia filius ejus viveret. Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris. Cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus: Vade, quia filius tuus vivit; et credidit ipse et domus ejus tota.» Coepit homo credere quia Dominus aeque absens corpore, ut praesens sanaret; et sic meruit salutem filio. Non ergo diffidit de misericordia servos interrogando de hora, sed desiderat ut virtus divina servorum confessione plurimis innotescat. Vel ne casu sanitas contigisset interrogabat, quia forsitan nondum perfecte credebat. In figura sancti Spiritus septiformis, in quo omnis salus consistit, reliquit eum febris hora septima. Tarde credens regulus iste figurat Judaeos ad fidem difficile venientes, qualis erat Thomas cum audiret:« Veni, mitte huc manum tuam: et noli esse incredulus, sed fidelis.»
67.1.1
DOMINICA VIGESIMA PRIMA. Secundum Joannem. De flagellis Dei, et de gemina percussione.
67.1.1
Divinae sapientiae subtilitas sicut interius ut testis scrutatur conscientias, ita exterius irrogat poenas, ut verum sit testimonium prophetae, quia ipse est et testis et judex. Ordinata est miseratio Dei quae prius hominem hic per flagella a peccatis emendat, et postea ab aeterno supplicio liberat. Electus enim Dei doloribus vitae hujus atteritur, ut perfectior futurae vitae lucretur. Nequaquam Deus delinquenti parcit, quem peccatorem aut flagello temporali ad purgationem ferit, aut judicio aeterno puniendum relinquit, aut ipse in se homo poenitendo puniet quod male admisit: ac proinde est quod Deus delinquenti non parcet. Justo temporalia flagella ad aeterna proficiunt gaudia: ideoque et justus in poenis gaudere debet, et impius in prosperitatibus timere. Neque justo neque reprobo Deus misericordiam et justitiam subtrahit. Nam et bonos hic per afflictionem judicat, et illic per miserationem remunerat, et malos hic remunerat per temporalem clementiam, et illic punit per aeternam justitiam. In hac vita Deus parcet impiis; et tamen non parcet electis. In illa parcet electis, non tamen parcet iniquis. Periculosa est in hac vita securitas malorum, et bonorum dolor tranquillus. Nam iniquus post mortem ducetur cruciandus; justus vero dormiet post laborem securus. Non tantum de corporalibus passionibus, sed etiam de spiritalibus debet intelligi, ut quanto quisque in corpore aut in mente flagella sustinet, tanto se in fine remunerari speret. Saepe occulto Dei judicio extra flagella correptionum reprobi in hoc mundo sunt, dumque multa damnabilia commisisse videntur, despecti tamen a Deo nullo emendationis verbere feriuntur. Plus corripitur flagello qui a Deo diligitur, si peccaverit, dicente Amos propheta:« Tantummodo vos cognovi ex omnibus nationibus terrae, idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras.» Quem enim diligit Deus corripit:« Flagellat omnem filium quem recipit.» Valde necessarium est justum in hac vita vitiis tentari et verberari flagello, ut, dum vitiis pulsatur, de virtutibus non superbiat: dum vero aut animi aut carnis dolore atteritur, a mundi amore retrahatur. Tentari autem oportet justum, sed tentatione plagae, non tentatione luxuriae. Durius circa suos electos in hac vita Deus agit, ut, dum fortioribus flagelli stimulis feriuntur, nulla oblectamenta praesentis vitae delectent, sed coelestem patriam, ubi certa requies exspectatur, indesinenter desiderent. Electos hujus vitae adversitate probari, ut secundum Petrum judicium a domo Dei incipiat, dum in hac vita electos suos Deus judicii flagello castigat.
67.1.2
Gemina autem est percussio divina, una in bonam partem, qua percutimur carne, ut emendemur; altera, qua vulneramur conscientia et charitate, ut Deum ardentius diligamus. Gemino more Deus respicit, vel ad veniam vel ad vindictam. Ad veniam sicut Petrum; ad vindictam, sicut dum facta Sodomorum se descensurum et visurum testatur.
67.1.3
Trimoda ratione Deus quos voluerit percutit, id est ad damnationem reprobos, ad purgationem quos errare videt electos, ad probationem justos. Primo namque modo Aegyptus caesa est ad damnationem, secundo modo, pauper Lazarus ad purgationem; tertio modo, percussus est Job ad probationem. Flagellatur homo plerumque a Deo ante peccatum, ne malus sit ut Paulus, qui Satanae angelo instigante carnis tolerabat stimulos. Flagellatur etiam et post peccatum ut corrigatur, ut in Apostolo, qui traditus Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus esset. Non tamen juste murmurat qui nescit cur vapulat. Nam ideo Deus plerumque justum flagellat, ne de justitia superbiens cadat. In hac vita Deus tanto magis studet ut parcat, quanto magis exspectando flagellat, sed alios feriendo corrigit. De quibus dicit:« Ego quos amo arguo et castigo.» Alios feriendo punit quos incorrigibiliter delinquentes aspicit; quosque jam non sub disciplina ut filios pater, sed districta damnatione ut hostes adversarios percutit. De quibus dicit:« Flagello inimici percussi te castigatione crudeli.» Et iterum:« Quid clamas ad me super contritione tua? Insanabilis est dolor tuus.» Unde unusquisque festinet et timeat, ne simul feriatur vita ejus cum culpa. Flagellum namque tunc diluit culpam cum mutaverit vitam. Nam cujus mores non mutat actiones non expiat. Omnis percussio divina, aut purgatio vitae praesentis est, aut initium poenae sequentis. Nam quibusdam flagella ab hac vita inchoant, et in aeterna percussione perdurant. Unde per Moysen Dominus dicit:« Ignis exarsit in ira mea, et ardebit usque ad inferos deorsum.»
67.1.4
A quibusdam dici solet:« Non judicat Deus bis in idipsum.» Qui tamen non attendunt illud, quod alias scriptum est:« Jesus populum de terra liberans, secundo eos qui non crediderunt perdidit.» Quamvis enim si una culpa bis non percutitur, una tamen percussio flagellorum sequentium fit initium tormentorum. Hinc est quod in Psalmo scriptum est:« Operiantur sicut diploide confusione sua.» Diplois enim duplex est vestimentum, quod figuraliter induunt qui et temporali poena aeterna damnantur. Unde et Jeremias:« Contritio» inquit« super contritionem,» id est damnatio gemina, et hic et in futuro saeculo. Et idem alibi:« Et duplici contritione contere eos,» id est gemina poena praesenti, scilicet et futura. Quibusdam secreto Dei judicio hic male est, illic bene, scilicet ut, dum hic castigati corriguntur, ab aeterna damnatione liberentur. Quibusdam vero hic bene est, illic male, sicut illi accidit qui hic potentiae claritate conspicuus, post mortem gehennae ignibus traditur cruciandus. Porro quibusdam et hic et illic male est, quia corrigi nolentes et flagellari in hac vita incipiunt, et in aeterna percussione damnantur. Certum est enim tanto immergi quosdam desperationis profundo, ut nec per flagella valeant emendari. De quibus per prophetam dicitur:« Frustra percussi filios vestros; disciplinam non receperunt.» Plerumque justus plangit, et nescit utrum pro omnibus peccatis suis poenitentia patiatur flagella, an pro uno tantum: et nescit quae sit culpa illa pro qua meruit pati ejusmodi supplicia, et pro ipso ambiguo maxime in moerore versatur. Quamvis flagella justum a peccatis absolvant, adhuc tamen sub vindictae metu turbatur, ne instantes ei plagae sufficiant ad purganda delicta. Proinde ergo dum poenitentia patitur, et futura pertimescit, quodam modo sicut ait propheta pro suis peccatis duplicia recipit.
67.2.1
DOMINICA VIGESIMA PRIMA. Secundum Joannem. De infirmitate carnis, et tolerantia divinae correptionis.
67.2.1
Esse constat nonnullos ejusdem qualitatis homines qui nesciunt corrigi, nisi alios viderint flagellari, sicque proficiunt comparatione malorum dum sibi id accidere timent in quo alios perire vident. Quosdam videns Deus nolle proprio voto corrigere, adversitatum tangit stimulis; quosdam etiam praesciens Deus multum pecccare posse in salutem, flagellat eos corporis infirmitate, ne peccent, ut eis utilius sit frangi languoribus ad salutem, quam manere incolumes ad damnationem. Visitatio Dei nec semper in bonum accipitur, nec semper in malum. In bonum enim accipitur sicut:« Visita nos in salutari tuo:» in malum vero juxta illud:« In tempore visitationis suae peribunt.» Tribus ex causis infirmitates accidunt corporibus, id est ex peccato, ex tentatione, et ex intemperantia carnis vel passionis. Sed huic tamen novissimae humana potest medicina succurrere; illis vero sola pietas divinae misericordiae. Qui valentiores sunt et sani, utile est illis infirmari et non peccare, ne per vigorem salutis illicitis se sordidantes cupiditatum et luxuriae desideriis peccent. Duritia quae mentem premit nec sentitur utiliter multatur in carne, ut sentiatur, atque intellecta emendetur. Nam citius vulnera carnis sentiuntur quam animae: ideoque per carnis flagella errantes citius corriguntur. Hoc quippe indicant in Pauli oculis squammae infidelitatis. Quae dum multatae sunt per increpationem in oculis carnis, confestim soluta est duritia mentis.
67.2.2
Est perniciosa sanitas quae ad inobedientiam hominem ducit. Est et salubris infirmitas quae per divinam correptionem mentis duritiam frangit. Languor animae, id est peccatorum infirmitas perniciosa. De qua etiam Apostolus:« Quis infirmatur, et ego non uror,» Nam infirmitatem carnis utilem esse idem Apostolus approbat dicens:« Quando infirmor, tunc fortior sum.» Murmurare in flagellis Dei peccator homo non debet, quia maxime per hoc quo corripitur emendatur. Unusquisque autem tunc levius portat quod patitur, si sua discusserit mala pro quibus illi infertur retributio justa. Discat non murmurare qui mala patitur; etiamsi ignorat cur mala patiatur et per hoc juste se pati arbitretur per quod ab illo judicatur, cujus nunquam injusta judicia sunt. Qui flagella sustinet, et contra Deum murmurat, justitiam judicantis accusat. Qui vero se a justo cognoscit judice pati quae sustinet, etiam si hoc pro quo patitur ignoret, pro hoc tamen justificatur per quod et seipsum accusat et Dei justitiam laudat. Dum ex rebus prosperis justus exempla praestet hominibus, necesse est eum iterum et adversitatibus tangi, quatenus ejus patientia comprobetur, ut denuo fortitudinis documenta ex eo sumant, qui prosperitatis ejus temperantiam agnoverunt. Qui passionibus animae insidiante adversario cruciatur, non idcirco credat se alienari a Christo qui talia patitur, sed magis per hoc Deo commendabilem se esse existimet, si, dum haec patitur, laudet Deum potius quam accuset. Ad magnam utilitatem divino judicio mens justi diversis passionum tentationibus agitatur. Pro quibus si Deo gratias egerit, suaeque culpae, quod talia dignus sit pati, reputaverit, hoc quod ex passione ei acciderit pro virtutibus reputabitur, quia et divinam agnoscit scientiam, et suam culpam intelligit.

Intertext edge

Open linked passage

Note