Libri deflorationum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/wernerus-s-blasii-1174" aria-label="More works by Wernerus S. Blasii">
—
Original / primary: 10602 Libdef
68.1
DOMINICA VIGESIMA SECUNDA. Secundum Matthaeum.
68.1
« Simile est regnum coelorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis.» Familiare est Syris, et maxime Palaestinis, ad omnem sermonem suum parabolas jungere, ut quod per simplex praeceptum teneri non potest, per similitudinem teneatur. Regnum coelorum intellige Christum, ideo terreno regi assimilatum, ut ostendat oportere sine numero veniam dare conservis poenitentibus, cum per Evangelii gratiam omnium omnino peccaminum veniam nobis suo munere, non nostro merito largitus sit.
68.2
« Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus qui debebat decem millia talenta. Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum Dominus venundari et uxorem ejus et filios et omnia quae habebat, et reddi.» Christus meritorum examinator jam per Scripturas cum servis rationem ponit. Decem millia talenta debebat qui de innumerabilibus peccatis vel criminalibus rationem redditurus erat. Cum autem non haberet vires neque gratiam unde satisfacere posset, sensit in Scripturis quia tales jubet Deus venundari, aeterno incendio mancipari cum uxore et filiis, hoc est cum insipientia et cogitationibus malis. Justos vero cum uxore ac filiis, id est cum sapientia et cogitationibus bonis, se glorificaturum promittit. Pretium quippe venditi supplicium damnati intelligitur.
68.3
« Procidens autem servus ille rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.» Timore gehennae humiliatus dicit:« Parce mihi, Domine: et ego credens ac poenitens charitate operiam multitudinem peccatorum.» Sed notandum unde hoc nomen servi primo in Latinam linguam inductum sit. Sed enim bella hoc fecerunt. Nam cum homo aliquis superatus ab alio jure belli et posset occidi, quia tunc servatus est, tamen servus est appellatus.
68.4
« Misertus autem Dominus servi illius, dimisit cum, et debitum dimisit ei.» Peccator rogans accipit donum decem millium talentorum, id est veniam suorum commissorum, cum sibi assumit medelam quam Deus ad hoc instituit. Hoc autem fit, si lavacrum baptismi non ficte, vel si postea baptismum poenitentiae devote suscipiat. Dimissus itaque a vinculis praesentis timoris egreditur in spem salutis.
68.5
« Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios, et tenens suffocabat eum, dicens: Redde quod debes.» Centum denariorum debitor erat quem de aliquibus commissis in fratrem per vindictam exardere constat.
68.6
« Et procidens conservus ejus rogabat eum dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.» Emendabo scilicet consilio vel judicio Ecclesiae quod deliqui.
68.7
« Ille autem noluit; sed abiit et misit eum in carcerem donec redderet debitum.» Noluit seipsum considerare ut in spiritu lenitatis misericorditer ageret, sed recessit a bono gratiae quam susceperat, mittens conservum in carcerem dirae tribulationis, quasi ad hoc fortassis ut ita debitum peccati solveret, ne quid in futuro gravius ulciscendi remaneret. Evenit itaque, juxta Apostolum, quod illa tristitia absorbetur, et iste periit qui fratrem odit, et in rigore justitiae excedit. Pro quo excessu scriptum est:« Est justus qui perit in justitia sua.»
68.8
« Videntes autem conservi ejus quae fiebant contristati sunt valde. Et venerunt et narraverunt domino suo omnia quae facta fuerant.» Spirituales qui omnia judicant talia videntes contristantur, et nuntiant Domino ad corrigendum, ejus implorantes auxilium.
68.9
« Tunc vocavit illum dominus suus, et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me. Nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus quoadusque redderet universum debitum.» Vocatio haec fit intus in conscientia, scilicet cum quis in desperationem incidit. Deus autem apud quem nulla est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio, modo misertus dicitur, quia opera misericordiae impendit; modo iratus, quia in perpetuum puniendum justo judicio tartareis ministris tradit.
68.10
« Sic et Pater meus coelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.» Constat quia, si hoc quod in nos delinquitur, ex corde non dimittimus, et illud rursus exigitur quod nobis per poenitentiam dimissum fuisse gaudebamus. Universum siquidem debitum merito persolvent duplices animo et inconstantes in omnibus viis suis, quos parabolae exclusio specialiter percutit. Ipsi namque ficte conversantes in Ecclesia nec proximum sincero affectu diligunt, nec pure solius Dei intuitu aliquid faciunt. Quod ergo rogantibus dimiserat Deus, in hoc videlicet quia sacramentorum communionem contulerant, in vanum gaudent sibi esse dimissum quorum fictio impedivit ne veram susciperent remissionem. Rursus exigitur quamvis per poenitentiam dimissum fuisse reputetur. Orationes namque, jejunia, eleemosynae, et his similia, cum sint directe quaerentibus summum bonum remedia peccatorum, fictis vaga fluctuatione mentis vertuntur in falsae spei securitatem et in peccati fomentum: Hinc est illud:« Et oratio ejus fiat in peccatum.» Prius acceptam quoque plenam peccatorum condonationem, et intimae gratiae adhaesionem multi criminaliter corruunt, ut Petrus et David, qui fortiores surrexerunt. Justus enim si ceciderit non collidetur, quia Dominus qui rapit justum ne malitia immutet ejus sensum; cadenti supponit manum suam, ut qui cadit per infirmitatem carnis, per poenitentiam resurgat. Quis ergo audeat dicere de sic assumptis in gratia, ut Deus quemque labi permittat usque ad damnationem. Verumtamen si quos damnari contingat; dicunt quidam juxta parabolam, quia peccata prius dimissa etiam judicio Ecclesiae temporaliter punita redeunt, ut aeternaliter puniantur. Sicut enim justitia delet acta peccata, sic injustitia succedens justitiam perimit, qua damnata contra priora peccata nulla remanet medicina. Dicit enim Dominus per prophetam:« Quia quacunque die justus peccaverit, omnes justitiae ejus in oblivione erunt.» Ubi ergo non fuerit charitatis perseverantia, nulla sufficiens est poenitentia. Unde a peccatis soluto dicitur:« Vade, et amplius noli peccare.» Saeculares quoque leges propter ingratitudines quasdam revocant manumissos ad priorem servitutem. Opponitur autem propheta:« Non consurget duplex tribulatio.» Vel juxta aliam translationem:« Non judicabit Deus bis in idipsum.» Sed non est, ut aiunt, duplex, imo una tribulatio et una punitio, cum qui non est hic sufficienter punitus, postea punitur. Non irrationabiliter quoque putant priores peccandi affectus redisse, juxta parabolam in qua spiritus immundus septem alios spiritus nequiores se assumens dicit:« Revertar in domum meam unde exivi.» Etenim peccator in actu unius criminalis apparens multa intelligendus est habere in affectu, sicut justus multo plures habet virtutes affectu quam actu. Aliis vero videtur quod pro illis peccatis, de quibus homo Deo per poenitentiam satisfecit, non sit amplius puniendus, etsi postea vel similia vel graviora committat. Peccator quidem fit sicut prius erat, et pro ingratitudine misericordiae sibi impensae magis reus efficitur. Universum ergo debitum persolvendum dicunt non illud quod jam condonatum erat, sed potius misericordiam quam aliis impendere debuit, pro eo quod misericordiam acceperat. Unde et alibi:« Qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.» Talis ergo est parabola ac si dicatur: Si aliis non vultis misereri sicut Dominus misertus est vobis, peccata condonando, Pater coelestis hoc debitum exiget a vobis. Aestimant igitur dictum ad terrorem esse quod expositores communiter asserunt rursus exigi quod per poenitentiam dimissum erat. Nunc autem de remissione peccatorum diligentius videamus.
68.1.1
DOMINICA VIGESIMA SECUNDA. Secundum Matthaeum. DE REMISSIONE PECCATORUM.
68.1.1
In reconciliatione peccatoris ad Deum tria consideranda sunt, videlicet cordis contritio, oris confessio, operum satisfactio. Praecipit enim Scriptura scindere corda et vestimenta, confiteri alterutrum peccata, et facere dignos fructus poenitentiae. Et notandum quia multi pro peccatis gemunt, non quod peccata eis discipliceant propter Deum, sed propter poenam. Talis igitur tristitia sive gemitus non est cordis contritio ad salutem, sed mentis consternatio ad damnationem. Sic etenim mali in futuro dolebunt. Nonnullos etiam poenitet peccasse pro sola peccati turpitudine, juxta illud philosophi:« Si scirem deos condonaturos, et homines ignoraturos, non peccarem.» Fructuosa autem cordis contritio est, cum quis de peccato quo Deum offendit dolet, et inde turbatur, quia iniquitas amore justitiae sibi displicet. Hinc est illud:« Peccator, qua hora ingemuerit, salvus erit.» Etenim cum Deo nihil tardum fit, nihil absens, quanto citius vere aliquis poenitet, tanto citius qui est praesens dimittit. Unde et David:« Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei.» Deliberavi, scilicet in corde meo firmiterque disposui illud quod commisi contemnendo Deum exsecrare, propter Deum accusando meipsum. Unde et illud:« Justus in principio accusator est sui.» Est autem Deum peccatum dimittere, aeternam poenam pro illo debitam relaxare per collationem praesentis gratiae. Hoc equidem fit in parvulis, cum baptismi lavacrum suscipitur: hoc et in adulteris cum mentis caecitas compunctione solvitur. Hinc doctores sacri eloquii scripserunt originale peccatum in baptismo transire reatu, sed remanere actu: corporis scilicet dissolutio, et numerosa temporalium defectuum multitudo. Quod ad hoc quidem plurimum valet, quia omnis virtus in infirmitate perficitur: simul etiam ne quis baptismi gratiam ob praesentis vitae felicitatem peteret, et sic nec istam digne haberet nec ad aeternam perveniret. Sic quoque actualis peccati per vivificationem mentis aeterna poena relaxata relinquitur temporalis, ut quod illicita animae delectatione, sive etiam carnali voluptate commissum est satisfactionis amaritudine digne purgetur ab homine, dum licet, ne districtius a Deo puniatur in futuro. Nullum enim malum praeterit impunitum.
68.1.2
Confessio igitur convenienter instituta est, ut qui in sua potestate positus a Deo discesserat, sub alio positus cum humilitate et devotione rediret. Ideo Deus instituit sacerdotem sive vicarium, et quasi medicum, cui peccatorum vulnera ad sanandum detegerentur, ut peccator non a se, sed ab alio majoris humilitatis causa satisfactionis medicinam suscipiat. Sunt enim sacramenta quasi quaedam emplastra. Evenit itaque prius contritum et humiliatum confirmari in confessione, et plerumque peccator solo timore vel Ecclesiae consuetudine sacerdoti praesentatus per sacerdotale officium vere compungitur, ac plenus charitate recedit. Nonnulli etiam nec tunc ex corde redeunt, sed tamen forma poenitentiae quam suscipiunt paulatim nutrit in eis charitatem cum humilitate. Plerisque similiter, cum resipiscant, prodest baptismus ad quem tantum ficte accesserunt. Mensuram autem temporis in agenda poenitentia idcirco canones in arbitrio sacerdotis intelligentis statuunt, quia apud Deum non tantum valet mensura temporis quam doloris; nec abstinentia tantum ciborum quantum mortificatio vitiorum. Propter quod poenitentiae tempora fide et conversatione poenitentium abbrevianda praecipiunt, et negligentia protelanda existimant. Tamen pro quibusdam culpis modi poenitentiae sunt impositi, juxta quos caeterae perpendendae sunt culpae, cum sit facile per eosdem modos vindictam et censuram canonum aestimare. Sciendum tamem quanto quis tempore moratur in peccatis, tanto ei agenda est poenitentia. Cum igitur arbitrio sacerdotum temporalis poena peccati proteletur vel abbrevietur, de ea plures intelligunt illud esse dictum:« Quorum remiseritis peccata remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt.» Poena enim peccati vocatur peccatum, juxta quod nomen causae transfertur ad effectum. Ex praedictis itaque manifestum est quod aliis dimittit Deus per ministerium sacerdotum et peccatum et poenam peccati; aliis solam temporalem poenam, quia jam peccati tenebras et gehennae vinculum solverat: quod per Lazarum ostendit. Accessit enim et vocavit eum, et vocatum vivificavit, et vivificato ait:« Exi foras,» et de eo dixit discipulis suis:« Solvite eum, et sinite abire.» Similiter venit ad peccatorem, et vocat eum per internam aspirationem, et morte peccati discedente vivificatur, et eo vivificato dicit ut exeat foras, id est per confessionem se sacerdotibus ostendat. De ove et sacerdotibus ait:« Solvite eum,» id est revocate ad Ecclesiam,« et sinite abire,» hoc est cum aliis fidelibus conversari et permanere. DIVISIO.
68.1.3
Dimittit Deus peccata ex se ipso et per semetipsum, quando vult. Unde ait per prophetam:« Ego Dominus solus deleo iniquitatem et peccata populi.» Inde Ambrosius:« Ille solus peccata dimittit qui solus pro peccatis est mortuus. Sacerdotes tamen dicuntur interdum peccata dimittere, non ex se, sed ex gratia in eis et per eos operante secundum arbitrium non eorum, sed Dei. Sicut est illud:« Tu es solus qui facis mirabilia,» cum multi homines mirabilia fecerint, sed non ex se sicut Deus. Item.« Nemo bonus nisi solus Deus:» quia ex se bonus. Et multi homines boni sunt:« sed non eo modo quo Deus.» Nullus igitur nisi Deus potest alium salvare. Quod quidem faceret, si ex se peccata dimitteret. Quod etiam nemo praeter nosmetipsos possit nos damnare, ostenditur ibi:« Anima mea in manibus meis semper.» Notandum quod si is qui vult confiteri, articulo necessitatis imminente, non potest, quod ei ministraret visibilis sacerdos, si adesset, hoc supplere non dedignatur invisibilis. De quo in Ecclesiastico:« Ecce sacerdos magnus.» Et Apostolus:« Plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere: hoc autem manet in aeternum, sacerdotium habens sempiternum.» Si quis vero ex contemptu vel ex negligentia non confiteatur, constat quia non habet veram cordis contritionem, et tum pro illo peccato quod non vult confiteri eum, quia instituta Ecclesiae negligit, aeternaliter puniendus esse convincitur. Dicunt autem Leo et Ambrosius, de sacramentis et Maximus:« Lacrymas Petri lego, confessionem non invenio.» Delent ergo lacrymae Petri peccata, quae pudor est confiteri.
68.1.4
Sed sciendum quia confessionis institutio nondum promulgata fuerat in primitiva Ecclesia, vel quia Petrus confessus fuerit, licet Scriptura non referat, sicut credere cogimur apostolos baptizatos fuisse: quod quando vel quomodo factum sit non legimus. Quibusdam tamen videtur ex dispensatione Petrum reticuisse confessionem de negatione, quia si hunc tantum Ecclesiae architectum tam graviter alii adhuc infirmi corruisse novissent, multum adversus eum scandalizati fuissent. Quo fit ut salubri dispensatione, ita quod non propterea aeternaliter puniretur, reticeret aliquis id unde ei testaretur conscientia: quod si alicui diceret, celari non posset; et si sciretur Ecclesia inde scandalizaretur. Si vero propter suam personam hoc faceret, ne scilicet infamis et contemptibilis apud alios fieret, superbia damnabilis esset.
68.1.5
Patet ergo ex antedictis, quia poenitentia est medicamentum vulneris, spes salutis, et nomen ipsum sumptum est a poena qua anima cruciatur, et caro mortificatur, et dicta est poenitentia quasi punientia. Qui poenitentiam agunt, ideo capillos et barbam nutriunt, ut monstrent abundantiam criminum, quibus peccator gravatur. Cilicium quod induunt indicat recordationem peccatorum propter haedos ad sinistram futuros. Quod autem cinere asperguntur peccatores, ostendit quia cinis sunt, et in pulverem revertentur. Lacrymae poenitentium apud Deum pro baptismate reputantur. Duplex est poenitentiae gemitus. Vel dum plangimus quod male gessimus, vel plangimus quod non egimus quod agere debuimus. Ille vere poenitentiam agit qui nec poenitere praeterita negligit, nec poenitenda committit. Qui vero lacrymas indesinenter fundit, et tamen peccare non desinit hoc lamentum habet, sed mundationem non habet, quia, dum ipsam quam flendo impetrare potuit veniam contemnit, fletibus suis munditia subtrahit, et ante Dei oculos sordidas etiam ipsas lacrymas facit. Qui vero a desiderio mentis quaedam vitia resecant, dum in aliis graviter perdurant, pauciora quidem mala diligunt quam prius, sed nisi minus malum diligant, non fiunt minus mali. Tantus enim nonnunquam affectus mali est in uno crimine, ut magis alienet a Domino quam etiam multa. Illud autem certum est quod, dum quis in morte unius criminis jacet in alio irrigari, et vivificari non potest, ut prorsus deleatur, sed interdum ad diminutionem poenae compluitur, juxta illud prophetae:« Pluit Dominus super unam civitatem, et non pluit super aliam.» Quorum autem peccata in publico sunt, in publico debet esse poenitentia pro tempora quae episcopus discernit. Eorum etiam reconciliatio in publico debet esse ab episcopo, sive a presbyteris, jussu tamen episcoporum, sicut canones Africani concilii testantur. De hac quippe solemni poenitentia, ut ait Augustinus ad Macedonium, intelligi oportet quod dicit:« Non est locus secundae poenitentiae.» Quamvis ergo caute salubriterque provisum sit, ut locus hujus humillimae poenitentiae semel in Ecclesia concedatur, ne medicinalis minusve utilis esset aegrotis, quae tanto magis salubris est, quanto minus contemptibilis fuerit. Quis tamen audeat Deo dicere: Quare huic homini, qui post primam poenitentiam rursus se laqueis iniquitatis obstringit, adhuc iterum parcis? Quis audeat dicere erga istos non agi quod Apostolus ait:« Ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit?» Aut ad istos non pertinere quod scriptum est:« Beati omnes qui confidunt in eo,» et quod dicitur:« Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino.» Cujus autem peccata occulta sunt, et spontanea confessione soli presbytero vel episcopo revelata, occulta debet esse poenitentia, ne infirmi in Ecclesia scandalizentur, videntes poenas eorum quorum poenitus ignorant causas. Et sciendum quia similiter circumvenit Satanas per nimiam duritiam, ut peccatores pereant desperando, quomodo in nimia remissione corrigendo. Unde Salomon:« Non declines ad dexteram neque ad sinistram.» Expositio evangelii:« Simile est regnum coelorum.»
68.1.6
« Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore.» Duo sunt judicia: Unum quod hic per judices Christi vicarios exercetur; aliud quod in novissimis per Christum, qui a Domino constitutus est judex vivorum et mortuorum, exhibetur. Est autem judicium bonos a malis discernere, bonis bona, malis mala retribuere. Sic Christus in judicio bonos a malis est discreturus, et justis gaudia, impiis supplicia est redditurus. Judicium ergo custodiunt qui Domini cultores diligunt, Domini contemptores respuunt. Judicium quoque observare est suis malis meritis quempiam dignas poenas irrogare. Qui enim se his vigiliis, jejuniis et aliis piis laboribus pro peccatis affligunt, beati sunt, quia non cum impiis aeternum judicium subibunt. Duae sunt etiam justitiae, una naturalis, scilicet divina; altera consuetudinaria, videlicet humana. Naturalis est justitia Deo servire, parentibus obedire; consuetudinaria, leges, statuta praelatorum observare, et cum civibus concordare. Beati sunt ergo qui justitiam in omni tempore faciunt, quia a justitia Patris per Christum justa vitae praemia percipiunt.
68.1.7
Hodiernum evangelium monet nos ad justitiae judicium. Dicit namque quod quidam rex rationem cum servis suis posuit, cui oblatus est unus, qui decem millia talenta debuit. Et quia unde redderet non habuit, dominus eum cum uxore ac filiis omnibusque suis venundari jussit. Qui procidens misericordiam postulavit, et dominus misertus, omnia ei donavit. Illi vero egresso debitor centum denariorum obviat; quem tenens suffocat, violenter stringens ut debitum reddat. Qui etiam ipse procidens misericordiam poposcit, sed nihil ei profuit. Nam miserum carceri mancipat, donec debitum solvat. Quo audito dominus servum nequam revocat, dure increpat, tortoribus tradit, universum debitum ab eo exigi praecepit. Et quid per haec verba significaverit, Dominus concludens innotuit:« Sic, inquiens, faciet vobis Pater meus coelestis, si non remiseritis hominibus ex cordibus vestris.»
68.1.8
Charissimi, ista sunt nimis metuenda, ac jugiter in memoria retinenda. Rex qui rationem cum servis posuit est Christus, qui omnes homines pro actibus suis in judicium adducit. Debitor decem millium talentorum est quilibet transgressor decem praeceptorum. Debitor vero centum denariorum est calumniator proximorum. Qui ergo volumus nobis a Deo dimitti gravia, dimittamus proximis levia. Levia quippe sunt omnia quae nobis homines faciunt, quia cito transeunt; quae autem nos contra Deum facimus valde gravia sunt, quia nos in interitum mergunt. Unde coelestis scholasticus nos docuit ut conditionem cum judice faciamus, ut scilicet nobis debita nostra sic dimitti petamus, sicut nos debitoribus nostris relaxamus. Et Petro interrogante quoties fratri peccati esset dimittendum si usque septies, non usque septies, inquit, sed usque septuagies septies, id est quadringentis nonaginta vicibus; hoc est ut quidquid in nobis delinquitur dimittamus. Et item Scriptura dicit:« Homo homini servat iram, et a Deo sperat misericordiam.» Qui ergo non dimittit homini in se peccanti nunquam dimittitur ei in Deum peccanti, imo in tormentis ab eo exigitur quod per poenitentiam ei dimissum creditur. Sed dicis: Non possum dimittere ei qui mihi facit injuriam, nec amare illum a quo patior calumniam. O amice, quid fecit tibi is quem quaeris occidere? Amicum meum, inquis, occidit. Et quid ad te occisio hominis. Omnes servi sumus unius Domini regis omnium, qui justus judex vindicabit omnes injurias hominum. Qui ergo hominem occiderit, non in te, sed in illum delinquit, cujus servum occidit. Et si inde ultionem quaeris, dupliciter reus eris: in uno quod conservum tuum occideris, in altero quod domino tuo judicium suum abstuleris.
68.1.9
Igitur si homicidium facto vel consilio vindicaveris, cum homicidio utique damnaberis, quia« qui odit fratrem suum, homicida est; et hic non habet partem in aeterna vita.» At, tu bone vir, cur vis illius membra mutilare, quem summi Imperatoris Filius secum vult conregnare? Abstulit, inquis, bona mea. Quae bona? Aurum, inquis, aut argentum, aut equum, aut aliquid ejusmodi. O homo, nonne nudus in hunc mundum venisti, et nihil horum tecum attulisti? Nec dubium quin nudus etiam de mundo discedas, et omnia hic relinquas. Huc universa de terra venerunt, et iterum in terram redibunt. Nihil habes hic proprium, sed totum est alienum:« Domini est terra et plenitudo ejus.» De bonis suis partem tibi concessit, quamdiu sibi placuit; cum diutius te habere noluit, alium tollere jussit. Quandiu voluit bona sua Job tribuit; cum iterum sibi placuit ei auferens diabolo dedit. Unde et ipse:« Dominus, inquit, dedit, Dominus abstulit.» Non dixit:« Diabolus abstulit, quia Dominus solus inde potestatem habuit.» Cum ergo sis vermis et putredo, ne injuriam facias Deo, vindicans te in proximo. Tu autem, chare, cur vis illum fustigare, vel rebus suis privare? Male, inquis, locutus est mihi. O insensate! quid est verbum nisi ventus? Postquam enim de ore volaverit, mox in auras evanuit. Qui autem male locutus est non tibi, sed sibi nocuit, quia qui etiam fatue dixerit, reus gehennae ignis erit. Sed si tu male vixeris, quid proderit tibi alicujus benedictio? Si vero bene vixeris, quid oberit tibi alicujus maledictio? Miserum est ergo horum miserorum augere miseriam per vindictam, cum ipsi miseri super se provocaverint iram Dei. Deus namque homicidas damnabit, raptores quoque poenis subjugabit, maledictos etiam ab aeterna benedictione segregabit. Igitur cuncta in nos commissa sunt dimittenda, in Deum commissa sunt a praelatis punienda. Quae ipsi in Deum peccamus, digna poenitentia puniamus, quae nobis subjecti in legem Dei peccaverunt non crudeliter, sed misericorditer castigemus, ut animas eorum salvemus, quia« judicium sine misericordia ei qui non fecit misericordiam;» quae autem in nos verbo vel facto commiserint, relaxemus et gaudium et laetitiam recipiemus.
68.1.10
Nunc vestra dilectio audiat quam juste Deus peccatores, et quam misericorditer se invocantes muniat. Ipse quippe est clemens Pater bonorum, potens Dominus malorum. Rex David Uriae duci uxorem suam abstulit: ipsum quoque per consilium occidit. Quod Dominus ulciscens, infantem ex adulterio natum mortificavit, filiumque ipsius Absalonem, quem praecipue amavit, contra eum instigavit. Qui uxores patris publice violavit, insuper ipsum regno privavit. Quem sic castigatum, regno iterum Deus restituit, parricidam autem filium in reprobam mortem tradidit. David autem poenitens, magis adhuc consolatur, dum Salomon, ex eadem femina ipsius filius, in regni solio collocatur. Legitur etiam quod rex Cambyses cupiens solus regnare, jussit Holofernem principem militiae cuncta orbis regna sibi subjugare. Qui cum valida manu egressus omnes in circuitu civitates munitas confregit, tandem ad Judaeam perveniens, Bethuliam obsedit. Populus autem Dei metuens ne Hierusalem sicut alias civitates destrueret, jejuniis et obsecrationibus invocat Deum, qui est protector omnium sperantium in se, ut clypeum suae protectionis hostibus opponeret. Habitatoribus itaque Bethuliae victus defecerat, quibus exercitus aquaeductum succiderat. Quos jam deficientes principes consolantur, Domini auxilium pollicentur.
68.1.11
In eadem autem civitate religiosa vidua, Judith nomine, fuit: quae post triduanum jejunium se omnibus ornamentis induit, ad castra Holofernis descendit. Qua visa statim capitur ejus pulchritudine, nuptias instruit, celebris cultus magnitudine. In nocte vero omnibus nimio vino soporatis, Judith surgens, Deum invocat, gladium in lectulo pendentem evaginat, caput ebrii ducis amputat, ad suos quantocius cum capite remeat, convocatoque universo populo, caput protulit; Deum laudare monuit, qui eis liberationem et victoriam pariter contulit. At illi recuperato spiritu, Deum adoraverunt, atque cum magna laetitia laudes persultaverunt. In crastino de civitate, Judith consilio, cum magno tumultu exeunt: impetum in hostes faciunt. Illi vero ut dominum suum capite truncatum invenerunt, nimio timore perculsi, omnes pariter in fugam versi sunt. Quos insequentes, multa millia passim straverunt, reliquos cum magno dedecore profugaverunt. Reversique ingentem praedam collegerunt, Hierosolymam venerunt, victimas Deo obtulerunt, qui populum suum per feminam redemit, et tristitiam eorum in gaudium convertit. Sic Deus superbos dispersit, humiles autem exaltans protexit. Quod haec vidua vicit tyrannum, significat quod caro Christi vicit diabolum.
68.1.12
Legitur quoque quod rex Assuerus grande convivium cunctis principibus et populis regni sui fecerit, et inter epulas reginam Vasthi corona redimitam introduci jusserit. Quam intrare renuentem rex regno privavit, Esther pro ea sceptro sublimavit. Post haec rex quemdam Aman super regnum exaltavit, cunctosque principes ei subjugavit. Cui cum omnes coepissent genu curvare, Mardochaeus reginae patruus noluit eum adorare. Unde indignatus disposuit eum cum omni progenie sua neci tradi, cum regis sigillo decrevit omnes Judaeos per regni Assueri fines exterminari, altumque erexit equuleum, in quo voluit suspendere Mardochaeum. Interea duo volebant regem occidere, quos per Mardochaeum proditos jussit rex perdere. Mardochaeum vero jubet purpura et corona indui, regio equo per civitatem circumduci, Aman cum militibus praeire, laudes ei concinere. Hoc facto Mardochaeus reginae dixit quia Aman eam cum omni parentela sua morti addixit. Quae omni populo jejunium indixit, se cum eis vigiliis, jejuniis, orationibus afflixit. Quo peracto convivium instruxit, regem invitans, Aman quoque adesse jussit. Inter epulas regem pro sui populique vita rogat, se omnesque suos ab Aman damnatos narrat. Quem rex furore repletus, jussit suspendi in eodem equuleo, quem ipse praeparavit Mardochaeo. Porro ipsum Mardochaeum pro eo principem constituit, qui omnem cognationem Aman suspendio interire jussit. Sic Deo disponente innocens populus liberatur, semen nequam juste exterminatur. Hic rex quamvis gentilis typum Christi gessit, qui verus Rex regum genitus, de radice Jesse surrexit.
68.1.13
Hic principibus et populi regni sui convivium magnum fecit, quia apostolis orbis principibus et fidelibus regni superni populis corpus suum et sacram Scripturam in epulas dedit. Reginam Vasthi coronatam ad convivium vocavit, quia Synagogam lege et prophetis redimitam ad coelestes epulas invitavit. Quae renuens intrare, regno privatur, Esther captiva in solio ipsius locatur, quia Judaea incredula de regno Christi ejicitur, Ecclesia de gentibus a diabolo captiva in thalamum regis consors coelestis regni ducitur. Aman qui a rege exaltatur, est Judaicus populus, qui a Deo regno et sacerdotio, ac divino cultu sublimatur. Qui quaerit reginae progeniem exstirpare, quia Judaicus populus quaerit Ecclesiae populum exterminare. Aman quoque qui Mardochaeo equuleum erexit, diabolum significat, qui crucem Christo erexit. In eumdem equuleum ipse suspenditur, quia diabolus in crucis patibulo comprehenditur. Duo qui super regem conjurabant, sunt duo infideles populi, Judaicus et gentilis, qui Christum regem occidi consilium dederant. Quos Mardochaeus accusat, quia Christianus populus opera eorum improbat. Illi a rege enecantur, et isti a Christo damnantur. Mardochaeus purpura et corona insignitur, et Christianus populus martyrio et aeterna gloria vestitur. Equo regio per civitatem ducitur, quia Christianus populus a doctoribus per totum mundum colitur. Ordo namque praedicatorum equus Christi regis dicitur, in quo ipse per orbem vehitur. Aman cum militibus laudes ei consonat, quia Judaicus populus cum gentilibus, velit nolit, Christiani populi praeconia celebrat. Regina regem ad convivium vocat, quia Ecclesia Christum ad solemnia sui corporis invitat. Aman etiam adesse jubet, quia infideli populo suas epulas praedicando praebet. Aman quoque qui Mardochaeo erigit equuleum, est Antichristus qui populo fidelium indicit mortis supplicium. Qui eodem equuleo suspenditur, quia et ipse mortis supplicio interimitur. Mardochaeus a rege princeps praeficitur, quia fidelis populus peracto judicio super omnia bona Domini constituitur. Semen Aman exterminatur, quia tunc generatio malorum damnatur. Populus autem reginae liberatur, et tristitia ejus in gaudium commutatur, quia generatio rectorum benedicetur, laetitia et exsultatione perfruetur. Nunc, charissimi, toto corde Dei obsecramus clementiam qui sedet super thronum et judicat aequitatem, faciens judicium omnibus injuriam patientibus, ut nos illa die ab infideli populo segreget, fideli autem in suo regno associet, ubi oculus non vidit. nec auris audivit( I Cor. II).
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).